initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. Marci evangelium**>

Capitulum 2

Numérotation du verset Mc. 2,1 
intravit
interl.|  sed, quia nec carnales deserit, intravit in Capharnaum
Capharnaum
interl.|  Beda VenerabilisB<EDA>. civitatem
post dies octo

octo Li447 Li447@ Rusch ] om. CorS1 (sine octo ) ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 2,2 
et auditum est quod in domo
interl.|  Beda VenerabilisB<EDA>. In Iudea
esset et
interl.|  ideo
convenerunt multi ita ut non caperet
interl.|  vel : caperentur
interl.|  {t. 4 : Erfurt, f. 967va ; facsim., p. 94a} [Rusch, f. 967va ] ITA UT NON etc. Beda VenerabilisBEDA. Predicante Domino in domo non capiuntur neque ad ianuam, quia predicante in Iudea Christo gentiles ad audiendum nondum intrare voluerunt, ad quos tamen - etsi foris positos - doctrine sue verba direxit per predicatores suos.

caperet Rusch Weber ] + eos domus ΩJ Li447@ Li447
neque ad ianuam
interl.|  scilicet domus

neque ad ianuam Cor3 (al.) Li447@ Li447 Clementina Rusch Weber ] om. ΩJ
et
interl.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Tamen
loquebatur eis verbum.
interl.|  per apostolos

eis Cor3 (al.) Li447@ Clementina Rusch Weber ] ad eos ΩJ
Numérotation du verset Mc. 2,3 
Et venerunt
interl.|  doctores
ferentes ad eum paralyticum
interl.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Alleg<orice>. Animam mollitie carnis torpentem
marg.|  PARALYTICUM. Hieronymus HIERONYMUS. Paralysis typus est torporis, quo piger iacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis, sed turbis ignavis et duplis cogitationibus, ac si enervatis membris offenditur. Quem portant quattuor quas supradiximus virtutes ad tegulas divinitatis et sapientie in domo carnis Christi patefactas. Cui vice muneris dicitur portare carnem que se portabat, ut per aliam viam cum magis in suam regionem redeat.
qui a quattuor portabatur.
interl.|  quia quattuor libris evangelii omnis doctrina firmatur
marg.|  A QUATTUOR etc. Beda VenerabilisBEDA. Quia quattuor virtutibus ad Dominum fiducia mentis erigitur. De quibus dicitur in libro Sapientie : « Sobrietatem et sapentiam docet et scientiam » et virtutem quas alii prudentiam, fortitudinem, temperantiam et iustitiam nuncupant.

Sap. 8, 7.

qui Li447 ΩJ Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 2,4 
Et cum non possent offerre eum illi pre turba,
interl.|  cogitationum

possent Li447 ΩJ Rusch Weber ] om. Li447@
nudaverunt tectum
interl.|  domus
marg.|  NUDAVERUNT etc. Tectum domus in qua Christus docet, sublimitas est Scripture : « In qua corrigit adolescentior viam suam in custodiendo sermones tuos ».
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Domus Iesu, secundum alium evangelistam, tegulis tecta dicitur, quia vilitate littere sensus spiritalis tegitur. Cum grabato ante Iesum deponitur, quia cognoscere Iesum debet etiam in carne hac constitutus.

Ps. 118, 9.
qua] sic Rusch , quo Ps-G
ubi erat et patefacientes
interl.|  Scripturarum mysteria
submiserunt grabatum
interl.|  carnem
in quo paralyticus
interl.|  torpens
iacebat.
Numérotation du verset Mc. 2,5 
Cum autem vidisset Iesus fidem illorum
marg.|  CUM  VIDISSET etc. Beda VenerabilisBEDA. Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena, ut homo interius et exterius sanatus repente exsurgeret. Aliorumque meritis sua ei relaxarentur errata.

