initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. *Marci evangelium*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Mc. 15,1 
Et confestim mane
interl.|  vide quam sint solliciti in malo, tota nocte vigilaverunt ut facerent homicidium
consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum
marg.|  VINCIENTES  IESUM etc. Mos erat Iudeis ut quem morti adiudicassent, vinctum iudici traderent. Et notandum quod non tunc primum ligaverant, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Iohannes dicit :"Et sic adduxerunt eum ad Annam primum".
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Adest Samson vinctus a Dalida. Samson interpretatur 'sol' eorum quibus occubuit sol in meridie. Dalida 'situla' interpretatur, id est Synagoga que situle more limpidum liquorem non tenet, et quisquilias immundas colligit. Samson noster maxilla verbi sui innumeras catervas Iudeorum et demonum hic sternit et fonte perennis vite sitientibus nobis, id est corpori suo aperit.

Cf. Io. 18, 13 : « Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphe, qui erat pontifex anni illius ».
Cf. Idc. 16, 18-19 : « Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philistinorum ac mandavit : Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant. At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines eius, et cepit abigere eum, et a se repellere : statim enim ab eo fortitudo discessit ».
interl.|  non solum ad Pilatum sed etiam ad Herodem ductus est ut illuderet ei uterque
Numérotation du verset Mc. 15,2 
Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Iudeorum ?
marg.|  TU  ES  REX  IUDEORUM. Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Iudeorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod obiiciant inveniunt.
At ille respondens ait illi : Tu dicis.
marg.|  TU  DICIS. Sic temperat responsum ut verum dicat, nec tamen calumnie pateat. Et nota quod Pilato qui invitus fert sententiam aliqua in parte responderit. Sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit indignosque sermone suo iudicaverit.
Numérotation du verset Mc. 15,3 
Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
Numérotation du verset Mc. 15,4 
Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens : Non respondes quicquam ? Vide in quantis te accusant.
marg.|  VIDE  IN  QUANTIS etc. Ethnicus condemnat Iesum sed causam refert in populum Iudeorum :   Vide in quantis te accusant etc.

interrogavit Rusch Weber ] interrogabat Li447 | Vide Rusch Weber ] Vides Li447 Li447 @ | quantis Rusch Weber ] quantum Li447 |
Numérotation du verset Mc. 15,5 
Iesus autem amplius nihil respondit
interl.|  ne crimen diluens a preside dimitteretur et crucis utilitas differetur
ita ut miraretur Pilatus.
Numérotation du verset Mc. 15,6 
Per diem autem festum dimittere solebat unum ex vinctis quemcumque petissent.

solebat Rusch ] + illis Li447 Li447 @ Weber
Numérotation du verset Mc. 15,7 
Erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis vinctus erat qui in seditione fecerat homicidium.

vinctus erat Li447 Li447 @ Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Mc. 15,8 
Et cum ascendisset turba cepit rogare sicut semper faciebat illis.
interl.|  alias : illum
Numérotation du verset Mc. 15,9 
Pilatus autem respondit eis et dixit : Vultis dimittam vobis regem Iudeorum ?

autem Li447 @ Rusch Weber ] ergo Li447
Numérotation du verset Mc. 15,10 
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
Numérotation du verset Mc. 15,11 
Pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban
interl.|  hircum emissarium
marg.|  UT  MAGIS . Beda VenerabilisBEDA. Adheret Iudeis usque hodie petitio sua, quam toto labore impetraverunt. Data enim optione sibi pro Iesu latronem pro salvatore interfectorem elegerunt. Merito ergo salutem et vitam perdiderunt et latrociniis ac seditionibus in tantum se subdiderunt, ut regnum et patriam perderent et libertatem corporis et anime numquam reciperent.
magis] + PE cacogr. Rusch
dimitteret eis.
Numérotation du verset Mc. 15,12 
{t. 4 : Erfurt, f. 986vb ; facsim., p. 132b} [Rusch, f. 986vb ] Pilatus autem iterum respondens ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Iudeorum ?
Numérotation du verset Mc. 15,13 
At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.

iterum Rusch Weber ] om. Li447 Li447 @
Numérotation du verset Mc. 15,14 
Pilatus vero
marg.|  PILATUS  VERO. Multas occasiones dedit Pilatus liberandi salvatorem, primo iusto conferens latronem, deinde inferens : Quid ergo vultis faciam regi Iudeorum ? Cumque respondissent : ‘Crucifigatur’ non statim acquievit, sed secundum suggestionem uxoris que mandaverat ei - ut Mattheus dicit : « Nihil tibi et iusto illi » respondens ait : Quid enim mali fecit ? Quod dicendo Iesum absoluit.

Mt. 27, 19.

vero Rusch Weber ] autem Li447 Li447 @
dicebat illis : Quid enim mali fecit ?
interl.|  quod dicendo Iesum absolvit
At illi magis clamabant : Crucifige eum.
interl.|  insanie sue satisfacientes non interrogationi respondentes presidis
marg.|  AT  ILLI  MAGIS. David : « Circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me ». Isaias : ‘Expectavi ut faceret iudicium fecerunt autem iniquitatem et iniustitiam et clamorem'. Ieremias : ‘Facta est hereditas mea mihi sicut leo insidians10  . Dederunt super me vocem suam'.

