|
<56. Marci evangelium**>Capitulum 13
Numérotation du verset
Mc. 13,1
Et cum egrederetur de templo
interl.|
facto ostendens que verbo ostenderat
marg.|
ET
CUM
EGREDERETUR. Beda VenerabilisBEDA. Recedente de templo Domino omnia legis edificia et compositio mandatorum ita destructa est, ut nihil a Iudeis impleri possit, et capite sublato universa inter se membra compugnent.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 982va ; facsim., p. 124a}
[Rusch, f. 982va ] Apte post laudatam in paupercula muliere Ecclesie devotionem de templo egreditur, quia fundata ingentibus Christi Ecclesia, Iudea sue perfidie penas erat luitura et edificia ruitura.
ait illi {t. 4 : Erfurt, f. 982va ; facsim., p. 124a}
[Rusch, f. 982va ] unus ex discipulis suis : Magister, aspice1
quales lapides et quales structure.
interl.|
Hieronymus HIERONYMUS. Que enumerat potius spernenda sunt quam tractanda
1
aspice ΩJ
Li447@ Rusch Weber
] + has
Li447
Numérotation du verset
Mc. 13,2
Et respondens Iesus ait illi : Vides has omnes magnas edificationes ?
marg.|
VIDES etc. Divinitus autem procuratum est, ut patefacta per orbem fidei evangelice gratia, ipsum templum cum cerimoniis tolleretur, ne forte aliquis parvulus adhuc ac lactens in fidea
, si videret manere illa a prophetis facta a Domino instituta, admirando sanctum seculare, paulatim ad iudaismum relaberetur. Aufertur ergo umbra et palmam tenet veritas per orbem declarata.
marg.|
Hieronymus HIERONYMUS. Prenuntiat cladem novissimi temporis, id est destructionem templi cum plebe et littera sua, de qua :
Lapis super lapidem non relinquetur
, id est testimonia prophetarum super eos in quos Iudei retorquebant ea ut in Esdram, in Zorobabel, in Machabeos.
a
Cf. 1Cor. 3, 1-2 : « Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis ».
Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
Numérotation du verset
Mc. 13,3
Et cum sederet in monte Olivarum
interl.|
de ruina templi et excidio gentis disputans
marg.|
ET
CUM
SEDERET. Beda VenerabilisBEDA. Mystice in sanctis quietus manet, dum superborum detestatur amentiam. Mons enim olivarum fructiferam Ecclesie celsitudinem significat. Mons ille non infructuosas arbores sed oliveta gignit2
quibus lumen alitur, umbra fugatur, requies lassis tribuitur, infirmitas solvitur.
contra templum
interl.|
ipse situs corporis congruit verbis
interl.|
quia predixerat omnia esse destruenda, discipuli secreto tempus et signa destructionis querunt : ET CUM SEDERET IN MONTE
interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas :
Numérotation du verset
Mc. 13,4
Dic nobis quando hec3
fient ? Et quod signum erit quando hec omnia4
incipient consummari ?
3
hec
Rusch
] ista
Li447@
ΩJ
Weber
4
hec omnia ΩJ
Rusch Weber
] omnia ista
Li447@
Numérotation du verset
Mc. 13,5
Et respondens Iesus cepit illis dicere5
:
marg.|
ET
RESPONDENS. Beda VenerabilisBEDA. A tempore dominice passionis in populo Iudeorum qui latronem seditiosum elegerunt Christum salvatorem abiecerunt, nec bella hostium, nec seditiones civium cessaverunt. Sed apostoli, ne his adventantibus terreantur, et ne Hierosolymam Iudeamque deserant, admonentur quia non statim finis. In quadragesimum enim annum desolatio provincie et ultimum urbis ac templi excidium protelatum est.
5
illis dicere
Rusch
]
inv. Li447 Li447@
ΩJ
Weber
Videte ne quis vos seducat.
