initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. *Marci evangelium*>

Capitulum 14

Numérotation du verset Mc. 14,1 
Erat autem Pascha
interl.|  transitus, quod hebraice Phase
marg.|  ERAT  AUTEM  PASCHA. Hieronymus HIERONYMUS. Pascha ‘transitus’ interpretatur, paschin vero immolatio. In immolatione agni et transitu per mare vel Egyptum figuratur, scilicet passio Christi, redemptio populi de inferno, quando post biduum nos visitat, id est plenissima luna etate Christi perfecta, ut parte nulla tenebrosa carnes agni immaculati « qui tollit peccata mundi », in una domo que est una Ecclesia catholica calciati caritate, et armati virtute comedamus dicentes : « Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus ».
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Pascha quod hebraice Phase, a transitu non a passione, eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum transierit nec percusserit eos, vel Dominus, auxilium dans eis, desuper ambulaverit. Cuius mysterium Iohannes aperuit  : « Ante diem festum Pasche sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat de hoc mundo ad Patrem ». Ubi ostendit, sic mystice notatum, quod agnus Dei, qui peccata mundi tollit, de hoc mundo esset transiturus, vel nos, salubri transitu, de egyptiaca servitute redempturus est vel educturus.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Pascha solus dies quo agnus occidebatur ad vesperum quarta decima luna primi mensis. Azyma quindecima luna, quando filii Israel egressi sunt de Egypto que septem celebrabantur diebus, id est usque ad vicesimum primum eiusdem mensis diem ad vesperum. Sed indifferenter alterum pro altero ponitur, quia et dies Pasche in azymis celebrabatur et nos quasi perpetuum Pascha facientes, semper ex hoc mundo transire precipimur. Uno quippe die agno immaculato immolato ad vesperum, septem ex ordine dies sequuntur azymorum, quia Christus pro nobis semel in fine seculorum vel temporum passus, per totum huius seculi tempus - quod septem diebus agitur « in azymis sinceritatis et veritatis » - nobis precepit esse vivendum, et omni visu desideria terrena quasi Egypti retinacula fugere, et velut a mundana conversatione secretam solitudinem, iter scilicet admonet subire virtutum.

a Io. 1, 29.
b 1Cor. 5, 7.
c Fons   : Hieronymus (pseudo), Expositio Evangelii secundum Marcum, CCSL 82, p. 58.5-13 : « Pascha"transitus" interpretatur ; phase uero"immolatio". De immolatione agni et transitu populi per mare uel angeli per Aegyptum praefiguratur passio Christi, et redemptio populi de inferno ; quando nos post biduum uisitauit  ; id est, plenissima luna, aetate Christi perfecta, ut nec cum aliqua parte tenebrosa carnes agni inmaculati,"qui tollit peccata mundi", in una domu quae est"una electa matris suae", ecclesia catholica, calciati caritate, et armati uirtute, comedemus dicentes,"etenim pascha nostrum immolatus est" ». [FG2014] [MM2017*]
d Io. 13, 1.
e Fons   : Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 4, cap. 13, CCSL 120, p. 604.367-378 : « Pascha quod hebraice dicitur phase non a passione ut plerique arbitrantur sed a transitu nominatur eo quod exterminator uidens sanguinem in foribus israhelitarum pertransierit nec percusserit eos uel ipse dominus praebens auxilium populo suo desuper ambularit. Cuius sacramentum uocabuli sublimius exponens euangelista iohannes ait: ante diem autem festum paschae sciens iesus quia uenit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Vbi manifeste declarat ideo sollemnitatis huius diem per legem mystice transitum esse uocatum quod agnus dei qui peccata mundi tolleret in eo de hoc mundo siue ipse transiturus siue nos salubri transitu quasi de aegyptia esset seruitute ducturus. [FG2017] [MM2017*]
f 1Cor. 5, 8.
g Fons   : Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 4, cap. 13, CCSL 120, p. 604.380-605.402 : « Hoc sane iuxta ueteris instrumenti scripturam inter pascha et azima distat quod pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad uesperam, hoc est quarta decima luna primi mensis. Quinta decima autem luna quando egressum est de aegypto succedebat festiuitas azimorum quae septem diebus, id est usque ad uicesimum primum diem eiusdem mensis, ad uesperam est statuta sollemnitas. Verum euangelistae indifferenter et diem azimorum pro pascha et pro diebus azimorum pascha ponere solent. Dicit enim marcus: erat autem pascha et azima post biduum. Dicit lucas: dies festus azimorum qui dicitur pascha. Item iohannes cum primo azimorum die, id est quinta decima luna, res ageretur ait: et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha. Quod ideo fecere quia et paschae dies in azimis panibus est celebrari praeceptus et nos quasi pascha perpetuum facientes semper ex hoc mundo transire praecipimur. Vno quippe die agno immolato ad uesperam septem ex ordine dies sequuntur azimorum. Quia christus iesus semel pro nobis in plenitudine temporum passus in carne per totum nobis huius saeculi tempus quod septem diebus agitur in azimis sinceritatis et ueritatis praecepit esse uiuendum omni que semper nisu nos desideria terrena quasi aegypti retinacula fugere et uelut a mundana conuersatione secretam solitudinem iter ammonet subire uirtutum ». [FG2017] [MM2017*]
et azyma post biduum. Et querebant summi sacerdotes
marg.|  ET  QUEREBANT  SUMMI  SACERDOTES. Hieronymus HIERONYMUS. A principibus egressa est iniquitas qui templum parare et vasa et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.

querebant Li447 @ Rusch Weber ] + eum Li447
et scribe quomodo eum dolo tenerent et occiderent.
Numérotation du verset Mc. 14,2 
Dicebant enim : Non in die festo
marg.|  NON  IN  DIE  FESTO. Hieronymus HIERONYMUS. Vitant diem festum quod convenit illis. Non est festivitas eis qui vitam et misericordiam perdiderunt.

enim Rusch Weber ] autem Li447 Li447 @
ne forte tumultus fieret in populo.
interl.|  non seditionem timebant, sed ne auxilio populi de manibus eorum tolleretur
Numérotation du verset Mc. 14,3 
Et cum esset Bethanie in domo Simonis
interl.|  Simon enim ‘obediens’ dicitur
marg.|  ET  CUM  ESSET. Hieronymus HIERONYMUS. Hinnulus cervorum semper ad lectulum suum redit, id est Filius"obediens Patri usque ad mortem" obedientiam a nobis petit. Simon enim ‘obediens’ dicitur.

Cf. Ct. 2, 17 ; Ct. 8, 14.
Cf. Phil. 2, 8 : « Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis ».
leprosi
interl.|  nomen pristinum manet ut virtus curantis appareat. Leprosus enim fuerat, sed a Domino curatus erat
marg.|  SIMONIS  LEPROSI. Hieronymus HIERONYMUS. Simon leprosus mundum infidelem primo postea fidelem significat.
marg.|  ET  RECUMBERET etc. Hieronymus HIERONYMUS. Recumbente seipso, id est humiliante se ut eum tangeret fides peccatricis que de pedibus ascendit ad caput, a capite {t. 4 : Erfurt, f. 983vb ; facsim., p. 126b} [Rusch, f. 983vb ] descendit per fidem, id est a Christo ad membra eius.
venit mulier
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Ecclesia habens fidem que dicit : « Nardus mea dedit odorem suum ».
marg.|  MULIER. Beda VenerabilisBEDA. Maria Magdalena soror Lazari quem suscitavit Dominus. Hoc Iohannes dicit esse factum ante sex dies Pasche pridie quam asino sedens venerit Hierusalem. Ipsa est enim non alia que quondam adhuc peccatrix - ut Lucas scribit - pedes Domini rigavit et unguento unxit nunc iustificata et familiaris facta. Non tantum pedes ut Iohannes dicit sed et caput ut Mattheus et Marcus perhibent oleo sancto perfudit.

