initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. Marci evangelium**>

Capitulum 16

Numérotation du verset Mc. 16,1 
Et cum transisset sabbatum,
interl.| interl.| post tristia sabbata felix irradiat dies||
marg.| marg.| ET CUM  TRANSISSET etc. Beda Venerabilis BEDA. Lucas dicit quia revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta et sabbato silverunt, quia mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque in vesperam servaretur. Ideoque religiose mulieres sepulto Domino dum licuit operari, id est usque ad solis occasum unguenta paraverunt ut Lucas dicit. Et quia pre angustia temporis explere non potuerunt, mox transacto sabbato, id est occidente sole ubi operandi licentia rediit, festinaverunt emere aromata sicut Marcus dicit ut venientes mane {t. 4 : Erfurt, f. 988ra ; facsim., p. 135a} [Rusch, f. 988ra ] unguerent Iesum. Neque vespere sabbati preoccupante iam noctis articulo monumentum adire valuerunt.||
Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome
interl.| interl.| electi qui sunt stelle maris||
emerunt aromata ut venientes unguerent Iesum.
marg.| marg.| UT VENIENTES  UNGUERENT. Moraliter. Sancte mulieres que Dominum fuerant secute cum aromatibus  ad monumentum venerunt et ei quem viventem dilexerunt, etiam mortuo studio humanitatis obsequuntur. Et nos ergo in eum qui mortuus est credentes si odore virtutum refecti cum opinione bonorum operum querimus Dominum,  ad monumentum eius cum aromatibus venimus. Quod autem  valde mane veniunt ad monumentum orto iam sole, id est cum iam celum ab orientis parte albesceret quod fit solis orientis vicinitate, ad litteram magnus querendi et inveniendi Dominum fervor caritatis ostenditur. Mystice autem nobis exemplum datur, illuminata facie decussis vitiorum tenebris odorem bonorum operum Domino et orationum suavitatem offerre.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Nunc cum aromatibus redolentibus cum sponsa et adolescentibus que currunt post eam conspergimus librum, id est cubile mentis nostre. Nunc introducit nos rex in cellaria sua :"Nunc surgit amica Maria, hiems abiit, pluvia recessit, flores apparuerunt, vox turturis audita est in terra nostra, vinee florentes odorem dederunt", rediit sponsus de umbra sub qua dormiunt in meridie. Post tristia sabbata felix irradiat dies que primatum in diebus tenet luce prima in ea lucescente, et Domino in eo cum triumpho resurgente et dicente : « Hec est dies quam fecit Dominus » etc.||

Cf. Lc. 24, 1 : « Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes que paraverant aromata ».
Cf. Ct. 1, 10 : « Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni : iam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ; ficus protulit grossos suos ; vinee florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni ».
Ps. 117, 24.
Numérotation du verset Mc. 16,2 
Et valde mane
marg.| marg.| ET VALDE  MANE. Hieronymus HIERONYMUS. Quod alius dicit diluculo. Diluculum est inter tenebras noctis et diei claritatem in qua salus venit in Ecclesia declaranda more solis qui consurgens roseam premittit auroram, ut tantus splendor preparatis oculis possit videri, cum tempus dominice resurrectionis illuxit, ut tunc laudes Christi tota cantaret Ecclesia sanctarum feminarum, quando vitam prestitit et lumen credulitatis infudit.||
una sabbatorum
interl.| interl.| id est prima a sabbato. Eadem prima sabbati dicitur, nunc ‘dominica’ appellatur||
interl.| interl.| id est requietionum que in sabbatis custodiebantur||
veniunt ad monumentum, orto
interl.| interl.| post occasum corporis||
iam sole.
interl.| interl.| id est Christo||
Numérotation du verset Mc. 16,3 
Et dicebant ad invicem :
marg.| marg.| ET DICEBANT AD  INVICEM. Hieronymus HIERONYMUS. Aquile congregantur ad corpus, martyres et apostoli vident lapidem revolutum qui est lex mortis. Quasi diceret :"Ubi est mors aculeus tuus ?"||