Ps. 21, 17.
Cf. Is. 5, 7 : « Vinea enim Domini exercituum domus Israel est ; et vir Iuda germen eius delectabile : et exspectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas ; et iustitiam, et ecce clamor ».
Ier. 12, 8 : « Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva ; dedit contra me vocem, ideo odivi eam ».
10  insidians] sic pro in si<lva*> Rusch [“insidians” non invenitur in Vetus latina database]
Numérotation du verset Mc. 15,15 
Pilatus autem volens satisfacere populo11  dimisit illis Barabban
interl.|  hircum emissarium

11  satisfacere populo Li447 Li447 @ Rusch ] inv. Weber
et tradidit Iesum flagellis cesum
interl.|  pro peccatis occidendum
marg.|  BARABBAN  ET  TRADIDIT  IESUM. Hieronymus HIERONYMUS. Hi sunt duo hirci unus apompeius, id est emissarius cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur. Aliter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur, pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartara precipitatur.
marg.|  IESUM  FLAGELLIS  CESUM. Ut nos a flagellis liberaret. Unde : « Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo ». Cum prius diceretur : « Multa flagella peccatoris ».
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Iesum flagellis cesum. Cesus est ab ipso Pilato. Unde Iohannes : « Apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit ». Et post subiunxit : « Et milites plectentes coronam de spinis » etc., et militibus illudendum prebuit. Quod ideo fecit ut eius penis et opprobriis saturati ultra mortem non sitirent.

Ps. 90, 10.
Ps. 31, 10.
Io. 19, 1.
Io. 19, 2.
ut crucifigeretur.
interl.|  ut nos a cruciatibus liberaret
Numérotation du verset Mc. 15,16 
Milites autem duxerunt eum intro in atrium pretorii et convocant totam cohortem
Numérotation du verset Mc. 15,17 
et induunt eum purpura
interl.|  gentilis Ecclesia
marg.|  ET  INDUUNT  EUM  PURPURA. Beda VenerabilisBEDA. Mattheus ita : « Et exuentes eum chlamydem coccineam circumdederunt ei» quod idem est. Pro regia enim purpura data est ei clamis ab illudentibus et est quedam rubra purpura cocco simillima. Potest etiam videri quod Marcus purpuram commemoravit quam clamis habebat quamvis esset coccinea.
marg.|  ET  INDUUNT. Vestimentis suis nudatur, id est Iudeis. Purpura induitur, id est gentili Ecclesia de amaris populis collecta. Item ea scandalizante exutus, in fine iudaica rursum induitur plebe : ‘Cum enim plenitudo gentium subintraverit tunc omnis Israel salvus erit'.
marg.|  Quia rex dicebatur, et hoc sacerdotes et scribe imponebant, quia imperium in populo usurparet illudendo induunt purpura qua reges utuntur. Pro diademate spineam coronam. Pro sceptro regali calamum donant, sicut Mattheus {t. 4 : Erfurt, f. 986vb ; facsim., p. 132b} [Rusch, f. 986vb ] dicit : et adorant quasi regem etc.
marg.|  Sicut Caiphas nesciens dixit : « Oportet enim unum hominem mori pro populo », sic milites omnia mystice nescientes faciunt. Purpura caro eius rubra passionibus, unde : « Quare rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ? » Spineam coronam portat, quia pro nobis factus mortalis nostra suscepit delicta, unde : « Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccatum mundi ». Quod autem spine peccata significent Dominus sic ostendit : « Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi », id est conscientia tua punctiones tibi et aculeos vitiorum procreare non cessabit. Quod vero secundum Lucam apud Herodem alba veste induitur et secundum alios a militibus Pilati coccineo vel purpureo habitu, induitur in uno innocentia et humanitatis castitas, in altero exprimitur veritas passionis per quam venit ad gloriam regni immortalis. Purpura enim et passionem et regnum significat. Sed quia ut ait Apostolus : ‘Quotquot baptizati estis Christum induistis’ et Isaias : ‘His velut ornamento indueris’, potest in utroque habitu probrosa quidem inimicorum iudicio, sed Domini electione gloriosissima multitudo electorum designari que in martyres ceterosque fideles distinguitur. Alba veste induitur cum munda confessione iustorum circumdatur. Purpura vel cocco vestitur cum triumpho gloriosorum martyrum gloriatur.

Mt. 27, 28.
Cf. Rm. 11, 25-26 : « Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob ».
Cf. Mt. 27, 29 : « Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et harundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Iudeorum ».
Io. 18, 14.
Is. 63, 2.
Io. 1, 29.
Gn. 3, 18.
Gal. 3, 27 : « Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis ».
Cf. Is. 49, 18 : « Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ».
et imponunt ei plectentes spineam coronam.
interl.|  ut reges efficiamur

Cf. Apc. 1, 6 : « Et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in secula seculorum. Amen ».
Numérotation du verset Mc. 15,18 
Et ceperunt salutare eum : Ave rex Iudeorum.
Numérotation du verset Mc. 15,19 
Et percutiebant caput eius harundine
marg.|  ET  PERCUTIEBANT  CAPUT  EIUS. ‘Caput Christi Deus est'. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripture auctoritate errorem suum defendunt, quia Scriptura harundine solet fieri, quasi harundine caput eius feriunt. In faciem eius spuunt qui presentiam gratie eius execrandis verbis ex interna cece mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant.

1Cor. 11, 3 : « Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus ».
et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum.
marg.|  ADORABANT  EUM. Quasi falso se dixisset Deum. Sed hodie - quod est gravioris insanie - quidam eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba eius quasi fabulosa despiciunt ac promissa regni illius temporalibus illecebris postponunt.
Numérotation du verset Mc. 15,20 
Et postquam illuserunt ei exuerunt illum12  purpura
interl.|  gentilis Ecclesia

12  illum Rusch Weber ] eum Li447 Li447 @
et induerunt illum13  vestimentis suis.
interl.|  Iudeis

