|
<56. Marci evangelium**>Capitulum 11
Numérotation du verset
Mc. 11,1
{t. 4 : Erfurt, f. 979vb ; facsim., p. 118b}
[Rusch, f. 979vb ] Et cum appropinquarent1
Hierosolyme
interl.|
visioni pacis in qua immobilis felicitas que est mater omnium nostrum
1 appropinquarent ΩS ΩJ
Rusch Weber
] appropinquaret
CorS1 Li447@
, appropinquassent ΩM
et Bethanie
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 979vb ; facsim., p. 118b}
[Rusch, f. 979vb ]
BETHANIE. Beda VenerabilisBEDA. Bethania villa sive civitas in latere montis Oliveti que stadiis duodecim ab Hierusalem ubi Lazarus suscitatus est ‘domus obedientie’ interpretatur. Et bene Hierusalem venturus et mundum sanguine redempturus, primo Bethaniam venit et ibi a devota muliere unctus esta
quia multos ante passionem docendo domum sibi obedientie fecit quorum pia actione quasi oderifero unguento delectatur. Hinc civitas etiam hec in monte Oliveti posita dicitur, ut Ecclesia per gratiam Dei esse salvanda signetur quam unctione spiritalium charismatum et scientie et pietatis luce fovet. Mons enim Oliveti spiritalium distributor gratiarum. Ne autem absconderetur civitas super hunc montem posita, mittit duos de discipulis suis in castellum quod contra eos est doctores, scilicet qui indocta vel barbara orbis loca, quasi oppositi castelli menia predicatione diruerent. Duos propter veritatis scientiam et operis munditiam.
a
Cf. Lc. 7, 38 : « Et stans retro secus pedes eius, lacrimis cepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento unguebat ».
ad montem Oliveti2
, tunc3
mittit duos ex discipulis suis.
interl.|
caritate iunctos
interl.|
propter dilectionem Dei et proximi
marg.|
DUOS
EX
DISCIPULIS etc. Hieronymus HIERONYMUS. Bini vocantur bini mittuntur, quia caritas non in uno consistit, unde : « Ve soli »b
. Duo educunt Hebreos de Egypto, duo portant botrum de terra sancta ut semper prepositi coniungant operi scientiam duo mandata de duabus tabulis proferant, in duobus fontibus abluantur et abluant, et duobus vectibus arcam Domini portant, et inter duo cherubin Dominum cognoscant spiritu et mente psallentes.
b
Qo. (Ecl.) 7, 10. 2
Oliveti
Rusch
] Olivarum ΩJ ΩL
Li447@ Weber
3
tunc
Rusch
]
om.
ΩL
Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset
Mc. 11,2
Et ait illis : Ite in castellum quod contra vos est4
et statim introeuntes illuc5
marg.|
ET
STATIM. Beda VenerabilisBEDA. Allegorice. Introeuntes mundum predicatores invenerunt populum nationum, peccatorum funiculis alligatum et etiam Iudeorum : « Omnes enim peccaverunt »c
. Unde apud Mattheumd
asina quoque cum pullo alligata reperitur que subiugulis et domita significat Synagogam que iugum legis traxerat. Pullus lascivus et liber gentes super quem nemo adhuc sedit, quia nemo rationabilium doctorum ei frenum correctionis imposuit quo vel linguam a malo cohiberet, vel in artam viam vite ire cogeret. Duo discipuli ad animalia missi 'duo ordines predicatorum' : unus in gentes, alius in circumcisionem missus.
Et abeuntes invenerunt pullum
etc. Bene pullus ante ianuam foris invenitur
in bivio
. Ianua enim est ille qui aite
: ‘Ego sum ianua ovium per me si quis introierit egredietur et ingredietur et pascua inveniet’ quibus pascuis populus gentium carebat, cum adhuc extra ianuam
in bivio
ligatus erat. Bene
in bivio
, quia non adhuc unam vite fideique viam certus tenebat sed plures sectas. Unde Lucas ait quia dixerunt Domini eius ad illosf
: « Quid solvitis pullum ? » Non uni quippe superstitioni deditus erat, sed pro libitu immundorum spirituum raptabatur variis erroribus. Communis enim est qui immundus est qui autem mundus et sanctus est solius Dei est.
c
Rm. 3, 23. d
Cf. Mt. 21, 2 : « Dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi ». e
Cf. Io. 10, 9 : « Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet ». f
Lc. 19, 33. 4
contra vos – est
Rusch Weber
]
inv.