Cf. 1Cor. 15, 55-56 : « Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ? Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex ».
Quis revolvet nobis lapidem
interl.| interl.| legem mortis||
ab ostio monumenti ?
Numérotation du verset Mc. 16,4 
Et respicientes viderunt revolutum lapidem.
interl.| interl.| originale peccatum||
interl.| interl.| legem mortis||
marg.| marg.| REVOLUTUM  LAPIDEM. Beda Venerabilis BEDA. Quomodo lapis per angelum sit revolutus Mattheus dicit. Allegorice autem lapidis revolutio resurrectionem sacramentorum Christi que velamine littere legis tecta erant insinuat. Lex etenim in lapide scripta est cuius ablato tegmine gloria resurrectionis ostensa est et abolitio mortis antique et vita nobis speranda perpetua toto orbe cepit predicari.||

Cf. Mt. 28, 2 : « Et ecce terremotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de celo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum ».
Cf. Ex. 32, 15-16 : « Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis ».
Erat quippe magnus valde.
interl.| interl.| id est etiam infantes tangit in utero gemitus omnium et omnibus gravis||
Numérotation du verset Mc. 16,5 
Et introeuntes in monumentum
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. In domum scilicet rotundam que erat excisa in petra||
viderunt iuvenem sedentem in dextris
interl.| interl.| regnantem in prosperis. Hic iuvenis formam resurrectionis timentibus mortem ostendit||
marg.| marg.| IUVENEM. Hieronymus HIERONYMUS. Non senem, non infantem, sed iocundum etate ut dicitur : « Letare iuvenis in adolescentia tua » que non est hic vera dum senio mixta.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Mulieres angelos vident que cum aromatibus venerunt, quia ille mentes supernos cives aspiciunt que cum virtutibus ad Deum per sancta desideria veniunt.||
marg.| marg.| SEDENTEM IN  DEXTRIS. Beda Venerabilis BEDA. Ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat corpus Iesu. Corpus enim quod supinum iacens caput habebat ad occasum, dextram necesse erat habere ad Austrum. Scribit autem Mattheus quod angelum qui revolvit  lapidem ab ostio monumenti primo viderunt super ipsum lapidem sedentem qui eas intrare in locum ubi positus erat Dominus iusserat et videre quod iam resurrexit a mortuis. Lucas autem quod intrantes in monumentum duos angelos stantes ibi invenerunt.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Per sinistram vita presens, per dexteram vita eterna significatur iuxta illud : {t. 4 : Erfurt, f. 988va ; facsim., p. 136a} [Rusch, f. 988va ] « Leva eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me ». Quia Christus iam presentis vite corruptionem transierat, recte qui eius vitam perennem nuntiabat in dextera sedebat. Qui in stola candida apparuit, quia et sue et nostre festivitatis gaudia nuntiavit. Illa enim Domini resurrectio et nos ad immortalitatem reduxit et ad angelorum numerum restituens celestis patrie damna reparavit.||

Qo. (Ecl.) 11, 9.
Cf. Mt. 28, 1-6 : « Vespere autem sabbati, que lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. Et ecce terremotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de celo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum : erat autem aspectus eius sicut fulgur : et vestimentum eius sicut nix. Pre timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus ».
Cf. Lc. 24, 4 : « Et factum est, dum mente consternate essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti ».
Ct. 2, 6.
coopertum stola candida
interl.| interl.| que vera letitia est hoste depulso regno adepto||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS."Quod oculus non vidit nec auris audit, que preparavit Deus diligentibus se". ||

Cf. 1Cor. 2, 9 : « Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus iis qui diligunt illum ».
Numérotation du verset Mc. 16,6 
Qui dicit illis : Nolite expavescere.
interl.| interl.| «Deus caritas est », « timor non est in caritate » ||
marg.| marg.| NOLITE  EXPAVESCERE. Gregorius Magnus GREGORIUS. Quasi : paveant illi qui non amant adventum Domini vel supernorum civium qui vitiis pressi de eorum societate desperant. Vos autem quid timetis que vestros concives videtis ? Unde Mattheus angelum apparuisse describens ait : « Erat aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix ».||