Ct. 1, 11.
Cf. Io. 12, 1.
Cf. Lc. 7, 37-38 : « Et ecce mulier, que erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo Pharisei, attulit alabastrum unguenti : et stans retro secus pedes eius, lacrimis cepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat ».
Cf. Io. 12, 3 : « Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti ».
Cf. Mt. 26, 7 : « Accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hec ? ».
habens alabastrum
interl.|  carnale desiderium
marg.|  ALABASTRUM etc. Alabastrum marmor candidum variis guttis distinctum unguenta incorrupta servat.
unguenti nardi spicati pretiosi.
marg.|  NARDI  SPICATI. Pistica nardus dicitur mixta, quia non solum de radice sed de spicis et de foliis compositum erat, quod est pretiosus.

spicati Cor3 ( #) Rusch Weber ] pistici ΩJ
Et fracto alabastro,
interl.|  carnali desiderio
marg.|  ET  FRACTO  ALABASTRO. Hieronymus HIERONYMUS. Domus impleta odore, celum et terra est. Fractum alabastrum carnale est desiderium quod frangitur ad caput, ex quo omne corpus compaginatum est.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Mystice. Devotio Marie fidem et pietatem designat Ecclesie que dicit : « Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suavitatis ». Quod ad litteram Marie manibus complevit et quotidie spiritaliter in menbris suis implere non desinit que in toto mundo gloriando dicit : « Deo autem gratias ago qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitie sue manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo ». Cum potentiam divinitatis eius que illi una est cum patre digna reverentia confitetur, laudat et predicat. Caput eius unguento perfundit pretioso, cum humanitatem digna reverentia suscipit. In pedes unguentum pisticum, id est fidele et verum perfundit, quia illam naturam eius qua terram contingere, id est inter homines conservari dignatus est pia predicatione et devotis veneratur obsequiis.

Ct. 1, 7.
2Cor. 2, 14.
effudit super caput eius.
Numérotation du verset Mc. 14,4 
Erant autem quidam
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Per synecdochen dicitur unus pro multis et multi pro uno
marg.|  ERANT  AUTEM  QUIDAM. Beda VenerabilisBEDA. Per synecdochen, plurale pro singulari posuit. Iohannes Iudam hoc dixisse dicit :"Quia fuerat fur et loculos habens ea que mittebantur portabat". Forsitan et alii discipuli aut senserunt hoc, aut dixerunt, aut Iuda dicente persuasi sunt, et omnium voluntatem Mattheus et Marcus verbis expresserunt. Sed Iudas quia fur et alii propter curam pauperum. Iohannes autem illum solum commemorare voluit cuius hac de causa furandi consuetudinem intimare curavit.

Cf. Io. 12, 6 : « Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea que mittebantur, portabat ».
synecdochen] sinodochen Rusch
indigne ferentes intra semetipsos et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?
marg.|  UT  QUID  PERDITIO. Hieronymus HIERONYMUS. Perditus de salute perditionem invenit, ut in ficu fructifera mortis laqueum nancisceretur.

et Rusch Weber ] om. Li447 Li447 @
Numérotation du verset Mc. 14,5 
Poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis et dari pauperibus.
marg.|  POTERAT etc. Hieronymus HIERONYMUS. Sub pretextu avaritie mysterium loquitur fidei. Etenim nostra fides trecentis emitur denariis, id est decem sensibus per corpus et animam et spiritum triplicatis, ut et nos sicut Gedeon trecentorum virorum numerum assumentes, Allophilorum castra pauperes spiritu fractis lagunculis nostris cum tubis et lucernis destruamus, et sicut Abraham cum trecentis viris spolia dividamus ad vesperam.
Et fremebant in eam.
interl.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Hoc de solo Iuda synecdochicos
synecdochicos] sinodochicos Rusch
Numérotation du verset Mc. 14,6 
Iesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me.
marg.|  BONUM  OPUS. Hieronymus HIERONYMUS. Qui credit in Deum reputatur ei in opus iustitie. Aliud enim est credere ei aliud est credere in eum, id est totum se iniicere in illum.

Cf. Rm. 4, 4.
Numérotation du verset Mc. 14,7 
Semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere. Me autem non semper habebitis.
marg.|  ME  AUTEM  NON. Beda VenerabilisBEDA. Corporali presentia et familiaritate coniunctum sicut nunc. Unde Apostolus  : « Et si noverimus Christum secundum carnem sed nunc iam non novimus ». Spiritualiter autem semper est nobiscum. Unde  : « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi omnibus diebus ».
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 984ra ; facsim., p. 127a} [Rusch, f. 984ra ] Hieronymus HIERONYMUS. Ita intelligendum est : me autem non semper habebitis in corporali presentia ut prius in convictu et familiaritate. Unde et per Apostolum : « Si noverimus Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus ».

2Cor. 5, 16.
Mt. 28, 20.
2Cor. 5, 16.

non semper Li447 Rusch Weber ] inv Li447 @ habebitis Li447 Rusch ] habetis Weber
Numérotation du verset Mc. 14,8 
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Non aliunde queramus quod in nobis habemus
marg.|  QUOD  HABUIT  HEC  FECIT. Quod putatis perditionem esse unguenti, officium sepulture est. Nec mirum si mihi dedit odorem fidei bonum, cum ego pro ea fusurus sum sanguinem meum.
prevenit
interl.|  id est antequam veniret qui excluderet
unguere corpus meum in sepulturam.
Numérotation du verset Mc. 14,9 
Amen dico vobis,
marg.|  AMEN  DICO  VOBIS. Beda VenerabilisBEDA. Nota in Christo notitiam futurorum. Passurus post paucos dies prescit evangelium suum toto orbe predicandum.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Nontandum quod sicut Maria toto orbe quo est Ecclesia diffusa gloriam meruit de pio obsequio, quod Domino devote exhibuit, sic et Iudas qui ei detraxit perfidie nota longe lateque infamatur. Sed Dominus bonum pia laude remunerat, futuras impii contumelias tacet.
interl.|  non invitatus, non coactus, pretium quoque in voluntate ementium posuit, quasi vilis mancipii : « Quid vultis mihi dare » etc.

Mt. 26, 15.
Ubicumque predicatum fuerit evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hec narrabitur in memoriam eius.
Numérotation du verset Mc. 14,10 
Et Iudas Scariothis, unus de duodecim,
interl.|  Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. Damnum effusi unguenti vult compensare pretio magistri
marg.|  UNUS  DE  DUODECIM etc. Hieronymus HIERONYMUS. Unus numero non merito, nomine non numine, corpore non animo. Unde sponsus ad sponsam. : « Vulnerasti cor meum soror mea in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui » Oculus et crinis sapientia est et virtus, quoniam Iude cum ceteris dicitur : « Vobis datum est nosse mysterium regni Dei » et : « Dedi vobis potestatem calcandi » etc.

Ct. 4, 9.
Lc. 8, 10.
Lc. 8, 19.

Scariothis Rusch , -ioth Li447 , -tis Wordsworth , Weber ] -tes cett.
abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis.
marg.|  ABIIT  AD. Ille abiit ad principes et postquam exivit, intravit in eum Satanas. Hic nox nocti indicat scientiam. Unumquodque animal ad sibi simile iungitur. Maria currit ad apostolos ut dies diei eructet verbum, Iudas ad Iudeos ut nox nocti indicet scientiam.
Numérotation du verset Mc. 14,11 
Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos.
interl.|  amiserunt vitam quam pecuniam, ipse recipit cum vitam amittit
Et querebat quomodo illum opportune traderet.
interl.|  opportunitas doli numquam invenitur. Indicatur enim hic vel illic
marg.|  ET  QUEREBAT etc. Hieronymus HIERONYMUS. Promittit se tradere ut magister eius ante dicebat : « Tibi dabo hanc potestatem universam ».
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Multi hodie scelus iude exhorrent nec tamen cavent. Cum enim pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, quia veritatem pro pecunia negant Deum pro pecunia vendunt qui dicit : ‘Ego sum veritas et vita'aa  . Cum societatem fraternitatis aliqua discordia commaculant, Deum produnt quia : « Deus caritas est»ab  . Et quod peius est non infirmitate non ignorantia, sed sicut Iudas querunt opportunitatem, ut amotis arbitris mendacio veritatem, crimine mutent virtutem.

Lc. 4, 6.
aa  Cf. Io. 14, 6 : « Dicit ei Iesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me ».
ab  1Io. 4, 16.
Numérotation du verset Mc. 14,12 
Et prima10  die azymorum
marg.|  ET  PRIMA  DIE  AZYMORUM. Beda VenerabilisBEDA. Quarta decima luna, quando abiecto fermento agnus occidebatur ad vesperum. Quod exponens Apostolus aitac   : « Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus ». Quamvis enim in sequenti die quindecima luna sit crucifixus, hac tamen nocte qua agnus immolabatur et discipulis suis corpus sanguinemque suum dedit, et a Iudeis tentus et ligatus ipsius immolationis, id est sue passionis exordium sacravit.
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Cum amaritudine comeduntur azyma que est redemptio nostra. Amaritudo enim est passio Domini.

ac  1Cor. 5, 7.

