initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. *Matthei evangelium*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Mt. 9,1 
Et ascendens Iesus in naviculam transfretavit
interl.|  de terra Gerasenorum

1 Iesus] om. Li446 Weber
et venit in civitatem suam.
interl.|  non ait in Nazareth sed Galileam intellige
marg.|  IN  CIVITATEM  SUAM. Ne putes hanc esse Nazareth, quia Marcus dicit hoc esse factam in Capharnaum. Sed cum Nazareth sit in Galilea, in quo cum que oppido Galilee sit, dicitur esse in sua civitate. Sicut regnum in tot civitatibus constitutum dicitur ‘romana civitas’, ita Galilea dicitur ‘civitas Christi’ in qua est Capharnaum quasi metropolis.

Cf. Mc. 2, 1-3 : « Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quattuor portabatur ».
Numérotation du verset Mt. 9,2 
Et ecce offerebant
marg.|  OFFEREBANT. Doctores sunt qui sublevant et offerunt Christo monendo et intercedendo.
ei paralyticum
interl.|  animam illecebris carnis resolutam
iacentem in lecto.
interl.|  in corpore ubi iacet anima
interl.|  in voluptate seculi
Videns autem Iesus fidem illorum
interl.|  non vecordiam egri
marg.|  FIDEM  ILLORUM. Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena ut intus et extra sanaret hominem.

videns] et praem. Weber | autem Li446 Rusch ] om. Weber
dixit paralytico : Confide fili,
marg.|  CONFIDE  FILI. Lucas dicit ‘homo’, quasi : qui peccasti, ego Deus qui dimitto. Et utrumque dixit Iesus quod uterque evangelista testatur.
marg.|  Humilis Dominus ‘filium’ vocat, quem sacerdotes dedignarentur tangere. Vel modo dimissis peccatis suis filius.
marg.|  Prius sanatur anima nec gratias agit, qui plus desideravit curam corporis.
marg.|  Ecce modus curationis, prius dimittit peccata tollens causam morbi post curat corpus.

Cf. Lc. 5, 20 : « Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua ».
remittuntur tibi peccata tua.
interl.|  in hoc innuit se Deum
Numérotation du verset Mt. 9,3 
Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat.
interl.|  quia in prophetis dicit Dominus : ‘Ego sum qui deleo iniquitates’
interl.|  cum sit homo quod Dei est arrogat sibi

Cf. Is. 43, 25 : « Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor ».
Numérotation du verset Mt. 9,4 
Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum
interl.|  sed Deum se esse et occultorum cognitione et operum virtute indicat
dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ?
interl.|  qua potestate cogitationes vestras video et peccata possum dimittere
Numérotation du verset Mt. 9,5 
Quid est facilius
marg.|  QUID  EST  FACILIUS. Nota : infirmitates aliquando contingere propter peccata, et ideo prius dimittuntur, ut salus restituatur. Quinque modis infirmitates contingunt : vel ut iustis merita per patientiam augeantur, ut Iob  ; vel ad custodiam virtutum, ne superbia tentet, ut Paulus  ; vel ad corrigenda peccata, sicut Marie lepra, et huic paralytico ; vel ad gloriam Dei, ut de ceco nato, et de Lazaro ; vel ad initium pene, ut Herodi, quatenus hic videatur quid in inferno sequatur, unde"duplici contritione conteret eos Dominus".
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Quid est facilius. Sed quoniam hoc spiritale non creditis, probetur signo visibili {t. 4 : Erfurt, f. 938ra ; facsim., p. 35a} [Rusch, f. 938ra ] quod non minoris constet esse potentie, ut in filio hominis latentem cognoscatis potentiam maiestatis, que potest dimittere peccata ut Deus.

Cf. Iob 2, 10 : « Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus locuta es : si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus ? In omnibus his non peccavit Iob labiis suis ».
Cf. 2Cor. 12, 7 : « Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis mee angelus Satane, qui me colaphizet ».
Cf. Nm. 12, 9-10 : « Iratusque contra eos, abiit : nubes quoque recessit que erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra ».
Cf. Io. 9, 3 : « Respondit Iesus : Neque hic peccavit, neque parentes eius : sed ut manifestentur opera Dei in illo ».
Cf. Io. 11, 39-40 : « Ait Iesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror eius qui mortuus fuerat : Domine, iam fetet, quatriduanus est enim. Dicit ei Iesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ? ».
Cf. Act. 12, 21-23 : « Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis. Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et consumptus a vermibus, expiravit ».
Cf. Ier. 17, 18 : « Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego : paveant illi, et non paveam ego : induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos ».
dicere : Dimittuntur tibi peccata tua
interl.|  quod solus Deus novit
an dicere : Surge et ambula ?
interl.|  quod ipsi viderunt