Fons : Beda Venerabilis , In Lucae evangelium expositio, lib. 2, cap. 5, CCSL 120, lin. 823: « Intuendum sane quanti propria cuiusque fides apud deum ualeat ubi tanti ualuit aliena ut totus homo repente, id est exterius interius que, iam saluatus exsurgeret aliorum que merito aliis laxarentur errata ». <Parall.> Glossa ordinaria (Mt. 9, 2) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 34b marg.], ed. Gloss-e .

autem - vidisset Rusch ] inv. ΩJ Li447 Li447@ Weber
ait paralytico : Fili,
interl.|  quia
marg.|  FILI. Mira humilitas, despectum ab omnibus, dissolutum totis artubus, filium vocat. Aut certe ideo, quia dimittuntur ei peccata.
dimittuntur tibi peccata tua.
marg.|  DIMITTUNTUR. Ostendit propter peccata fuisse morbo percussum, et ideo non posse sanari nisi prius his dimissis. Sicut paralytico ad piscinam : « Ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid te contingat ».
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Quinque de causis afficiuntur homines molestiis carnis. Aut propter merita augenda, ut Iob et martyres, aut propter humilitatem conservandam ut Paulus ab angelo Satane, aut ob peccata intelligenda et corrigenda, ut Maria soror Moysi. Et hic paralyticus qui non nisi dimissis peccatis potuit curari, aut ad gloriam Dei, sicut cecus de quo : « Neque hic peccavit neque parentes eius » etc. Et Lazarus cuius infirmitas non fuit « ad mortem sed pro gloria Dei », aut ad initium eterne damnationis ut Herodes.

Io. 5, 14.
Cf. 2Cor. 12, 7 : « Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis mee angelus Satane, qui me colaphizet ».
Cf. Nm. 12, 1-15.
Io. 9, 3.
Cf. Io. 11, 4 : « Audiens autem Iesus dixit eis : Infirmitas hec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ».
Numérotation du verset Mc. 2,6 
Erant autem illic quidam de scribis
interl.|  ideo invident quia dixit : Dimittuntur tibi peccata
sedentes
interl.|  in incredulitate non surgentes ad fidem
et cogitantes in cordibus suis.
interl.|  non Dei
Numérotation du verset Mc. 2,7 
Quid
interl.|  despective
hic sic loquitur ?
interl.|  tam alte
Blasphemat. Quis
interl.|  enim
potest dimittere peccata nisi solus Deus ?
marg.|  QUIS  POTEST  DIMITTERE. Beda VenerabilisBEDA. Verum dicunt : solus Deus hoc potest, solus etiam per eos dimittit quibus potestatem dimittendi peccata tribuit, ideo vere Deus. Verum testantur, sed personam Christi negando falluntur. Errant igitur, quia ut Deum esse, et peccata dimittere credunt, Christum tamen esse eum non credunt. Sed dementius Ariani qui et Christum esse et peccata dimittere negare non audent, Deum esse negare non timent.
Numérotation du verset Mc. 2,8 
Quo statim cognito Iesus spiritu suo,
interl.|  quia perfidos salvare desiderat, occultorum cognitione et operum virtute se Deum esse manifestat

spiritu suo ΩJ CorS1 Rusch Weber ] spiritu sancto CorS1=Cor3 (al.), in spiritu sancto Li447 Li447@
quia sic cogitaverunt10  intra se
interl.|  hoc scilicet cognito

10  cogitaverunt Rusch ] cogitarent ΩJ Li447@ Weber
dixit11  illis : Quid ista cogitatis in cordibus {t. 4 : Erfurt, f. 967vb ; facsim., p. 94b} [Rusch, f. 967vb ] vestris ?
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Quasi eiusdem potentie est animam sanare et corpus

11  dixit Rusch ] dicit ΩJ Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 2,9 
Quid est
interl.|  mihi
facilius
marg.|  QUID  EST  FACILIUS. Beda VenerabilisBEDA. Quasi qua potentia cordis occulta intueor eadem peccata dimitto. Quasi ex vobis intelligite quid consequatur paralyticus.
dicere
interl.|  «Dixit et facta sunt »

Ps. 32, 9 ; Ps. 148, 5.
paralytico : Dimittuntur tibi peccata,
interl.|  quod spiritale, quod solus Deus novit qui facit
an12  dicere : Surge13  tolle grabatum tuum et ambula ?
interl.|  quod corporeis oculis videri potest

