initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. Marci evangelium**>

Capitulum 3

Numérotation du verset Mc. 3,1 
Et introivit iterum synagogam
interl.| interl.| ubi maius donum scientie, ibi maius periculum culpe||

1 introivit CorS1 Li447 ΩJ Rusch Weber] introiit Li447@ 2 synagogam Rusch Weber] in praem. CorS1 Li447 Li447@ ΩJ
et erat ibi homo
interl.| interl.| genus humanum||
habens manum aridam.
marg.| marg.| MANUM  ARIDAM. Beda Venerabilis BEDA. Que ad fructum vetitum extensa est, a bono opere aruit, per manus Christi in cruce extensas, bonorum operum sucis restituta est.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Homo iste significat avaros qui nolentes dare volunt accipere, predari et non largiri, quibus dicitur ut extendant suas manus, id est qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operans manibus suis quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.||
Numérotation du verset Mc. 3,2 
Et observabant eum
marg.| marg.| ET OBSERVABANT. Beda Venerabilis BEDA. Quia discipulos probabiliter excusaverat, ipsum observant, ut si in sabbato curet transgressionis, si non curet crudelitatis aut imbecillitatis arguant.||
si sabbatis curaret ut accusarent illum.

illum Rusch Weber] eum Li447 Li447@ ΩJ
Numérotation du verset Mc. 3,3 
Et ait homini habenti manum aridam :
interl.| interl.| calumniam prevenit||
Surge in medium.
interl.| interl.| ut ab omnibus videatur||
Numérotation du verset Mc. 3,4 
Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere an male ?
interl.| interl.| hominem curare an non||
marg.| marg.| LICET  SABBATIS etc. Beda Venerabilis BEDA. Arguit quod legis precepta prava interpretatione violant, estimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicat : « Omne opus servile non facietis in eo », id est peccatum. Hoc precepto figuratur, quia qui per sex seculi etates bona fecerint, in septima a malis tantum feriabunt. Non enim erit otiosus boni operis fructus, in laude Dei quiescere.||
marg.| marg.| Mattheus dicit illos interrogasse, Marcus et Lucas interrogatos fuisse. Sed illi prius interrogaverunt et Iesus cognita nequitia eorum statuit in medio eorum sanandum et interrogavit, quod Marcus et Lucas dicunt. Et tunc, illis tacentibus, similitudinem preposuit de ove et conclusit quod licet sabbato benefacere. Et sic « circumspiciens » etc.||

Lv. 23, 7.
Cf. Mt. 12, 10 : « Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum ».
Cf. Lc. 6, 9 : « Ait autem ad illos Iesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ? ».
Animam salvam facere
marg.| marg.| ANIMAM. Beda Venerabilis BEDA. Hominem totum per partem significat, vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod hec manus sanatio anime salutem significat.||
an perdere ?
marg.| marg.| PERDERE. Beda Venerabilis BEDA. Non quod summe pius quemquam possit perdere, sed eius non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor pharaonis non quod obduravit sed obduratum non emollivit.||

Cf. Ex. 4, 21 : « Dixitque ei Dominus revertenti in Egyptum : Vide ut omnia ostenta que posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor eius, et non dimittet populum ». Cf. etiam Ex. 7, 3 ; 9, 12 ; 10, 1.20.27 ; 11, 10 ; 14,4.
At illi tacebant.
interl.| interl.| non audentes respondere||
Numérotation du verset Mc. 3,5 
Et circumspiciens eos cum ira
interl.| interl.| quasi incrudulitate illorum irascens||
contristatus super cecitatem cordis eorum dicit homini : Extende manum tuam.
marg.| marg.| EXTENDE  MANUM. Beda Venerabilis BEDA. Moraliter. Infructuosa debilitas anime, non melius curatur quam eleemosyne largitione. Unde : « Qui habet duas tunicas det unam non habenti et qui habet escas similiter faciat ». Et in ecclesiastico : « Fili non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta ». Frustra enim manus in oratione ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit.||

Lc. 3, 11.
Sir. (Eccli.) 4, 36.

cecitatem ΩJ Rusch] cecitate Li447 Li447@ Clementina Weber
Et extendit
interl.| interl.| illico||
et restituta est manus illi.
marg.| marg.| ET RESTITUTA etc. Magnum studium nequitie in crimen reputant, quod ad verbum illius sanata est manus. Neque in sabbato potest convinci laborasse qui « dixit et facta sunt », cum ipsi in sabbatis cibos portent calices porrigant et cetera victui necessaria.||