13  illum Rusch ] eum Weber
Et educunt eum14  ut crucifigerent eum15  .
interl.|  tamquam frater Caim Abel in agro
marg.|  ET  EDUCUNT. Hieronymus HIERONYMUS. Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac cum lignis et Abraham cum ariete inter vepres herente. Hic adest Ioseph cum thalari tunica lita sanguine. Hic adest Moyses cum virga et serpente suspenso in lignoaa  . Hic botrus in ligno portatur16  . Hic adest Eliseus cum ligno ad querendam securim que in imo demersa est et natavit ad lignumab  , id est genus humanum quod a ligno vetito in infernum cecidit per lignum crucis Christi et per baptismum aque ad paradisum natavit. Hic adest Ionas de ligno navis forisac  et in mare ventremque ceti triduo missusad  .
marg.|  UT  CRUCIFIGERENT  EUM. Hieronymus HIERONYMUS. Ipsa crucis species quid est nisi forma quadrati mundi ? Oriens de virtute fulget, arctos17  dextra tenet, auster leva consistit, occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus : ‘Ut sciamus que sit latitudo longitudo sublimitas et profundum'ae  . Aves in forma crucis ad ethera volant, homo adorat et natat in forma crucis, navis per maria antenna cruci assimilata sufflatur. Thau littera signum salutis et crucis demonstrat.

Cf. Gn. 4, 8 : « Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum ».
Cf. Gn. 22, 3 : « Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos iuvenes, et Isaac filium suum ; cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus ».
Cf. Gn. 22, 13 : « Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio ».
Gn. 37, 31-33.
Nm. 20, 9-11 : « Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut preceperat ei, congregata multitudine ante petram : dixitque eis : Audite, rebelles et increduli : num de petra hac vobis aquam poterimus eiicere ? Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egresse sunt aque largissime, ita ut populus biberet et iumenta ».
aa  Cf. Nm. 21, 9 : « Fecit ergo Moyses serpentem eneum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur ».
ab  Cf. 4Rg. (2Rg.) 6, 1-7 : « Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum : Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis. Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit : Ite. Et ait unus ex illis : Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit : Ego veniam. Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem, cedebant ligna. Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam : exclamavitque ille, et ait : Heu heu heu domine mi : et hoc ipsum mutuo acceperam. Dixit autem homo Dei : Ubi cecidit ? At ille monstravit ei locum. Precidit ergo lignum, et misit illuc : natavitque ferrum, et ait : Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud ».
ac  Ion. 1, 15 : « Et tulerunt Ionam, et miserunt in mare : et stetit mare a fervore suo ».
ad  Ion. 2, 1 : « Et preparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam : et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus ».
ae  Cf. Eph. 3, 17-19 : « Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, que sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : scire etiam supereminentem scientie caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei ».

14  eum Li447 Rusch ] illum Weber 15  eum Rusch Weber ] illum Li447 Li447 @
16  sic Rusch 17  arctos] corr. , arcton Rusch
Numérotation du verset Mc. 15,21 
Et angariaverunt quempiam
marg.|  ET  ANGARIAVERUNT. Beda VenerabilisBEDA. Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Iohannes dicitaf  , post iste Simon de quo et alii dicunt et hoc satis congruo ordine mysterii : {t. 4 : Erfurt, f. 987ra ; facsim., p. 133a} [Rusch, f. 987ra ] ‘Christus enim passus pro nobis nobis reliquens exemplum ut sequamini vestigia eius'ag  . Et quia non Hierosolymita sed Cyreneus a civitate Libye recte per eum gentes significantur qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo cives sunt et domestici Dei sicut alibiah   : « Heredes quidem Dei coheredes autem Christi ». Unde Simon ‘obediens’, Cyreneus ‘heres’ interpretatur. Et nota quod de villa venire dicitur. Villa enim grece : pagos, unde ‘paganos’ appellamus quos a civitate Dei alienos et quasi urbane conversationis videmus expertes. Sed de pago Simon egrediens crucem Iesu portat cum populus nationum paganis ritibus relictis vestigia Dominice passionis obedienter amplectitur.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei.

af  Cf. Io. 19, 17 : « Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvarie locum, hebraice autem Golgotha ».
ag  1Pt. 2, 21 : « In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius ».
ah  Rm. 8, 17.
{t. 4 : Erfurt, f. 987ra ; facsim., p. 133a} [Rusch, f. 987ra ] pretereuntem18  Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Ruffi
marg.|  PATREM  ALEXANDRI. Magne opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii eius tamquam noti omnibus ex nomine designantur.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Alii per merita patrum suorum commemorantur, alii per merita filiorum. Hic autem Simon qui crucem in angaria portat, filiorum suorum meritis qui erant discipuli commemoratur. Per hoc monentur in presenti vita patres adiuvari per merita filiorum suorum, ut populus iudaicus per patriarcharum prophetarum et apostolorum merita sepe commemoratur. De amaritudine enim radicis surgit dulcedo olive. Unde Ieremiasai   : “Olivam uberem, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum”.

ai  Cf. Ier 11, 16 : « Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum ; ad vocem loquele, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta eius ».

18  quempiam pretereuntem Li447 Li447 @ Rusch ] inv. Weber
ut tolleret crucem eius.
Numérotation du verset Mc. 15,22 
Et perducunt eum19  in Golgotha locum quod est interpretatum Calvarie locus.
marg.|  CALVARIE  LOCUS. Hieronymus HIERONYMUS. Tradunt Iudei quod in hoc loco montis, immolatus fuerit aries pro Isaac, ut ibi decalvetur Christus, id est carne sua scilicet iudea carnali separetur.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Extra portam truncabantur capita damnatorum, et calvarie decollatorum loca dicuntur. Ideo ibi crucifixus Dominus ut ubi erat area damnatorum, ibi erigantur vexilla martyrum. Et quoniam pro nobis factum est maledictum crucisaj  et flagellatus et crucifixus pro salute omnium, quasi noxius inter noxios voluit crucifigi.

aj  Cf. Gal. 3, 13-14 : « Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno : ut in gentibus benedictio Abrahe fieret in Christo Iesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem ».