Numérotation du verset
Mc. 13,6
Multi enim venient in nomine meo
marg.|
MULTI
ENIM
VENIENT. Imminente excidio, multi venerunt qui se esse Christos et iam tempus libertatis adesse mentirentur. Multi etiam in Ecclesia temporibus apostolorum inter cetera diem Domini instare minati sunt. Multi in nomine Christi venere Antichristi quorum primus Simon Magus cui auscultabant omnes qui erant in Samaria a minimo usque ad maximum dicentes : Hic est virtus Dei que vocatur magna eo quod multo tempore magicis artibus dementasset eos.b
b
Cf.
Beda Venerabilis
, In Marci evangelium expositio, lib. 4, cap. 13.5-6, CCSL 120/3, p. 596.45-55.
dicentes : Quia ego sum et multos seducent.
Numérotation du verset
Mc. 13,7
Cum audieritis6
bella
interl.|
hostium
6
audieritis
Rusch
]
om. Li447
, autem
praem. Li447@
, + autem ΩJ
Weber
et opiniones bellorum
interl.|
seditiones civium
ne timueritis. Oportet enim
interl.|
vel : autem
hec fieri sed nondum finis7
.
7
finis
Li447 Li447@ Rusch Weber
] + est ΩJ
Numérotation du verset
Mc. 13,8
Exsurget enim8
marg.|
EXSURGET
ENIM. Beda VenerabilisBEDA. Hec omnia ante ultimos et acerbissimos dolores quibus omnis vastata est provincia tempore iudaice seditionis constat ad litteram contigisse. Potest vero regnum super regnum, et pestilentie eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbum Dei, et commotio universe terre, et a vera fide separatio, in hereticis magis intelligi qui contra se {t. 4 : Erfurt, f. 982vb ; facsim., p. 124b}
[Rusch, f. 982vb ] invicem dimicantes Ecclesie victoriam faciunt.
8
enim
Rusch
] autem
Li447 Li447@
ΩJ
Weber
gens contra9
gentem et regnum super10
regnum. Et erunt terremotus per loca et fames.
interl.|
Lucasc
: « terremotus magni erunt per loca et pestilentie et fames ».
c
Lc. 21, 11. 9
contra
Li447 Li447@ Rusch Weber
] super ΩJ
10
super ΩJ
Rusch Weber
] contra
Li447 Li447@
Initium dolorum hec.
Numérotation du verset
Mc. 13,9
Videte autem vosmetipsos.
marg.|
VIDETE
AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Quare hec omnia inferantur dicit :
Videte
etc. Ea enim vel sola vel maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini nominis quoque ac fidei precones simul et confessores impia crudelitate vexabant.
Tradent enim vos in conciliis et in synagogis vapulabitis, et ante reges {t. 4 : Erfurt, f. 982vb ; facsim., p. 124b}
[Rusch, f. 982vb ] et presides11
stabitis propter me in testimonium illis.
interl.|
constantes animos tam bona causa dabit
11
reges et presides
Li447 Li447@ Rusch
]
inv.
ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Mc. 13,10
Et in omnes gentes12
marg.|
Hieronymus HIERONYMUS. Ut clamet Ecclesiad
: « A finibus terre ad te, Domine, clamavi »
marg.|
ET
IN
OMNES
GENTES. Beda VenerabilisBEDA. Quia noverat Dominus corda discipulorum de perditione sue gentis tristanda hoc modo consolatur ut sciant amissis Iudeis se socios regni celestis ex toto orbe habituros. Sicut enim ecclesiastice historie testantur, multo ante excidium Iudee, omnes apostoli ad predicandum evangelium per totum orbem sunt dispersi exceptis Iacobo Zebedei et Iacobo fratre Domini qui prius in Iudea pro verbo evangelii sanguinem fuderunte
.
d
Cf. Ps. 60, 3. e
Cf. Act. 12, 1-2 : « Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio ». 12
gentes
Li447@
ΩJ
Rusch Weber
]
om. Li447
primum oportet predicari evangelium.