an Li446 Rusch ] aut Weber
Numérotation du verset Mt. 9,6 
Ut autem sciatis quoniam Filius hominis
interl.|  quia idem est Filius hominis et Deus

quoniam Rusch Weber ] quia Li446
habet potestatem
interl.|  non ad blasphemantes sed ad discipulos et sunt verba Matthei vel Christi
interl.|  positus

dimittendi peccata – in terra] inv. Weber | in terra om. Li446
tunc ait paralytico :
marg.|  TUNC  AIT  PARALYTICO etc. Ecce per remissionem pene, dimissionem culpe intellige.
Surge,
marg.|  SURGE. ‘Surgere’ est animam a carnalibus desideriis abstrahere. ‘Lectum tollere’ est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. ‘Domum ire’ est ad paradisum redire vel ad internam sui custodiam ne iterum peccet.
tolle
marg.|  TOLLE. Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis.
lectum tuum
interl.|  ut maius miraculum sit
et vade in domum tuam.
interl.|  ne christiana fide curatus moreris in perfidia Iudeorum
Numérotation du verset Mt. 9,7 
Et surrexit
marg.|  ET  SURREXIT. Magna virtus ubi sine mora imperium salus commitatur. Unde merito qui aderant relictis blasphemiis stupentes, ad laudem convertuntur tante maiestatis.
et abiit in domum suam.
Numérotation du verset Mt. 9,8 
Videntes autem turbe timuerunt et glorificaverunt
interl.|  iam quodammodo credentes
Deum
interl.|  id est hominem tam potenter operantem inter homines
qui dedit potestatem talem hominibus.
Numérotation du verset Mt. 9,9 
Et cum transiret inde Iesus,
interl.|  de Galilea

inde Iesus Rusch Weber ] inv Li446
vidit hominem
interl.|  non tam corporeo quam miserentis intuitu
marg.|  VIDIT  HOMINEM. Hic probabilius videtur quod pretermissa memoret cum duodecim elegit ante sermonem.
sedentem
interl.|  pertinaciter lucris inhyantem
in teloneo,
marg.|   in teloneo  : telos grece, latine vectigal. Mattheus hebraice, latine : donatus, qui tantum munus gratie accepit. ‘Levi’ : additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit et numero apostolorum addidit.

Teloneum a τελώνιον (locus in quo sedent publicani), a τελώνης (vectigalium redemptor), unde a τέλος (finis) ; cf. Henricus Stephanus, Thesaurus graecae linguae, t. 3, Parisiis, 1572, col. 1386a [MM2016].

teloneo Weber ] theolonio Rusch Wordsworth (J), theloneo Ω Wordsworth (C H Θ R W)
Mattheum nomine.
marg.|  MATTHEUM. Ceteri evangeliste propter verecundiam non appellant eum vulgato nomine, sed Levi. Binomius enim fuit. Ipse autem publicanum se nominat, ne quis a salute desperet. Vocationem suam pretermissam hic videtur recordari, quia Lucas dicit duodecim apostolos in monte fuisse electos ubi sermo supradictus fuit.
Et ait illi : Sequere
interl.|  ammodo
me.
interl.|  non lucra
Et surgens
marg.|  SURGENS. Beda VenerabilisBE<DA>. Lucas plenius dicit : ‘Relictis omnibus secutus est eum’, tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus.
marg.|  Perfecta obedientia et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, nec periculum a principibus timuit, quia rationes vectigalium imperfectas reliquit, cupidus sequendi Christum.

Cf. Lc. 5, 28 : « Et relictis omnibus surgens secutus est eum ».
secutus est eum.
Numérotation du verset Mt. 9,10 
Et factum est discumbente eo in domo.
interl.|  eius Matthei
marg.|  IN  DOMO. Non dicit cuius, sed Lucas exprimit, quia : « Fecit ei convivium magnum Levi in domo sua ». Quod congruit. Qui enim Christum intus recipit, pascitur multis delectationibus. Itaque Dominus ingreditur et in eius recumbit affectu.
marg.|  Ecce magna humilitas Domini eundo ad peccatores. Etiam potentia doctrine in conversione penitentium ostenditur.