12  an Li447@ Rusch Weber ] aut ΩJ 13  Surge ΩJ Rusch ] + et Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 2,10 
Ut autem sciatis
interl.|  ut visibile miraculum probet invisibile
quia potestatem habet filius hominis in terra dimittendi peccata
marg.|  FILIUS  HOMINIS. Beda VenerabilisBEDA. Solus Deus dimittit peccata et filius hominis habet potestatem dimittendi peccata. Ergo idem Deus et filius hominis est. Ita homo Christus per divinitatem dimittit peccata, per humanitatem pro peccatoribus potest mori.
ait paralytico :
Numérotation du verset Mc. 2,11 
Tibi dico surge,
interl.|  Beda VenerabilisB<EDA>. A carnalibus desideriis
tolle grabatum tuum 14 
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Carnem per continentiam spe celestium a terrenis segrega

14  tuum Li447@ Rusch Weber ] + et ambula ΩJ* ( rubr. cancel. et exp.)
et vade in domum tuam.
interl.|  paradisum que prima domus hominis fuit
marg.|  VADE  IN  DOMUM. Beda VenerabilisBEDA. Qui languerat   grabatum domum reportat, cum anima peccatorum remissione curata, se ad diuturnam sui custodiam cum ipso corpore refert, ne quid iterum unde feriatur admittat.
Numérotation du verset Mc. 2,12 
Et statim ille surrexit et sublato grabato abiit coram omnibus,
interl.|  mira Domini virtus sine mora salus in iussu est
ita ut mirarentur15  omnes et glorificarent16  Deum
interl.|  damnata blasphemia ad laudem vertuntur

15  mirarentur Rusch Clementina ] admirarentur ΩJ Li447 Li447@ Weber 16  glorificarent Rusch ] honorificarent ΩJ Li447@ Clementina Weber
dicentes : Quia numquam sic vidimus.
Numérotation du verset Mc. 2,13 
Et
interl.|  post curatum paralyticum
egressus est
interl.|  Caphrarnaum
marg.|  ET  EGRESSUS  EST. Beda VenerabilisBEDA. Post curationem paralytici in Capharnaum ad mare egreditur, quia non solum cives sed et maris habitatores instruit, et fluctivagos mundi motus fidei firmitate contemnere docet. Ibi turbam multam erudit, ibi publicanum apostolum facit, ibi peccatores per penitentiam correctos, suo dignos reddidit convivio, et auditu suorum arcanorum, et ab undis cupiditatum separatos, ad solitudinem quiete conversationis que est in spe celestium pertrahit. Nam sequitur :   Et cum preteriret vidit Levi etc.
rursus ad mare
interl.|  ut maritimos colligat
omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos.
Numérotation du verset Mc. 2,14 
Et cum preteriret, vidit
interl.|  oculis misericordie
Levi17 
interl.|  additus
marg.|  LEVI. Hieronymus HIERONYMUS.   Levi additus, quia a teloneo18  negotiorum secularium sequitur solum verbum quod dicit quia « qui non renuntiat omnibus que possidet non potest meus esse discipulus ».
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Marcus et Lucas verecundie causa et honore evangeliste nomen vulgatum non ponunt. Ipse -secundum hoc quod scriptum est : « Iustus in primis accusator est sui » - Mattheum se et publicanum nominat, ut ostendat nullum conversum debere de salute diffidere cum apostolus et evangelista de publicano sit factus repente.

Lc. 14, 33.
Prv. 18, 17.

17  Levi Li447@ ΩJ Rusch ] Levin Weber
18  teloneo] scrips. , theoloneo Rusch
Alphei
marg.| Levin 19    Alphei ipse est Mattheus ex tribu unde ortus est Levi vocatus20  .21 

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189

19  Levin] Levi P345 20  ex tribu... vocatus Lux94 ] unde ortus est Levi vocatur P345
sedentem ad teloneum22  *
interl.|  ad curam vectigalium.
interl.|  Telos enim grece, latine vectigal
marg.| Ad teloneum id est23  ad curam dispensationemque vectigalium. Telos enim grece, latine vectigal nominatur.24 

Teloneum a τελώνιον (locus in quo sedent publicani), a τελώνης (vectigalium redemptor), unde a τέλος (finis) ; cf. Henricus Stephanus , Thesaurus graecae linguae, t. 3, Parisiis, 1572, col. 1386a [MM2016].
Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A