interl.|
quasi ne de perditione vestre gentis tristemini qui socios de omnibus gentibus estis habituri
Numérotation du verset
Mc. 13,11
Et cum duxerint vos tradentes
interl.|
ante presides
nolite precogitare
interl.|
voluntatem tantum offerte, ego loquar qui sum in vobis et gratia Spiritus sancti in respondendo aderit
quid loquamini
interl.|
ante presides
sed quod datum fuerit vobis13
interl.|
a Spiritu
13
fuerit vobis
Li447 Li447@
ΩJ
Rusch
]
inv. Weber
in illa hora, id loquimini. Non enim vos estis14
loquentes sed Spiritus sanctus.
interl.|
«Quod continet omnia scientiam habet vocis »f
f
Sap. 1, 7. 14
vos estis
Rusch Weber
]
inv. Li447 Li447@
ΩJ
Numérotation du verset
Mc. 13,12
Tradet autem frater fratrem in mortem
interl.|
hoc in persecutionibus frequenter visum est
et pater filium,
interl.|
non est eorum fide affectus quorum diversa est fides
et consurgent filii in parentes et morte afficient eos.
Numérotation du verset
Mc. 13,13
Et eritis odio omnibus propter nomen meum.
interl.|
tam bona constanter causa tuenda fuit
interl.|
non enim martyrem facit pena sed causa
Qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit.
interl.|
finis, non pugna, coronat
Numérotation du verset
Mc. 13,14
Cum autem videritis abominationem desolationis
interl.|
Antichristum, vel imaginem Adriani vel Cesaris
marg.|
CUM
AUTEM
VIDERITIS etc. Beda VenerabilisBEDA. Potest abominatio intelligi, vel Antichristus, vel imago Cesaris quam Pilatus in templo posuit, vel statua Adriani equestris que in ipso sancto sanctorum loco multo tempore stetit. Abominatio quoque secundum Scripturam idolum nuncupatur, et ideo addit desolationis, quia in desolato templo atque deserto idolum positum est.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Iuxta spiritalem sensum cum viderimus abominationem desolationis stare ubi non debet, id est hereses et flagitia regnare in eis qui celestibus mysteriis sunt consecrati, cum operantes iniquitatem, loquentes mendacium, viros sanguinum et dolosos pacem fidelium turbare perpendimus.
Tunc qui in Iudea
, id est in confessione vere fidei persistimus, ad montes fugiamus, id est ad culmina virtutum.
Tunc qui super tectum
, qui scilicet excedit animo carnalia, et tamquam in aura libera spiritaliter vivit, non descendat in domum ad infimos scilicet actus pristine conversationis, ut ea que reliquerat mundi desideria carnisve repetat. Domus enim nostra vel hic mundus vel caro in qua degimus.
stantem ubi non debet.
interl.|
Mattheus in loco sancto qui idem est, quia in loco sancto abominatio stare non debet
Qui legit intelligat.
interl.|
prophetas qui hoc predixerunt
Tunc qui in Iudea sunt fugiant in montes
marg.|
TUNC
QUI
IN
IUDEA etc. Beda VenerabilisBEDA. Hec facta sunt cum appropinquante romano bello et Iudee exterminio qui in provincia erant Christiani admoniti oraculo - ut Ecclesiastica narrat historia - trans Iordanem secedentes, sub Agrippe regno manebant ad tempus in Pella civitate, qui cum ea que sibi obtemperare voluit parte Iudeorum semper parebat imperio Romanorum.
Numérotation du verset
Mc. 13,15
et qui super tectum non15
descendat in domum, nec introeant ut tollant16
quid de domo sua.
