initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. *Marci evangelium*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Mc. 12,1 
Et cepit illis in parabolis loqui. Vineam
interl.|  Domum Israel plantavit
pastinavit homo
interl.|  Deus pater humano affecto
et circumdedit sepem
interl.|  custodiam angelorum vel murum urbis

circumdedit Rusch Weber ] + ei Li447
et fodit lacum
interl.|  legem
marg.|  LACUM. Sive torcular aut altare, aut illa torcularia quorum titulo quidam psalmi prenotantur.
et edificavit turrim
interl.|  templum
interl.|  sacerdotibus
marg.|  operariis conductis hora tertia et sexta et nona
et peregre profectus est.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 981ra ; facsim., p. 121a} [Rusch, f. 981ra ] PEREGRE  PROFECTUS. Dans liberum arbitrium operandi non mutatione loci, quia ubique Deus et omnia complet.
Numérotation du verset Mc. 12,2 
Et misit ad agricolas in tempore
interl.|  non in provectu fructus, quia nullus erat
servum
interl.|  prophetas
marg.|  SERVUUM. Primo missus est Moyses qui fructum legis quam dederat a cultoribus inquirebat, sed cesum dimiserunt et vacuum, unde : « Irritaverunt Moysen in castris et Aaron sanctum Domini » ; « Et vexatus est Moyses propter eos » etc.

Ps. 105, 16.
Ps. 105, 32.
ut ab agricolis acciperet de fructu vinee.
interl.|  fructus vinee obedientia
Numérotation du verset Mc. 12,3 
Qui apprehensum eum ceciderunt
interl.|  alii prophete cesi, alii vulnerati, alii occisi
et dimiserunt vacuum.
Numérotation du verset Mc. 12,4 
Et iterum misit alium servum ad illos
marg.|  ET  ITERUM  MISIT  ALIUM  SERVUM. David et alios psalmistas qui missi sunt post Moysen ut cultores vinee ad exercitium boni operis excitarent. Sed ipsum quoque David qui caput psalmodie et fons in Spiritu Sancto claruerat abiecerunt dicentes : « Que nobis pars in David ? aut que hereditas in filio Isai ? ».

 3Rg. (1Rg.) 12, 16.

alium servum- ad illos Rusch ] inv. Li447 Li447 @ Weber
et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
Numérotation du verset Mc. 12,5 
Et rursum alium misit et illum occiderunt.
marg.|  ET  RURSUM  ALIUM. Prophetarum chorum cum suis sociis qui suis attestationibus populum convenerunt et mala huic vinee ventura predixerunt.
marg.|  ET  RURSUM  ALIUM  MISIT etc. His tribus servorum gradibus omnes doctores qui sub lege et prophetis fuerant intelligimus. Unde alibi : « Necesse est impleri omnia que scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me ».

Lc. 24, 44

et Li447 @ Rusch Weber ] ad Li447
Et plures alios quosdam cedentes, alios vero occidentes.
Numérotation du verset Mc. 12,6 
Adhuc vero unum habens filium carissimum
interl.|  Christum unigenitum

vero Rusch ] om. Li447 , ergo Li447 @ Weber
et illum misit ad eos novissimum dicens :
interl.|  per ironiam
Quia verebuntur filium meum.
marg.|  QUIA  VEREBUNTUR. Non hoc ignorando dixit, quia omnia novit sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Interrogemus Arium et Eunomium ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat et quantum in nobis est dicitur esse mentitus. Quicquid pro Patre responderint, hoc intelligant pro Filio qui se dicit ignorare consummationis diem.

verebuntur Li447 @ Rusch ] forte praem. Li447 , reverebuntur Weber
Numérotation du verset Mc. 12,7 
Coloni autem dixerunt ad invicem :
marg.|  COLONI  AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Probat Iudeorum principes non per ignorantiam Christum crucifixisse, quia intellexerunt eum esse de quo dicitur : « Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam » etc. Unde sibi consulentes dicebant : « Ecce mundus totus post eum abiit » et : « Si dimittimus eum sic omnes credent in eum ». Hereditas ergo filii Dei Ecclesia est de cunctis gentibus ei data quam sanguine acquisivit resurgendo possedit. Hanc mali coloni preripere moliebantur, cum eum crucifigentes fidem eius extinguere et suam iustitiam que ex lege est preferre nitebantur.