22  teloneum ΩJ Weber ] theloneum ΩM ΩS Li447@ Lux94 Wordsworth ( B C G R SAX W X ), theolonium Rusch , telonium Wordsworth ( J P )
23  id est] om. P345
et ait illi : Sequere
interl.|  imitare
me. Et surgens secutus est eum.
interl.|  pauper pauperem
marg.|  SECUTUS  EST etc. Beda VenerabilisBEDA. Lucas plenius : « Et relictis omnibus secutus est eum ». Sequitur qui ut pauperem Christum non tam corporis gressu quam mentis affectu possit sequi omnia relinquit, sicut Mattheus qui non solum lucra vectigalium, sed etiam periculum quod propter imperfectas rationes accidere poterat a principibus seculi contemnit, cupidus sequendi. Qui enim exterius vocavit, ut mox sequeretur intus accendit et modum docuit. Merito ergo qui obediendo humana contempsit negotia, divinorum dispensatorum factus est talentorum.

Lc. 5, 28.
Numérotation du verset Mc. 2,15 
Et factum est,
interl.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Et fecit ei convivium quod Lucas dicit
marg.|  ET  FACTUM. Beda VenerabilisBEDA. Lucas : « Fecit eis convivium magnum Levi in domo sua ». Qui enim Christum intus recipit voluptatum, delectatur ubertate et Dominus libenter ingreditur et in eius recumbit affectu. Hoc est spiritale convivium bonorum pauperum quo dives eget, pauper epulatur

Lc. 5, 29 ; cf. Lc. 16, 19-31.
dum25  accumberet26  in domo illius, multi publicani
marg.|  PUBLICANI. Qui publica vectigalia exigunt, vel seculi lucra sectantes, qui exemplo publicani conversi iam de salute presumunt, nec ut Pharisei calumniantur {t. 4 : Erfurt, f. 968ra ; facsim., p. 95a} [Rusch, f. 968ra ] in vitiis permanentes sed penitentes. Unde :   Enim etc.
marg.| Publicani dicuntur hii qui vectigalia publica exigunt sive qui conductores sunt vectigalium fisci, vel rerum publicarum necnon et seculi huius et hii qui lucra per negotium sectantur.27 

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189


25  dum Rusch ] cum Li447 Li447@ ΩJ Weber 26  accumberet Li447 ΩJ Rusch Weber ] + eum Li447@
et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Erant enim multi qui sequebantur28  eum.
interl.|  penitentes

28  sequebantur ΩJ Li447 Rusch ] et praem. Weber , persequebantur Li447@
Numérotation du verset Mc. 2,16 
{t. 4 : Erfurt, f. 968ra ; facsim., p. 95a} [Rusch, f. 968ra ] Et scribe et Pharisei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus dicebant discipulis eius : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester29  * ?
interl.|  cum peccatoribus iustus
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Moraliter. Ad convivium peccatorum vadit, ut docendi occasionem habeat et spiritales cibos impertiat. Eundo ad peccatores Domini humilitas ostenditur, in conversione penitentium patet doctrine eius potentia.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Per vocationem Matthei fides gentium que relictis lucris seculi, epulis caritatis et operum bonorum cum Domino convivantur. Per Phariseorum supercilium, de salute gentium Iudeorum invidia designatur quibis dicitur : « Publicani et meretrices precedent vos in regno Dei ».

Mt. 21, 31.

29  magister vester Li447 Li447@ ΩJ Clementina Weber ] om. Rusch
Numérotation du verset Mc. 2,17 
Hoc audito Iesus ait illis :
interl.|  magister pro discipulis respondit
Non necesse habent sani
interl.|  superbi
marg.|  NON  NECESSE  HABENT etc. Beda VenerabilisBEDA. Se medicum dicit qui miro medicandi genere vulneratus est : ‘Propter iniquitates nostras et livore eius sanati sumus'.

Cf. Is. 53, 5 : « Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attritus est propter scelera nostra : disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus ».
medico30  sed qui male
interl.|  humiles