15
non
Li447@
ΩJ
Rusch
] ne
Li447 Weber
16
introeant ut tollant
Rusch
] introeat ut tollat
Li447@
ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Mc. 13,16
Et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Numérotation du verset
Mc. 13,17
Ve autem pregnantibus
marg.|
VE
AUTEM
PREGNANTIBUS. Quia vel uteri pondere vel filiorum sarcina gravate fugere non poterunt. Unde in libro Historiarum legitur {t. 4 : Erfurt, f. 983ra ; facsim., p. 125a}
[Rusch, f. 983ra ] uxorem Ionathe turbatam fuga, filium sinu suo lapsum recepisse perpetuo claudumg
.
g
Cf. 2 Rg. (2Sm.) 4, 4.
{t. 4 : Erfurt, f. 983ra ; facsim., p. 125a}
[Rusch, f. 983ra ] et nutrientibus in illis diebus.
Numérotation du verset
Mc. 13,18
Orate vero17
ut hieme non fiant.
interl.|
Mattheus autemh
: « Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato ».
marg.|
Isidorus HispalensisISIDORUS. Ne finiatur fructus operis vestri cum fine temporis. Hieme enim finitur fructus sabbato tempus.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA.
ORATE
AUTEM etc. Si de captivitate a Tito et Vespasiano facta hec accipimus, orare debent, ne fiat fuga eorum hieme vel sabbato. Hieme enim prohibet frigus fugere ad solitudinem, et in montibus desertis latere. In sabbato autem aut transgressio legis si fugiunt aut mors si remanent. Si de consummatione mundi intelligitur, precipitur, ut fides et caritas nostra in Christum non refrigescat, neque ut otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato. Hec enim Domini locutio partim ad captivitatem iudaicam, partim ad diem iudicii pertinet. Unde Mattheusi
: « Dic nobis quando hec erunt et signum adventus tui et consummationis seculi ? »
h
Mt. 24, 20. i
Mt. 24, 3. 17
vero ΩJ
Rusch Weber
] ergo
Li447 Li447@
Numérotation du verset
Mc. 13,19
Erunt enim
interl.|
Ideo orandum :
Erunt enim
dies illi tribulationis18
interl.|
hec proprie ad Antichristum quando crebriora et acerbiora tormenta inferentur fidelibus et quod gravius signa quoque comitabuntur
18
tribulationis
Li447@
ΩJ
Rusch
] tribulationes
Weber
tales quales non fuerunt ab initio creature, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
Numérotation du verset
Mc. 13,20
Et nisi breviasset Dominus dies
marg.|
ET
NISI
BREVIASSET. Quasi : quod in tantis malis refugium ? Que spes electis ? Hoc solum scilicet, ut Deus qui dat virtutem patiendi breviet potentiam persequendi. Et hoc est :
Et nisi breviasset
etc.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA.
ET
NISI
BREVIASSET
DOMINUS
DIES. Hec tribulatio quanto ceteris gravior, tanto brevitate moderatior. Tribus annis scilicet et dimidio quantum ex Danielej
et Apocalypsi Iohannisk
coniici potest Ecclesiam per orbem impugnatura est.
j
Cf. Apc. 12, 14 : « Et date sunt mulieri ale due aquile magne ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis ». k
Cf. Dn. 7, 25 : « Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora, et leges ; et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis ».
non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos quos elegit breviavit dies.
interl.|
Hieronymus HIERONYMUS. Ne malitia mutet intellectum eorum
Numérotation du verset
Mc. 13,21
Et tunc si quis vobis dixerit :
marg.|
ET
TUNC
SI
QUIS. Beda VenerabilisBEDA. Quidam hoc ad captivitatem iudaicam referunt, quando multi christos se esse dicentes, populum post se deceptum trahebant. Sed ibi nullus erat fidelis quem Deus exhortaretur, ne perversos magistros sequeretur. Omnes et obsidientes et obsessi alieni a Christo obdurabant, unde melius de hereticis accipiendum qui contra Ecclesiam venientes, se christos esse mentiuntur quorum primus Simon Magus extremus Antichristus.
Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis19
.
19
credideritis ΩJ
Rusch Weber
] creditis
Li447@
Numérotation du verset
Mc. 13,22
Exsurgent enim pseudochristi et pseudo prophete et dabunt signa et portenta20
ad seducendos si fieri potest21
etiam22
electos.