19  eum Li447 @ Rusch ] om. Li447 , illum Weber
Numérotation du verset Mc. 15,23 
Et dabant ei bibere myrrhatum vinum
interl.|  amara vitis amarum vinum facit et propinat Iesu. Undeak   : « Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto ».
marg.|  ET  DABANT  EI  BIBERE  MYRRHATUM  VINUM. Beda VenerabilisBEDA. Mattheusal   : « Cum felle mixtum », quod idem est. Fel enim pro amaritudine posuit.   Myrrhatum enim vinum est amarissimum quamquam fieri possit ut et felle et myrrha amarissimum redderent vinum.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Et dabant etc. Hoc aceto succus letalis pomi abstergitur. Et non accepit id pro quo patitur. Unde de eo : ‘Quod non rapui tunc exolvebam'am  .

ak  Ps. 68, 22.
al  Mt. 27, 34.
am  Cf. Ps. 68, 5 : « Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste ; que non rapui, tunc exsolvebam ».
et non accepit.
interl.|  » Noluit bibere », secundum Mattheuman  .
marg.|  ET  NON  ACCEPIT. Mattheus : « Et cum gustasset noluit bibere »ao  . Indicat Mattheus quod pro nobis amaritudinem mortis gustaverit, sed die tertia resurrexerit.

an  Mt. 27, 34.
ao  Mt. 27, 34.
Numérotation du verset Mc. 15,24 
Et crucifigentes eum
interl.|  » Maledictus omnis qui pendet in ligno »ap  . Factus est maledictus ut nostrum tolleret maledictum
marg.|  ET  CRUCIFIGENTES etc. Hieronymus HIERONYMUS. Hic figitur salus in ligno. Primo infixa est mors in ligno, lignum primum scientie boni et mali. Secundum boni tantum et vite nobis lignum est. Extensio prime manus ad lignum mortem apprehendit, extensio secunde vitam que perierat invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium.

ap  Gal. 3, 13. Cf. Dt. 21, 23 : « Non permanebit cadaver eius in ligno, sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno : et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem ».
diviserunt
interl.|  in quattuor ordines. In quattuor partes secundum Iohannemaq  .

aq  Cf. Io. 19, 23 : « Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius (et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum ».
vestimenta
interl.|  mandata et alia, preter tunicam
sua20 
interl.|  alias : eius
marg.|   Vestimenta sua etc. Beda VenerabilisBEDA. Quadripertita vestis Christi secundum numerum militum, significat Ecclesiam quattuor partibus orbis equaliter, id est concorditer distributam.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Vestimenta Domini mandata sunt quibus tegitur corpus eius quod est Ecclesia, quia dividuntur inter milites gentium ut sint quattuor ordines, cum sit una fides, id est coniugati, viduati, prepositi, separati. Sortiti sunt tunicam indivisam que est pax et veritas in cunctis in modum regalis amictus vel annuli.

20  sua Li447 Rusch ] eius Weber
mittentes sortem super eis quis quid tolleret.
marg.|  MITTENTES  SORTEM. Hieronymus HIERONYMUS. Super tunicam scilicet que erat inconsutilis. Hec sortita omnium partium significat unitatem que uno vinculo caritatis continetur, quia que supereminet omni scientie et super omnia precepta est quasi desuper contexta est. In {t. 4 : Erfurt, f. 987rb ; facsim., p. 133b} [Rusch, f. 987rb ] sorte gratia Dei commendatur sic enim in uno ad omnes pervenit cum sors omnibus placeat, quia Dei gratia in unitate ad omnes pervenit et sors solius Dei iudicio venit vel cedit.
Numérotation du verset Mc. 15,25 
Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum.
marg.|  ERAT  AUTEM  HORA  TERTIA. Hieronymus HIERONYMUS. Hoc proprie Marcus. Nam sexta hora tenebre suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque fructu Marcus ascendit ad centesimum, id est a tertia hora crucis usque ad tertiam resurrectionis que post tres dies fuit. Tricesimus fructus in cruce, sexagesimus in inferno, centesimus in paradiso.
marg.|  Quasi dico quod milites crucifixerunt eum quod factum est hora quasi sexta secundum Iohannemar  , sed prius Iudei hora tertia crucifixerunt eum qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere.

ar  Cf. Io. 19, 14 : « Erat autem parasceve Pasche, hora quasi sexta, et dicit Iudeis : Ecce rex vester ».
Numérotation du verset Mc. 15,26 
Et erat titulus cause eius inscriptus : Rex Iudeorum.
interl.|  hebraice, grece, latine
marg.|  ET  ERAT  TITULUS. Beda VenerabilisBEDA. Titulus ostendit quod nec occidendo potuerunt efficere quod non esset eis rex, undeas   : « Ego autem constitutus sum rex ab eo » etc. Bene enim simul est rex et pontifex, cum eximiam Patri sue carnis hostiam offerret in altari crucis, et regis dignitatem titulo pretenderet, ut cunctis insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit sed confirmaverit imperium.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Quod in titulis psalmorumat  prenotatur « In finem ne corrumpas » et cum tribus linguis : malchus Iudeorum, basileos exomolisson, rex confessorum. He tres lingue in crucis patibulo coniuncte sunt, ut omnis lingua commemoraret perfidiam Iudeorum.