Mt. 5, 29.
Ecce multi publicani
marg.|  ECCE  MULTI  PUBLICANI. Bonum presagium iam eius exemplo multi convertuntur. Iam post se multos trahit Apostolus et doctor gentium futurus.
et peccatores venientes
interl.|  qui publica vectigalia exigunt et conducunt et qui lucra seculi per negotia sectantur
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. PUBLICANI  ET  PECCATORES  VENIENTES. TERTULLIANUS dicit hos fuisse ethnicos, dicente Scriptura : ‘Non erit vectigal pendens ex Israel’ quasi Mattheus non fuisset Iudeus, et ille qui cum Phariseo templum ascendit, quod non faceret gentilis. Et Lucas ait :"Omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptismo Iohannis baptizati". Dominus autem qui venit ad oves domus Israel qui dixit : « Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ». Non convivatur cum ethnicis, cum id maxime caveret, ne legem solvere videretur, qui et discipulis precepit : « In viam gentium ne abieritis ».
marg.|  PECCATORES. Penitentes, exemplo Matthei veniam sperantes. Unde Marcus dicit hic : « Quia multi sequebantur eum ».

Cf. Dt. 23, 19 : « Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel ».
Cf. Lc. 7, 29 : « Et omnis populus audiens et publicani, iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Iohannis ».
Mt. 15, 26.
Mt. 10, 5.
Cf. Hieronymus, Epistulae, Ep. 21, CSEL 54, p. 115.17-116.16 : « Unde vehementer admiror Tertullianum in eo libro, quem de pudicitia adversum paenitentiam scripsit et sententiam uerterem nova opinione dissoluit, hoc voluisse sentire, quod publicani et peccatores, qui cum Domino vescebantur, ethnici fuerint dicente scriptura : non erit vectigal pendens ex Israhel ; quasi uero et Mattheus non ex circumcisione fuerit publicanus et ille, qui cum Pharisaeo in templo orans oculos ad caelum non audebat erigere, non ex Israhel fuerit publicanus ac non Lucas memoret : et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Dominum baptizati baptismo Iohannis, aut cuiquam credibile possit videri ethnicum templum ingressum aut dominum cum ethnicis habuisse convivium, cum id maxime cauerit, ne legem solvere videretur, et primum venerit ad oues perditas domus Israhel, chananaeae quoque deprecanti pro filiae salute responderit : non oportet tollere panem filiorum et dare eum canibus et alibi discipulis praeceperit : in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne introieritis ex quibus omnibus edocemur in publicanis non tam gentilium quam generaliter omnium peccatorum, id est, qui erant et de gentibus et de Iudaeis, accipi posse personas ». Cf. Tertullianus, De pudicitia, IX, § 4-7, CCSL 2, p. 1297.15-29 : « Et duo utique filii illuc spectabunt, quo et drachma et ovis. Quibus enim cohaerent, eandem habent causam eandem que utique mussitationem Pharisaeorum erga commercium domini et ethnicorum. Aut si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud iudaeam usurpatam iam pridem pompeii manu atque luculli, legat deuteronomium : non erit uectigal pendens ex filiis Israel. Nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud dominum, nisi extraneum, vendentium ipsius caeli et terrae et maris transitus. Peccatores autem cum adiungit publicanis, non statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. Sed unum genus ethnicorum alios ex officio peccatores id est publicanos, alios ex natura id est non publicanos, pariter ponendo distinxit. Ceterum nec denotaretur cum iudaeis communicans victum, sed cum ethnicis, quorum mensam iudaica disciplina depellit ». [FG2014]
Mc. 2, 15.
discumbebant cum Iesu et discipulis eius.
interl.|  ut ab eo spiritaliter pascerentur
Numérotation du verset Mt. 9,11 
Et videntes Pharisei
interl.|  dupliciter errabant, quia se iustos putabant cum sint superbi et illos reos cum iam peniteant
dicebant discipulis eius : Quare cum publicanis et peccatoribus
interl.|  quos lex damnat
marg.|  QUARE  CUM  PUBLICANIS  ET  PECCATORIBUS. Omnis questio ex lege que est iustitie tenax misericordiam non habet. Omnes enim declinaverunt. Sed eius austeritatem missus filius evangelii gratia temporavit. Provocat enim ad penitentiam peccatores cuius cibus, et potus et ambulatio, {t. 4 : Erfurt, f. 938rb ; facsim., p. 35b} [Rusch, f. 938rb ] et omnia que gessit, saluti serviunt.
Numérotation du verset Mt. 9,12 
At Iesus audiens ait :
marg.|  AT  IESUS  AIT. Et susceptos penitentes amplius in fide confortat, et superbos ad humilitatis et pietatis gratiam provocat.
Non est opus
interl.|  quasi : vos declino, quia non egere vos putatis
valentibus medicus
interl.|  qui gratiam non querunt
marg.|  NON  EST  OPUS  VALENTIBUS  MEDICUS. ‘Medicus’ est Christus. ‘Valentes’ qui ignorantes Dei iustitiam suam volunt astruere. ‘Male habentes’ qui conscientia victi non ex lege sed ex gratia querunt iustificari.
marg.|  Per Matthei et publicanorum vocationem fides gentium exprimitur, qui prius lucris mundi inhiabant, et nunc spiritaliter cum Domino reficiuntur. Per superbiam Phariseorum invidia Iudeorum de salute gentium. Hi enim de ieiunio gloriantur dum publicani cum Domino convivantur, quia qui legem sequuntur factam cordis patiuntur sed qui Dei verbum recipiunt esurire non possunt.
sed male habentibus.
interl.|  hos iuvo, quia penitendo dant locum gratie : ‘Sed si sanari vultis’ etc.
Numérotation du verset Mt. 9,13 
Euntes autem
interl.|  a temeritate vituperationis
marg.|  EUNTES. Tumentibus de falsa iustitia consilium correctionis dat, ut scilicet per opera misericordie misericordiam querant, et non contemptis pauperum curis per sacrificia Deum placare confidant. Unde et suum misericordie exemplum dat : Non enim. Unde tres parabole adduntur apud Lucam : de ove et drachma et duobus filiis.
discite
interl.|  diligentius Scripturas inquirite
quid est : Misericordiam volo
interl.|  testimonium de propheta