ΩJ ΩL
Clementina
| est
om. Li447@
5
illuc ΩJ ΩL
Rusch
] illic
Li447 Li447@
, illud
Weber
(N A M D)
Wordsworth
invenietis pullum
interl.|
gentes
ligatum
interl.|
peccatis
marg.|
PULLUM
LIGATUM. Hieronymus HIERONYMUS. Pullus ligatus et indomitus quem solvunt et domant 'populus gentilis' est. Ante ianuam fidei cum vinculis peccatorum suorum
in bivio
stat, in libertate arbitrii dubitat inter mortem et vitam.
super quem nemo adhuc hominum sedit.
interl.|
rationabilium doctorum corrigendo
Solvite illum et adducite6
.
6
illum – et adducite ΩJ ΩL
Rusch Weber
]
inv. Li447 Li447@
Numérotation du verset
Mc. 11,3
Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? Dicite : Quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc.
Numérotation du verset
Mc. 11,4
Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam
interl.|
fidei
foris in bivio et solvunt eum.
Numérotation du verset
Mc. 11,5
Et quidam de illic7
stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?
interl.|
quasi : quis potest dimittere peccata ?
7
illic ΩJ
Rusch Weber
] illis
Li447 Li447@
Numérotation du verset
Mc. 11,6
Qui dixerunt eis sicut preceperat Dominus8
,
interl.|
quia Domino necessaries est
8
Dominus
Rusch
] illis Iesus ΩJ (
in ras.
) ΩL
Li447 Li447@ Weber
et dimiserunt eis.
interl.|
pullum
marg.|
ET
DIMISERUNT. Beda VenerabilisBEDA. Allegorice. Qui in solvendo contradicebant, audito nomine Domini
dimiserunt
. Quia magistri errorum qui prius doctoribus contradicebant, postquam per miracula virtus fidei dominice apparuit, amplius resistere non valebant, et sic liber credentium populus ad Dominum ducebatur. Et imponunt illi vestimenta sua. Doctrinam, scilicet virtutum vel Scripturarum discretionem, vel ecclesiasticorum dogmatum varietates quibus hominum corda {t. 4 : Erfurt, f. 980ra ; facsim., p. 119a}
[Rusch, f. 980ra ] nuda ante et frigida quo Christo sessore fiant digna operiunt.
Numérotation du verset
Mc. 11,7
Et adduxerunt9
pullum ad Iesum et {t. 4 : Erfurt, f. 980ra ; facsim., p. 119a}
[Rusch, f. 980ra ] imposuerunt10
illi
interl.|
per baptismum
9
adduxerunt
Li447 Li447@ Rusch Weber
] duxerunt ΩJ
Clementina
10
imposuerunt
Rusch
] imponunt
Li447@
ΩJ
Weber
vestimenta sua
interl.|
id est primam stolam immortalitatis
et sedit super eum.
marg.|
ET
SEDIT. Hieronymus HIERONYMUS. Cepit regnare ut non regnet peccatum in mortali vel lasciva carne, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.
Numérotation du verset
Mc. 11,8
Multi
interl.|
hi sunt qui corpora sua per abstinentiam domant, ut menti iter parent vel bona exempla sequentibus prebeant
autem straverunt vestimenta sua11
in via.
interl.|
ut inoffenso pede pullus transiret
marg.|
MULTI
AUTEM
STRAVERUNT
VESTIMENTA etc. Quia multi martyres se proprie carnis amictu exuentes, simplicioribus viam suo sanguine parant, ut inoffensi ad supernam civitatem ad quam ducit Iesus incedant.
marg.|
Moraliter. Salvator noster asino sedens Hierusalem tendit quando animam cuiusque fidelis regens, quasi iumentum suum ad pacis eterne visionem ducit. In pullo etiam sedet cum Ecclesie universaliter presidet eamque in superne pacis desiderium accendit.
marg.|
Hieronymus HIERONYMUS.