10  prima Rusch ] primo Li447 Weber
quando Pascha immolabant dicunt ei discipuli : Quo vis eamus
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Ut cum voluntate Dei dirigamus gressus nostros
et paremus tibi comedere11 
interl.|  vel : ut manduces

11  comedere Li447 @ Rusch ] ut manduces Li447 Weber
Pascha ?
Numérotation du verset Mc. 14,13 
Et mittit duos ex discipulis suis
interl.|  caritas non est sola
et dicit eis : Ite in civitatem
interl.|  Ecclesiam
marg.|  ITE  IN  CIVITATEM. Beda VenerabilisBEDA. Iudicium est prescientie divinitatis, quod et cum discipulis suis loquens quod alibi fit novit. Pulchre autem paraturis Pascha homo lagenam vel amphoram - secundum alium evangelistam - aque baiulans occurrit, ut ostendatur huius Pasche mysterium pro ablutione mundi esse celebrandum. {t. 4 : Erfurt, f. 984rb ; facsim., p. 127b} [Rusch, f. 984rb ] Aqua enim lavacrum gratie, lagena fragilitatem eorum designat, per quos hec gratia mundo erat ministranda. Unde : « Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus »ad  . Parant Pascha discipuli ubi aque infertur lagena ut adesse tempus insinuent quo cultoribus veteris Pasche typicus de limine ac postibus cruor auferatur, et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Civitas est Ecclesia que muro fidei cingitur, homo occurrens primitivus populus est, amphora aque lex littere.

ad  2Cor. 4, 7.
interl.|  primitivus populus
lagenam aque baiulans.
interl.|  legeme littere
marg.|  HOMO  LAGENAM  AQUE. Beda VenerabilisBEDA. Consulte et aque baiuli et Domini domus tacita sunt vocabula, ut omnibus verum Pascha celebrare volentibus, id est sacramentis, Christi imbui, eumque sue mentis hospitio suscipere querentibus, facultas danda signetur.
Sequimini eum
marg.|  SEQUIMINI etc. Hieronymus HIERONYMUS. Qui ducit in altum ubi refectio Christi. Unde Raab exploratoribus mandat ut non per ima sed per excelsa irentae  .

ae  Cf. Ios. 2, 6 : « Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus sue, operuitque eos stipula lini, que ibi erat ».
Numérotation du verset Mc. 14,14 
et quocumque introierit dicite domino domus : Quia magister dicit ubi est refectio mea,
interl.|  diversorium meum
ubi12  Pascha cum discipulis meis manducem ?

12  ubi Rusch Weber ] + est Li447
Numérotation du verset Mc. 14,15 
Et ipse vobis demonstrabit13  cenaculum grande stratum
marg.|  CENACULUM  GRANDE. Hieronymus HIERONYMUS. Ecclesia magna que narrat nomen Domini strata varietate virtutum et linguarum, undeaf   : « Circumamicta varietate » virtutum in qua paratur Domino Pascha. Dominus domus Petrus apostolus cui Dominus domum suam credidit, ut sit una fides sub uno pastore.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Cenaculum lex spiritalis que de angustiis littere egrediens in sublimi loco recipit salvatorem. Nam qui adhuc occidentem litteram servaverit qui in agno non aliud quam pecus intellexerit, in imo Pascha facit, quia maiestatem spiritus non comprehendit in verbis Dei. Qui autem baiulum aque, id est gratie preconem in domum Ecclesie fuerit secutus, per spiritum scientie illustrantem superficiem littere transcendendo in alto mentis solio parat refectionem Christo, quia cuncta Pasche sacramenta et cetera legis decreta esse eius sacramenta cognoscit.

af  Ps. 44, 15.

13  demonstrabit Rusch Weber ] monstrabit Li447
et14  illic parate nobis.

14  et Rusch Weber ] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 14,16 
Et abierunt discipuli eius et venerunt15  in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et paraverunt Pascha.

15  venerunt Li447Rusch Weber ] invenerunt Li447 *
Numérotation du verset Mc. 14,17 
Vespere autem facto,
interl.|  fine mundi
marg.|  VESPERE  AUTEM. Hieronymus HIERONYMUS. Vespera diei vesperam indicat mundi. Circa undecimam namque horam veniunt novissimi qui primi denarium accipiunt vite eterne, quia ante crucem Abraham erat in inferno et post crucem latro in paradiso.
venit cum duodecim.
Numérotation du verset Mc. 14,18 
Et discumbentibus eis et16  manducantibus ait Iesus : Amen dico vobis,
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Multi bonum ut Iudas faciunt, sed nihil eis proficit
marg.|  AMEN  DICO  VOBIS. Sicut de passione predixerat, ita de proditore predicit, dans locum penitendi ut cum intellexisset cogitationes suas presciri a Deo peniteret eum facti sui. Non tamen ex nomine designat, ne aperte redargutus impudentior fiat. Mittit crimen in numerum, ut conscius penitentiam agat.

16  et Li447 @ Rusch Weber ] om. Li447
quia unus ex vobis tradet me17  qui manducat mecum.
marg.|  UNUS  EX  VOBIS etc. Dum falsitas arguitur veritas comprobatur et impletur : « Qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem »ag  . Omnes tanguntur ut fiat armonia in cithara. Omnes nerui bene suspensi consona voce respondentah   : « Numquid ego sum Domine ? » Unus remissus et pecunie amore affectus dixit : « Numquid ego sum rabbi ? »ai  .

ag  Ps. 40, 10.
ah  Mt. 26, 22.
ai  Mt. 26, 25.

17  tradet me Rusch ] inv Li447 Li447 @ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,19 
At illi ceperunt contristari
marg.|  CONTRISTARI. Sciunt undecim, quia nihil mali contra Dominum cogitaverant, sed plus credunt magistro quam sibi et timentes fragilitatem suam tristes de peccato suo interrogant cuius non habebant conscientiam.
et dicere18  singillatim : Numquid ego ?

18  dicere Rusch ] + ei Li447 Li447 @ Weber  
Numérotation du verset Mc. 14,20 
Qui19  ait illis : Unus ex duodecim
marg.|  UNUS  EX  DUODECIM. Hieronymus HIERONYMUS. Separat seorsum ovem lupus quam capit. Ovis que de ovili egreditur, lupi patet morsibus.

19  Qui Li447 @ Rusch Weber ] Et Li447
qui intingit mecum manum in cathino.
marg.|  QUI  INTINGIT etc. Beda VenerabilisBEDA. Mira Domini patientia. Prius dixit : Unus ex vobis tradet me, perseverat proditor in malo. Apertius arguit et tamen non proprie {t. 4 : Erfurt, f. 984va ; facsim., p. 128a} [Rusch, f. 984va ] designatur. Iudas aliis contristatis et manum retrahentibus a cibis temeritate et impudentia qua Dominum tradit, etiam manum cum magistro in cathino mittit ut audacia bonam conscientiam mentiretur.
Numérotation du verset Mc. 14,21 
Et Filius quidem hominis vadit {t. 4 : Erfurt, f. 984va ; facsim., p. 128a} [Rusch, f. 984va ] sicut scriptum est de eo : Ve autem homini illi per quem Filius hominis tradetur.
marg.|  VE  AUTEM etc. Beda VenerabilisBEDA. In sempiternum ve homini illi qui ad mensam Domini indigne accedit. Ille enim in exemplum Iude filium hominis tradit, non Iudeis quidam peccatoribus, sed tamen peccatoribus membris, scilicet suis qui accipere dominici corporis sacramentum temerarie presumit. Ille Dominum vendit qui eius timore et amore neglecto, terrena pro illo et caduca, immo et criminosa diligere et curare non metuit.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. VE  AUTEM. Nec primo nec secundo correctus penitet, sed patientia Domini nutrit impudentiam suam et thesaurisat sibi iram. Pena predicitur ut qui pudore non vincitur, timore corrigatur.
Bonum erat ei20 
interl.|  simpliciter dictum

20  Bonum erat ei Li447 @ Rusch ] Bonum erat illi Li447 , Bonum ei Weber
si natus non
interl.|  latens materno utero, melius est non esse quam ad tormenta esse
fuisset21 
interl.|  alias : ‘esset’

21  si natus non fuisset Rusch ] si non esset natus Li447 Li447 @ Weber
homo ille.
Numérotation du verset Mc. 14,22 
Et manducantibus illis
marg.|  MANDUCANTIBUS. Beda VenerabilisBEDA. Finito veteri Pascha quod in commemoratione liberationis populi Dei ab Egypto agebatur, transit ad novum quod in sue redemptionis memoriam Ecclesiam frequentare volebat, ut scilicet pro carne agni ac sanguine sui corporis ac sanguinis sacramentum substitueret et se esse monstraret cui « iuravit Dominus et non penitebit eum tu es sacerdos in eternum »aj  etc. Frangit ipse panem quem discipulis porrigit, quia fractio sui corporis sponte sua et procuratione venit. Undeak   : « Potestatem habeo ponendi animam meam » etc. Priusquam frangeret benedixit, quia naturam humanam quam passurus assumpsit una cum Patre et Spiritu sancto gratia divine virtutis implevit. Benedixit panem et fregit, quia hominem assumptum ita morti subdidit ut ei divine immortalitatis veraciter inesse potentiam demonstraret, ideoque velocius a morte resuscitandum.