as  Ps. 2, 6.
at  Cf. Ps. 56, 1 ; Ps. 57, 1 ; Ps. 58, 1 iuxta Ps-moz. c : « In finem ne corrumpas David tituli inscriptionem » ; cf. (Ps-G : V ΩS) : « In fine ne corrumpas vel disperdas David in tituli inscriptione… » ; cf. Ps. 57, 1 (Ps-G : V ΩS).Ps. 58, 1 (Ps-G : V ΩS) : « In fine ne corrumpas vel disperdas David in tituli inscriptione… » ; cf. Ps. 57, 1.
Numérotation du verset Mc. 15,27 
Et cum eo crucifigunt
marg.|  ET  CUM  EO  CRUCIFIGUNT. Beda VenerabilisBEDA. Sicut dicit Apostolusau   : ‘Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non dominetur super nos peccatum'. Quamdiu ergo id agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quamdiu exterior homo corrumpitur ut interior renovetur, tempus est crucis. Hec quidem etiam sunt bona opera, tamen adhuc laboriosa quorum merces requies eius. Sed ideo diciturav   : « spe gaudentes », ut requiem futuram cum hilaritate expectemus in laboribus. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim opera, per latitudinem hilaritatem operantis intelligimus, quia tristitia facit angustias. Per altitudinem cui caput adiungitur expectationem retributionis de sublimi iustitia Dei. Per longitudinem qua totum corpus extenditur tolerantiam unde longanimes dicuntur. Per profundum quod terre est infixum ipsum sacramenti secretum. Unde Apostolusaw   : ‘Ut in caritate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis que sit latitudo longitudo sublimitas et profundum'.

au  Cf. Rm. 6, 6 : « Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato ».
av  Rm. 12, 12.
aw  Cf. Eph. 3, 17-18 : « Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, que sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum ».
duos latrones,
interl.|  DUOS LATRONES. Beda VenerabilisBEDA. Latrones qui cum Domino crucifixi sunt, significant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro eterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humane glorie vel qualibet minus digna intentione sinistri latronis mentem imitatur et actus.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum sic faciet in die iudicii ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter precedit Petrum in paradisum, alter Iudam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita pena plectitur eterna. Hic pullus Iude ligatur ad vitem 'anabologium', id est pallium tingitur in sanguine vue hic lacerant hedi vineam.
unum a dextris eius21 
interl.|  oves a dextris
interl.|  hic sumitur

21  eius Rusch ] om. Li447 Li447 @ Weber
interl.|  hedos a sinistris
interl.|  hic relinquitur

22  unum Li447 Li447 @ Rusch ] alium Weber  23  sinistris Rusch ] + eius Li447 Li447 @ Weber
Numérotation du verset Mc. 15,28 
Et impleta est Scriptura24  que dicit : Et cum iniquis
interl.|  latronibus

24  Cf. Is. 53, 12.
reputatus est.
Numérotation du verset Mc. 15,29 
Et pretereuntes blasphemabant eum moventes capita sua
marg.|  MOVENTES  CAPITA  SUA. Hieronymus HIERONYMUS. Emittitur mors iniquorum quando excitantur vincula inferni usque ad cervicem que est cervix humani generis.
et dicentes : Vah, qui destruis25  templum Dei et in tribus diebus reedificas

25  destruis Rusch ] destruit Li447 Weber
Numérotation du verset Mc. 15,30 
salvum fac teipsum26  descendens de cruce.
interl.|  insultant nefarii salute quam inchoaverat

26  teipsum Rusch ] temet ipsum Li447 Weber
Numérotation du verset Mc. 15,31 
Similiter et summi sacerdotes illudentes27  ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit,
marg.|  ALIOS  SALVOS  FECIT. Etiam nolentes confitentur quod alios fecit salvos et se propria damnant sententia, quia alios salvos fecit et se si vellet salvare poterat.

27  illudentes Li447 @ Rusch ] om. Li447 , ludentes Weber
seipsum non potest salvum facere ?
Numérotation du verset Mc. 15,32 
Christus rex Israel descendat nunc de cruce
marg.|  DESCENDAT  NUNC  DE  CRUCE. Plus est de sepulcro surgere et tamen non crediderunt. Hi « omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt »ax  .

ax  Ps. 13, 3 : « Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt ».
ut videamus et credamus.
interl.|  fraudolenta promissio
Et qui cum eo crucifixi erant
interl.|  plurale pro singulari
marg.|  ET  QUI  CUM  EO  CRUCIFIXI etc. Beda VenerabilisBEDA. Secundum Lucam unus latro blasphemabat {t. 4 : Erfurt, f. 987va ; facsim., p. 134a} [Rusch, f. 987va ] dicensay   :"Si tu es Christus salvum fac te et nos". Alter eum redarguit et dicitaz   :"Domine, memento mei dum veneris in regnum tuum". Sic hodie qui ficto corde et ficta mente dominice passionis sacramenta gestant ad mundi gaudia liberari a Domino cupiunt, et ideo a Domino contemnuntur, nec ulla responsione digni iudicantur. Qui autem cum Apostolo in cruce Christi glorianturba  ita potius a presentibus erumnis optant exui, ut Spiritum sanctum suum in manus Dei commendent, unaque cum Christo regni celestis participes esse desiderent. Unde Dominus preces eius qui salutem querebat pie audivit, quia qui in tribulationibus positi a Domino tantum temporalia solacia querunt, et a temporalibus separantur et eternis privantur. Qui celestia petunt ad ea sine dubio Christo mediante et miserante perveniunt.

ay  Cf. Lc. 23, 39 : « Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos ».
az  Cf. Lc. 23, 42 : « Et dicebat ad Iesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum ».
ba  Cf. Gal. 6, 14 : « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo ».
conviciabantur ei.
Numérotation du verset Mc. 15,33 
marg.|  ET  FACTA  HORA. Beda VenerabilisBEDA. Notandum quia hora sexta, id est sole recessuro a centro mundi crucifixus sit, et diluculo oriente sole resurrexit, quia"mortuus est propter peccata nostra resurrexit propter iustificationem nostram"bb  . De Adam enim peccante dictum est quod audierit vocem Domini in paradiso deambulantis ad auram post meridiem inclinata iam luce fidei. Ad auram refrigescente fervore caritatis. Deambulans autem audiebatur, quia ab homine peccante recesseratbc  . Rationis ergo, immo divine pietatis ordo poscebat ut eodem temporis articulo quo Ade prevaricanti obcluserat, latroni penitenti ianuam reseraret paradisi. Et qua hora primus Adam peccando mundo mortem intulit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret.