MULTI etc. pedes sunt extremi quos ad iungendum constituit Apostolus qui et si non sunt dorsum, in quo sedit Dominus tamen cum militibus a Iohanne instruuntur.
11
staverunt - vestimenta sua
Rusch
]
inv. Li447@
ΩJ
Weber
Alii autem frondes
interl.|
sententias
marg.|
ALII
AUTEM etc. Hieronymus HIERONYMUS. “Iusti ut palma florebunt”g
, angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus, quoniam “bonus odor Christi sunt”h
, et sternunt viam mandatorum Dei bona fama.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Allegorice. Alii autem frondes vel ramos de arboribus cedunt qui in doctrina veritatis verba et sententias patrum de eorum excerpunt libris. Et hec in via Dei ad animum auditoris venientis humili predicatione submittunt. Et qui preibant et qui sequebantur clamabant. Precessit iudaicus populus, secutus est gentilis et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui preunt et qui sequuntur, hosanna clamant quod ‘salva nos’ latine dicitur. Ab ipso enim omnes priores etiam salutem quesierunt. Benedictus qui venit in nomine Domini. Quoniam una fides una spes omnium. Illi expectabant et venturum credebant, et nos venisse credimus.
g
Cf. Ps. 91, 13 : « Iustus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur ». h
Cf. 2Cor. 2, 15 : « Quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt ».
cedebant de arboribus
interl.|
de libris
et sternebant in via.
Numérotation du verset
Mc. 11,9
Et qui preibant
interl.|
prophete, patriarche
marg.|
ET
QUI
PREIBANT. Hieronymus HIERONYMUS. Preunt prophete, sequuntur apostoli : « Abyssus Abyssum invocat »i
, id est lex legem alteram.
i
Ps. 42, 7.
et qui sequebantur
interl.|
apostoli
clamabant dicentes : Hosanna.
interl.|
salvifica
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Numérotation du verset
Mc. 11,10
Benedictum
marg.|
BENEDICTUM. Secundum Iohannem cum turbe eum rapere vellent et facere regem fugit et regnum adhuc victurus noluitj
. Nunc autem iam passurus regem non refugit se dici. Non hymnos filio Dei et rege dignos non eos reprimit qui regnum David in eo restaurandum et prisce benedictionis donum concinunt, quia scilicet non temporalis et terreni sed eterni in celis rex esset imperii ad quod per contemptum mortis et gloriam resurrectionis et triumphum ascensionis perveniret. Unde discipulis post resurrectionem aitk
: « Data est mihi omnis potestas in celo et in terra ».
j
Cf. Io. 6, 15 : « Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus ». k
Mt. 28, 18.
quod venit regnum patris nostri David.
marg.|
REGNUM
PATRIS
NOSTRI. Beda VenerabilisBEDA. Per hoc quod iungitur
hosanna in excelsis
, quod est salus, significat quod adventus Christi non solum hominum salus, sed totius mundi terrena iungens celestibus ut ei : « Omne genu flectatur celestium, terrestrium et infernorum »l
.
marg.|
Hieronymus HIERONYMUS. Hoc Gabrieli consonat qui ait : « Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui »m
. Ut scilicet gentem quam David temporaliter rexit et exempla iustitie prebuit et spiritalibus hymnis ad fidem et Dei amorem accendit, ipse factis verbis donis et promissis regnum celeste regeret et ad visionem Dei introduceret.
l
Phil. 2, 11. m
Lc. 1, 32.