aj  Ps. 109, 4.
ak  Io. 10, 18 iuxta Corpus antiphonalium officii, n° 4349 : « Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam » ; Edminor. : « Nemo tollit eam a me sed ego pono eam a meipso, potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ».
accepit Iesus panem
marg.|  ACCEPIT  PANEM. Hieronymus HIERONYMUS. Figurans corpus suum in pane quod est Ecclesia presens que accipitur in fide, benedicitur in numero, frangitur in passionibus, datur exemplis, sumitur doctrinis. Formans sanguinem suum in calice vino et aqua mixtum, ut alio purgemur a culpis, alio redimamur a penis. Sanguine namque agni domus servantur a percussionibus angeli. Et aqua maris Rubri extinguuntur inimici que sunt mysteria Ecclesie Christi.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Mystice. Panis qui confirmat cor hominisal  refertur ad corpus, vinum quod sanguinem operatur ad sanguinem. Sed quia nos in Christo et Christum in nobis manere oportet, vinum cum aqua miscetur, quia teste Iohanneam   : “Aque populi sunt”, neque aquam solam, neque vinum solum, sicut nec solum granum sine aque confectione in panem cuiquam licet offerre, ne videatur a membris caput secernere, vel Christum sine nostre redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari.

al  Cf. Ps. 103, 15.
am  « Aque populi sunt » : sententia ex Apc. 17, 15 : « Et dixit mihi : Aque, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et lingue ».
et benedicens fregit et dedit eis et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
Numérotation du verset Mc. 14,23 
Et accepto calice, gratias agens
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Gratia non meritis salvati sumus a Deo
marg.|  GRATIAS  AGENS. Gratias egit et benedixit iam proximus passioni qui penam aliene iniquitatis suscipit qui nihil dignum passione egit, ut ostendat quam equanimiter unusquisque proprie culpe flagella sustinere debeat.
dedit eis et biberunt ex illo omnes.
marg.|  BIBERUNT  EX  EO 22   OMNES. Hieronymus HIERONYMUS. Ebrietas felix, salutaris satietas que quanto copiosus sumitur tanto sobrietatem mentibus dignatur donare. Et Iudas bibit, sed non saturatur, nec sitim extinguit ignis eterni, quia qui indigne sumit mysteria Christi hic macula in luna ostenditur que numquam deletur. Luna Ecclesie comparatur merito, que a se non habet splendorem sed a sole certis modis suscipit lumen, id est a Christo qui permanet in eternum. Sunt enim quidam in Ecclesia quos sacrificium nullum emundat, sed insipiens cogitatio perducit ad culpas qui se crudelitatis ceno miscuerunt. Sanguis enim novi Testamenti qui pro multis effunditur non omnes emundat.
22  sic Rusch
Numérotation du verset Mc. 14,24 
Et ait illis : Hic est sanguis meus novi Testamenti
interl.|  Non veteris de quo hic sanguis testamenti est quod mandavit ad vos Deus
qui pro multis effundetur23  .
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Pro multis effunditur, sed non omnes emundat

23  Cf. Is. 53, 11.
Numérotation du verset Mc. 14,25 
Amen dico vobis, quod iam non bibam
marg.|  IAM  NON  BIBAM. Hieronymus HIERONYMUS. Hic mutat sacrificium sed non mutat tempus ut nos numquam cenam Iesu ante quartam decimam lunam faciamus. Qui {t. 4 : Erfurt, f. 984vb ; facsim., p. 128b} [Rusch, f. 984vb ] facit in quarta decima resurrectionem, in undecima cenam Domini facit quod numquam inventum est nec in novo nec in veteri testamento.
de hoc genimine vitis
marg.|  VITIS etc. Beda VenerabilisBEDA. Vitis vel vinea : Domini Synagoga. Unde Isaiasan   : « Vinea Domini Sabaoth domus Israel est ». De hac Dominus multo tempore bibit quamvis pluribus ramis in amaritudinem conversis, piis tamen quorumdam cogitationibus summisque virtutibus delectabatur. Sed post passionem Domini figuralia in spiritalem sensum translata sunt. Iturus ergo ad passionem aitao   : « Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei ». Quod est non ultra carnalibus cerimoniis Synagoge delectabor in quibus erat et paschalis agni sacramentum quod precipuum est. Aderit tempus cum in regno Dei positus immortali gloria sublimatus, de salute eiusdem populi baptismo regenerati novo vobiscum gaudio perfundar.

an  Cf. Is. 5, 7 (Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.) : « Vineam enim Domini exercituum... »
ao  Mt. 26, 29.
usque in diem {t. 4 : Erfurt, f. 984vb ; facsim., p. 128b} [Rusch, f. 984vb ] illum cum illud bibam novum in regno Dei.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Laudabunt Deum qui requirunt eum et adoraverunt eum et manducaverunt omnes pingues terre
Numérotation du verset Mc. 14,26 
Et hymno dicto,
marg.|  ET  HYMNO  DICTO. Beda VenerabilisBEDA. Potest intelligi hymnus quem secundum Iohannemap  Patri gratias agens decantabat in quo et pro se et pro suis discipulis et pro his qui per verbum eorum credituri erantaq  elevatis sursum oculis precabatur. Et pulchre discipulos sacramento sui corporis et sanguinis imbutos et hymno dicto Patri commendatos educit in montem Olivarum ut doceret nos per acceptionem sacramentorum et per opem intercessionis sue ad altiora virtutum dona et charismata sancti Spiritus quibus in corde perungamur, debere conscendere.

ap  Cf. Io. 17, 1 : « Hec locutus est Iesus : et sublevatis oculis in celum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te ».
aq  Cf. Io. 17, 20 : « Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me »
exierunt in montem Olivarum.
marg.|  IN  MONTEM  OLIVARUM. Hieronymus HIERONYMUS. In monte Oliveti tenetur Iesus et inde ascendit ad celos, ut sciamus quia inde ascendimus ad celos, unde vigilamus et oramus et ligamur, nec repugnamus in terra.
Numérotation du verset Mc. 14,27 
Et ait illis24  Iesus : Omnes scandalizabimini in me in ista nocte25 
marg.|  OMNES  SCANDALIZABIMINI. Beda VenerabilisBEDA. Predicit quid passuri sunt ut cum passi fuerint non desperent sed peniteant : ‘In nocte ista qui ebrii sunt nocte ebrii sunt’ar  et qui scandalizantur nocte scandalizantur, id est mente obscurati.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Omnes cadunt sed non omnes iacentas   : « Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat ? ». Carnale est cadere, diabolicum est iacere.

ar  Cf. 1Th. 5, 7 : « Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt ».
as  Ps. 40, 9.

24  illis Li447 Rusch ] eis Weber  25  hac nocte Rusch ] inv. Weber , in nocte ista Li447
quia scriptum est26   : Percutiam pastorem
marg.|  PERCUTIAM  PASTOREM. Hieronymus HIERONYMUS. Percute pastorem. Propheta postulat passionem Domini, Pater respondet :   Percutiam pastorem . Precibus sanctorum Filius a Patre mittitur, id est incarnatur, et percutitur, et patitur, disperguntur oves pastore capto. Resurrectio promittitur ut spes non extinguatur.

26  Cf. Za. 13, 7.
et dispergentur oves.
interl.|  apostolos
Numérotation du verset Mc. 14,28 
Sed postquam resurrexero precedam vos in Galileam.
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Promittur resurrectio ne desperent
Numérotation du verset Mc. 14,29 
Petrus autem ait illi27   :
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Non est temeritas nec mendacium, sed fides et ardens affectus
marg.|  PETRUS  AUTEM. Hieronymus HIERONYMUS. Avis sine pennis in altum volare nititur, sed corpus aggravat animam ut timore humane mortis timor Domini superetur.