1Io. 4, 16.
1Io. 4, 18.
Mt. 28, 3.

dicit ΩJ L Li447 Rusch Weber] dixit Li447@
Iesum queritis Nazarenum
interl.| interl.| a loco||
marg.| marg.| IESUM. Salutare. Sed quia multi non substantialiter sed nuncupative hoc nomine dicebantur determinat per locum : Nazarenum et causam subdit : Crucifixum. Atque addit : Surrexit non est hic, per presentiam carnis qui tamen nusquam deest per presentiam maiestatis.||
sic Rusch
crucifixum.
interl.| interl.| a causa||
Surrexit, non est hic.
interl.| interl.| radix amara crucis evanuit, flos vite cum fructibus erupit, qui iacuit in morte surrexit in gloria||
Ecce locus* ubi posuerunt eum.
marg.| marg.| ECCE  LOCUM  UBI  POSUERUNT. Ostenditur mortalitas mortalibus ad actionem gratiarum debita, ut intelligamus quid simus et fuerimus et sciamus quid erimus.||

locus ΩJ L Li447@ Weber] locus Rusch
Numérotation du verset Mc. 16,7 
Sed ite, dicite discipulis eius
interl.| interl.| mulieribus dicitur ut nuntient apostolis, quia per mulierem mors nuntiata est, per mulieres vita resurgens||
et Petro
marg.| marg.| ET PETRO. Beda Venerabilis BEDA. Petrus vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione. Nisi enim eum angelus nominatim exprimeret qui magistrum ter negaverat, inter discipulos venire non auderet. Et notandum cur eum quem Ecclesie sue omnipotentes preferre proposuit ad ancille vocem negare permisit. Hoc enim actum est magna pietatis dispensatione, ut qui futurus erat pastor Ecclesie in sua culpa disceret quomodo aliis misereri deberet.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. ET PETRO. Qui se indignum disciplinatu indicat, cum ter magistrum negat. Sed peccata preterita non nocent quando non placent. Precedet vos in Galileam. Brevis sententia in sillogismis, sed ingens in quantitate promissio. Ibi est gaudii nostri fons, eternitatis nostre origo preparata est. Ibi congregantur dispersiones Israel et sanantur contriti corde. Ibi eum videt, sicut dixit vobis non sicut vidistis.||
quia precedet vos in Galileam.
marg.| marg.| PRECEDET  VOS IN  GALILEAM. Bene de redemptore nostro dicitur, Galilea namque 'transmigratio facta' interpretatur. Iam enim a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a pena ad gloriam transmigraverat. Et bene post resurrectionem in Galilea a discipulis videtur, quia resurrectionis eius gloriam post leti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigremus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur in transmigratione ostenditur. Et qui in mortificatione carnis agnoscitur in transmigratione mentis videtur.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Nota quod Marcus dicit : Precedet vos in Galileam ibi eum videbitis sicut dixit vobis, nec tamen ibi visum retulit. Mattheus autem dicit discipulos in Galileam abiisse in montem ibique Dominum vidisse et adorasse et preceptum ab eo accepisse eundi docendi baptizandi omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Alii autem evangeliste docent eum antea sepius discipulis visum fuisse maxime die resurrectionis in Hierusalem et ipso die in castello Emmaus. Quare ergo in Galilea specialiter precessurum et ibi videndum predixit cum neque ibi solum nec primum visus sit ? Quia vero specialiter hec vox non evangeliste narrantis, sed angeli ex mandato Domini et ipsius Domini est prophetice dictum intelligendum est. Galilea namque ‘transmigratio’ vel ‘revelatio’ dicitur prius secundum transmigrationis significationem, quod dicitur :  Precedet vos in Galileam ibi eum videbitis significat quod gratia Christi de populo Israel erat transmigratura ad gentes a quibus apostoli nullo modo predicantes susciperentur, nisi eis Dominus viam preparasset in eorum cordibus et hoc est :  Precedet vos in Galileam. Quod autem gaudentes mirantur victis omnibus difficultatibus aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc est : Ibi eum videbitis, id est ibi membra eius invenietis, ibi corpus eius vinum in eis qui vos susceperint cognoscetis. Secundum autem hoc quod  Galilea revelatio dicitur, non intelligendum est in forma servi, sed in qua est equalis Patri qui dicit : “Ego diligam eum et ostendam ei meipsum”, non secundum hoc quod videbant eum, non etiam secundum hoc quod cum cicatricibus videndum et tangendum post resurrectionem ostendit, sed secundum : 'Ineffabilem lucem que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum' secundum quod : 'Lux lucet in tenebris et tenebre eum non comprehenderunt'. Illuc nos precessit, unde ad nos veniens non recessit et quo precedens nos non deseruit. Illa enim revelatio vera est Galilea : “Cum similes ei erimus et videbimus eum sicuti est”. Ipsa etiam erit beatior transmigratio ex isto seculo in illam eternitatem, si eius precepta sic amplectamur ut ad eius {t. 4 : Erfurt, f. 988vb ; t. 4 p. 136b} [Rusch, f. 988vb ] dextram aggregari mereamur : “Tunc enim ibunt in ignem eternum sinistri, iusti autem in vitam eternam”. Hinc illuc transmigrabunt et ibi eum videbunt quomodo non vident impii : “Tolletur enim impius ut non videat claritatem Dei et impii lumen non videbunt”, “Hec est autem vita eterna ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Iesum Christu”, sicut in illa eternitate cognoscetur quo et nos perducet propter formam servi, ut liberi contemplemur formam Domini.||