Ps. 2, 8.
Io. 12, 19.
Io. 11, 48.
Hic est heres. Venite, occidamus eum et nostra erit hereditas.

est Li447 @ Rusch Weber ] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 12,8 
Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt
marg.|  ET  EIECERUNT. Beda VenerabilisBEDA. Notat pertinaciam eorum qui nec crucifixo ac resuscitato Domino ad predicationem apostolorum credere voluerunt, sed quasi vile cadaver proiecerunt, quia quantum in se erat a suis finibus excludentes gentibus suscipiendum dederunt.
extra vineam.
interl.|  id est plebem, dicentes : « Quia Samaritanus es tu et demonium habes »

Io. 8, 48.
Numérotation du verset Mc. 12,9 
Quid ergo faciet dominus vinee ? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis.
marg.|  VENIET  ET etc. Beda VenerabilisBEDA. « Aufertur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructum eius ». Hoc autem divinitus fuisse procuratum prophetico testimonio vel exemplo probat dicens : Nec Scripturam hanc legistis etc.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Vinea datur aliis ab oriente et occidente et Austro et aquilone {t. 4 : Erfurt, f. 981rb ; facsim., p. 121b} [Rusch, f. 981rb ] venientibus et recumbentibus cum Abraham, Isaac et Iacob in regno celorum.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Moraliter. Cuicumque fidelium mysterium baptismi quod operando exerceat committitur quasi vinea quam excolat ei locatur. Mittitur servus unus, et alter, et tertius qui de fructu accipiant cum lex, psalmodia, prophetia quarum admonitionem ad bene agendum populus sequatur legitur. Sed missus servus contumeliis affectus vel cesus eiicitur, cum sermo auditus vel contemnitur vel blasphematur. Missum heredem quantum in se est occidit qui et filium Dei conculcat, et spiritui gratie quo sanctificatus est contumeliam facit. Perdito malo cultore vinea datur alii, cum dono gratie quod superbus spernit, humilis ditatur. Manum mittere in Iesum timore turbe retinentur, cum quilibet solo nomine super eam quam non diligit ecclesiastice fidei et pacis unitatem, propter cohabitantium multitudinem aut erubescit aut timet impugnare. Cum autem tempus fuerit persequendo Ecclesiam quasi Dominum crucifigere et ostentatui habere gaudebit.

Mt. 21, 43.

colonos Rusch Weber ] colones Li447
Numérotation du verset Mc. 12,10 
Nec Scripturam hanc legistis :
interl.|  quasi : quo alio modo implebitur hec Scriptura

Ps. 117, 22-23.
Lapidem
interl.|  Christum
quem reprobaverunt edificantes
interl.|  magistri qui se et alios Deo dignam domum edificare debebant
marg.|  LAPIDEM  QUEM  REPROBAVERUNT. Hieronymus HIERONYMUS. Lapis reprobus quem gessit angulus, coniungens in cena agnum cum pane. Finiens vetus, novum inchoans Testamentum hic prestat mira in oculis nostris.

Ps. 117, 22.
hic factus est in caput anguli
Numérotation du verset Mc. 12,11 
{t. 4 : Erfurt, f. 981rb ; facsim., p. 121b} [Rusch, f. 981rb ] a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris ?
interl.|  duo condens in semetipso, ex utroque populo unam civitatem et unum templum sibi edificans
Numérotation du verset Mc. 12,12 
Et querentes eum tenere
interl.|  quasi mentium contra se in quo magis probent eum vera dixisse. Ipse enim est heres, illi mali coloni

querentes Rusch ] querebant Li447 Weber
et timuerunt turbam.
interl.|  ad modicum timore retardantur : « Quia nondum venerat hora eius »

Io. 7, 30.
Cognoverunt enim quoniam ad illos10 
interl.|  id est propter

10  illos Rusch ] eos Li447 Weber
parabolam hanc dixerit.
interl.|  alias 'direxit'
Et relicto illo11  abierunt.