bb  Cf. Rm. 4, 25 : « Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram ».
bc  Cf. Gn. 3, 8 : « Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi ».
tenebre facte sunt per totam terram
marg.|  TENEBRE  FACTE  SUNT. Hieronymus HIERONYMUS. Hic adest Noe inebriatus ac nudatus celo ac terra tenebroso pallio tectus et ab homine irrisus hic stillavit de ligno sanguisbd  .

bd  Cf. Gn. 9, 20 : « Cepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo ».
usque in horam nonam.
interl.|  sol refugit quia non potest videre mortem Christi et collaborat laboranti vel ne impii blasphemantes sua luce frueruntur
Numérotation du verset Mc. 15,34 
Et hora nona exclamavit voce magna Iesus28  dicens : Heloy Heloy lamazabatani29   ?
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Ut homo loquitur, ut homo flet, ut homo cricifigitur, ut homo turbatur

28  voce magna – Iesus Li447 Rusch ] inv. Li447 @ Weber 29  Heloy Heloy lamazabatani Li447 Rusch ] Heloi lama sabacthani Weber
Quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Principium est vicesimiprimi psalmibe  . Quod enim in medio ponitur : « Respice in me »bf  , in hebreo non habetur Deus meus .
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Inde inscribitur psalmus iste. Pro assumptione matutina qua Christus ad crucem ducitur. Verba filii hominis in propheta. Unde etiam sequitur iuxta Lucambg   : “In manus tuas commendo spiritum meum”. Nona hora, invenitur eversa domo decima drachma que perierat.bh 

be  Ps. 21, 2.
bf  Ps. 21, 2.
bg  Cf. Lc. 23, 46 : « Et clamans voce magna Iesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hec dicens, expiravit ».
bh  Cf. Lc. 15, 8-10 : « Aut que mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et querit diligenter, donec inveniat ? Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente ».
Numérotation du verset Mc. 15,35 
Et quidam de circumstantibus audientes
marg.|  QUIDAM. Non omnes. Forsitan milites romani non intelligentes proprietatem hebrei sermonis, ex eo quod dicitur :   Heli putaverunt Eliam ab eo vocari. Vel Iudei solito sibi sermone verba Domini depravantes, imbecillitatem infamabant eum quod Elie vocaret auxilium.
dicebant : Ecce Eliam vocat.
Numérotation du verset Mc. 15,36 
Currens autem unus
marg.|  CURRENS  AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Iohannes plenius dicitbi   : « Postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur Scriptura dicit : Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum » etc. Quasi : hoc minus fecistis date quod estis. Erant enim acetum degenerantes a vino prophetarum et patriarcharum, tamquam de pleno vase de iniquitate huius mundi pleni, cor habentes sicut spongiam cavernosis et tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopo circumposuerunt spongiam aceto plenam. Hyssopus herba humilis pectus purgans, Christi significat humilitatem quam circumdederunt et circumvenisse putaverunt. Undebj   : « Asperges me Domine hyssopo et mundabor ». Christi enim humilitate mundamur quia, nisi humiliasset « semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis »bk  , sanguis eius in mundationem nostram fusus non esset. Per harundinem cui imposita est spongia, Scriptura significatur que hoc facto impletur, quia harundine scribitur, sicut locutio - que per linguam formatur - lingua dicitur ; unde linguam grecam et latinam dicimus.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Currens autem . Invenit similitudinem eorum spongiam concavam, etatem aridam, ignibus aptam. Implet aceto, hoc est malitia et odio vel dolo, de quobl   : “Dominus plantavit vineam30  Soreth”. Etbm   : “Quomodo conversa es in amaritudinem vitis aliene” {t. 4 : Erfurt, f. 987vb ; facsim., p. 134b} [Rusch, f. 987vb ] etbn  “expectavi ut faceres vuas et fecisti spinas”.bo 

bi  Io. 19, 28-29.
bj  Ps. 50, 9.
bk  Cf. Phil. 2, 8 : « Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis ».
bl  Is. 5, 2 ut ref. Hieronymus hic laud. ; cf. etiam Hieronymus, In Isaiam, hic laud. lib. 2, cap. 5, par. 2, CCSM 73, lin. 1.
bm  Ier. 2, 21 : « Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum : quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena ? »
bn  Cf. Is. 5, 2 : « Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et edificavit turrim in medio eius, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas ».
bo  Hieronymus (Pseudo), Expositio evangelii secundum Marcum, cap. (s.s.) 15, CCSL 82, p. 76.113 : « Currens autem unus ex eis inuenit similitudinem eorum, spongiam cauam, infirmam, aridam, ignibus aptam. Implet aceto, hoc est, malitia et dolo. De quo dicitur"plantaui te uineam" Sorech et quomodo"conuersa es in amaritudinem" uitis alienae ; et expectaui"ut faceret uuas", fecit autem spinas ».
30  vineam] corr. , viniam Rusch
implens31  spongiam aceto
interl.|  ipsos cavos igni aptos

31  implens Rusch ] et praem. Li447 @ Weber , et adimplens Li447
circumponensque calamo
interl.|  dolo malitia
potum
interl.|  amaritudinem
dabat ei32 
interl.|  dulcedini