20
portenta ΩJ
Rusch Weber
] prodigia
Li447 Li447@
|
21
fieri potest
Li447 Li447@ Rusch Weber
]
inv.
ΩJ
|
22
etiam
Li447
ΩJ
Rusch Weber
] et
Li447@
|
Numérotation du verset
Mc. 13,23
Vos ergo videte. Ecce predixi vobis omnia.
Numérotation du verset
Mc. 13,24
Sed in illis diebus23
post tribulationem illam
marg.|
SED
IN
ILLIS
DIEBUS. Beda VenerabilisBEDA. Sidera in iudicio videbuntur obscura, non lucis sue diminutione, sed superveniente veri luminis claritate, id est summi iudicis cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum. Quamvis nihil prohibeat vere intelligi tunc solem et lunam cum aliis sideribus ad tempus suo lumine privari, sicut sol in passione Dominil
. Luna enim tunc temporis cum esset plena sub terra latebat, unde illud Ioel adhuc imperfectum est qui cum dixisset : « Sol convertetur in tenebras » addit : « Et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus »m
. Et quod de die iudicii Isaias dicitn
: « Erubescet luna et confundetur sol» etc. Sed peracto die iudicii et clarescente future gloria vite, cum fuerit celum novum et terra nova, tunc fiet quod idem propheta alibi dicit : « Et erit lux lune sicut solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum »o
.
l
Cf. Mt. 27, 45 : « A sexta autem hora tenebre facte sunt super universam terram usque ad horam nonam » ; Mc. 15, 33 : « Et facta hora sexta, tenebre facte sunt per totam terram usque in horam nonam » ; Lc. 23, 44 : « Erat autem fere hora sexta, et tenebre facte sunt in universam terram usque ad horam nonam ». m
Act. 2, 20. n
Is. 24, 23. o
Is. 30, 26. 23
illis diebus ΩJ
Rusch Weber
]
inv. Li447 Li447@
sol contenebrabitur24
interl.|
ad gelida corda
24
contenebrabitur ΩJ
Rusch Weber
] contenebratur
Li447@
et luna non dabit splendorem suum,
Numérotation du verset
Mc. 13,25
et stelle celi erunt decidentes
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 983rb ; facsim., p. 125b}
[Rusch, f. 983rb ]
DECIDENTES. A lumine quando pene deerit semen Abrahe cui assimilate sunt stelle.
et virtutes que sunt in celis25
marg.|
ET
VIRTUTES. Beda VenerabilisBEDA. Quid mirum tremere homines cum aspectu iudicii tremant angelice potestates ? Unde Iob : « Columne celi contremiscunt et pavent ad nutum eius »p
. Et quid patitur virgula deserti ubi concutitur cedrus paradisi ?
p
Iob. 26, 11. 25
celis
Li447 Rusch Weber
] celo
Li447@
movebuntur.
marg.|
MOVEBUNTUR. Hieronymus HIERONYMUS. Ad iram vindicte quando mittentur a Filio hominis “veniente in nubibus celi”q
cum virtute qui prius sicut pluvia in vellus descendit in humilitate.
q
Cf. Mc 14, 62 : « Iesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus celi ».
Numérotation du verset
Mc. 13,26
Et tunc videbunt Filium hominis venientem {t. 4 : Erfurt, f. 983rb ; facsim., p. 125b}
[Rusch, f. 983rb ] in nubibus cum virtute multa26
et gloria.
26
multa
Rusch Weber
] magna
Li447 Li447@
Numérotation du verset
Mc. 13,27
Et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos
interl.|
ut triticum ventilatum de area totius terre
a quattuor ventis a summo terre usque ad summum celi.
marg.|
A QUATTUOR
VENTIS. Ab oriente et occidente, Austro, aquilone, et non tantum ab his, sed a summo terre usque ad summum celum, id est ab extremis finibus terre per directum usque ad ultimos terminos eius, ubi longe aspicientibus circulus celi terre videtur insidere.