11  illo Rusch ] eo Li447 Weber
Numérotation du verset Mc. 12,13 
Et mittunt ad eum quosdam ex Phariseis et Herodianis
interl.|  militibus Herodis qui Hierosolymi erant illis diebus
marg.|  ET  MITTUNT  AD etc. Beda VenerabilisBEDA. Turbam timebant atque quod per se non poterant, terrene potestatis manibus efficerere temptabant vel ut ipsi a morte eius viderentur immunes. Nuper enim iudea sub Augusto Cesare quando in toto orbe celebrata est descriptio, stipendiaria facta erat. Unde seditio magna. Alii dicebant : Romanis pro omnibus militantibus debere tributa persolvi. Pharisei non debere populum Dei qui decimas et que in lege precipiebantur solveret subiacere legibus humanis. Cuius seditionis fomes adeo invaluit, ut post resurrectionem Domini patriam et gentem et regnum et omnia perdere maluerint quam esse tributarii.
ut eum caperent in verbo.
Numérotation du verset Mc. 12,14 
Qui venientes dicunt ei :
interl.|  "mellitis sermonibus circumdant sicut apes, mel portantes in ore, aculeum in dorso".

Hieronymus (pseudo), Expositio evangelii secundum Marcum, CCSL 82, p. 52.17-19 : « Tunc interrogant eum mellitis uerbis. Et circumdant eum"sicut apes", mel portantes in ore, aculeum in tergo dicentes,"magister, scimus quoniam uerax es", et reliqua ».
Magister, scimus quia verax es
marg.|  MAGISTER  SCIMUS. Beda VenerabilisBEDA. Blanda et fraudulenta interrogatio ad hoc provocat respondentem, ut magis Deum quam Cesarem timeat et dicat non debere tributa solvi ut audientes Herodiani seditionis contra Romanos auctorem teneant.
et non curas quenquam, nec enim vides in12  faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum13 
interl.|  alias : censum

12  in Li447 @ Rusch Weber ] om. Li447 13  dari tributum Rusch Weber ] inv Li447 Li447 @
Cesari an non dabimus ?
Numérotation du verset Mc. 12,15 
Qui sciens versutias14  eorum15 
marg.|  QUI  SCIENS  VERSUTIAS. Qui putant interrogationem Salvatoris ignorationem esse non dispensationem ex hoc loco discant, quod potuit scire cuius imago esset. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.

14  versutias Rusch ] versutiam Li447 Weber 15  eorum Rusch Weber ] illorum Li447 Li447 @
ait illis : Quid me temptatis ? Afferte mihi denarium ut videam.
interl.|  sapientia sapienter agit ut suis sermonibus capiantur
marg.|  DENARIUM. Denarius genus nummi qui pro decem nummis computatur et habet imaginem Cesaris.
Numérotation du verset Mc. 12,16 
At illi obtulerunt16  ei. Et ait illis : Cuius est imago hec et inscriptio ? Dicunt ei17   : Cesaris.

16  obtulerunt Rusch ] adtulerunt Li447 Weber 17  ei Li447 @ Rusch ] illi Li447 Weber
Numérotation du verset Mc. 12,17 
Respondens autem Iesus ait18  illis : Reddite ergo19  que sunt Cesaris
interl.|  quod necessitatis

18  ait Rusch ] dixit Weber 19  ergo Rusch ] igitur Weber
Cesari,
interl.|  nummum, tributum, pecuniam
marg.|  REDDITE  QUE  SUNT  CESARIS  CESARI. Hoc ipse fecit pro se et pro Petro solvendo tributa.   Que sunt Dei Deo . Hoc quoque fecit patris implens voluntatem. Aliter.   Reddite que sunt Cesaris Cesari, impressionem sue imaginis.   Que sunt Dei Deo , animam lumine vultus eius illustratam. Unde : « Signatum est super nos lumen » etc.