Cf. Os 6, 6 : « Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta ».
et non sacrificium.
interl.|  sine misericordia
interl.|  sine compassione delinquentium
Non enim veni
interl.|  misericordiam sequimini sicut ego
vocare iustos
interl.|  falso se iustificantes dum in hoc sunt
marg.|  Non enim veni vocare iustos. Nonne Nathanael et Petrum et Andream et alios iustos vocavit ? Lucas apertius dicit : « Non enim veni vocare iustos, sed peccatores in penitentiam ». Vocat enim iustos ire ut magis proficiant, peccatores ut corrigantur. Vel non vocat iustos, dum iustitie Dei non sunt subiecti, sed qui peccata confitentur.
marg.|  NON  ENIM  VENI  VOCARE  IUSTOS. Lucas expressius dicit : « In penitentiam ». Quia quos operibus iustitie deditos invenit, ut Nathanael et Petrum et Andream, non ad penitentiam preteritorum invitat, sed ad profectum vite perfectioris vocat. Illos vero ad penitentiam, qui peccatis gravioribus involuti erant. Vel non eos vocat qui iustos se reputant, quia et hi si convertuntur, iam non iusti sibi videntur.

Lc. 5, 32.
Lc. 5, 32.
sed peccatores.
interl.|  peccata attendentes
Numérotation du verset Mt. 9,14 
Tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis
marg.|  DISCIPULI. Iohannes, Marcus, et Lucas ita hoc narrant quasi alii aliqui de hoc quesierint. Unde sciendum hoc a pluribus esse quesitum. Tribus de causis reprehendendi sunt discipuli Iohannis, quia de ieiunio se iactant, et quia calumniantur quem sciebant a magistro esse predicatum, et iunguntur Phariseis, quos magistro eorum condamnaverat. Spiritualiter discipuli Iohannis et Phariseorum ieiunant, quia qui opera legis, vel traditionem hominum sequitur, vel qui etiam vocem Christi tantum aure percipit, abstinens a bonis, ieiuno corde tabescit. Sed qui Christo adherem, reficitur. Iohannes vinum et siceram non bibit, quia abstinentia meritum auget cui nulla est potentia nature. Dominus autem qui peccata potest condonare, cur a peccatoribus declinaret, quos abstinentibus poterat facere iustiores. Ieiunavit et Christus, ne preceptum declines. Manducat cum peccatoribus, ut gratiam et potestatem intelligas.
dicentes : Quare nos et Pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant ?
interl.|  superba interrogatio et plena de supercilio Phariseorum
Numérotation du verset Mt. 9,15 
Et ait illis Iesus :
interl.|  aufert ieiunium tristitie a discipulis propter presentiam suam
Numquid possunt
interl.|  id est dicunt
marg.|  NUMQUID  POSSUNT. Quasi facturi estis, ut lugentes ieiunent, quia estis sponsum occisuri.
marg.|  NUMQUID  POSSUNT. De utroque luctu vel ieiunio, quod est in tribulatione vel gaudio respondet. Cum ablatus erit sponsus, tunc erunt in merore et luctu donec per Spiritum sanctum consolation tribuatur. Quo dono percepto, ieiunium quod fit per letitiam iam renovati in vitam spiritalem celebrabunt, nec solum a cibis, sed ab omnibus terrenis.
filii
interl.|  apostoli
interl.|  quos de Ecclesia genuit
sponsi
interl.|  Christi
lugere
marg.|  LUGERE. Hoc verbo exprimit illud ieiunium quod pertinet ad humilitatem tribulationis. Illud alterum quod pertinet ad gaudium mentis ad spiritalia suspense. {t. 4 : Erfurt, f. 938va ; facsim., p. 36a} [Rusch, f. 938va ] Et ideo a cibis corporeis alienate, sequentibus similitudinibus de panno novo et vino novo significat. Ostendens quod carnalibus, et ob hoc veterem sensum adhuc trahentibus, hoc genus ieiunii non congruat. Quia dum ita carnales sunt perfectionem nove vite habere non possunt.
marg.|  Quod hic ait lugere, Marcus et Lucas dicunt : « Ieiunare ». Unde et ipse : ‘Postea ieiunabunt’, non lugebunt.