Numérotation du verset
Mc. 13,28
A ficu autem discite parabolam.
interl.|
prophetia
marg.|
A FICU
AUTEM. Quasi : quomodo cum fuerint in ficu teneri cauliculi, et gemma in florem erumpit, intelligitis adventum estatis et veris et favonii, sic cum hec que scripta sunt videritis non putetis iam adesse finem mundi, sed quasi percursores venire qui ostendant prope esse.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Mystice. Ficus 'Synagoga' que, quia ad se veniente Domino fructum iustitie non habuit eterna terilitate, damnata est, sed : « Quia cecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel salvus fieret »r
, diu sterilis arbor fici fructum reddet quem negavit. Unde Iobs
: ‘Lignum si precisum fuerit rursum virescit’ etc. Hoc ut factum videris, scito in proximo esse diem iudicii et estatem vere lucis ac pacis.
marg.|
Hieronymus HIERONYMUS. Fici parabola, id est prophetia. Folia nata verba sunt presentia. Estas vero proxima dies est iudicii in quo unaqueque arbor manifestabit quod intus habuit an aridum ad comburendum, an viride ad plantandum in Eden cum ligno vite cuius folia in salutem gentium, id est verba quibus diceturt
: « Venite benedicti Patris mei » etc.
r
Rm. 11, 25. s
Cf. Iob 14, 7 : « Lignum habet spem : si precisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant ». t
Mt. 25, 34.
Cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia
marg.|
verba
cognoscitis quia in proximo est27
estas.
27
est
Rusch
] sit
Li447 Li447@
ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Mc. 13,29
Sic et vos cum videritis hec fieri scitote quia28
in proximo sit in ostiis.
28
quia
Li447 Li447@ Rusch
] quod ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Mc. 13,30
Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hec
interl.|
vel omne genus hominum, vel specialiter Iudeorum
donec omnia ista fiant.
Numérotation du verset
Mc. 13,31
Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
marg.|
CELUM
ET
TERRA. Celum aerium a quo aves celi et nubila celi, unde Petrusu
: ‘Celum autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt et igni reservati’, aperte docens quia non alii celi sunt igne perituri quam aqua perditi, id est inania et nebulosa. Aqua enim diluvii que tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra aeris etherisque confinia non pervenit.
marg.|
Ecclesiastesv
: « Generatio preterit et generatio advenit, terra vero in eternum stat ». Sic ergo celum et terra transeunt secundum imaginem, manent in eternum secundum essentiam.
u
Cf. 2Pt 3, 7 : « Celi autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem iudicii, et perditionis impiorum hominum ». v
Qo. (Ecl.) 1, 4.
Numérotation du verset
Mc. 13,32
De die autem illa29
interl.|
quasi : signa illius diei prenuntia dixi :
De die autem illa
29
illa
Li447@
ΩJ
Rusch
] illo
Weber
et30
hora nemo scit, neque angeli in celo,
interl.|
Hieronymus HIERONYMUS. Id est corpus eius in terra positum quod est Ecclesia
30
et
Li447 Li447@ Rusch
] vel ΩJ
Weber
neque filius,
interl.|
nobis
marg.|
NEQUE
FILIUS. 'In eo enim sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi'w
. Ideo absconditi, quia nobis scire non expedit. Unde aitx
: « Non est vestrum nosse tempora vel momenta que pater posuit in sua potestate ». In quo ostendit quod sciat, sed nosse apostolis non expediat, ut semper incerti de adventu iudicis sic quotidie vivant quasi alia die iudicandi. Scit ergo Filius sibi sed non nobis ut semper simus solliciti, undey
: « Videte vigilate » etc.
marg.|
HILARIUS. Filius et Spiritus danctus quia non sunt a se de die illa nesciunt a se, Pater autem quia a se est scit a se.
w
Col. 2, 3 : « In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi ». x
Act. 1, 7. y
Mc. 13, 33.