Ps. 4, 7.
et que sunt Dei
interl.|  quod voluntatis
Deo.
interl.|  vos et decimas primitias
Et mirabantur
interl.|  quia insidiarum calliditate prevalere non poterant
super eo.
interl.|  id est super sapientiam eius
Numérotation du verset Mc. 12,18 
Et venerunt ad eum Sadducei qui {t. 4 : Erfurt, f. 981va ; facsim., p. 122a} [Rusch, f. 981va ] dicunt20  resurrectionem non esse.
marg.|  SADDUCEI etc. Due hereses erant in Iudeis : Phariseorum et Sadduceorum. {t. 4 : Erfurt, f. 981va ; facsim., p. 122a} Pharisei traditionum et observationum - quas illi ‘deuterosis’ vocant - iustitiam preferebant, unde et divisi vocantur a populo. Sadducei autem, id est iusti, et corporis et anime resurrectionem negabant.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. SADDUCEI etc. Qui resurrectionem corporum esse negant, vel non credunt animas iudicantes interire cum corporibus. Recte huiusmodi fabulam fingunt que deliramenti arguat eos qui asserunt resurrectionem corporum. Potuit autem et in gente eorum aliquando hoc accidere.

20  dicunt Rusch Weber ] credunt Li447 Li447 @
Et interrogabant eum dicentes :
Numérotation du verset Mc. 12,19 
Magister, Moyses21  scripsit nobis22  , ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit23  , accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo.

21  Cf. Dt. 25, 5. | 22  scripsit nobis Rusch ] inv. Weber  . | 23  filios - non reliquerit Rusch Weber ] inv. Li447 |
Numérotation du verset Mc. 12,20 
Septem ergo fratres erant24  .
marg.|  SEPTEM  ERGO. Beda VenerabilisBEDA. Turpitudinem fabule opponunt ut resurrectionem negent. Sed mystice septem fratres sine filiis defuncti omnibus reprobis congruunt qui per totam vitam (que septem diebus volvitur) a bono opere steriles sunt quibus viritim morientibus ad ultimum et ipsa mundana conversatio moritur, id est transit quasi uxor infecunda quam illi sine fructu boni operis exegerunt.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Mulier sterilis, nec relinquens semen ex septem fratribus novissime moriens Synagogam significat relictam quasi mortuam a Spiritu septiformi, qui septem patriarchas implevit, qui non reliquerunt ei semen Abrahe quod Christus est. Licet enim Iudeis natus, tamen gentibus datus. Hec mulier mortua Christo, nulli de septem in resurrectione iungetur. Septenario enim perfectorum universitas significatur. Sicut versa vice per Isaiam dicitur : « Apprehendent septem mulieres virum unum ». Septem sunt Ecclesie quas Dominus unus amat, arguit, castigat. Adorant enim una fide. He sunt septem sporte fragmentis panum plene. Panes 'verba Spiritus sancti', sporte vero 'ecclesie'. Panes Iesus benedicens fregit, et discipuli eius diviserunt turbe, cum die septimo benedixit opera sua requiescens in eis. Unde luce facta primo die qui est sapientie, et firmamento in secundo qui est intellectus, et arida tertio qui est consilii, et luminibus quarto que sunt virtutes, et volatilibus et piscibus quinto qui sunt scientie, animatis et anima vivente sexto id est homine ad imaginem Dei facto quod est pietatis, septimo die spiritu timoris Domini qui permanet sanctus in seculum seculi et replet orbem terrarum, sancta Ecclesia repletur non habens maculam neque rugam. Ideoque Ecclesia septiformi, id est perfecto timore repletur, quia iustus vix salvabitur qui rogat : « Non intres in iudicium cum servo tuo Domine quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens ». De his septem qualitatibus spiritus commemorat David : Quid negligentia nostra peperit, quid diligentia quesierit, quid divina providentia contulerit, quid inimici instigatio fraudaverit, quid oblivio lubrica subtraxerit, quid humana fragilitas intulerit, quid ignorantia improvida fefellerit. Hos omnes affectus in psalmis invenimus. Primus : « Concepit dolorem et peperit iniquitatem ». Secundus : « Preveni in maturitate et clamavi ». Tertius : « Incerta et occulta sapientie tue manifestati mihi ». Quartus est : « Inimici mei animam meam circumdederunt ». Quintus : « Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde ». Sextus : « Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus ». Septimus : « Delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris, Domine ». Hos affectus, Spiritus {t. 4 : Erfurt, f. 981vb ; facsim., p. 122b} [Rusch, f. 981vb ] septiformis enervat vel eliminat et illuminat. Unde septem lucerne ab Austro ardentes et aquilonares tenebras in tabernaculo Domini illuminantes. Spiritus sapientie in pigro negligentiam repellit. Spiritus intellectus diligentiam rationabiliter querit. Spiritus concilii divinam providentiam prudenter invenit25  . Spiritus virtutis instigationes fortiter retundit. Spiritus scientie oblevionem lubricam diu esse non sinit. Spiritus pietatis humanam fragilitatem clementer indulget. Spiritus timoris improvidam ignorantiam ardenter et bene decoquit et bene replet. Sapientia domum edificat. Intellectus gubernacula invenit. Consilium bona discreta facit. Virtus in patientia animam possidet. Scientia divitie fidei et salutis munera acquiruntur. Pietate prosperitas presentis vite et future consistit, timore humilitas conservatur et omne peccatum expellitur quia « initium sapientie timor Domini ».