Cf. Mt. 28, 10-19 : « Tunc ait illis Iesus : Nolite timere : ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galileam ; ibi me videbunt. Que cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia que facta fuerant. Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes : Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Et si hoc auditum fuerit a preside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudeos, usque in hodiernum diem. Undecim autem discipuli abierunt in Galileam in montem ubi constituerat illis Iesus. Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt. Et accedens Iesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in celo et in terra : euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti ».
Cf. Lc. 24, 13 : « Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus ».
Cf. Io. 14, 21 : « Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum ».
Io. 1, 9 : « Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ».
Cf. Io. 1, 5 : « Et lux in tenebris lucet, et tenebre eam non comprehenderunt ».
Cf. 1Io. 3, 2 : « Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est ».
Cf. Mt. 25, 46 : « Et ibunt hi in supplicium eternum : iusti autem in vitam aeternam ».
Cf. Is. 26, 10 : « Misereamur impio, et non discet iustitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini ».
Cf. Io. 17, 3 : « Hec est autem vita eterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum ».

precedet Li447@ Rusch] precedit ΩJ L Weber
sic Rusch
Ibi eum videbitis sicut dixit vobis.
interl.| interl.| non sicut vidistis||

Ibi] + ergo Li447
Numérotation du verset Mc. 16,8 
At ille exeuntes fugerunt de monumento.
marg.| marg.| FUGERUNT. Hieronymus HIERONYMUS. De futura vita dicitur : « Fugiet dolor et gemitus ». Imitantur mulieres ante resurrectionem omnium quod faciunt post, id est facture sunt fugiunt mortem et pavorem.||

Is. 35, 10.
Invaserat enim eas tremor et pavor *
interl.| interl.| angelorum et hominum||

tremor] castre cacogr. Li447 tremor - et - pavor ΩJ L Li447 Li447@ Weber] inv. Rusch
Et nemini quicquam dixerunt. Timebant enim.
marg.| marg.| ET NEMINI. Hieronymus HIERONYMUS. Quia illi soli mysterium resurrectionis vident qui meruerunt. Unde secundum Iohannem : « Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum » ut videret que audivit.| ||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Marcus : Et nemini quicquam dixerunt. Lucasaa   :"Et egresse a monumento nuntiaverunt hec omnia illis undecim". Mattheusab   :"Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio currentes nuntiare discipulis eius". Sed possumus intelligere, quia nemini angelorum quicquam dixerunt, id est ad ea que ab illis audierant nihil responderunt aut custodibus quos iacentes viderunt. Illud autem gaudium quod Mattheus dixit non repugnat timori de quo Marcus scribit. Utrumque enim in earum animo fuit sed Mattheus timorem tacuit.||