nisi Pater.
interl.|
in quo et Filius
Numérotation du verset
Mc. 13,33
Videte. Vigilate et orate,
interl.|
Hieronymus HIERONYMUS. Vigilia opus est mentis ante mortem corporis
nescitis enim quando tempus sit.
interl.|
iudicii
Numérotation du verset
Mc. 13,34
Sicut homo
interl.|
Hieronymus HIERONYMUS. Corpus Christi in telum delatum relinquens domum, id est Ecclesiam
qui peregre profectus reliquit domum suam
interl.|
locus carnis proprie terra est
et dedit servis suis potestatem cuiusque operis
interl.|
Hieronymus HIERONYMUS. Octo talenta secundum Mattheumz
, decem minas secundum Lucamaa
.
z
Cf. Mt. 25, 16-18 : « 16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui ». aa
Cf. Lc. 19, 24-26 : « Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas. Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo ».
et ianitori
interl.|
qui ducit in domum celi
marg.|
ET
IANITORI etc. Hieronymus HIERONYMUS. Ei scilicet qui predicat. Cui dicitur : ‘Si non annuntiaveris {t. 4 : Erfurt, f. 983va ; facsim., p. 126a}
[Rusch, f. 983va ] iniquo iniquitatem suam sanguinem eius de manu tua requiram'ab
.
ab
Cf. Ez. 3, 19-20 : « Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur : tu autem animam tuam liberasti. Sed et si conversus iustus a iustitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo : ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitie eius quas fecit : sanguinem vero eius de manu tua requiram ».
{t. 4 : Erfurt, f. 983va ; facsim., p. 126a}
[Rusch, f. 983va ] precepit ut vigilet.
Numérotation du verset
Mc. 13,35
Vigilate ergo,
marg.|
VIGILATE etc. Premisso patrisfamilias exemplo cur consummationis diem reticeat, dicit :
Vigilate ergo
etc.
marg.|
Qui dormit non corpora sed phantasias videt, cum evigilat nihil habet de his que viderat. Sic sunt quos mundi amor rapit in vita, deserit post vitam.
nescitis enim quando Dominus31
veniat, sero an media nocte,
interl.|
quando occisa sunt primogenita Egypti
31
Dominus
Li447 Rusch
] + domus
Li447@
ΩJ
Weber
an gallicantu, an mane,
Numérotation du verset
Mc. 13,36
ne cum venerit repente inveniat vos dormientes.
Numérotation du verset
Mc. 13,37
Quod autem vobis dico
marg.|
Hieronymus HIERONYMUS. Hoc fine concludit sermonem ut commune omnium preceptum novissimi per primos audiat.
marg.|
QUOD
AUTEM
VOBIS
DICO. Non solum rectores Ecclesie sed et omnes vigilare precipimur, ianuas cordium custodientes, ne antiqui hostis mala suggestio subintret, ne nos Dominus dormientes inveniat. Unde Paulusac
:"Vigilate iusti et nolite peccare".ad
ac
Cf. 1Cor. 15, 34 : « Evigilate iusti, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor ». Cf. Ps. 4, 5. ad
Fons :
Beda Venerabilis,
In Marci evangelium expositio, lib. 4, cap. 13, CCSL 120, p. 604.356-360 : « Non apostoli tantum et successores eorum rectores nimirum ecclesiae sed et omnes uigilare praecipimur. Uniuersi ianuas cordium nostrorum ne hostis
antiquus
mala
suggerendo irrumpat instanter seruare iubemur. Ne nos dormientes dominus ueniens inueniat sedulo singuli praecauere debemus. Unusquisque enim pro se rationem reddet deo. Vigilat autem qui ad aspectum ueri luminis mentis oculos apertos tenet uigilat qui seruat operando quod credidit uigilat qui a se torporis et neglegentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit : ‘Evigilate iusti et nolite peccare’ ». [FG2017*]
omnibus dico : Vigilate.
interl.|
generale bonum non singulare
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/04/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_13) |