32  ei Rusch Weber ] illi Li447
dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
Numérotation du verset Mc. 15,37 
Iesus autem
interl.|  qui de celo
marg.|  IESUS  AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Quid dixerit Lucas aperit : “Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Et hoc dicens expiravit”bp  . Quod autem dicit Iohannesbq   : « Cum accepisset acetum dixit. Consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum ». Inter hoc quod ait : ‘Consummatum est’ et illud : ‘Inclinato capite emisit spiritum’, emissa est vox illa magna quam Iohannes tacet ceteri commemorantbr   : « In manus tuas » etc.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. IESUS  AUTEM etc. Infirmata etenim carne mox virtus divina invaluit que dicitbs   : « Aperite mihi portas iustitie » etc. Nos autem cum nulla vel una voce morimur qui de terra sumus. Ille enim cum ex altata voce expiravit qui de celo descendit.

bp  Lc. 23, 46 : « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hec dicens expiravit ».
bq  Io. 19, 30.
br  Lc. 23, 46.
bs  Ps. 117, 19.
emissa voce magna
interl.|  nos cum nulla vel cum una que de terra
expiravit.
interl.|  » Pater in manus tuas commendo spiritum meum »bt  .

bt  Lc. 23, 46.
Numérotation du verset Mc. 15,38 
interl.|  celum aperitur
marg.|  ET  VELUM  TEMPLI etc. Ut arca testamenti et omnia legis sacramenta que tegebantur appareant et ad gentes transeant. Ante dicebatur : « Notus in Iudea Deus, in Israel magnum nomen eius »bu  . Nunc autem « Exaltare super celos, Deus, et super omnem terram gloria tua »bv  . Et in evangelio priusbw   : « In viam gentium ne abieritis » et post passionembx   : ‘Ite et docete omnes gentes’ etc.

bu  Ps. 75, 2.
bv  Ps. 107, 6.
bw  Mt. 10, 5.
bx  Cf. Mt. 28, 19 : « Euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti ».
a sursum33  usque deorsum.

33  sursum Rusch Weber ] summo Li447 Li447 @
Numérotation du verset Mc. 15,39 
Videns autem centurio
marg.|  VIDENS  AUTEM. Ostenditur quare centurio miratur, quia vidit eum sic expirasse, id est spiritum emisisse. Nullus enim habet potestatem emittendi spiritum nisi conditor animarum.
qui ex adverso stabat quia sic clamans expirasset ait :
interl.|  novissimi primi : gentilis confitetur plebs, iudaica cecata negat, ut fiat eius error peior priore
Vere hic homo34  Filius Dei erat.
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Hominem et Deum confitetur
marg.|  VERE etc. Hieronymus HIERONYMUS. Nota quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere filium Dei confitetur, et Arius in Ecclesia predicat creaturam. Unde merito per centurionem 'fides Ecclesie' significatur, que velo mysteriorum celestium per mortem Domini reserato continuo Iesum et vere iustum hominem, et vere filium Dei Synagoga tacente confirmat.

34  hic homo Rusch ] inv Li447 Li447 @ Weber
Numérotation du verset Mc. 15,40 
Erant autem et mulieres de longe aspicientes
marg.|  ERANT  AUTEM. Hieronymus HIERONYMUS. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem, ita non repellitur a mysterio crucis scientie et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et ceteras matres.
inter quas erat Maria Magdalena35  et Maria Iacobi Minoris
interl.|  ad differentiam Iacobi Zebedei qui inter primos apostolos vocatus est et electus a Domino Iacobi Minoris.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Minorem Iacobum dicit Iacobum Alphei qui et frater Domini eo quod esset filius Marie matertere Domini. De qua Iohannesby   : « Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophe et Maria Magdalene ». Cleophe videtur eam dicere a Patre vel a cognationebz  .

by  Cf. Mc. 1, 19-20 : « Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedei, et Ioannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi : et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum ».
bz  Io. 19, 25.

35  Magdalena Rusch ] Magdalene Weber , Magd. Li447 Li447 @
et Ioseph mater et Salome.
Numérotation du verset Mc. 15,41 
Et cum essent36  in Galilea, sequebantur eum et ministrabant ei,
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Mos erat ut mulieres preceptoribus de sua substantia ministrarent

36  essent Li447 @ Rusch ] esset Li447 Weber
et alie multe que simul ascenderant cum eo37  Hierosolymam.

37  ascenderant - cum eo Li447 Li447 @ Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Mc. 15,42 
Et cum iam sero
interl.|  in fine
marg.|  ET  CUM  IAM. Beda VenerabilisBEDA. ‘Parasceve’ grece, ‘preparatio’ latine. Hoc nomine Iudei inter Grecos morantes sextam sabbati appellabant, quia in ca  eo que sabbato erant necessaria preparabant secundum quod de manna dictum est : ‘Sexta die colligetis duplum’ etc. Quia ergo sexta die homo factus est et tota mundi creatura perfecta est, septima autem conditor ab omni opere suo requievit. Unde et hunc sabbatum, id est requiem dici voluit, recte Salvator eadem sexta die crucifixus hominem restauravit. Ideoque cum accepisset acetum dixitcb   : « Consummatum est », id est diei sexte opus completum est quod pro mundi reparatione suscepi. Sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrectionis que octava die futura erat expectabat exitum, ubi nostre devotionis et retributionis prelucet exemplum quos in hac sexta etate pro Domino pati et mundo necesse est crucifigi. In septima vero etate, id est cum leti quisque debitum solverit corpora quidem in tumulis animas autem in secreta pace cum Domino gaudere et post bona opera oportet quiescere, donec octava veniente etate et ipsa corpora resurrectione glorificata cum animabus simul incorruptionem eterne hereditatis accipiant.

