initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. *Matthei evangelium*>

<55.2 Prothemata>

Numérotation du verset Mt. Prol.2 Prothemata,1 
prol.| {t. 4 : Erfurt, f. 919vb ; facsim., p. 2b} [Rusch, f. 919vb ] Modus tractandi talis est : prius genealogiam Christi describit distinguens eam per tres tesseredecades, post ait de nutritura salvatoris et de adventu magorum in Bethleem et de occisione parvulorum, deinde de baptismo Christi et ieiunio quadraginta dierum et de temptatione triplici. Postea de doctrina eius, scilicet de sermone habito in monte, deinde gesta et miracula Christi exponit. Tandem de passione, resurrectione et ascensione agit. Huic autem libro Hieronymus prologum premittit in quo ostendit ubi evangelium scripserit, et de quam imo statu, ad quam dignum sit assumptus et de quibus et quo ordine in hoc evangelio tractet.

a Cf. Paschasius Radbertus, Expositio in Matheo, lib. 1, CCCM 56, lin. 456-475 (sententialiter)

2 Codd. : Do22 , t. 11, f. 1r ; Rusch  ; om.: Ox151a f. 3v; 56 Som274
1 tesseredecades] thesseredecades Rusch , texeresse Do22
Numérotation du verset Mt. Prol.2 Prothemata,2 
prol.|  Nomen libri :" Evangelium grece, bonum nuntium latine, quod et si sit commune, primum hoc nomen habet annuntiatio Salvatoris in carne que nobis omne bonum contulit. Mattheus tamen secundum patrios usus ex principio libri nomen dedit Liber generationis. Evangelium septem modis dicitur principaliter quod primum bonum, scilicet incarnationem Christi nuntiat [..] Quis enim capiat quomodo incarnatus sit sine semine Deus ? Quomodo clauso utero exierit ? Quomodo Dominus glorie crucifigatur cum solus homo moriatur ? Hec nemo ad liquidum comprehendere potuit, etsi aliqui a longe dispensationem Christi revelandam previderint".

Ab hinc : excerpta ex sententiis cod. Som254, f. 1v-3v.
Cf. Paschasius Radbertus, Expositio in Matheo, lib. 1, CCCM 56, lin. 314-525 (sententialiter et summatim).

Codd. : Som274 , f. 1va-vb ; om. Rusch
Numérotation du verset Mt. Prol.2 Prothemata,3 
prol.|  In sapientia Dei Patris discimus mundum calcare cum sua sapientia quoniam"stulta mundi elegit Deus ut fortia" queque calcantes, coram Deo sapientes inveniamur. Porro tali intellectu omnino intelligimus ut renati in Christo voci Patris desuper intonanti obtemperemus que est : « Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui, ipsum audite ». Consilium autem nostrum salutare ac unicum est ut Christo commoriamur quia, sicut patimur, et conregnabimus. Nostra fortitudo, que esse potuit nisi Dominus qui est « fortitudo sue plebis » ? Magnum est pietatis sacramentum quod uniti Christo speramus penetrare celos, ultimum timoris spiritum tunc percipimus sicut timore ac tremore nostram salutem operamur.

Cf. 1Cor. 1, 27.
Cf. Mt. 17,5.
Ps. 27, 8.

Codd. : Som274 , f. 1vb (alibi posita) ; om. Rusch
Numérotation du verset Mt. Prol.2 Prothemata,4 
prol.|  Mattheus cum primo predicasset evangelium in Iudea volens transire ad gentes, primus evangelium scripsit hebraice quod fratribus a quibus ibat ad memoriam reliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei evangelium predicari sic et contra hereticos scribi. Cum autem plures evangelium scripserint, quattuor tantum auctoritatis habent testimonium, quia per quattuor mundi partes fidem nuntiant Trinitatis et sunt quasi quattuor rote in quadriga Domini que vehit eum per predicationem evangelii et genus humanum quadrifida morte peremptum eorum erat predicatione vivificandum. Unde et aliorum evangelia deciderunt nec recepta sunt quia Dominus nolebat prefinitum numerum cassari propter virtutem sacramenti. Designantur etiam evangeliste10  quattuor figuris que non11  sunt deceptorie sed iocundi mysterii sibi conscie. Mattheus in homine intelligitur, quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur, Marcus in leone, quia agit de resurrectione, Lucas in vitulo agens de sacerdotio, Iohannes in aquila scribens sacramenta divinitatis. Christus vero quem describunt homo fuit de virgine natus, vitulus in immolatione, leo in resurrectione, aquila in ascensione. Vel in homine humanitas, in vitulo sacerdotium, in leone regnum, in aquila exprimitur divinitatis sacramentum. 12 

Cf. Anselmus Laudunensis, In Mt., prol., versio A ( Alençon, BM, ms. 26, f. 91ra - vb ) : « ‘Illorum vero quattuor primus fuit Matheus qui cum primum in Iudea predicasset ad gentes volens transire evangelium scripsit  hebraico sermone ut fratribus quos corporaliter deserebat per hoc memoriale quod eis reliquit quasi presens esset et maxime primitivorum fratrum fidem confirmaret ne ulterius evangelici veritati legis umbra succederet… »