Revera : Lc. 24, 12.
Hieronymus (Pseudo), Expositio evangelii secundum Marcum, cap. 16, CCSL 82, p. 80.59 : « Quia ipsi soli mysterium resurrectionis uident, qui uidere ipsi illud meruerunt. Unde sequitur iuxta Iohannem, Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum ut uideret ipse quod audiuit ».
aa  Cf. Lc. 24, 9 : « Et regresse a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus ».
ab  Cf. Mt. 28, 8 : « Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis eius ».
Numérotation du verset Mc. 16,9 
Surgens autem {t. 4 : Erfurt, f. 988va ; facsim., p. 136a} [Rusch, f. 988va ] Iesus10  mane prima sabbati
interl.| interl.| quomodo et ubi hec apparitio facta sit, Iohannes plenissime dicit||
marg.| marg.| SURGENS  AUTEM. Mane surrexit, sero sepultus est, ut hoc adimplereturac   : « Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum letitia ». Sepultus ergo sexta sabbati que vocatur Parasceve circa vesperum sequenti nocte et die sabbati cum sequenti nocte in monumento positus. Die tertia, id est primo mane prima sabbati, surrexit. Et bene una die et duabus noctibus in sepulcro iacuit quia lucem sue simple mortis nostre duple mortis tenebris adiunxit. In morte enim anime et spiritus tenebramur. Unde ad nos suam, id est carnis mortem attulit et duas nostras soluit simplam suam duple nostre contulit et duplam nostram moriens abstulit.||

ac  Ps. 29, 6.

10  Iesus Z G D Φ ΩJ Rusch] om. Li447 Li447@ ΩL Weber
apparuit primo Marie Magdalene de qua eiecerat septem demonia.
marg.| marg.| APPARUIT  PRIMO  MARIA  MAGDALENE. Marie Magdalene primo ostenditur de qua eiecerat septem demonia, quia meretrices et publicani precedunt Synagogam in regnum Deiad  ut latro precessit apostolosae  . Apostoli flent et lugent, quia necdum viderunt sed cito consolabuntur ; unde :  Et illi audientes etc.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. In principio mulier auctor culpe viro fuit, executor vir erroris extitit nunc que prima mortem gustavit, resurrectionem prima videt. Et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret que viro culpam transfuderat transfudit et gratiam. Unde hec que lugentibus letitiam resurrectionis prima nuntiavit, a septem demonibus curata memoratur ut “ubi abundavit peccatum superabundasse et gratia”af  monstraretur. Septenarius enim pro universitate ponitur. Que autem a septem demonibus hoc est universis sceleribus liberata erat prima resurgentem Dominum vidit, ne quis digne penitens de venia desperet videns eam quondam tot vitiis subditam, nec a Deo dilectam ut ipsis evangelistis et apostolis resurrectionem evangelizaret.||

ad  Cf. Mt. 21, 32 : « Venit enim ad vos Iohannes in via iustitie, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei ».
ae  Cf. Lc. 23, 42-43 : « Et dicebat ad Iesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Et dixit illi Iesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso ».
af  Cf. Rm. 5, 20 : « Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia ».
Numérotation du verset Mc. 16,10 
Illa vadens11  * nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus.