27  illi Rusch ] ei Li447 Li447 @ Weber
Etsi omnes scandalizati fuerint sed non ego.
interl.|  Petrus ex ardore fidei promittebat, sed Christus ut Deus future prenoverat
Numérotation du verset Mc. 14,30 
Et ait28  illi Iesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in hac nocte29  , priusquam bis gallus30  vocem dederit, ter me es negaturus.
marg.|  BIS  GALLUS  VOCEM. Beda VenerabilisBEDA. Alii simpliciter : « Priusquam gallus cantet ter me negabis »at  . Marcus : Priusquam gallus bis vocem dederit ter me negabis. Quod non est contrarium. Tota enim Petri negatio trina negatio est, et in eo proposito animi remansit usquequo amare flevit. Hec tota si post primum gallicantum inciperet falsum tres dixisse viderentur qui dixerunt Dominum dixisseau   : « Priusquam gallus cantet ter me negabis ». Item si totam ante peregisset quam gallus cantare inciperet superflue dixisset Marcus ex persona Domini :   Priusquam gallus bis vocem dederit ter me es negaturus . Sed quia ante primum gallicantum incepta est, attenderunt tres non quando eam impleturus esset sed quando futura quando ceptura quia trina scilicet cepit ante gallicantum. Potest etiam intelligi quia ante primum gallicantum tota in animo eius fuerit quamvis enim verbis ante primum gallicantum sit cepta et ante secundum completa, tamen in affectione et timore animi Petri ante primum gallicantum tota cepta est sicut et illudav   : « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam mechatus est eam » etc.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Gallus cantat Petrus, negat ter. Gallus nuntius lucis Spiritus sanctus est cuius voce in prophetis et apostolis nos de trina negatione qua Dominum negavimus nosse, voce ancille exterriti exhortamur ad amarissimos fletus post lapsum qui male cogitavimus de Deo male locuti sumus ad proximum et male {t. 4 : Erfurt, f. 985ra ; facsim., p. 129a} [Rusch, f. 985ra ] fecimus ad nosmetipsos.
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Nota quod Petrus negat et tertio negat, sed postquam gallus cecinit et discedentibus tenebris vicina lux nuntiata est, conversus amare flevit et trine negationis sordes lavit lacrimis.

at  Mt. 26, 75.
au  Mt. 26, 75.
av  Mt. 5, 28.

28  ait Li447 Rusch Weber ] om. Li447 @ | 29  hac nocte] inv Li447 Li447 @ Weber | 30  gallus Li447 Rusch Weber ] om. Li447 |
Numérotation du verset Mc. 14,31 
At {t. 4 : Erfurt, f. 985ra ; facsim., p. 129a} [Rusch, f. 985ra ] ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tecum31  , non te negabo. Similiter autem et32  omnes dicebant.

31  tecum Li447 Li447 @ Rusch ] tibi Weber 32  et Li447 @ Rusch Weber ] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 14,32 
Et veniunt in predium cui nomen Gethsemani.
marg.|  GETHSEMANI Hieronymus . HIERONYMUS. Id est vallis pinguium, ubi tauri pingues obsederunt eum et vituli multi circumdederunt eum.
Et ait discipulis suis : Sedete hic
marg.|  SEDETE  HIC. Isidorus HispalensisISIDORUS. Separantur in oratione qui separantur in passione, quia ille orat illi dormiunt pinguedine cordis oppressi.
donec orem.
marg.|  DONEC  OREM. Beda VenerabilisBEDA. Cum Dominus in monte orat admonet et nos ut orando sublimia, id est celestia petamus. Sed cum in valle et hoc in valle pinguium vel pinguedinis monet nos humilitatem in orationibus habere et pinguedine dilectionis interne. Et pulchre appropians morti in valle pinguium orat, quia per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis pro nobis subiit mortem. Undeaw   : « Humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem » et : « Maiorem hac dilectionem nemo habet ut ponat quis animam suam pro amicis suis »ax  .

aw  Phil. 2, 8.
ax  Io. 15, 13.
Numérotation du verset Mc. 14,33 
Et assumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum. Et cepit pavere et tedere.
marg.|  ET  CEPIT  PAVERE etc. Hieronymus HIERONYMUS. Pavere et tristari docemur ante iudicium mortis qui non possumus per nos dicere nisi per illum : « Venit princePs. huius mundi et in me non habet quicquam »ay  .

ay  Io. 14, 30.
Numérotation du verset Mc. 14,34 
Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem.
marg.|  TRISTIS  EST  ANIMA. Beda VenerabilisBEDA. Non propter mortem tristis est, quia eum condicio corporalis affectus non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit omnia debuit subire que sunt corporis, ut esuriret et sitiret angeretur et tristaretur. Divinitas autem nescit commutari per hos affectus.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. TRISTIS  EST  ANIMA etc. Timet Christus, Petrus non timet, immo dicitaz   : « Animam meam pro te ponam ». Christus dicit : « Anima mea turbata est »ba  « usque ad mortem »bb  . Petrus quasi homo vim mortis ignorat. Christus quia Deus in corpore constitutus exponit, fragilitatem carnis ut homo verus appareat tristis est anima mea. Suscepit tristitiam hominis et voluntatem hominis sicut et dolorem hominis qui pro se quod doleret non habuit semota delectatione eterne divinitatis, afficitur tedio humane infirmitatis.

az  Io. 13, 37.
ba  Io. 12, 27.
bb  Mt. 26, 38 : « Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem ».
Sustinete hic et vigilate.
marg.|  SUSTINETE etc. Beda VenerabilisBEDA. Non a dormitione precipit abstinere cuius non est tempus imminente discrimine, sed a somno infidelitatis et torpore mentis.
Numérotation du verset Mc. 14,35 
Et cum processisset paululum procidit super terram
interl.|  humilitatem mentis ostendit habitu corporis
et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora.
marg.|  ET  ORABAT  UT  SI. Beda VenerabilisBEDA. Hec vox est sonus infirmitatis nostre. Multi tristantur morte futura sed habent rectum cor et vitent mortem quantum possunt. Sed si non possunt dicant quod ipse Christus : « Pater si fieri potest transeat a me calix iste »bc  . Ecce habes voluntatem humanam expressam. Vide rectum cor : Sed non quod ego volo sed quod tu vis. Unde : ‘Non veni facere voluntatem meam’bd  , scilicet quam temporaliter sumpsi ex virgine, « sed voluntatem eius qui misit me »be  quam scilicet habui eternus cum Patre. Orat transire calicem, quia homo sed propter quod missus est reminiscens perficit dispensationem et dicit :   Non quod ego volo sed quod {t. 4 : Erfurt, f. 985rb ; t. 4 p. 129b} [Rusch, f. 985rb ]   tu, quasi : si moritur mors me non moriente secundum carnem transeat calix sed quia aliter non fiet non quod ego volo sed quod tu.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Hoc contra Eutychianos qui dicunt unam tantum in Christo operationem, unam voluntatem. Hic autem ostendit humanam que per infirmitatem carnis recusat passionem, et divinam que prompta est perficere dispensationem.

bc  Mt. 26, 39.
bd  Cf. Io. 6, 38 : « Quia descendi de celo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me ».
be  Io. 6, 38.
Numérotation du verset Mc. 14,36 
Et dixit : Abba pater,
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Hebraice et grece, quia non est distinctio Iudei et Grecibf  .

bf  Gal. 3, 28 : « Non est Iudeus, neque Grecus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu ».
omnia possibilia sunt tibi33  , transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo sed quod tu.
marg.|  SED  NON  QUOD. Hieronymus HIERONYMUS. Usque in finem non cessat docere nos patribus obedire et voluntatem eorum voluntati nostre preponere.

33  sunt tibi Rusch ] inv. Li447 Weber , tibi possibilia sunt Li447 @
Numérotation du verset Mc. 14,37 
Et venit et invenit eos dormientes.
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Sicut dormiunt mente, ita dormiunt corpore
Et ait Petro : Simon, dormis ? Non potuisti34  una hora vigilare mecum35  ?
marg.|  ET  AIT  PETRO etc. Qui dixerat : « Et si oportuerit me mori tecum non te negabo »bg  . Etsi omnes scandalizati fuerint sed non ego, nunc tristitie magnitudine somnum vincere non potest.

bg  Mt. 26, 35.

34  potuisti Rusch Weber ] potustis Li447 35  mecum Li447 @ Rusch ] om. Li447 Weber
Numérotation du verset Mc. 14,38 
Vigilate et orate ut non intretis in temptationem.
marg.|  UT  NON  INTRETIS. Non ait : ‘ut non temptemini’, sed : Ut non intretis in temptationem, id est ut temptatio vos non superet non teneat intra suas casses.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. In temptationem intrat qui orare negligit. Ter discipuli dormiunt, ter Dominus orans suscitat. Trina dormitio tres mortuos quos Dominus suscitavit significat. Primus in domo, secundus ad sepulcrum, tertius de sepulcro. Trina Domini vigilia tres personas nos habere in orando docet, et de preteritis et de presentibus et futuris veniam rogare.
Spiritus quidem promptus est, caro vero36  infirma.
marg.|  SPIRITUS  QUIDEM. Temerarios reprimit qui quicquid crediderint putant se posse consequi, sed quantum ex mentis ardore confidimus, tantum ex fragilitate carnis timeamus, sed tamen secundum Apostolum spiritu facta carnis mortificemusbh  .

bh  Cf. Rm. 8, 13 : « Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis ».