12  Codd. : Do22 , t. 11, f. 1rb  ; Rusch  ; non contuli : Ox151a f. 3v ; Som274 , f. 1vb
primo] primum Som274 | et] etiam Do22 | tantum] tam. Do22 | auctoritatis] scrips. hic et ubique , autoritatis Rusch , auctores Do22 | cassari] quassari Do22 | 10  Evangeliste] Evangelia Do22 | 11  non] om. Do22 |
Numérotation du verset Mt. Prol.2 Prothemata,5 
prol.|  Hec causa Mattheum scribere compulit : Cum facta esset in Palestina persecutio, dispersi, carentes doctoribus et non doctrina fidei, rogaverunt Mattheum ut verborum et operum Christi scriberet historiam ut, ubicumque essent, statum fidei totius secum haberent. Ab humana autem nativitate incipiens, temporalem exposuit generationem propter impudentiam Iudeorum qui negabant Christum de David natum. Narrationem vero suam sic ordinavit : primo nativitatem, deinde baptismum, tertio temptationem, quarto doctrinam, quinto miracula, sexto passionem, septimo resurrectionem et ascensionem, qui non solum historiam de Christo exponit sed etiam evangelice vite statum docet. 13 

13  Codd. : Som274 , f. 2ra ; om. Rusch | docet] + Historialiter. Iudas habuit tres filios : Her, Onam, Sela. Dedit autem Thamas uxorem maiori filio, Hec sed quia nequissimus erat, Deus eum occidit sine semine [...] Mistice. In his patribus Chirstus prefiguratur [...] effusio olei operationem Spiritus sancti 56 Som274.
Numérotation du verset Mt. Prol.2 Prothemata,6 
prol.|  Quia in his tribus patribus Christus spiritaliter significatur Deus Abraham, Isaac et Iacob nominatur, in quibus generatio filiorum in Ecclesia completur. 14 

14  Codd. : Som274 , f. 2va ; om. Rusch | complentur] + Moraliter in his patribus significantur virtutes et ex nominibus eorum mistice ostenduntur mansiones [...] qui est nostra terra promissionis 56 Som274
Numérotation du verset Mt. Prol.2 Prothemata,7 
prol.| Iosephus dicit quod quidam sacerdos in Egypto nuntiavit regi quemdam inter Israelitis15  pariendum, qui humiliaret principatum Egypti et augeret genus Israelis et virtute transcenderet universos et gloriam in perpetuum possideret, cuius consilio omnis masculus Israelis fluctibus necabatur qui denique, videns Moyses infantulum de capite pharaonis coronam evellere, suspicatus est eum esse per quem regnum periret nec immerito quia postea per eum Egyptus subversa est, sed tamen16  alius maior futurus erat per quem, totius mundi Egyptus et pharao, diabolus, fluctibus abyssi mergeretur. 17 

17  Codd. : Som274 , f. 3rb ; om. Rusch
15  quemdam inter Israelitis] corr., qñdam inter isrl’itas Som274 16  tamen] corr., t<antu>m cacogr. Som274
Numérotation du verset Mt. Prol.2 Prothemata,8 
prol.|  Mattheus evangelista factus, non solum sermones sed ipsa sua conversatione evangelium predicat; ideo de teloneario evangelista factus, ut non solum sermones conscribet, sed exemplo suo peccatores ad penitentiam invitaret et, qui peritus fuerat terrene rationis, factus est dispensator spiritalis predicationis; prius multos pauperes fecit fraudando pecuniam, nunc plures ditat predicando iustitiam, et hec est in utero dextere excelsi.18 

18  Codd. : Som274 , f. 3vb ; om. Rusch
Numérotation du verset Mt. Prol.2 Prothemata,9 
prol.|  Veritas doctrine auctores commendat, non ipsi veritatem.19 

Paschasius Radbertus, Expositio in Matheo, lib. 1, CCCM 56, lin. 76* : « Unde si preferenda est omnibus nostrorum auctoritas nouerint quod ueritas doctrinae commendat eos auctores et non ipsi utique ueritatem ».

19  Codd. : Som274 , f. 3vb ; om. Rusch
Numérotation du verset Mt. Prol.2 Prothemata,10 
prol.|  "Non disputatio veritate, sed veritas queritur disputatione". Veritas. Veritas solida est disputatio ; loquenti servit ad reserationem veritatis ; reserata veritas et litteris apprehensa actores facit.20 

Cf. Augustinus Hipponensis, Quaestionum in heptateuchum libri septem, lib. 1 (Gn.), prol., CCSL 33, lin. 16* : « non enim disputatio ueritate sed ueritas disputatione requiritur ».

20  Codd. : Som274 , f. 3vb ; om. Rusch
Numérotation du verset Mt. Prol.2 Prothemata,11 
prol.|  Demonstrant sancti doctores utile quidem esse plures a pluribus libros fieri, diverso stylo, sed fide eadem, ut ad plurimos una eademque doctrina Spiritus perveniat ad alios sic, ad alios autem sic.21 

21  Codd. : Som274 , f. 3vb ; om. Rusch
Numérotation du verset Mt. Prol.2 Prothemata,12 
prol.|  Sicut prophete, divina inspiratione, ventura de Christo predicentes scripserunt, ita et evangeliste, eodem Spiritu dictante, eadem in Christo impleta predicantes etiam ad confirmationem et memoriam fidei scripta reliquerunt.22 

22  Codd. : Som274 , f. 3vb ; om. Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. Prol.2 Prothemata), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_Prol.2 Prothemata)