Is. 4, 1.
Cf. Mt. 15, 37 ; Mc. 8, 20.
Cf. Gn. 2, 3 : « Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret » ; Ex. 31, 17 : « Inter me et filios Israel, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus celum et terram, et in septimo ab opere cessavit ».
Cf. Eph. 5, 26 : « Ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vite, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata ».
Ps. 143, 2.
Ps. 7, 15.
Ps. 118, 147.
Ps. 50, 8.
Ps. 16, 9.
Ps. 30, 13.
Ps. 37, 8.
Ps. 24, 7.
Ps. 109, 10 ; Sir. (Eccli.) 1, 16.

24  erant Cor3 (al.) Rusch Weber ] fuerunt ΩJ
25  invenit] invinit cacogr. Weber
Et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine.
Numérotation du verset Mc. 12,21 
Et secundus accepit eam et
interl.|  ipse
mortuus est. Et26  nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.

26  Et Rusch Weber ] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 12,22 
Et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta27  est et mulier.
interl.|  mundane conversatio

27  defuncta Rusch Weber ] mortua Li447
Numérotation du verset Mc. 12,23 
In resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor ? Septem enim habuerunt eam28  .
interl.|  uxorem

28  eam Li447 Rusch ] + uxorem Weber
Numérotation du verset Mc. 12,24 
Et respondens Iesus ait illis : Nonne ideo erratis
interl.|  quia
non scientes Scripturas neque
interl.|  ideo
virtutem Dei ?
interl.|  Christum
Numérotation du verset Mc. 12,25 
Cum enim a mortuis {t. 4 : Erfurt, f. 981vb ; facsim., p. 122b} [Rusch, f. 981vb ] resurrexerint, neque nubent, neque nubentur,
marg.|  NEQUE  NUBENT  NEQUE  NUBENTUR etc. Beda VenerabilisBEDA. Greco idiomati latina consuetudo non respondet. Nubere enim proprie mulieres dicuntur et viri ducere. Sed nos simpliciter dictum intelligamus :   Neque nubent viri,   neque nubentur mulieres.
sed sunt sicut angeli Dei29  in celis.
interl.|  nemo ibi moritur, nemo nascitur, nec infans nec senex ibi

29  Dei Li447 Li447 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Mc. 12,26 
De mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Moysi30  super rubum
interl.|  soluta questione probat resurrectionem esse
marg.|  DE  MORTUIS  AUTEM  QUOD  RESURGANT  NON  LEGISTIS  IN  LIBRO  MOYSI  SUPER  RUBUM etc. Hieronymus HIERONYMUS. In quo similitudo vestra in quo ignis ardebat sed non eius spinas consumebat, sic vos eloquium meum inflammat nec spinas sub maledicto germinatas absumit. Inquiens :   Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob , ter Deum nominando Trinitatem significat, Deum iterans unam substantiam. Vivunt autem qui vendicant portionem suam quam elegerant. Mortui vero sunt qui quod vendicaverunt perdiderunt.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre hoc tamen protulit quamvis ambiguum, quia Sadducei nec angelos nec spiritum, nec resurrectionem corporum confitentur et animarum interitum mentiuntur. Tantum quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Stultum ergo erat eorum testimonium proferre quorum auctoritatem nolebant recipere. Porro ad eternitatem animarum probandam ponit exemplum  : Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob . Et infert :   Deus non est mortuorum sed viventium , ut cum probaverit animas manere post mortem. Non enim poterat Deus esse eorum qui non subsisterent consequenter induceretur corporum resurrectio que cum animabus vel bona vel mala gesserunt.