36  vero Rusch Weber ] autem Li447 Li447 @
Numérotation du verset Mc. 14,39 
Et iterum abiens eumdem sermonem oravit37  dicens.

37  oravit Rusch ] post abiens Li447 Li447 @ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,40 
Et reversus, {t. 4 : Erfurt, f. 985rb ; facsim. p. 129b} [Rusch, f. 985rb ] denuo invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum gravati
interl.|  languescunt oculi apostolorum negatione vicina
et ignorabant quid responderent ei.
Numérotation du verset Mc. 14,41 
Et venit tertio et ait illis : Dormite iam et requiescite.
marg.|  DORMITE  IAM. Nota quod hoc dicto aliquantulum siluit et requieverunt. Unde dicitur : Sufficit quasi requievistis. Deinde intulit : Ecce venit hora etc.
Sufficit. Venit hora. Ecce Filius hominis tradetur38  in manus peccatorum.

38  Filius hominis - tradetur Rusch ] inv. Li447 Li447 @ Weber (traditur)
Numérotation du verset Mc. 14,42 
Surgite, eamus.
marg.|  SURGITE  EAMUS. Postquam tertio oravit et apostolorum timorem penitentia corrigendum docuit, securus ad passionem pergit dicens :   Surgite eamus , quasi nos non inveniant timentes, sed ultro eamus obviam ut passuri gaudium et confidentiam videant.
Ecce qui me tradet prope est.
Numérotation du verset Mc. 14,43 
Et adhuc eo loquente, venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum eo turba multa
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Confidit de virtute seculi qui desperat de auxilio Dei
cum gladiis et lignis, missi39  a summis sacerdotibus et scribis et senioribus. Dederat autem traditor40  eis signum41 
marg.|  SIGNUM. Hieronymus HIERONYMUS. Dat signum osculi cum veneno diaboli, sicut Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum. Unde vinum cum aceto in cruce ponuntbi  .

bi  Cf. Io. 19, 29 : « Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius ».

39  missi Li447 Li447 @ Rusch ] om. Weber | 40  traditor Li447 Li447 @ Rusch ] + eius Weber | 41  eis signum Li447 Li447 @ Rusch ] inv Weber |
dicens : Quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum et ducite caute.
Numérotation du verset Mc. 14,45 
Et cum venisset statim accedens ad eum ait : Rabbi
marg.|  RABBI. Beda VenerabilisBEDA. Impudens et scelerata confidentia magistrum vocat et osculum ingerit ei quem tradit. Aliquid tamen habet de verecundia discipuli quia non palam eum persecutoribus tradit sed signo osculi. Suscipit osculum Dominus non ut doceret nos simulare, sed ne proditionem videatur fugere. Illud etiam completbj   : « Cum his qui oderunt pacem » etc.

bj  Ps. 119, 7.
et osculatus est eum.
Numérotation du verset Mc. 14,46 
At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Adest Ioseph vinctus venditus a fratribusbk  etbl   : « Ferrum pertransivit animam eius ».

bk  Cf. Gn. 37, 28 : « Et pretereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Egyptum ».
bl  Ps. 104, 18.
Numérotation du verset Mc. 14,47 
Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium
marg.|  UNUS  AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Petrus secundum Iohannem eodem ardore mentis quo cetera. Sciebat enim quam Phinees, puniendo sacrilegos, mercedem iustitie et sacerdotii perennis acceperatbm  . Lucas ait : « Quia Dominus tangens auriculam sanaverit eam ». Ipse enim pietatis numquam obliviscitur hostes etiam suos vulnerari non patitur.
marg.|  Mystice. Docens eos qui in sue mortis consensione vulnus anime contraxerunt si digne penituerint salutem posse mereri.

bm  Cf. Gn. 25, 7-11 : « Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, ingressus est post virum Israelitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israel : et occisi sunt viginti quattuor millia hominum. Dixitque Dominus ad Moysen : Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo ».
percussit servum summi sacerdotis et amputavit ei42  auriculam.
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Predicatio Petri auditum regni Dei abscidit a Iudeis

42  ei Rusch ] illi Li447 Li447 @ Weber  
Numérotation du verset Mc. 14,48 
Et respondens Iesus ait illis : Tamquam ad latronem existis {t. 4 : Erfurt, f. 985va ; facsim., p. 130a} [Rusch, f. 985va ] cum gladiis et lignis comprehendere me.
marg.|  TAMQUAM  AD  LATRONEM. Beda VenerabilisBEDA. Quasi : stultum est cum gladiis et fustibus comprehendere qui ultro se vobis tradit, et in nocte quasi latitantem investigare per proditorem {t. 4 : Erfurt, f. 985va ; facsim., p. 130a} [Rusch, f. 985va ] cum quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me congregamini in tenebris quia potestas vestra in tenebris est.
Numérotation du verset Mc. 14,49 
Quotidie apud vos eram43  in templo docens et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripture.
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Adimpletum estbn   : « Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria ».

bn  Ps. 87, 19.

43  apud vos - eram Rusch ] inv. Li447 Weber
Numérotation du verset Mc. 14,50 
Tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt.
marg.|  TUNC  DISCIPULI. Beda VenerabilisBEDA. Impletur quod dixit quod omnes scandalizarentur in ipso in illa nocte. Nam et si turba permittente ad petitionem Domini fugerunt secundum Iohannem pavorem tamen mentis ostendebant, et ad fugam promptiores erant quam ad patiendi fiduciam.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. TUNC  DISCIPULI etc. Sicut Petrus qui negationem lacrimis abluit et confessione dominici amoris trina, funditus extirpavit, recuperationem eorum ostendit qui in martyrio labuntur, sic discipuli alii qui articulum comprehensionis fugiendo prevenerunt cautelam fugiendi docent eos qui se ad supplicia minus sentiunt idoneos quibus tutius est latere quam se discrimini opponere. Ita etiam adolescens qui relicta sindone nudus profugit ab impiis, illorum opus designat et animam qui ut securiores sint omnia mundana abiiciunt et nudi potius Domino famulari quam mundo adherendo materiam temptandi et a Deo revocandi adversariis dare didicerunt.
Numérotation du verset Mc. 14,51 
Adolescens autem quidam sequebatur eum44 
marg.|  ADOLESCENS  AUTEM. Quis iste fuerit evangelista non dicit. Quia vero plus ceteris Dominum amaverit res ipsa indicavit, aliis fugientibus ipse donec ab hoste comprehenderetur caritas vinculo astrictus Dominum sequi non omisit. Nondum tamen perfectam caritatem habuit qui vel tentus fugere potuit. Possumus tamen hunc Iohannem fuisse intelligere pre ceteris dilectum a magistro, quem eo tempore fuisse adolescentem longa post vita eius acta iudicio est. Potuit autem hoc fieri ut ad horam elapsus mox sumpto vestimento redierit, et sub dubia noctis luce se turbis ducentium Iesum quasi unus ex ipsis immiscuerit quo ad perveniret ad atrium pontificis cui erat notus sicut ipse dicit.

44  eum Rusch ] illum Li447 Li447 @ Weber
amictus sindone
interl.|  nihil indumenta habebat nisi solam sindone
super nudo et tenuerunt eum.
Numérotation du verset Mc. 14,52 
At ille relicta45 
interl.|  alias : reiecta
marg.|  AT  ILLE  RELICTA. Sicut Ioseph relicto pallio nudus de manibus impudice domine effugitbo  . Qui autem vult effugere manus iniquorum relinquens mente que mundi sunt, post Iesum fugiat.

bo  Cf. Gn. 39, 6-20.

45  relicta Li447 Rusch ] reiecta Weber
sindone nudus profugit ab eis.
marg.|  AB  EIS. Quorum et presentiam detestabatur et facta. Non a Domino cuius amorem etiam absens corpore fixum servavit in mente.
Numérotation du verset Mc. 14,53 
Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem
marg.|  SUMMUM  SACERDOTEM. Caipham, scilicet qui, secundum Iohannembp  , « erat pontifex anni illius » de quo consentaneum scribit Iosephus quod pontificium sibi absque merito dignitatis emerat a principe romano. Quid ergomirum si iniquus pontifex inique iudicat ?

bp  Cf. Io. 18, 13 : « Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphe, qui erat pontifex anni illius ».
et convenerunt46  omnes sacerdotes et scribe et seniores.
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Fit « congregatio taurorum in vaccis populorum »bq 

bq  Ps. 67, 31.