11  vadens Li447 Li447@ ΩJ L Weber] videns Rusch
Numérotation du verset Mc. 16,11 
Et illi audientes quia viveret et visus esset12  ab ea non crediderunt.
marg.| marg.| ET ILLI. Beda Venerabilis BEDA. Quod discipuli resurrectionem tarde credunt non tam est illorum infirmitas, quam nostra firmitas dubitantibus enim resurrectio per multa argumenta monstrata est quibus et nos firmius solidamur.||

12  esset Li447 ΩJ L Rusch Weber] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 16,12 
Post hoc13  autem
interl.| interl.| quomodo factum sit Lucas exponit||

13  hoc Li447 Li447@ Rusch] hec ΩJ L Weber
duobus ex eis
interl.| interl.| laborantibus||
marg.| marg.| DUOBUS EX  EIS. Beda Venerabilis BEDA. Hoc Lucas apertiusag   : « Oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent » etc. postah   : « Cognoverunt eum in fractione panis ». Et sicut Lucas aitai   : « Surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem » etc.||

ag  Lc. 24, 16.
ah  Lc. 24, 35.
ai  Lc. 24, 33.
ambulantibus
marg.| marg.| AMBULANTIBUS. Fides hoc laborat agens activam vitam, illic contemplativa secura visione regnat. Hic per speculum contuemur imaginem illic facie ad faciem videbimus veritatemaj   ; unde, post hoc  : duobus ex eis etc.  ambulantibus id est laborantibus, ostensus est in alia effigie. Et illis nuntiantibus non est creditum dum sicut Moyses viderunt quod non sufficiebat eis. Unde Moyses dicitak   : ‘Ostende mihi teipsum'. Oblitus carnis sue postulat in ista vita quod post illam speramus in futura.||

aj  Cf. 1Cor. 13, 12 : « Videmus nunc per speculum in enigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum ».
ak  Cf. Ex. 33, 17-18 : « Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam ».
ostensus est in alia effigie
interl.| interl.| non in natura sua||
euntibus in villam.
Numérotation du verset Mc. 16,13 
Et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt.
interl.| interl.| aliqui eorum||
marg.| marg.| NEC  ILLIS. Beda Venerabilis BEDA. Lucas autem dicit : « Invenerunt autem congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes quia surrexit Dominus vere et apparuit »al  . Sed notandum quia aliqui fuerunt qui non crediderunt. Unde Marcus : Nec illis etc.||

al  Lc. 24, 33.
Numérotation du verset Mc. 16,14 
Novissime autem14 
interl.| interl.| die ascensionis||
interl.| interl.| NOVISSIME AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Quadragesimo die quando erat iam ab eis recessurus{t. [Rusch, f. ] 4 [Rusch, f. ] : [Rusch, f. ] Erfurt, f. 989ra [Rusch, f. ] ; facsim., [Rusch, f. ] p. 137a} [Rusch, f. ] in celum, hoc eis maxime illo die exprobare voluit, quia his qui viderant eum resurgentem non crediderunt antequam eum ipsum viderent, cum post ascensionem eius predicantibus illis evangelium gentes que non viderunt crediture essent. Unde statim adiungit Marcus et dixit eis : Euntes in mundum universum predicare evangelium etc.||

14  autem Li447 Li447@ Rusch] om. ΩJL Weber
interl.| interl.| ut omnes testes et omnibus narrent quod communiter viderunt et audierunt||

15  apparuit ΩL Rusch Weber] + illis Iesus ΩJ* Li447@, + illis ΩJ²
et exprobravit incredulitatem illorum
interl.| interl.| ut succedat credulitas||
et duritiam cordis
marg.| marg.| DURITIAM  CORDIS. Hieronymus HIERONYMUS. Ut succedat cor carneum caritate plenum. Hinc est quod caterve martyrum mortem huius seculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.||
quia his qui viderant eum resurrexisse*16  , non crediderunt.