30  medico Li447@ ΩJ Rusch ] medicum Weber
habent.
interl.|  ideo vos declino
Non enim veni vocare iustos
interl.|  vos qui tamquam iusti fugitis peccatores qui vestram iustitiam statuentes, iustitie Dei non estis subiectis
sed peccatores.
interl.|  qui se peccatores agnoscunt non per legem iustificari se videntes Christi gratie colla submittunt. Ideo ad peccatores declino
Numérotation du verset Mc. 2,18 
Et erant discipuli Iohannis et Pharisei31  ieiunantes
marg.|  ET  ERANT  DISCIPULI etc. Beda VenerabilisBEDA. Alii evangeliste dicunt Phariseos et discipulos Iohannis hoc quesisse. Hic videtur dicere quod alii quesierunt quos eiusdem rei cura movisset. Unde colligitur hoc a pluribus fuisse obiectu a Phariseis, a discipulis Iohnannis, a convivis vel quibuslibet aliis.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Mystice. Discipuli Iohannis et Phariseorum ieiunant, quia qui operibus legis gloriantur, vel - quod peius est - traditiones sequuntur hominum, vel etiam Christi preconium tantum aure, non cordis amore percipiunt, a spiritalibus bonis ieiuni corde tabescunt. Discipuli Christi non ieiunant, quia qui fideliter membrum Christi est, corpore ipsius epulatur et sanguine alitur. Dominus cum peccatoribus manducat et bibit, sed ideo quia illi abstinentia meritum auget cui nulla potentia nature est. Dominus autem qui delicta naturalitater delere potest, manducantes ieiunantibus potest facere puriores. Ieiunavit tamen Christus ut ieiunares, manducavit cum peccatoribus ut gratiam cernens potestatem agnosceres.

31  Pharisei ΩJ Rusch Weber ] Phariseorum Li447@
et veniunt et dicunt illi :
interl.|  causam questionis sequentis premittit
Quare32  discipuli Iohannis et Phariseorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant ?

32  Quare Li447@ ΩJ Rusch ] cur Weber
Numérotation du verset Mc. 2,19 
Et
interl.|  ideo
ait illis Iesus : Numquid possunt
interl.|  id est debent
marg.|  NUMQUID  POSSUNT etc. Mattheus ita : « Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus ? » etc. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia, de quo spiritali connubio apostoli creati sunt, qui lugere et ieiunare non possunt, quamdiu sponsum cum sponsa vident. Quando transierint nuptie, ac passionis et resurrectionis tempus advenerit tunc ieiunabunt.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Moraliter. Quamdiu sponsus nobiscum est, in letitia sumus, nec ieiunare possumus, nec lugere. Cum vero pro peccato recedit et avolat, tunc ieiunium indicendum tunc luctus multiplicandus.

Mt. 9, 15.
filii
interl.|  apostoli
nuptiarum
interl.|  Christi et Ecclesie
quamdiu sponsus
interl.|  Christus
est cum illis33 
interl.|  corporis presentia

33  est - cum illis Li447@ Rusch ] inv. ΩJ Weber
ieiunare ?
interl.|  Non
Quanto
interl.|  quia
tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare.
interl.|  eius plus proficit presentia quam corporalis abstinentia
Numérotation du verset Mc. 2,20 
Venient autem dies
interl.|  ascensionis
interl.|  passionis
cum auferetur ab eis sponsus
interl.|  corporaliter
et tunc ieiunabunt in illis diebus34  .
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Tam a cibis quam a mundi amore
interl.|  ideo non ieiunant quia

34  illis diebus Li447 Li447@ ΩJ Rusch Clementina ] illa die Weber
Numérotation du verset Mc. 2,21 
marg.|  Assumentum35  : additamentum.36 

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae in codice Mediolanensi (Milano, Biblioteca Ambrosiana, M 79 sup., ff. 92va-124ra, saec. xi, 4/4) seruatae [series A-II sectio 45, glossa 5, CCCM189A, p. 187.1.

35  Assumentum P345 ] assutum Lux94, Adsumentum CCCL189A
panni rudis
marg.|   rudis : novus.37 
interl.|  severiora precepta nove vite
marg.|  NEMO  ASSUMENTUM etc. Beda VenerabilisBEDA. Discipulos, vestimenta vetera dicit, id est adhuc carnales, necdum innovatos fidei firmitate. Quibus si novus pannus, id est pars doctrine que ad novam vitam pertinet assuatur, et ipsa quodammodo scinditur, cuius pars importune traditur que ad ieiunium valet ciborum, cum illa doceat generale, non a cibis tantum sed ab omni voluptate carnis.
marg.|  Cavendum est doctori ne, anime nondum innovate sed in malitie vetustate perduranti, novorum mysteriorum secreta committat.