Hosanna in excelsis12
.
marg.|
HOSANNA
IN
EXCELSIS. Hieronymus HIERONYMUS. Salvifica ut iusti edificentur in ruinam angelorum et terreni salventu ab eo benedicto vincente et veniente in nomine Domini, id est Patris sui, quoniam Filius de Patre nomen suscepit et 'Pater de Filio.
marg.|
Hosanna
verbum hebreum et compositum ex integro et corrupto ; osi enim salva vel salvifica, anna interiectio deprecantis. Denique in Psalmo ubi Septuagintan
interpretes transtulerunt : « O Domine salvum me fac », in hebreo habetur : {t. 4 : Erfurt, f. 980ra ; facsim., p. 119a}
[Rusch, f. 980ra ]
anna Adonai hosanna quod noster Hieronymuso
ita transtulit : « Obsecro, Domine, salva obsecro ». Idem ergo est : ‘O Domine’ per interiectionem obsecrantis quod « Obsecro, Domine » per ipsum verbum obsecrationis.p
n
Ps. 117, 25 (Ps-R, Ps-G) o
Ps-H 117, 25. p
Cf.
Hieronymus
, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 3, CCSL 77, p. 185.1258-1269 : « Pro eo quod in lxx habetur interpretibus: o domine
saluum me fac, in hebreo legimus: anna Adonai osi anna, quod manifestius interpretatus est symmachus dicens: obsecro, domine, saluum me fac, obsecro. nemo ergo putet ex duobus uerbis, graeco uidelicet et hebreo, sermonem esse compositum sed totum hebraicum et significare quod aduentus christi salus mundi sit. unde et sequitur: benedictus qui uenturus est in nomine domini, saluatore quoque id ipsum in euangelio comprobante: ego ueni in nomine patris mei, et non me recepistis, alius ueniet in nomine suo, et recipietis eum ». Cf.
Anselmus Laudunensis,
Glosae super Io., c. 12, v. 13, CCCM 267, p. 218.149. 12
Hosanna in excelsis
Li447
ΩJ
Rusch Weber
]
om. Li447@
Numérotation du verset
Mc. 11,11
Et introivit Hierosolymam
marg.|
ET
INTROIVIT. Hieronymus HIERONYMUS. Iam appropinquante passione in loco passioni prefinito ante secula vult esse, ut qui eum capere vellent ibi invenire possent, ut ostenderet quod non invitus sed sponte mortem subiret. Introivit autem ante quinque dies Pasche. Dicit enim Iohannes quod ante sex dies Pasche venit Bethaniam ubi cena ei facta et Maria soror Lazari unguento eum perfuditq
, et in crastino asino sedens obviante cum palmis turba Hierusalem venitr
. In lege enim dictum est quod decima die mensis tollat unusquisque agnum et servet eum usque ad decimum quartum diem mensis, immoletque eum multitudo filiorum Israel ad vesperums
. Unde Dominus decima die mensis, id est ante quinque dies Pasche civitatem in qua parteretur ingressus est, et certum sue immolationis diem conspirante contra eum omni concilio principum et seniorum expectavit. Agnus immolabatur quattuordecim die primi mensis ad vesperum, et Dominus eadem hora agnum cum discipulis suis manducans ubi legalis Pasche decreta complevit, egressus est cum eis ad locum orationis, ubi comprehensus a Iudeis et ligatus, iam sacramentum beate immolationis inchoavit.
q
Cf. Io. 12, 1-3 : « Iesus ergo ante sex dies Pasche venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus. Fecerunt autem ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti ». r
Cf. Io. 12, 12-13 : « In crastinum autem, turba multa que venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel ». s
Cf. Ex. 12, 3-6 : « Loquimini ad universum cetum filiorum Israel, et dicite eis : Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui iunctus est domui sue, iuxta numerum animarum que sufficere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus ; iuxta quem ritum tolletis et hedum. Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius ; immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam ».
in templum.
interl.|
mane venit ad Iudeos Christus
marg.|
IN
TEMPLUM. Exemplum dedit nobis, ut quocumque veniremus primum ad domum orationis si ibi sit divertamus, et cum nos per orationis studium Deo commendaverimus ad ea propter que venimus agenda secedamus.