30  Cf. Ex. 3, 6.
quomodo illi dixerit31  Deus inquiens : Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob ?
interl.|  hic probat eternitatem animarum

31  illi dixerit Rusch ] inv. Li447 Weber , dix. eis Li447 @
Numérotation du verset Mc. 12,27 
Deus non est32  mortuorum sed vivorum.
interl.|  hic resurrectionem corporum

32  Deus - non est Rusch ] inv. Li447 Li447 @ Weber  
Vos ergo multum erratis.
Numérotation du verset Mc. 12,28 
Et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit33  interrogavit Iesum34 
marg.|  INTERROGAVIT  IESUM. Hieronymus HIERONYMUS. Quid sibi vult hec questio cum hoc sciant omnes periti in lege ? Sed diverse in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. De his enim duobus uberibus super pectora sponse levatis alitur nostra infantia.

33  responderit Rusch Weber ] respondit Li447 34  Iesum Rusch ] eum Li447 Li447 @ Weber
quod primum esset35  omnium mandatum.
interl.|  cum in diversis libris diverse ordinentur
marg.|  PRIMUM  OMNIUM etc. Maximum quod ante omnia debemus in corde, quasi unicum pietatis fundamentum locare hoc est scilicet cognitio atque confessio divine unitatis cum executione divine operationis que in diletione Dei et proximi perficitur hec est : « Fides que per dilectionem operatur »aa  .

aa  Gal. 5, 6.

35  primum esset Rusch ] inv Li447 Li447 @ Weber
Numérotation du verset Mc. 12,29 
Respondit36  ei :
interl.|  Iesus autem

36  Respondit Rusch ] Iesus autem praem. Li447 Weber
Quia primum omnium mandatum est : Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est.
interl.|  dii gentium multi suntab 

ab  Cf. 1Cor. 8, 5-6 : « Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) : nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum ».
Numérotation du verset Mc. 12,30 
Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
interl.|  id est maximum
Numérotation du verset Mc. 12,31 
Secundum autem simile est illi37   : {t. 4 : Erfurt, f. 982ra ; facsim., p. 123a} [Rusch, f. 982ra ] Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Maius horum aliud mandatum non est.

37  illi Rusch Weber ] huic Li447 Li447 @
Numérotation du verset Mc. 12,32 
Et ait illi scriba : Bene, magister,
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 982ra ; facsim., p. 123a} [Rusch, f. 982ra ] BENE  MAGISTER. Beda VenerabilisBEDA. Ostendit scriba in hac responsione inter scribas et Phariseos gravem questionem diu versatam esse quod esset primum mandatum et maximum in lege. Alii hostias et sacrificia laudabant, alii fidei et dilectionis opera preferebant, quia plurimi patrum ante legem absque omni sacrificiorum consuetudine, ex fide tantum que per dilectionem operatur Deo placuerant. Nemo autem absque fide et dilectione. In qua sententia scriba iste declarat se fuisse.
in veritate dixisti, quia unus est Deus et non est alius preter eum.
Numérotation du verset Mc. 12,33 
Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis.
Numérotation du verset Mc. 12,34 
Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi : Non longe es38  a regno Dei.
interl.|  quia novi Testamenti sententie et evangelice perfectioni consentit
marg.|  NON  LONGE etc. Isidorus HispalensisISIDORUS. Quamvis ad temptandum venerit longior namque est ignorantia quam scientia ut Sadduceis dicitur : « Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei »ac  .
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Mattheus dicit quia temptando querebat, cui secundum Marcum dicitur : Non longe es a regno Dei, cum Scriptura dicat : ‘In simplicitate cordis querite illum quoniam invenietur ab his qui non temptant eum'ad  . Sed forte audito responso Domini mox pietatis gratiam rediit et quem prius temptando decipiendum putavit, mox amplectendo sequendum cognovit. Aut certe temptationem accipiamus, non malam quasi decipere volentis inimicum sed cautam, quasi experiri amplius volentis ignotum secundum illud : ‘Qui facile credit, levis corde immorabitur'ae  .

ac  Mt. 22, 28.
ad  Cf. Sap. 1, 2 : « Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum ».
ae  Cf. Sir. (Eccli.) 19, 4 : « Qui credit cito levis corde est, et minorabitur : et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur ».