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae = CCCM189A : 55.6 ; 44.14 ; 45.6 ; 54.15 ; 55.6

assuit
marg.|   Assuit: consuit, adnectit.38 

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189A

vestimento veteri,
interl.|  apostolis veteri consuetudini deditis
alioquin
interl.|  si assuit
aufert supplementum novum a veteri
interl.|  repugnat nova vita veteri
et maior scissura fit.
interl.|  quia si quid boni inerat, nimio quasi pondere pressum perit
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Alleg<orice>. Veste foris tegimur, vino intus reficimur. Vestis bona opera quibus hominibus foris lucemus. Vinum fervor fidei, spei et caritatis, quo in conspectu Dei intus sensus novitate reformantur.
Numérotation du verset Mc. 2,22 
Et nemo mittit vinum novum39 
interl.|  spiritalia precepta

39  novum Li447 Li447@ ΩJ Rusch ] novellum Weber
in utres veteres,
interl.|  apostolos
alioquin dirumpit40  * vinum utres
interl.|  non possunt pati, quia carnales adhuc

40  dirumpit] scrips. , disrumpit ΩJ Rusch , disrumpet Li447@ Weber
et vinum effundetur41 
interl.|  doctrina spiritalis memorie non commendatur

41  effundetur Li447@ ΩJ Rusch ] effunditur Weber
et utres peribunt,
interl.|  et qui habent perdunt
sed vinum novum
interl.|  spiritalis doctrina
in utres
interl.|  spiritales
marg.|  SED  VINUM  NOVUM  IN  UTRES. Erant autem novi cum, post ascensionem desiderio consolationis eius sperando et orando, innovabantur. Tunc Spiritum sanctum acceperunt, quo quasi novo musto novi utres repleti sunt.
novos mitti debet.
Numérotation du verset Mc. 2,23 
Et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata
marg.|  CUM  SABBATIS. Beda VenerabilisBEDA. Nota primo apostolos litteram sabbati destruere contra Ebionitas qui cum alios discipulos recipiant, Paulum quasi transgressorem legis repudiant.
et discipuli eius ceperunt progredi et vellere spicas.
marg.|  ET  VELLERE  SPICAS. Esuriunt ut homines pre turba manducandi spatium non habentes. Sed exemplum austerioris vite prebent, non preparatas epulas sed simplices querunt.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Mystice. Discipuli per sata transeunt cum prelati subditos pia sollicitudine circumspiciunt, et qualiter quemque ad fidem trahant, sedule perpendunt quorum salutem esuriunt. Unde Petro inter preces esurienti oblatis quas esuriebat dapibus, dictum est : « Surge Petre occide et manduca ». Et mira sacramenti concordia : ibi mactari et manducari iubentur animalia, hic spicas convellunt discipuli et, secundum alios evangelistas, manibus confricantes manducanti. Unde : ‘Mortificate menbra vestra et exuite veterem hominem'. Aliter enim non transeunt in corpus Christi. Aliter doctorem sui profectus fructus non pascunt. Vellere itaque spicas est ab omni intentione terrena radicem mentis eruere. Fricare manibus exemplis virtutum a concupiscentia carnis quasi aristarum folliculis mentem exuere. Grana manducare est purgatum quemque per predicatorum ora Ecclesie incorporare. Hoc discipuli ante Dominum faciunt, quia precedit sermo doctoris, subsequitur gratia superne visitationis. Et bene sabbatis, quia predicatores pro spe quietis laborant, et auditores admonent ut a curis seculi feriantes pro eterna requie laborent.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Moraliter. Per sata cum Domino ambulant, qui eloquia sacra Domino obtemperantes meditantur. In satis esuriunt cum in eis illa invenire desiderant, quibus amplius accensi amore Dei quasi pane pascantur et hoc sabbatis. Undeaa   : « Vacate et videte quoniam suavis est Dominus, beatus <vir qui sperat in eo> ». Vellunt spicas et conterunt, quia testimonia Scripturarum assumunt et perscrutantur, donec medullam dilectionis extrahant que sub vilitate littere quasi sub aristarum horrore velatur. Hoc Dominus sabbati probat, stulti defensores sabbati improbant, qui solam littere superficiem diligunt, mentis refectionem nesciunt, requiem animarum non norunt. Unde et ait illis : Numquam legistis etc.