Et circumspectis omnibus
interl.|
si quis eum hospitio susciperet, tante enim paupertatis fuit, et ita nulli adulatus ut in tanta urbe nullum hospitium inveniret
marg.|
ET
CIRCUMSPECTIS
OMNIBUS. Non semel hoc fecit, sed per omnes quinque dies. Per diem in templo docebat, noctibus exiens in monte Oliveti morabatur sicut Lucas aitt
. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, manendo apud fideles gratiam benignitatis propitius exhibebat.
marg.|
Moraliter. CIRCUMSPECTIS etc. Inspicit omnia corda et in contradicentibus veritati non invenit ubi caput reclinet. Secessit ad fideles et in eis qui obediunt mansionem facit. Bethania namque ‘domus obedientie’ interpretatur.
t
Cf. Lc. 21, 37 : « Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti ».
cum iam vespera esset hora
interl.|
in vespera mundi visitat nos
exiit13
in Bethaniam cum duodecim.
interl.|
ut qui in urbe non inveniebat, in agro parvulo apud Lazarum et sorores eius haberet hospitium
13
exiit
Li447@ Clementina Weber
] exivit ΩJ
Numérotation du verset
Mc. 11,12
Et alia die cum exiret14
{t. 4 : Erfurt, f. 980rb ; facsim., p. 119b}
[Rusch, f. 980rb ] a Bethania esuriit.
interl.|
veritatem humane carnis ostendit
interl.|
salutem hominum estuans ad incredulitatem Israelis
14
exiret
Li447@ Rusch
] exirent ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Mc. 11,13
Cumque vidisset a longe ficum
interl.|
id est Synagogam vestitam mandatis hominum et superstitionibus scopatam, cui denegat fructum in evum. Unde templum ingrediens eicit
: Vendentes et ementes
etc.
marg.|
CUMQUE
VIDISSET. Beda VenerabilisBEDA. Sicut per parabolas loquitur ita facit. Ideo esuriens in ficu fructum querit cuius nondum tempus esse novit. Eam tamen perpetua sterilitate damnavit ut ostenderet plebem quam docebunt propter folia, id est verba iustitie que habebat sine fructu, id est bono opere non posse salvari sed excidi et in ignem mitti. Esuriens ergo Dominus vidit ficum folia habentem et fructum in ea quesivit et non invenit, quia salutem humani generis desiderans vidit Iudeam habentem eloquia legis et prophetarum, quesivit in ea fructum boni operis docendo, corripiendo, miracula faciendo et non invenit, ideo damnavit.u
u
Fons :
Beda Venerabilis
, In Marci evangelium expositio, lib. 3, cap. 11, CCSL 120, p. 577.1366-1381 : « Quo modo dominus multa in parabolis dicere
ita
etiam non nulla in parabolis facere solebat. Quid enim causae erat ut esuriens
fructus in ficulnea quaereret quorum
tempus nondum esse quilibet homo nouerat arborem que quod fructum per id temporis non haberet aeternae sterilitatis maledictione damnaret, nisi quia plebem quam uerbo docebat hoc etiam facto terrebat ne quis habendo
folia et fructum non habendo, hoc
est uerba iustitiae absque operibus praetendendo, excidi
et in ignem mereretur proici? Unaquaeque enim arbor non de floribus non de foliis sed de fructu suo cognoscitur, id est unusquisque homo non de aestimatione famae uel sermonum pompa sed de suarum testimonio probatur actionum. Esuriens ergo dominus uidit ficum habentem folia et uenit quaerere fructum in illa nec inuenit quia salutem desiderans humani generis uidit
iudaeam
habentem eloquia legis et prophetarum uenit que probare docendo corripiendo miracula faciendo
si quem forte in eorum corde fructum fidei et uitae posset inuenire ». Parall
.
Glossa ordinaria (Mt. 21, 19) marg., [ed. Rusch, 1481, t. 4, facsim. p. 119b],
ed. Gloss-e
.
habentem folia
interl.|
verba
venit
interl.|
homo factus
si quid forte inveniret in ea.
interl.|
boni operis
Et cum venisset ad eam nihil invenit preter folia. Non enim erat tempus ficorum.
marg.|
relique in fine fructificabunt
Numérotation du verset
Mc. 11,14
Et respondens dixit ei : Iam non amplius in eternum
marg.|
IAM
NON
AMPLIUS. Beda VenerabilisBEDA. Moraliter. Tu quoque si non vis audire in iudicio a Christo : ‘Discedite a me maledicti in ignem eternum quia esurivi et non dedistis mihi manducare'v
. Arbor sterilis esse caveto, sed potius Christo pauperi et esurienti fructum pietatis quo indiget offer.
v
Cf. Mt. 25, 41-42 : « Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem eternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius : esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non desistis mihi potum ».
quisquam ex te fructum15
manducet. Et audiebant discipuli eius.