46  convenerunt Rusch ] + in unum Li447 Li447 @, conveniunt Weber
Numérotation du verset Mc. 14,54 
Petrus
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. « Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis »br  , timor retrahit, caritas trahit

br  Iac. 1, 8.
autem a longe secutus est eum
marg.|  A LONGE etc. Beda VenerabilisBEDA. Quia negationi proximus si Christo proximus fuisset non negasset. In hoc tamen admirandus est quod Dominum non reliquit etiam si timeat. Quod timeat nature est, quod sequitur devotionis est, quod negat obreptionis est, quod penitet fidei est.
marg.|  Allegorice. Quod ad passionem euntem Petrus a longe sequitur significat Ecclesiam quidem secuturam Domini passionem. Sed longe differenter. Ecclesia enim pro se patitur, ille pro Ecclesia.
usque intro47  in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 985vb ; facsim., p. 130b} [Rusch, f. 985vb ] ATRIUM  SUMMI etc. Hieronymus HIERONYMUS. Atrium 'secularis circuitus' est, ministri 'demonia' sunt, ignis 'desiderium carnale' cum quibus qui manet flere peccata non valet.

47  intro Li447 @ Rusch Weber ] om. Li447
et calefaciebat se ad ignem.
marg.|  ET  CALEFACIEBAT  SE  AD etc. Beda VenerabilisBEDA. Est ignis caritas de quo diciturbs   : « Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut ardeat ? » Est etiam cupiditatis de quo dicitur : « Omnes adulterantes velut clibanus corda eorum »bt  . Hic super credentes descendens, variis linguis eos Dominum laudare docebat. Ille in atrio Caiphe instinctu maligni spiritus accensus, ad negandum ac blasphemandum Dominum perfidorum linguas armabat. Quod enim intus in domo maligna synodus gerebat hoc ignis in atrio inter frigora noctis accensus figurabat. Qui huius ignis in pretorio flammam extinxit dicat :bu  « Factus sum sicut uter in pruina » etc. In quibus autem flammam caritatis vitiorum flumina obruerunt a Domino audiant : « Quoniam abundat iniquitas refrigescit caritas multorum »bv  . Hoc frigore torpens ad horam Petrus quasi prunis ministrorum Caiphe calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solacium perfidorum societate querebat. Sed respectus a Domino tum ignem perfidorum corpore, tum infidelitatem reliquit mente. Et post resurrectionem Domini sancto igne recreatus funditus excessum trine negationis trina dilectionis confessione purgavit. Tunc enim completa illa memorabili captura piscium cum veniret ad Dominum vidit cum discipulis suis prunas positas et piscem superpositum et panem, moxque sui cordis arcana prunis inflammavit amoris.

bs  Lc. 12, 49.
bt  Os 7, 4.
bu  Ps. 118, 83.
bv  Mt. 24, 12.
Numérotation du verset Mc. 14,55 
Summi vero sacerdotes et omne concilium48  querebant adversus Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant.
interl.|  » mentita est iniquitas sibi »bw  ut regina adversus Iosephbx  , sacerdotes adversus Susannamby  , sed ignis sine materia deficit.

bw  Ps. 26, 12.
bx  Cf. Gn. 39, 7-20.
by  Cf. Dn 13, 61-63.

48  concilium Li447 @ Rusch Weber ] consilium Li447
Numérotation du verset Mc. 14,56 
{t. 4 : Erfurt, f. 985vb ; facsim., p. 130b} [Rusch, f. 985vb ] Multi enim falsum testimonium49  dicebant adversus eum
marg.|  FALSUM  TESTIMONIUM. Beda VenerabilisBEDA. Falsus est qui non in eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui, sed in ipsis verbis calumniantur paucis additis vel mutatis.
marg.|  Mos hereticorum est umbram de veritate trahere. Ille non dixit quod illi dicunt sed simile verbum ut de templo corporis sui quod post triduum resuscitavit. Dominus dixit : Solvite vos, sed non ego quia nullus debet sibi mortem inferre. Hoc addunt ut proprie de templo iudaico videatur dixisse.

49  falsum testimonium Li447 Li447 @ Rusch ] inv. Weber
et convenientia testimonia non erant.
interl.|  quod variatur incertum est
Numérotation du verset Mc. 14,57 
Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes :
Numérotation du verset Mc. 14,58 
Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc
marg.|  DOMINUS  DIXIT : ‘Solvite vos, sed non ego, quia nullus deberet sibi inferre mortem’
manu factum
interl.|  hoc addunt ut proprie de templo iudaico videatur dixisse
et post50  triduum aliud non manu factum edificabo.
interl.|  Dominus dixit : ‘Suscitabo vivum animal significans et spirans templum’

50  post Rusch ] per Li447 Weber
Numérotation du verset Mc. 14,59 
Et non erat conveniens testimonium eorum51  .

51  eorum Rusch ] illorum Li447 Weber
Numérotation du verset Mc. 14,60 
Et exsurgens summus sacerdos in medium
marg.|  ET  EXSURGENS etc. Iratus, quia non invenit locum calumnie motu corporis insaniam mentis demonstrat.
interrogavit Iesum52  dicens : Non respondes quicquam
marg.|  NON  RESPONDENS  QUICQUAM. Ad responsum provocat ut ex qualibet occasione sermonis locum accusandi inveniat. Iesus autem non respondit, quia previdit quidquid responderet in calumniam verti.

52  Iesum Li447 @ Rusch Weber ] ipsum Li447
ad ea que tibi obiiciuntur ab his ?
interl.|  » Sicut ovis ad occisionem ducitur »bz  et : ‘‘Obmutuit et siluit a bonis’’ca  .

bz  Is. 53, 7.
ca  Cf. Ps. 38, 3 : « Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est ».
Numérotation du verset Mc. 14,61 
Ille autem tacebat et nihil respondit.
interl.|  taciturnitas Christi apologiam Ade solvitcb 

cb  Cf. Gn. 3, 9-12 : « Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ? Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo preceperam tibi ne comederes, comedisti ? Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi ».
Rursum53  summus sacerdos interrogavit54  eum et dixit ei : Tu es Christus filius Dei benedicti ?
marg.|  TU  ES  CHRISTUS  FILIUS etc. Hieronymus HIERONYMUS. Quem expectabat a longe non videbat prope sicut Isaac caligantibus oculis Iacob sub manibus non agnoscebat sed longe post de eo futura canitcc  .

cc  Cf. Gn. 27, 1.21-25 : « Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. […] Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Iacob est : sed manus, manus sunt Esau. Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi, ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum. At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum ».

53  Rursum Rusch Weber ] Rursus Li447 Li447 @54  interrogavit Li447 Rusch ] interrogabat Weber
Numérotation du verset Mc. 14,62 
Iesus autem dixit illi55   :
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Ut inexcusabiles sint

55  illi Li447 @ Rusch Weber ] ei Li447
Ego sum.
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Marcus : Ego sum  ; Mattheus : « Tu dixisti »cd  . Quod idem est.

cd  Mt. 26, 64.
marg.|  ET  VIDEBITIS etc. Sacerdos interrogat filium Dei. Iesus respondit filium hominis ut intelligamus eundem filium Dei esse et filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate et homo in Deo et Deus in homine sit.
a dextris sedentem virtutis Dei56 
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. In vita regnantem sempiterna et virtute divina
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 986ra ; facsim., p. 131a} [Rusch, f. 986ra ] A DEXTRIS  SEDENTEM  VIRTUTIS. 'Quia humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem. Quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen'ce  .

ce  Cf. Phil. 2, 8-9 : « Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen ».

56  sedentem - virtutis Dei Rusch ] inv. Li447 Li447 @, sedentem virtutis Weber
et venientem cum nubibus celi.
marg.|  CUM  NUBIBUS  CELI. Hieronymus HIERONYMUS. Ascendit in nube cum nube veniet, id est cum corpore solo suo quod assumpsit a virgine ascendit et cum multiformi Ecclesia que est corpus ipsius et plenitudo ad iudicium venturus est. Sicut dicit Mattheuscf   : ‘Cum autem venerit filius hominis et omnes angeli cum eo’ etc.

cf  Cf. Mt. 25, 31 : « Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis sue ».
Numérotation du verset Mc. 14,63 
Summus autem sacerdos scindens
marg.|  SUMMUS  AUTEM  SACERDOS  SCINDENS. Beda VenerabilisBEDA. Eadem rabies que prius de sede excusserat ad scissionem vestium provocat, ut ostendat Iudeos sacerdotalem gloriam perdidisse et sedem vacuam esse.
marg.|  Mos Iudeorum erat cum aliquid blasphemie et quasi contra Deum audiunt scindere vestimenta. Quod etiam Paulus et Barnabas cum in Lichaonia quasi dii honorarentur feceruntcg  .