Ps. 32, 9 ; Ps. 148, 5.

illi Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber] illius ΩJ
Numérotation du verset Mc. 3,6 
marg.| marg.| Exeuntes autem. Qui per se non possunt, socios iniquitatis querunt.||
Pharisei cum Herodianis
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Similis similes querit||
interl.| interl.| quia soli non possunt||
marg.| marg.| CUM  HERODIANIS etc. Ministri Herodis, propter inimicitias quas ipse adversus Iohannem exercebat, Iesum insidiis et odiis persequebantur quem Iohannes predicabat.||

statim Pharisei ΩJ Rusch Weber] inv. Li447 Li447@
consilium
interl.| interl.| gens sine consilio||
faciebant adversus eum
marg.| marg.| magna inania qui salute indigens de nece salvatoris consiliatur||
quomodo eum perderent.
interl.| interl.| quia ratione vincuntur, mortem machinantur||
Numérotation du verset Mc. 3,7 
Et
interl.| interl.| ideo||
Iesus cum discipulis suis
interl.| interl.| medicus cedit insano populo||
secessit ad mare
interl.| interl.| odientibus cedit, amantibus accedit||
marg.| marg.| SECESSIT. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora eius et passionis eius extra Hierusalem non erat locus.||
et multa turba
marg.| marg.| ET MULTA  TURBA. Beda Venerabilis BEDA. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur, vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.||
a Galilea
interl.| interl.| rota||
et Iudea
interl.| interl.| confessio||
secuta est eum
Numérotation du verset Mc. 3,8 
et ab Hierosolymis
interl.| interl.| visio pacis||
et ab Idumea
interl.| interl.| sanguinea||
et trans Iordanem
interl.| interl.| aliena descensio||
et qui circa Tyrum
interl.| interl.| angustia||
et Sidonem
interl.| interl.| venatio piscis||
multitudo magna
interl.| interl.| quia||
audientes que faciebat
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. Opinionem virtutum||
Numérotation du verset Mc. 3,9 
venerunt ad eum.
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Allegor<ice>. De synagoga secedit ad mare etc. Iudeam relinquit ad gentes venit cum discipulis, scilicet predicantibus apostolis corda gentium adiit, et sic multos ad se venientes suscepit et desideratam salutem dedit. Unde apte subditur :  Et dixit discipulis suis.||
Et
interl.| interl.| ideo||
dixit discipulis suis ut navicula
interl.| interl.| Ecclesia de gentibus congregata||
interl.| interl.| NAVICULA. Ecclesia de gentibus congregata fluctus seculi mente transgressa, que quanto sinum cordis gratie recipiende dilatat, tanto fluctus seculi securius calcat.||
sibi deserviret propter turbam ne comprimerent
interl.| interl.| discordes||
marg.| marg.| NE COMPRIMERENT. Comprimunt qui Ecclesie pacem turbant. Tangunt qui fidem vero corde et dilectione suscipiunt. Qui tetigere sanati esse perhibentur, fugiens comprimentes naviculam ascendit.||
eum.
interl.| interl.| ideo confluebant quia||
Numérotation du verset Mc. 3,10 
Multos enim sanabat ita ut irruerent in eum ut illum tangerent
interl.| interl.| fideles||
quotquot habebant plagas.

quotquot Rusch Weber] + autem Li447 Li447@ ΩJ
Numérotation du verset Mc. 3,11 
Et spiritus immundi
marg.| marg.| ET SPIRITUS  IMMUNDI. Beda Venerabilis BEDA. Uterque et plagas habentes et immundi spiritus. Sed infirmi pia intentione salutis demoniaci vel potius in eis demones, non solum timore coacti ad procidendum verum etiam ad confitendum maiestatem eius. Presentia enim eius perterriti, quem filium Dei esse iam iamque noverant, celare non poterant. Saniores Arianis qui etiam hodie negant filium Dei esse.||
cum illum viderent procidebant ei et clamabant
interl.| interl.| demones||

viderent Rusch] videbant Li447@ ΩJ Weber
dicentes :
Numérotation du verset Mc. 3,12 
Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur
interl.| interl.| «Peccatori dixit Deus : quare tu enarras iustitias meas ? » etc. ||