38  longe es Li447 Rusch ] inv Li447 @ Weber
Et nemo iam audebat eum interrogare.
marg.|  ET  NEMO. Quia in sermonibus confutantur ultra non interrogant sed aperte comprehensum Romane potestati tradunt. Unde patet venena invidie superari posse, sed difficile quiescere.
Numérotation du verset Mc. 12,35 
Et respondens Iesus dicebat docens in templo :
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Palam loquitur ut inexcusabiles sint et ut ignis incendit arida scribarum et Phariseorum exempla
Quomodo dicunt scribe
interl.|  non reprehenduntur quia Christum David filium dicunt, sed quia filium Dei esse non credunt
Christum esse filium David39  ?
interl.|  hominem simplicem

39  esse filium David Rusch ] Filium David esse Li447 Li447 @, Filium esse David Weber
Numérotation du verset Mc. 12,36 
Ipse enim David40  dicit41  in Spiritu sancto :
interl.|  non errore, non propria voluntate

40  Ps. 109, 1.41  Ipse ... dicit Rusch Weber ] Ipse enim dicebat Li447 Li447 @
Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
marg.|  SEDE A  DEXTRIS. Non in hoc infirmitatem filii, sed quia alter in altero operatur ostendit. Nam et Filius subiicit inimicos Patri et Deum Patrem glorificat super terram.
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Numérotation du verset Mc. 12,37 
Ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius ?
interl.|  tantum et non Deus42 
42  Deus] dens cacogr. Rusch
Et multa turba eum libenter audivit43  .

43  eum libenter audivit Rusch Weber ] libenter eum audiebat Li447 Li447 @
Numérotation du verset Mc. 12,38 
Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, {t. 4 : Erfurt, f. 982rb ; facsim., p. 123b} [Rusch, f. 982rb ]
marg.|  CAVETE. Beda VenerabilisBEDA. Nota quia non vetat eos qui huius officii sunt in foro salutari primo sedere, sed quia hoc amante quasi improbos docet esse cavendos animam scilicet non gradum redarguens. Quamvis et hoc non culpa careat eum in foro litibus interesse qui in cathedra Moysi magister vult appellari. Duabus de causis vane glorie cupidos cavere iubemur, ne eorum simulatione seducamur vel emulatione ad idem inflammemur.
qui volunt
marg.|  voluntatem arguit non gradum
in stolis ambulare
marg.|  cultoribus vestimentis ad publicum procedere
et salutari in foro
Numérotation du verset Mc. 12,39 
et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis,
Numérotation du verset Mc. 12,40 
qui devorant domos viduarum
marg.|  QUI  DEVORANT  DOMOS. Quasi patroni in iudicio futuri, ab infirmis et peccatorum conscientia turbatis pecuniam accipere non dubitant, cum commendet Deo orationem manus porrecta ad dandum, non collecta ad accipiendum quibus illud congruit : « Oratio eius fiat in peccatum »af  .

af  Ps. 108, 7.
sub obtentu prolixe orationis. Hi accipient prolixius iudicium.
interl.|  quam qui amant in angulis stantes orare. Hi enim non solum laudes hominum, verum etiam pecuniam querunt
Numérotation du verset Mc. 12,41 
Et sedens Iesus contra gazophylacium
interl.|  divitiarum custodiam
marg.|  GAZOPHYLACIUM. Beda VenerabilisBEDA. Philaxe grece, ‘servare’ latine. Gaza persice : divitie. Gazophylacium locus quo divitie servantur, et arca scilicet in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regumag   : « Tulit Ioiada pontifex Gazophylacium unum aperuitque foramen de super » etc. et {t. 4 : Erfurt, f. 982rb ; facsim., p. 123b} [Rusch, f. 982rb ] porticus in quibus servabantur. Undeah  . : « Hec verba locutus est Iesus in gazophylacio docens in templo».