cg  Cf. Act. 14, 10-11 : « Turbe autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. Et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi ».
vestimenta sua ait : Quid adhuc desideramus testes ?
marg.|  VESTIMENTA etc. Hieronymus HIERONYMUS. Hoc est ephod in quo Iudei habebant honorem amiserunt. Hic adest Samuel scisso pallio de manu Saul, id est regnoch  . Milites gentiles non scindunt tunicam Christi, sed sacerdos scidit sacerdotii sui dignitatem.
marg.|  Magno mysterio factum est ut in passione Domini pontifex sua vestimenta scinderet, cum Domini tunica nec a crucifigentibus militibus scindi potuit. Figurabatur enim quod sacerdotium Iudeorum pro sceleribus pontificum esset scindendum. Soliditas vero Ecclesie que vestis est redemptoris sui numquam valet dirumpi. Quamvis enim Iudei, gentiles, heretici, mali catholici, humilitatem Domini contemnant, eius tamen inviolata permanet castitas usque ad consummationem seculi in illis quos sors electionis invenerit.

ch  Cf. 1Rg. (1Sm.) 28, 14 : « Dixitque ei : Qualis est forma eius ? Quae ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit ».
Numérotation du verset Mc. 14,64 
Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
marg.|  QUI  OMNES etc. Hieronymus HIERONYMUS. Quo reatu suo nostrum reatum solveret, et velamen faciei sue velamen cordium nostrorum auferret, et sputis susceptis faciem anime nostre lavaret, et collaphis quibus in caput percussus est, caput humani generis quod est Adam sanaret, et alapis quibus expalmatus est maxima laus eius a nostris manibus et labiis plauderet, unde : « Omnes gentes plaudite manibus »ci  . Et cruce sua cruciatum nostrum solveret et morte sua nostram necaret, quia serpente de virga facto alii absorpti sunt serpentes, unde : « Ero mors tua o mors et morsus tuus ero inferne »cj  . Opprobria eius nostrum obstruxerunt opprobrium vincula eius nos liberos fecerunt. Corona spinea capitis eius, diadema regni adepti sumus. Vulneribus eius sanati sumus, sepultura eius resurgimus, descensu eius ad infernos ascendimus ad celos. Hic invenitur mel in ore leonis mortui. Hinc propheta : « Quid retribuam Domino pro omnibus que retribuit mihi ? »ck  .

ci  Ps. 47, 2.
cj  Os. 13, 14.
ck  Ps. 115, 3.
Numérotation du verset Mc. 14,65 
Et
interl.|  ideo
ceperunt quidam conspuere eum
interl.|  ‘Faciem meam non averti a conspuentibus in me’cl 
interl.|  ut nos lavaret

cl  Cf. Is. 50, 6 : « Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me ».
et velare faciem eius
interl.|  ut velamenta cordium auferret
marg.|  VELARE  FACIEM etc. Non ut scelera eorum non videat, sed ut ipsi quondam Moysi fecerunt a se gratiam cognitionis eius abscondant. Hoc velamentum usque hodie manet super cor eorum quod in Christum credentibus est ablatum. Unde eo moriente velut templi scissum est et sancta sanctorum arcana patefacta.
et collaphis eum cedere
interl.|  ut caput nostrum quod Adam est sanaret
et dicere ei : Prophetiza.
interl.|  opprobriis exhonoratur
marg.|  PROPHETIZA. Secundum alioscm   : « Quis te percussit ? » Hoc faciunt in contumeliam eius qui se prophetam voluit haberi. Sed dispensavit hoc ut nos ad tolerandam pro eius nomine irrisionem prepararet qui pro nobis sustinebat.

cm  Lc. 22, 64.
Et ministri
interl.|  ut applaudamus ei manibus
alapis eum cedebant.
interl.|  "Dedi maxillam meam alapis"cn  .
marg.|  ALAPIS  EUM  CEDEBANT. Beda VenerabilisBEDA. Qui tunc cesus est alapis, et nunc ceditur blasphemiis falsorum Christianorum. Qui consputus salivis infidelium, nunc vesanis fidelium opprobriis exhonoratur.

cn  Dedi.. alapis] sententia ex Lam. 3, 30 : « Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis », et Is. 51, 6 : « Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me », ut ref. Hieronymus, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 4, CCSL 77, lin. 1428 : « Dedi maxillas meas alapis et faciem meam non averti a confusione sputorum » = Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 4, cap. 14, CCSL 120/3, lin. 1101 = Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 8, CCCM 174A, p. 720.64.
Numérotation du verset Mc. 14,66 
Et cum esset Petrus in atrio deorsum57  ,
marg.|  ET  CUM  ESSET  PETRUS etc. Ancilla primum Petrum prodit cum viri magis possent eum cognoscere, ut et iste sexus in morte Domini videatur pecasse et per passionem Domini redimeretur. Et ideo mulier, prima resurrectionis accepit mysterium et mandata custodit, ut veterem prevaricationis aboleret errorem.

57  deorsum Rusch Weber ] seorsum Li447 Li447 @
venit una ex ancillis
interl.|  titubatio
summi sacerdotis
Numérotation du verset Mc. 14,67 
et cum vidisset Petrum calefacientem se58  aspiciens ille59  ait : Et tu cum Iesu Nazareno eras.

58  se Rusch Weber ] + ad ignem Li447 59  ille Rusch ] eum Li447 , illum Weber
Numérotation du verset Mc. 14,68 
At ille negavit
marg.|  AT  ILLE  NEGAVIT. Nota quod negat Christum qui se negat eius esse discipulum. Dominus enim non dixit : ‘Negabis te discipulum meum’ sed me negabis. Negavit ergo eum cum se negavit eius esse discipulum.
dicens : Neque scio neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium
marg.|  ET  EXIIT  FORAS etc. Hieronymus HIERONYMUS. Petrus sine spiritu, voci ancille cessit, cum spiritu, nec regibus, nec principibus terre cedit. Prima ancilla titubatio, secunda consensio, tertius vir actus. Hec trina negatio quam abluit per fletus verbi Christi recordatio. Tunc autem nobis gallus cantat, cum predicator ad compunctionem corda nostra revocat. Tunc incipimus flere cum ignimur intus per scintillam scientie, et foras eximus extra quod fuimus.
interl.|  predicator qui dicitco   :"Vigilate iusti et nolite peccare".
marg.|  GALLUS  CANTAVIT. De hoc galli cantu alii tacent, non tamen negant, sicut et alia multa que alii dicunt alii pretereunt.

co  Cf. 1Cor. 15, 34 : « Evigilate iusti et nolite peccare ; ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor ». Cf. Ps. 4, 5.

60  et Rusch Weber ] + statim Li447
Numérotation du verset Mc. 14,69 
Rursus autem cum vidisset illum ancilla
interl.|  consensus
interl.|  non que prius. Unde Mattheuscp   : « Vidit eum alia ancilla ».

cp  Mt. 27, 71.
cepit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.
Numérotation du verset Mc. 14,70 
At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui
interl.|  actus
astabant dicebant Petro : Vere ex illis es nam et Galileus es.
marg.|  NAM  ET  GALILEUS etc. Beda VenerabilisBEDA. Eadem lingua Galileis et Hierosolymitis est, sed tamen quecumque provincia et regio habet proprium loquendi sonum quem mutare non possit. Unde cum apostololi omnibus linguis loquerentur, inter alios etiam qui habitabant Iudeam dixisse referunturcq   : « Nonne ecce omnes isti qui loquuntur Galilei sunt ? Et quomodo audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ? » Et Petrus loquens fratribus in Hierusalem ait cr   : « Notum factum est omnibus habitantibus in Hierusalem ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Acheldemach ». Quod ideo dicitur quia nomen illud aliter Hierosolymite, aliter Galilei sonabant.

cq  Act. 2, 7.
cr  Act. 1, 19.
Numérotation du verset Mc. 14,71 
Ille autem cepit anathematizare et iurare : Quia nescio hominem istum quem dicitis.
Numérotation du verset Mc. 14,72 
Et statim iterum gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus :
marg.|  ET  RECORDATUS Est etc. Beda VenerabilisBEDA. Petrus nocte negat, ad galli cantum penitet. In die quem tertio negaverat, se tertio amare professus est. Quod enim in tenebris oblivionis erravit, sperate iam lucis rememoratione correxit, et eius iam adepta presentia plene totum quicquid nutaverat erexit.
Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cepit flere.
interl.|  compungi
marg.|  ET  CEPIT  FLERE. Beda VenerabilisBEDA. Quam noxia pravorum colloquia inter fideles, hominem se negavit nosse quem inter condiscipulos iam filium Dei fuerat confessus. Sed in atrio Caiphe penitentiam agere non potest, egreditur foras - ut alii evangeliste narrant - ut ab impiis secretus, negationis culpam liberius abluat fletibus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_14)