Act. 10, 13.
Cf. Lc. 6, 1.
Cf. Col. 3, 5.9.
aa  Cf. Ps. 33, 9.
Numérotation du verset Mc. 2,24 
Pharisei autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt discipuli tui42  sabbatis quod non licet ?

42  discipuli tui Li447 Li447@ ΩJ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Mc. 2,25 
Et ait illis : Numquam43  * legistis
interl.|  veterem historiam obicit

43  numquam Li447 Li447@ ΩJ Weber ] numquid Rusch
quid fecerit David
interl.|  in Nobe
quando
interl.|  fugiens Saulem
necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant ?
Numérotation du verset Mc. 2,26 
Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum
interl.|  SUB ABIATHAR. Non te turbet quod alii dicunt Abimelech. Ambo enim tunc illic aderant, Abimelech pater et Abiathar filius qui, occiso patre a Sauleab  , comes exilii David factus est et eo regnante summus pontifexac  maioris nominis quam pater, et ideo dignus cuius Dominus mentionem faceret quasi summi sacerdotis etiam patre vivente.

ab  Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 1-9.
ac  Cf. 2Rg. (2Sm.) 15, 24-35.
et panes propositionis manducavit
marg.|  PANES  PROPOSITIONIS. Beda VenerabilisBEDA. Quasi si David et Abimelech a nobis {t. 4 : Erfurt, f. 968va ; facsim., p. 96a} [Rusch, f. 968va ] non reprehenduntur sed pro fame excusanturad  , cur in his causam improbatis quam in ceteris probatis ? Quamvis sit magna distantia, hi spicas confricant, illi panes leviticos comedunt et accedebat sabbato neomeniarum dies quando in convivio requisitus fugit ex aula regis.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Figurate. Quod David et pueri eius panes sanctificatos comedunt significat sacerdotalem cibum in usum transiturum populorum, quia omnes sacerdotum vitam debemus imitari et omnes filii Ecclesie sacerdotes sunt, inuncti in sacerdotium sanctum offerentes seipsos spiritales hostias Deo.

ad  1Rg. (1Sm.) 21, 6.
quos non licebat44  manducare nisi {t. 4 : Erfurt, f. 968va ; facsim., p. 96va} [Rusch, f. 968va ] sacerdotibus
interl.|  et leviticis45 

44  licebat Li447@ ΩJ Rusch ] licet Weber
45  leviticis] sic Rusch
et dedit
interl.|  Abimelech
eis46  qui cum eo erant ?
marg.|  ET  DEDIT  EIS etc. Hoc secutusae   : « Misericordiam volo et non sacrificium » melius iudicavit a famis periculo homines liberare quam sacrificium offerre. Hostia Deo placabilis hominum salus.

ae  Os. 6, 6 ; Mt. 12, 7.

46  eis ΩJ Rusch Weber ] illis Li447@
Numérotation du verset Mc. 2,27 
Et dicebat eis :
interl.|  aliter probat idem
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Ideo salus hominis prima custodia sabbati prout hominis utilitas exigit
Sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum.
marg.|  HOMO  PROPTER  SABBATUM. Beda VenerabilisBEDA. Ita sabbatum custodiri preceptum est, ut si necessitas fuerit, non sit reus qui violaverit. Sabbato circumcidi non est prohibitum, quia necessarium Iosue muros Hiericho septem diebus circuitaf  . Machabei in sabbato pugnantag   : quod non est licitum in lege, necessitas licitum facit. Sic et hodie in ieiuniis, si quis ieiunium fregerit egrotus, reus non tenetur.

af  Cf. Ios. 6, 1-27.
ag  Cf. 1Mcc. 2, 1-70.
Numérotation du verset Mc. 2,28 
Itaque Dominus47  est Filius hominis etiam sabbati.
marg.|  ITAQUE  DOMINUS etc. Quasi : si David rex et sacerdotes - secundum alium evangelistamah  - propter templi ministerium sabbatum violantes crimine carent, quanto magis filius hominis, verus rex et sacerdos. Et ideo Dominus sabbati in sabbato vulsarum spicarum crimine non tenetur reus ?

ah  Cf. Mt. 12, 3-4 : « At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant : quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ? ».

47  Dominus Cor3 (al.) Li447 Li447@ Rusch Weber ] Deus ΩJ




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_2)