ag  4Rg. (2Rg.) 12, 9.
ah  Io. 8, 20.
aspiciebat quomodo
marg.|  ASPICIEBAT  QUOMODO. Sicut appetitores primatus et vane glorie cavendos esse dixit et simulatione orantibus prolixius iudicium predixit sic etiam offerentes iusto examine discernit ut retribuat singulis secundum cor et opera quod et hodie facit in Ecclesia.
turba iactaret aes in gazophylacium et multi divites44  iactabant multa.
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. “Qui proferunt de thesauro cordis sui nova et vetera”ai  que sunt incerta et occulta utriusque Testamenti.
marg.|  DIVITES. Beda VenerabilisBEDA. Allegorice. Divites 'Iude de iustitia legis elati'. Vidua pauper 'ecclesia que spiritum superbie et temporales rerum concupiscentias quasi mundi divitias abiecit'. Vidua quia eius vir pro ea mortuus est et ab eius oculis occultus in celo est. Hec duo minuta offert, quia in conspectu divine maiestatis qua oblationes devote nostre operationis quasi certo numero conscripte et consignate servantur : vel dilectionem Dei vel proximi, vel fidei orationisque munera Deo offert. Que respectu fragilitatis minuta sed merito pie intentionis accepta, cunctis superborum Iudeorum operibus prestant.

ai  Cf. Mt. 13, 52 : « Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ».

44  multi divites Li447 @ Rusch Weber ] inv Li447
Numérotation du verset Mc. 12,42 
Cum venisset autem una vidua
interl.|  Ecclesia
pauper
interl.|  spiritu
marg.|  VIDUA  PAUPER. Hieronymus HIERONYMUS. Hec paupercula me et similes significat qui mitto quod possum, et desidero quod non possum vobis explanare. Non quantum sed ex quanto desiderat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Hec est torta panis in Levitico que est voluntas prompta.   Quadrans , quia ex tribus consistit cogitatu verbo et facto.
misit duo minuta
interl.|  dilectionem Dei et proximi
quod est quadrans
marg.|  QUADRANS etc. Quandrantem vocant calculatores quartam partem cuiusque rei scilicet loci, temporis, pecunie. Forsitam ergo hic quartam partem sicli, id est quinque obulos significat.
Numérotation du verset Mc. 12,43 
et convocans discipulos suos ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hec pauper plus omnibus misit
marg.|  VIDUA  HEC  PAUPER  PLUS etc. Moraliter. Intimatur quam sit acceptabile Deo quod offertur bono animo qui non offerentium substantiam sed pensat conscientiam. Nec perpendit quantum offeras in eius sacrificio sed ex quanto.
qui miserunt in gazophylacium.
Numérotation du verset Mc. 12,44 
Omnes enim ex eo quod abundabat45  miserunt,
marg.|  OMNES  ENIM  EX  EO. Beda VenerabilisBEDA. Allegorice. Iudeus ex abundanti mittit in munera, quia de iustitia sua presumit et dicitaj   : « Deus gratias tibi ago quia non sum sicut ceteri homines » etc. Omnem victum suum in Dei munera mittit Ecclesia, quia omne quod vicit dicit non sui esse meriti sed divini muneris dicens : « Deus propitius esto mihi peccatori »ak  . Et iterumal   : « Fortitudinem meam ad te custodiam quia tu Deus susceptor meus, Deus meus misericordia eius preveniet me ».

aj  Lc. 18, 11 : « Phariseus stans, hec apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus : ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium que possideo ».
ak  Lc. 18, 13.
al  Ps. 58, 10-11.

45  abundabat Rusch ] + illis Li447 Li447 @ Weber
hec vero de penuria sua omnia que habuit misit totum victum suum.
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Quia tota voluptas corporis in victu consistit. Undeam   : 'Totus labor hominis in ore suo est'

am  Cf. Qo. (Ecl.) 6, 7 : « Omnis labor hominis in ore eius ; sed anima eius non implebitur ».




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_12)