16  resurrexisse Li447 Li447@ ΩJL Weber] + a mortuis Rusch
Numérotation du verset Mc. 16,15 
Et dixit eis : Euntes in mundum universum. Predicate evangelium omni creature.
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. Nunc post acceptum Spiritum sanctum tamquam vasa limosa per ignem confirmata||
marg.| marg.| OMNI  CREATURE. Omni nationi gentium. Ante enim dictum eratam   : « In viam gentium ne abieritis », ut scilicet apostolorum prius a Iudea repulsa predicatio, tunc gentibus in adiutorium fieret.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Omni generi humano quod habet aliquid commune omni creature : angelis, pecoribus, lignis, lapidibus igni et aque, callido et frigido, humido et arido, quia ‘minor mundus’ homo dicitur.||

am  Mt. 10, 5.
Numérotation du verset Mc. 16,16 
Qui crediderit
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Fide que per dilectionem operatur||
marg.| marg.| QUI  CREDIDERIT. Per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea que in baptismo eis remittuntur, peccata contraxerunt.||
et baptizatus fuerit salvus erit. Qui vero non crediderit condemnabitur.
Numérotation du verset Mc. 16,17 
Signa autem eos qui crediderint
marg.| marg.| SIGNA  AUTEM. Numquid si signa non faciamus non credimus ? Sed hec in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur. Fide autem Ecclesie iam confirmata non sunt necessaria.||
hec sequentur : In nomine {t. 4 : Erfurt, f. 989rb ; facsim., p. 137b} [Rusch, f. 989rb ] meo demonia eicient,
interl.| interl.| ut succedat credulitas||
marg.| marg.| DEMONIA  EICIENT etc. Hoc hodie spiritaliter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit et malignos spiritus expellit.||
linguis loquentur novis,
marg.| marg.| LINGUIS  LOQUENTUR  NOVIS etc. Hoc fit dum fideles veteris vite secularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.||
Numérotation du verset Mc. 16,18 
serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint,
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 989rb ; facsim., p. 137b} [Rusch, f. 989rb ] ET SI MORTIFERUM  QUID. Dum pestiferas persuasiones audiunt, nec ad operationes usque perducunt, quod inde eis non nocet si mortiferum bibunt.||
non eos17  nocebit. Super egros manus imponent et bene habebunt.
marg.| marg.| SUPER  EGROS etc. Dum proximos in bono opere confirmatos roborant exemplo bone operationis, super egros manus imponunt et bene habebunt. Hec miracula tanto maiora quanto spiritalia per hoc enim anime suscitantur non corpora.||

17  eos ΩJ L Rusch Weber] eis Φ Li447 Li447@ Clementina
Numérotation du verset Mc. 16,19 
Et Dominus quidem Iesus
interl.| interl.| qui de celo descendit||
postquam locutus est eis, assumptus est in celum
interl.| interl.| unde venerat||
marg.| marg.| IN CELUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nota quod aliquando celos pluraliter et aliquando celum singulariter invenis, sed quodam modo locutionis abusive singularia plurali numero dicimus et pluralia singulari. Ad orientem vero quod psalmista dicit, evangeliste tacent significat Hierusalem que est in orientis partibus collocata. Unde apostolis videntibus ascendit et terra multis plena miraculis, ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur.||
et sedet18  a dextris Dei.
marg.| marg.| ET SEDET AD  DEXTRIS etc. Beda Venerabilis BEDA. Et nunc omnia iudicans in fine omnium iudex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem quia in certamine habuit eum adiutorem.an  ||

an  Cf. Act. 7, 55 : « Cum autem esset plenus Spiritu sancto, intendens in celum, vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce video celos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei».

18  sedet ΩJ Li447@ ] sedit ΩL
Numérotation du verset Mc. 16,20 
Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.19 
interl.| interl.| preceptum obedientia. Obedientiam signa comitantur.||
marg.| marg.| ILLI  AUTEM. Beda Venerabilis BEDA. Nota quod Marcus evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto in longinquiora tempora scribendo porrexit. Neque enim de nativitate ipsius Domini aut precursoris eius, neque de infantia, nec de pueritia cuiuslibet horum aliqua commemorans, nec de nativitate Salvatoris aliquid scribens, excepto quod in capite evangelii sui filium Dei nominat. Ab initio evangelice predicationis quod per Iohannem factum est narrando pervenit, quo apostoli idem evangelii verbum per totum orbem seminaverunt.||

19  signis] + Explicit evangelium secundum Marcum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_16)