Cf. Mc. 2, 19 : « Et ait illis Iesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare ». Lc. 5, 34 : « Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare ? ».
Cf. Lc. 5, 35 : « Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc ieiunabunt in illis diebus ».
quamdiu cum illis est sponsus ?
interl.|  ieiunio affligi, dum eos oportet de sponsi presentia gratulari. Spirituali enim ieiunio nondum sunt apti, donec me assumpto Spiritu sancto sint confirmati
Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus
interl.|  tempore passionis

sponsus] spon Li446
interl.|  non solum a cibis
marg.|  ET  TUNC  IEIUNABUNT etc. Luctus de absentia sponsi nec ante incarnationem defuit in patribus, nec post passionem, nisi quam diu in carne cum discipulis conversatus est. Alleg<orice>. Quamdiu nobiscum est letamur, cum propter peccata recedit tunc indicendus est ieiunii luctus.
marg.|  IEIUNABUNT. A mundi amore, non solum a cibis. Spirituale enim ieiunium cum sit pers vite nove, nondum eis convenit qui per alia dediti sunt veteri vite.
Numérotation du verset Mt. 9,16 
Nemo autem immittit commissuram
interl.|  partem
marg.|  NEMO  AUTEM  IMMITTIT  COMMISSURAM. Quasi : carnales nondum fide passionis et resurrectionis solidati non possunt severiora continentie precepta sustinere, ne per austeritatem etiam fidem perdant. Sunt ergo discipuli quasi vetus vestis, cui inconvenienter novus pannus assuitur, id est aliqua pars doctrine que ad nove vite temperantiam pertinet, quia si hoc fiat ipsa doctrina quodammodo scinditur, cuius pars de ieiunio ciborum importune traditur, cum illa doceat generale ieiunium ab omnibus voluptatibus, cuius pannum, id est partem que ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc veteri usui deditis impartiri, quia et illinc videtur quasi concisio fieri, et ipsi vetustati non convenit.
panni rudis in vestimentum vetus. Tollit enim plenitudinem eius
interl.|  si autem hoc solum eis importune traditur quibus prevalet vetus consuetudo, cito quod habent auferetur
marg.|  TOLLIT  ENIM. Id est perfectio nove vite que una est dividitur, et veteri fides quam habet aufertur cui perfectio nove debebatur.
a vestimento
interl.|  veteri scilicet
et peior scissura fit.
Numérotation du verset Mt. 9,17 
Neque mittunt vinum novum in utres veteres,
interl.|  nove vite mysteria non sunt committenda mentibus nondum innovatis
marg.|  NEQUE  MITTUNT. Eosdem discipulos veteribus utribus comparat quos novo vino, id est spiritalibus preceptis facilius dirumpi, quam id posse continere dicit. Sed post ascensionem accepto spiritu facti sunt utres novi. Aliter : utres veteres sunt scribe et Pharisei. Pannus novus et vinum novum precepta evangelii, que non possunt sustinere Iudei, ne maior fiat scissura, cum quibus Galate precepta legis miscebant, in utres veteres vinum novum mittentes. Conveniunt autem hec precepta evangelica apostolis, non his qui traditionibus maiorum depravati sinceritatem preceptorum Christi nequeunt custodire.
marg.|  Distat inter novum vinum et vestimentum. Vino intus reficimur, veste foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera que foris agimus, quibus coram hominibus lucemus. ‘Vinum’ fervor fidei, spei et caritatis, quo in conspectu Dei in novitate sensus intus reformamur.
alioquin rumpuntur utres
interl.|  quod si fit nec rudes mentes hoc pati possunt
et vinum effunditur
interl.|  ipsa doctrina nihil prodest
et utres pereunt.
interl.|  ipse mentes pondere preceptorum suffocantur
Sed vinum novum in utres novos mittunt
interl.|  nova mysteria mentibus innovatis commuttuntur
et ambo conservantur.
interl.|  doctrina memorie traditur et mens non est sine fructu
Numérotation du verset Mt. 9,18 
Hec illo loquente ad eos, ecce princeps unus
marg.|  ECCE  PRINCEPS  UNUS. Marcus et Lucas dicunt archisynagogum nomine Iairum, et filiam non mortuam, sed morti proximam. Sed Mattheus causa brevitatis dicit rogasse, quod constat factum esse, nec attendit verba patris, sed quod cogitavit et voluit. Ita enim desperabat ut potius vellet reviviscere quam non putabat vinam inveniri posse. Utrumque enim petitum est, ut vel morientem salvaret, vel mortuam suscitaret.
marg.|  ECCE  PRINCEPS. ‘Archisynagogus’ Moysen significat. Dicitur Iairus, id est ‘illuminans’, vel ‘illuminatus’, quia accepit verba vite dare nobis. {t. 4 : Erfurt, f. 938vb ; facsim., p. 36b} [Rusch, f. 938vb ] Videns Dominum in carne venturum, cadit ad pedes eius dicens : « Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus ». Pro filia rogat, id est pro Synagoga que sola lege instructa unica ei erat. Que lege et prophetis educata postquam filios Deo generare debuit spiritales, erroribus languens, in peccatis moritur. Prius pro ea patres rogaverunt, tamen magna fides gentium prius impetravit. Synagoga in civitate legis, et in domo in qua unius Dei cultus est moritur, et suscitatur. Hec non in domo non in urbe a qua per legem excludebatur. Sed in itinere pergente Domino sanatur. Unde et apostoli : ‘Vobis oportebat predicari verbum Dei, Sed quoniam iudicatis vos indignos ecce convertimur ad gentes’. Secundum Marcum et Lucam, mulier omnem substantiam in medicos erogavit nec curari potuitaa  , quia quanto magis gentilitas vires naturalis industrie ad philosophos expendit, qui recte vivendi precepta hominibus ledare promittebant, tanto minus poterat a sordibus liberari. Sed ubi celestem medicum cognovit adesse, cepit remedium sperare et querere.