ca  Cf. Ex. 16, 22 : « In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi ».
cb  Io. 19, 30.
esset factum quia erat Parasceve quod est ante sabbatum
Numérotation du verset Mc. 15,43 
venit Ioseph
interl.|  deponens
marg.|  VENIT  IOSEPH. Hieronymus HIERONYMUS. Ioseph   venit sero Parasceve   ab Arimathia que interpretatur ‘deponens’, ad deponendum corpus Christi in monumento. Nobilis   decurio expectans redemptionem   Dei . Intravit   ad Pilatum et petiit corpus Iesu cc  . Ioseph involuit sindone38  , in   sindone involutum corpus   posuit in monumentum   quod excisum erat de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti . Marie {t. 4 : Erfurt, f. 988ra ; facsim., p. 135a} [Rusch, f. 988ra ] aspiciunt   ubi poneretur . Hec omnia congruunt ad populum iudaicum in fine credentem qui nobilitatur fide, ut Abrahe sit filius deponit desperationem expectat regnum Dei intrat ad Christianos ut baptizetur quod significat nomen Pilati, id est 'os malleatoris', id est qui domat gentes feras, ut regat eas in virga ferrea et petit sacrificium quod donatur penitentibus in fine, id est viaticum. Et mundo corde et peccatis mortuo involuit in munimine fidei, stabilitum operculo fidei per opera caritatis concludit : « Finis enim precepti est caritas »cd  . Aspicientibus a longe electis qui sunt stelle maris quando si fieri potest scandalizabuntur etiam electi.

cc  Cf. Mc. 15, 43.
cd  1Tim. 1, 5. Cf. etiam Rm. 13, 10 : « Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio ».
38  sindone] sydone cacogr. Rusch
ab Arimathia
interl.|  que et Ramatha, civitas Helcanece  et Samueliscf 

ce  1Rg. (1Sm.) 1, 1 : « Fuit vir unus de Ramathaim Sophim, de monte Ephraim, et nomen eius Elcana, filius Ieroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephratheus ».
cf  1Rg. (1Sm.) 7, 15-17 : « Iudicabat quoque Samuel Israelem cunctis diebus vite sue : et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et iudicabat Israelem in supradictis locis. Revertebaturque in Ramatha : ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem : edificavit etiam ibi altare Domino ».
decurio
marg.|  DECURIO. Officium curie administrans magne dignitatis apud seculum maioris apud Deum fuisse legitur. Talem enim fuisse decebat qui corpus Domini sepeliret qui et per iustitiam dignus esset, et per nobilitatem secularis potentie facultatem obtineret. Non enim ignotus aut mediocris ad presidem accedere et crucifixi corpus posset impetrare.
qui et ipse erat exspectans regnum Dei et audacter introivit ad Pilatum
interl.|  ad Christianos
interl.|  malleator
et petiit corpus
interl.|  viaticum
Iesu.
Numérotation du verset Mc. 15,44 
Pilatus autem mirabatur si iam obiisset. Et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset.
Numérotation du verset Mc. 15,45 
Et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph.
Numérotation du verset Mc. 15,46 
Ioseph autem mercatus sindonem
interl.|  cor mundum et peccatis mortuum
marg.|  IOSEPH  AUTEM etc. Beda VenerabilisBEDA. Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur qui nec in tumulis possunt carere divitiis.
marg.|  Allegorice corpus Christi non auro non gemmis aut serico sed lineo puro obvoluendum est. Moraliter autem, ille in sindone munda Iesum involuit qui eum pura mente suscipit. Hinc Ecclesia sacrificium altaris non serico neque panno tincto, sed lineo terreno celebrat sicut corpus Domini in sindone munda sepultum est, sic a papa Silvestro statutum est.
et deponens eum involvit sindone39  et posuit eum in monumento
interl.|  in munimine fidei

39  sindone Rusch Weber ] in praem. Li447 Li447 @
quod erat excisum de
interl.|  alias : in
petra
interl.|  que est Christus
marg.|  QUOD  ERAT  EXCISUM  DE  PETRA etc. Beda VenerabilisBEDA. Dicitur quod monumentum Domini domus rotunda fuit de subiacente rupe excisa tante altitudinis ut homo rectus consistens vix extenta manu culmem possit attingere. Et habet introitum ab oriente, cui lapis ille magnus advolutus atque impositus est. In eius parte aquilonari ipsum sepulcrum, id est locus dominici corporis de eadem petra factus est, septem habens pedes longitudinis, trium palmorum mensura a pavimento altius eminens. Qui scilicet locus non desuper, sed a latere meridiano per totum patet unde corpus inferebatur. Color autem monumenti et loculi albo et rubeo dicitur esse permixtus.
et advolvit
interl.|  per opera caritatis
lapidem
interl.|  periculum fidei
ad ostium monumenti.
Numérotation du verset Mc. 15,47 
40  Maria autem Magdalene et Maria Ioseph
interl.|  electi qui sunt stelle maris
marg.|  MARIA  AUTEM  MAGDALENE. Beda VenerabilisBEDA. Luca dicitcg   : 'Quia astabant omnes noti eius a longe et mulieres que secute fuerant eum'. Sed aliis deposito corpore eius ad sua remeantibus, sole mulieres que artius amabant funus subsecute quomodo poneretur inspicere curabant ut ei congruo tempore munus devotionis offerrent.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Moraliter. Sancte mulieres die Parasceves, id est preparationis idem faciunt, cum anime humiles et quo maioris sibi conscie fragilitatis, eo maiore salvatoris amore ferventes passionis eius vestigiis in hoc seculo - quo preparanda requies futura - diligenter obsequuntur. Et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit eius passio amplectenda perpendunt.

cg  Cf. Lc. 23, 49 : « Stabant autem omnes noti eius a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilea, hec videntes ».

40  Hic incipit capitulum 15 CorS1
aspiciebant ubi poneretur.
interl.|  a longe, quia scandalizabuntur si fieri potest etiam electi.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_15)