Ps. 49, 16.
eis
interl.| interl.| demonibus et curatis||
ne manifestarent
marg.| marg.| NE MANIFESTARENT. Beda Venerabilis BEDA. Non solum demones qui inviti, vel ab eo sanati qui sponte confitentur, sed et apostoli toto orbe post passionem predicaturi, ante passionem tacere iubentur, ne divina maiestate predicata passio differetur et sic salus mundi.||
illum.
interl.| interl.| Deum esse, ne differetur passio||

illum ΩJ Rusch Weber] eum Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 3,13 
Et ascendens
interl.| interl.| gratia||
marg.| marg.| ET ASCENDENS. Beda Venerabilis BEDA. Postquam immundos spiritus se predicare prohibuit, sanctos elegit qui eum predicarent et nefandos spiritus eiicerent.||
marg.| marg.| Mons iste significat altitudinem iustitie qua instruendi et quam predicaturi erant {t. 4 : Erfurt, f. 969ra ; facsim., p. 97a} [Rusch, f. 969ra ] per locum admonet ad celestia erigi, sic et legem in monte dedit.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Consuetudo divine Scripture est allegorice loqui, sed nos sic excelsa sensibus nostris applicemus, ut historie veritatem cernamus. Christus enim solus spiritaliter mons est celestium rerum qualitate copiosus, ex quo fluunt aque vive et quicquid summe bonum creditur, in hoc fundatur qui est mons omnium montium, et sanctus sanctorum, quos quotidie ad se invitat. In montem vocantur excelsi et merito et verbo, ut locus congruat meritis altis.||
ad se
interl.| interl.| non meritis, sed divine gratie est||
quos voluit ipse
interl.| interl.| «Non vos me elegistis, sed ego elegi vos » ||

Io. 15, 16.
et venerunt ad eum10  .
interl.| interl.| libero arbitrio||

10  eum Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber] ipsum ΩJ
Numérotation du verset Mc. 3,14 
Et fecit ut essent duodecim cum illo
marg.| marg.| ut ter quaterni fidem caritatis per quattuor partes orbis predicarent. Unde  : « Ab oriente porte tres, ab aquilone porte tres, ab Austro porte tres, ab occasu porte tres »||
marg.| marg.| UT ESSENT  DUODECIM  CUM. Speciem Iacob dilexit Deus, cum videret excelsus gentes et separaret filios Adam, statuit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel ut sint super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel, quibus data est potestas quam Filius accepit a Patre secundum carnem ut opera que ipse fecit et ipsi faciant et maiora horum faciant ||

Apc. 21, 13.
Cf. Ps. 46, 5 : « Elegit nobis hereditatem suam ;speciem Iacob quam dilexit ».
Cf. Io. 17, 2 : « Hec locutus est Iesus : et sublevatis oculis in celum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te : sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam eternam ».
Cf. Io. 14, 12 : « alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera que ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet : quia ego ad Patrem vado ».
et ut mitteret eos predicare.
Numérotation du verset Mc. 3,15 
Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi demonia.
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Dedit etiam potestatem mortuos suscitandi sicut Mattheus dicit, ut virtus ostensa, fidem verbo daret, et nova facerent qui nova predicabant. Nunc autem quia numerus fidelium crevit, multi vitam virtutum tenent et signa virtutum non habent, quia frustra foras miraculum ostenditur si deest qui intus operetur, quia : « Lingue in signum sunt non fidelibus sed infidelibus ».||

Mt. 10, 8 : « Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, demones eicite : gratis accepistis, gratis date ».
1Cor. 14, 22.
Numérotation du verset Mc. 3,16 
Et imposuit Simoni nomen Petrus
marg.| marg.| ET IMPOSUIT. Beda Venerabilis BEDA. Non modo primum sed cum adducto ab Andrea dixit : « Tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus ». Sed hic evangelista te attentum reddit dicens quod eum Dominus sic cognominaverit. Aliter enim putares sic vocari casu, non providentia Dei. Voluit autem eum Deus prius alio nomine vocari, ut ex mutatione nominis vivacitas sacramenti notaretur, id est grece vel latine ‘Petrus’, quod Syriace Cephas et in utraque lingua a ‘petra’ dictum, de qua : « Petra autem erat Christus ». Sicut enim a Christo luce lux mundi vocantur apostoli, sic a petra Petrus. Simon ponens merorem negationis scilicet viso Domino post resurrectionem. Vel audiens tristitiam mortis scilicet cum ei dicitur : « Alius te cinget et ducet quo tu non vis »||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Et imposuit Simoni nomen Petrus. De obedientia ascendit ad agnitionem : « Qui enim habet dabitur ei et abundavit ». Et Iacobum, qui supplantata habet desideria carnis. Et Iohannem, qui gratia accepit quod alii per laborem. Et imposuit eis nomina Boanerges quod filii tonitrui Quorum sublime meritum in monte meretur audire tonitruum Patris per nubem de Filio tonantis : « Hic est Filius meus dilectus », ut per nubem carnis et ipsi Christi ignem ac fulgura in pluviam spargerent in terris, quoniam Dominus in pluviam fulgura fecit, ut extinguat misericordia quod iudicium exurit. Unde : « Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine ».||