1Cor. 1, 25.
Act. 13, 46 : « Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes ».
aa  Cf. Mc. 5, 25-26 : « Et mulier, que erat in profluvio sanguinis annis duodecim, et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat » . Lc. 8, 43 : « Et mulier quedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, que in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari ».
accessit et adorabat eum dicens : Domine, filia mea modo defuncta est. Sed veni,
interl.|  incarnatus
impone manum
interl.|  misericordie vel potentie
super eam et vivet.
Numérotation du verset Mt. 9,19 
Et surgens Iesus sequebatur eum {t. 4 : Erfurt, f. 938vb ; facsim., p. 36b} [Rusch, f. 938vb ] et discipuli eius.
interl.|  ad devotionem patrum respiciens, Iudeis prius verbum vite per se et per apostolos predicavit
Numérotation du verset Mt. 9,20 
Et ecce mulier
interl.|  Ecclesia gentium
marg.|  MULIER  QUE. Salutem Iudeis paratam spe certa preripuit gentilitas.
que sanguinis fluxum patiebatur
interl.|  carnalium delectationum
duodecim annis
interl.|  superabundans vitiis
marg.|  DUODECIM  ANNIS. Duodecim annis fluxit, sicut et illa filia creverat duodennis, quia ex quo Synagoga cepit Deo famulari, cepit gentilitas idolatria et peccato pollui.
accessit
interl.|  fide
marg.|  ACCESSIT. Credidit, dixit, quia his tribus, fide, verbo et opere omnis salus acquiritur.
retro
interl.|  post ascensionem
interl.|  quia eum sequitur
et tetigit fimbriam
interl.|  manu fidei
vestimenti eius.
Numérotation du verset Mt. 9,21 
Dicebat enim intra se :
interl.|  corde credebat ad iustitiam
Si tetigero tantum vestimentum eius
interl.|  si suscepero fidem incarnationis eius
marg.|  SI  TETIGERO  FIMBRIAM 10  . Fimbriam non vestem. Quia non vidit in carne Dominum, sed suscepit per apostolos incarnationis verbum. Beatus qui vel extremam partem verbi fide tangit.
10  sic Rusch
salva ero.
interl.|  ab omni iniquitate mundabor
Numérotation du verset Mt. 9,22 
At Iesus conversus
interl.|  a iudicio ad misericordiam
et videns eam
interl.|  quia : ‘Quos prescivit et predestinavit, hoc et vocavit’ab 