15
quisquam - ex te - fructum
Li447 Li447@ Rusch
] quisquam fructum ex te ΩJ
, inv. Weber
Numérotation du verset
Mc. 11,15
Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in16
templum cepit eiicere
marg.|
CEPIT
EIICERE. In ipsa re ostendit quod per figuram in ficu fecit. Ficus enim non peccavit si ante tempus fructum non habuit sed sacerdotes.
16
in
Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber
]
om.
ΩJ
vendentes et ementes de17
templo.
interl.|
quod soli orationi dedicatur
17
de
Rusch
] in
Li447 Li447@
ΩJ
Weber
Et mensas nummulariorum
marg.|
ET
MENSAS
NUMMULARIORUM. Beda VenerabilisBEDA. Ea scilicet que qui de longinquo venerant ab indigenis offerenda emebant. Si ergo hoc prohibet quanto magis risum et vaniloquium et huiusmodi ?
et cathedras vendentium columbas evertit.
interl.|
qui honores vendunt et gradus emunt
marg.|
ET
CATHEDRAS
VENDENTIUM. Beda VenerabilisBEDA. Allegorice. Columbas vendunt qui Dei positione manuum munus accipiunt,per quam spiritus datur qui per columbam significatur qui in specie columbe super Christum apparuitw
. Horum cathedras
evertit
quia sacerdotium talium Dominus deseruit. Hinc canones tales a sacerdotio privari precipiunt. Omnes enim tales vel ante Dei oculos, vel ante humanos semper privantur sacerdotio.
w
Cf. Lc. 3, 22 : « Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de celo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi ».
Numérotation du verset
Mc. 11,16
marg.|
ET
NON
SINEBAT. Futuri iudicii exemplum premittit, quando omnes reprobos ab Ecclesia {t. 4 : Erfurt, f. 980va ; facsim., p. 120a}
[Rusch, f. 980va ] repellit, et ne ultra ad eam turbandam intrent eterno verbere compescit.
ut quisquam transferret vas per templum.
interl.|
commune immundum mercandi gratia non Deo dedicatum
Numérotation du verset
Mc. 11,17
Et docebat eos18
dicens eis19
: Nonne scriptum est20
interl.|
in Isaia
18
eos
Rusch
]
om. Weber
|
19
eis
Rusch Weber
]
om. Li447 Li447@
|
20
Cf. Is. 56, 7.
|
quia domus mea
marg.|
DOMUS
MEA. Moraliter. In presenti domus Domini 'cor' est. Eiectio 'cordis purificatio' ut non tantum peccata que inerant tollat compunctio divinitus immissa, sed ne ultra repetantur adiuvet divina gratia perseverans.
domus orationis
interl.|
non taurorum vel hircorum
vocabitur omnibus gentibus ?
interl.|
non in Iudea vel Hierusalem tantum
Vos autem fecistis illam21
interl.|
in Ieremia
marg.|
VOS
AUTEM
FECISTIS. Ad hoc enim in templo erant, ut vel non dantes coporaliter persequerentur vel dantes spiritaliter necarent. Templum et domus Dei 'mens' est et 'conscientia fidelium' que si in lesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt, et sic mens iam non domus Dei sed spelunca est latronum.
21
illam
Rusch
] eam
Li447 Li447@
ΩJ
Weber
speluncam latronum.
Numérotation du verset
Mc. 11,18
Quo audito, principes sacerdotum et scribe querebant quomodo eum perderent. Timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
Numérotation du verset
Mc. 11,19
Et cum vespera esset facta22
,
interl.|
quia in Iudeis tenebras reliquit sol egrediens
22
esset facta
Li447 Li447@ Rusch
]
inv.