ab  Cf. Rm. 8, 29-30 : « Nam quos prescivit, et predestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem predestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et iustificavit : quos autem iustificavit, illos et glorificavit ».
dixit : Confide,
interl.|  habe spem
filia.
interl.|  ideo filia quia fides tua
marg.|  CONFIDE  FILIA. Credidit utique que petiit, sed inculcat robur et perseverantiam fidei.
Fides tua te salvam fecit.
interl.|  iam in eo quod credidisti
Et salva facta est mulier ex illa hora.
interl.|  ex illa hora dominici adventus cepit habere salutem
Numérotation du verset Mt. 9,23 
Et cum venisset Iesus in domum principis
interl.|  assumptis electis gentium fides Christi predicatur in populo Iudeorum
et vidisset tibicines
marg.|  VIDISSET  TIBICINES. Tibicines sunt carmen lugubre canentes. Hi sunt magistri merore suo subditos demulcentes, et turbam Iudeorum adversus doctrinam Christi calcitrantium.
et turbam tumultuantem dicebat :
marg.|  ET  TURBAM  TUMULTUANTEM etc. Quia Synagoga letitiam dominice inhabitationis pro infidelitate amisit quasi inter flentes et eiulantes mortua iacet.
marg.|  Solum iudicium patebat cum expulit gentes, dicens : « Non sum missus nisi ad oves que perierunt »ac  . Non quod sine misericordia esset Deus vel eius iudicium, sed post patuit in susceptione.

ac  Mt. 15, 24.
Numérotation du verset Mt. 9,24 
Recedite.
interl.|  dimittite persuasiones, quia quicquid mentiamini de Christo electio salva erit
Non est enim mortua puella
interl.|  non fornicata est post deos alienos
marg.|  Non est enim mortua. Vobis mortua est. Deo autem qui suscitare potest dormit, tam in anima quam in corpore.
sed dormit.
interl.|  quia Deo vivunt omnia
Et deridebant eum.
interl.|  quod faciunt Iudei assensum dare nolentes veritati
Numérotation du verset Mt. 9,25 
Et cum eiecta esset turba,
marg.|  Et cum eiecta esset, id est cum reprobati essent irrisores, intravit in electorum mentes. Moraliter : turba curarum eiicienda est, ut anima resurgat. Secundum Lucam eiecta turba nullus adhibetur nisi Petrus, Iacobus et Iohannes, et pater et mater puelle, quia blasphemis et irrisoribus non sunt revelanda mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibi : « Iustificata est sapientia a filiis suis »ad  .

ad  Mt. 11, 19.
intravit et tenuit manum eius
marg.|  Et tenuit manum eius. Nisi prius manus Iudeorum que sanguine plene sunt mundate sint a morte non resurgunt. Tenuit manum leprosam Moysi per quod carnalia opera spiritaliter intelligi fecit. Moraliter. Puella signum {t. 4 : Erfurt, f. 939ra ; facsim., p. 37a} [Rusch, f. 939ra ] peccati delectationem adhuc corde tectam, nondum opere perpetratam. Cuius facilem correctionem Dominus ostendit, dicendo puelle : Surge. Nam in aliis duobus quos suscitavit, aliquam videtur fecisse moram. Vel in dicendo, vel in expectando, ut : ‘Iuvenis tibi dico surge’ae  . Pro Lazaro fremuit spiritu, turbavit se, flevit, clamavitaf  . Pro quo sunt devote sorores, id est sollicite cogitationes, puella iam in domo paucis arbitris surgit, et eis ut nemini manifestent precipitur. Iuvenis extra portam multa turba comitante Lazarus quoque coram multis, quia publica noxa publico eget, remedio, levis leviori et secreta potest deleri penitentia.

ae  Cf. Lc. 7, 14 : « Et accessit, et tetigit loculum. Hi autem qui portabant, steterunt. Et ait : Adolescens, tibi dico, surge ».
af  Cf. Io. 11, 33 : « Iesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Iudeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum ».
interl.|  non enim digni erant videre quod non credebant

11  Et…surge] om. Li446 Li446 @ Weber
Et surrexit puella.
interl.|  de morte infedilitatis
Numérotation du verset Mt. 9,26 
Et exiit fama hec in universam terram illam12  .
interl.|  quia : « In omnem terram exivit sonus eorum »ag 

ag  Ps. 15, 5.

12  illam] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 9,27 
Et transeunte inde Iesu,
interl.|  transire volente de mundo ad Patremah 
marg.|  TRANSEUNTE  INDE. Id est de domo principis in suam domum. ‘Domus principis’ Synagoga est, ‘sua domus’ celestis Hierusalem.

ah  Cf. Io. 13, 1 : « Ante diem festum Pasche, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos ».
secuti sunt eum
interl.|  secundum humanitatem assumptam
duo ceci
interl.|  aliqui ex Iudeis et gentibus qui fuerant sine lumine veritatis
marg.|  DUO  CECI etc. Duo ceci, duo populi inscii, donec Christum ceperunt sequi.
marg.|  Hec de duobus cecis et de muto demoniaco solus Mattheus ponit. Illi autem duo ceci de quibus alii narrant, non sunt isti, sed simile factum est. Ita ut si Mattheus non illius etiam facti meminisset, posset putari quod nunc dicit dictum fuisse de illis. Sed scire debemus quedam facta esse similia, quod probatur cum idem evangelista utraque commemorat, ut si quando talia singula apud singulos invenerimus atque in eis contrarium quod solvi non possit occurrat, non esse hoc idem factum, sed aliud simile.
clamantes et dicentes : Miserere nostri, fili David.
interl.|  quem vera credimus assumpsisse carnem
Numérotation du verset Mt. 9,28 
Cum autem13  venisset
interl.|  cum celos ascendisset

13  autem] om. Li446
domum
interl.|  domus in qua cecos illuminavit sancta Ecclesia est
accesserunt ad eum ceci.
interl.|  in universitatem fidei convenerunt
Et dicit eis Iesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ?
interl.|  fidem confessio promat
interl.|  non quasi nescius interrogat, sed ut fides orando impetret quod ipse vult dare
Dicunt ei : Utique, Domine.
Numérotation du verset Mt. 9,29 
Tunc tetigit oculos eorum
interl.|  confessio oris tactum meretur pietatis
dicens : Secundum fidem vestram fiat vobis.
interl.|  id est sicut fides illuminat mentem, ita oculis restituat lucem
Numérotation du verset Mt. 9,30 
Et aperti sunt oculi eorum
interl.|  non tamen in itinere sanati sunt, sed postquam venit domum, id est celos ascendit
et comminatus est illis Iesus dicens : Videte ne quis sciat.
interl.|  exemplum fugiende iactantie
Numérotation du verset Mt. 9,31 
Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa14  .
interl.|  propter memoriam gratie non possunt tacere
interl.|  nota aliquod iustum inter se esse contrarium

14  illa] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 9,32 
Egressis autem illis, ecce obtulerunt
interl.|  predicatores
ei hominem mutum
interl.|  a confessione fidei
marg.|  HOMINEM  MUTUM. Significat ‘gentilem populum’, vel ‘omne genus hominum’, quo ducto per predicationem ad Christum, et ablata idolatria, confessus est Christum.
marg.|  Raboch grece, usitatius surdus, sed tamen indifferenter et mutus et surdus dicunt.
demonium habentem.
interl.|  idolatrie deditum
Numérotation du verset Mt. 9,33 
Et eiecto demonio15  ,
interl.|  ablata idolatria

15  demonio] daemone Weber
locutus est mutus
interl.|  confessus est Christum
et mirate sunt turbe
interl.|  in turba nationum confessio
dicentes : {t. 4 : Erfurt, f. 939ra ; facsim., p. 37a} [Rusch, f. 939ra ] Numquam apparuit sic in Israel.
interl.|  » Quis similis tui in fortibus Domine ? »ai  Non propheta, non patriarcha16 

ai  Ex. 15, 11.
16  patriarcha] patriacha cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mt. 9,34 
Pharisei autem
marg.|  PHARISEI  AUTEM. In Phariseis infidelitas Iudeorum signatur.
dicebant : In principe demoniorum eiicit demones.
interl.|  quia virtutem negare non possunt opera calomniantur
Numérotation du verset Mt. 9,35 
Et circuibat Iesus omnes civitates17  et castella
interl.|  ubique indifferenter predicabat, non personas discernens, sed salutem credentium querens

17  omnes civitates Rusch ] inv. Li446 Weber
docens in synagogis eorum et predicans evangelium regni
interl.|  id est predicationem que ducit ad regnum celeste
et curans omnem languorem
interl.|  ut quibus non persuadebant verba persuaderent miracula
et omnem infirmitatem.
interl.|  in populo
Numérotation du verset Mt. 9,36 
Videns autem
interl.|  clementie intuitu
turbas,
interl.|  genus humanum
misertus est eis
interl.|  compassus est
marg.|  MISERTUS. Viam veritatis aperiendo, et molestias corporales auferendo.
quia erant vexati
interl.|  per varios errores demonum
et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
interl.|  vana securitate torpentes et hoc ex vitio doctorum qui eos in viam veritatis non adduxerant
Numérotation du verset Mt. 9,37 
Tunc dicit discipulis suis : Messis quidem multa,
interl.|  turba populorum suscipiendo verbo et ferendo fructui apta
operarii
interl.|  predicatores
autem pauci.
Numérotation du verset Mt. 9,38 
Rogate ergo Dominum messis, ut mittat18  operarios in messem suam.
interl.|  predicatores ad congregandam electorum Ecclesiam

18  mittat] eiiciat Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_9)