ΩJ
Weber
egrediebatur de civitate.
interl.|
ad aliam benevolam et obedientem
Numérotation du verset
Mc. 11,20
Et cum mane transirent
interl.|
ipse cum apostolis
interl.|
cum sol occidit Iudeis oritur apostolis
viderunt ficum
interl.|
Synagogam
aridam factam a radicibus.
interl.|
Caim et ceteris a quibus omnis sanguis iustus requiritur ab Abel usque ad Zachariam
marg.|
ARIDAM
FACTAM. Beda VenerabilisBEDA. Allegorice. A radicibus arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per penitentiam liberanda, sicut sepe factum est, sed omni et eterna damnatione ferienda. Aliter. Arefacta est a radicibus ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda, nam et vitam perdidit in celis et patriam in terris.
Numérotation du verset
Mc. 11,21
Et recordatus Petrus
marg.|
RECORDATUS
PETRUS. Petrus agnoscit aridam, et abscisam radicem cui succedit oliva pulcherrima fructifera vocata a Domino. Unde sequitur :
Amen dico vobis
.
dixit ei : Rabbi, ecce ficus cui maledixisti aruit.
Numérotation du verset
Mc. 11,22
Et respondens Iesus ait illis : Habetis23
interl.|
vel : habete
23
habetis
Li447@ Rusch
] habete ΩJ
Weber
fidem Dei.
Numérotation du verset
Mc. 11,23
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti :
interl.|
id est Christo qui est mons crescens de lapide absciso sine manibus
marg.|
QUICUMQUE
DIXERIT
HUIC
MONTI. Beda VenerabilisBEDA. Solent quidam dicere quod nostri nondum plenam fidem habuerunt qui montes transferre non potuerunt. Quibus respondemus quod nec omnia facta Christi sunt scripta et hoc tamen legimus factum precibus Gregorii Neocesarie Ponti episcopi. Sed mons diabolus propter superbiam qua se contra Deum erexit dicens : « Similis ero Altissimo »x
. Hic ad preceptum predicatorum ab electis expulsus in mare, id est in infidelium amaras et turbulentas mentes vesaniam suam exercere permittitur qui tanto acrius in eos quos possidet sevit, quanto a piorum lesione se expulsum gemit.
marg.|
Hieronymus HIERONYMUS. Sed hoc factum est quando dixerunt apostoli : ‘Digne transferimur ad gentes quia vos indignos iudicatis'y
.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 980vb ; facsim., p. 120b}
[Rusch, f. 980vb ]
Beda VenerabilisBEDA. Notanda est distinctio deprecantium. Qui perfectam fidem habet orando vel iubendo etiam potest transferre vel corporales montes vel etiam spiritales, ut Paulus de Elyma mago quem oculis et arte nefanda privavitz
, et de Pythonissa in Philippisaa
. Qui autem ad fastigium tante perfectionis ascendere nequeunt, petant sibi peccata dimitti quo ad vitam mereantur intrare perpetuam et sine dubio impetrabunt si tamen in se peccantibus primo dimittunt.
x
Is. 14, 14. y
Cf. Act. 13, 46 : « Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis eternae vite, ecce convertimur ad gentes ». z
Cf. Act. 13, 8-11 : « Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen eius), querens avertere proconsulem a fide. Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis iustitie, non desinis subvertere vias Domini rectas. Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebre : et circuiens querebat qui ei manum daret ». aa
Cf. Act. 16, 16-18 : « Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, que questum magnum prestabat dominis suis divinando. Hec subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Precipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora ».
Tollere et mittere in mare
interl.|
gentes
et non hesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
Numérotation du verset
Mc. 11,24
Propterea dico vobis, omnia quecumque orantes petitis credite quia accipietis et venient24
vobis.
interl.|
recte fidei
interl.|
vos qui tante perfectionis non estis
24
venient
Li447@
ΩJ
Rusch
] veniet
Weber
Numérotation du verset
Mc. 11,25
Et cum stabitis ad orandum25
marg.|
ET
CUM
STABITIS etc. Hieronymus HIERONYMUS. Marcus, suo more, septem versus orationis dominice una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia quid amplius rogabit nisi quod perseveret in eo quod obtinuit ?
25
ad orandum ΩJ
Rusch Weber
] adorandum
Li447 Li447@
dimittite si quid
interl.|
querimonie
habetis adversus aliquem,
interl.|
qui vos lesit
ut
interl.|
magna fiducia
et Pater vester
interl.|
non unius, omnes enim fratres estis
qui in celis
interl.|
id est iustis
est dimittat {t. 4 : Erfurt, f. 980vb ; facsim., p. 120b}
[Rusch, f. 980vb ] vobis peccata vestra.
Numérotation du verset
Mc. 11,26
Quod si vos non dimiseritis,
interl.|
tremenda sententia
nec Pater vester qui in celis est dimittet vobis peccata vestra.
Numérotation du verset
Mc. 11,27
Et veniunt
interl.|
a Bethania
rursum26
Hierosolymam. Et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribe et seniores.
26
rursum
Rusch
] rursus
Li447@
ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Mc. 11,28
Et dicunt illi : In qua potestate hec facis ?
interl.|
quasi : in Beelzebub eicis demonia
marg.|
IN
QUA
POTESTATE etc. De Dei dubitant potestate, et volunt subintelligi diaboli esse quod facit.
Et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias27
?
interl.|
aperte Filium Dei negant quem putant non suis sed alienis viribus signa facere
27
dedit... ista
Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber
] tibi dedit potestatem hanc ut hec ΩJ
Numérotation du verset
Mc. 11,29
Iesus autem respondens ait illis : Interrogabo vos et ego28
unum verbum
marg.|
INTERROGABO. Poterat aperta responsione calumniam temptatorum confutare, sed prudenter interrogat, ut vel silentio suo vel sententia condemnentur.
28
vos - et ego
Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber
]
inv.
ΩJ
et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate hec faciam.
Numérotation du verset
Mc. 11,30
Baptismus29
Iohannis de celo erat an ex hominibus ? Respondete mihi. At30
illi cogitabant31
dicentes :
interl.|
cornuto coartati syllogismo
29
Baptismum ΩJ
Rusch
] Baptismus
Cor3
(al.)
Weber
|
30
At
Li447@
ΩJ
Rusch Weber
] Et
Li447
|
31
cogitabant
Rusch
] + secum
Li447 Li447@
ΩJ
Weber
|
Si dixerimus de celo
marg.|
SI
DIXERIMUS. Hieronymus HIERONYMUS. De lucerna mundi obscurantur. Unde diciturab
. : « Paravi lucernam Christo meo, inimicos eius induam confusione »
ab
Ps. 131, 17-18.
dicet : Quare ergo non credidistis ei ?
marg.|
QUARE
ERGO etc. Quasi : quem confitemini de celo habuisse prophetiam mihi testimonium perhibuit et ab illo audistis in qua potestate hec facio.
Numérotation du verset
Mc. 11,32
Si dixerimus32
: Ex hominibus, timemus33
populum.
marg.|
SI
DIXERIMUS
EX
HOMINIBUS etc. Quodlibet horum respondeant, vident se in laqueum ruituros, timent lapidationem sed magis confessionem veritatis.
32
dixerimus
Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber
] dicemus ΩJ
33
timemus ΩJ
Rusch
] timebant
Li447@ Weber
Omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset.
Numérotation du verset
Mc. 11,33
Et respondentes Iesu dicunt34
: Nescimus. Et respondens Iesus ait illis : Neque ego dico vobis
interl.|
quia non vultis fateri vos quod scitis
marg.|
NEQUE
EGO
DICO
VOBIS. Beda VenerabilisBEDA. Duabus de causis scientia veritatis occultatur querentibus, cum aut is qui querit minus intelligit, aut odio aut contemptu veritatis indignus est cui debeat aperiri. Propter alterum dicitur : ‘Adhuc multa habeo vobis dicere que non potestis portare modo'ac
. Propter alterumad
: « Nolite sanctum dare canibus».
ac
Cf. Io. 16, 12 : « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo ». ad
Mt. 7, 6. 34
Iesu dicunt
Rusch
]
inv. Li447 Li447@
ΩJ
Weber
in qua potestate hec faciam.
interl.|
Hieronymus HIERONYMUS. Hic cum perverso pervertitur Deus
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/04/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_11) |