Io. 1, 42.
1Cor. 10, 4.
Io. 21, 18.
Mt. 13, 12.
Mt. 17, 5.
Ps. 101, 1.
Numérotation du verset Mc. 3,17 
et
interl.| interl.| vocavit ad se||
Iacobum
interl.| interl.| supplantatorem||
interl.| interl.| IACOBUM. Qui curam carnis Domino vocante supplantavit et ipsam carnem Herode trucidante contempsit.||
Zebedei,
interl.| interl.| fugitivi||
et Iohannem
marg.| marg.| IOHANNEM. Beda Venerabilis BEDA. In quo est gratia vel Domini gratia, qui ob amoris precipui gratiam quam virginali gloria promeruit, supra redemptoris sui pectus in cena recubuit.||
fratrem Iacobi et imposuit eis nomina Boanerges quod est filii tonitrui,
marg.| marg.| FILII  TONITRUI. Beda Venerabilis BEDA. Quorum unus intonans, vocem theologam - quam nemo prius edere noverat - emisit : « In principio erat Verbum » etc. Quam tanto pondere gravidam reliquit, ut si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse mundus capere potuisset.||

Io. 1, 1.
Numérotation du verset Mc. 3,18 
et Andream
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. Virilis a greco aner, quod est vir, quia viriliter Domino adhesit.||
marg.| marg.| ET ANDREAM. Hieronymus HIERONYMUS. Qui viriliter vim facit perditionis sue, ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis.||
interl.| interl.| Os lampadis vel lampadarum||
marg.| marg.| ET PHILIPPUM. Hieronymus HIERONYMUS. Qui os lampadis est qui illuminat ore quod accepit cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus sepe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita, quod nunc evangelista ex Dei persona vehementer affectans interserit.||
et Bartholomeum
interl.| interl.| Syrum est||
interl.| interl.| filius suspendentis aquas, predicatores ad celesti. Unde uberius inebrient corda terrenorum.||
marg.| marg.| ET BARTHOLOMEUM. Hieronymus HIERONYMUS. Qui est filius suspendentis aquas illius, scilicet qui dixit : « Mandabo nubibus meis ne pluant ». Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur : « Beati enim pacifici quoniam filii Dei vocabuntur » et : “Diligite inimicos vestros ut sitis filii Dei”.||

Is. 5, 6.
Mt. 5, 9.
Mt. 5, 44-45 : « Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos : ut sitis filii Patris vestri, qui in celis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super iustos et iniustos ».
et Mattheum
interl.| interl.| donatus||
marg.| marg.| ET MATTHEUM. Qui est donatus. Cui non solum remissio peccatorum sed etiam in apostolorum numero esse datur, ut : ‘Leo et bos simul comedant et lupus cum agno'.||
marg.| marg.| Nota quod alii evangeliste Mattheum preponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit et publicanum se dicit.||

Cf. Is. 11, 6-8 : « Habitabit lupus cum agno,et pardus cum hedo accubabit ; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur,et puer parvulus minabit eos. Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum ; et leo quasi bos comedet paleas ».
et Thomam
interl.| interl.| abyssus vel geminus, grece : didimus.||
marg.| marg.| ET THOMAM. Hieronymus HIERONYMUS. Qui est abyssus. Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. Undeaa   : « Scio hominem in Christo » etc. usque : « Que non licet homini loqui ».||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Thomas abyssus, quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel ‘geminus’ grece, quod dicitur ‘didimus’, id est dubius, propter dubium cor quia resurrectionem vix credidit.||

aa  2Cor. 12, 2-4 : « Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum huiusmodi usque ad tertium celum. Et scio huiusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit : quoniam raptus est in paradisum : et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui ».
et Iacobum Alphei
interl.| interl.| ad differentiam Iacobi Zebedei, docti vel millesimi||
marg.| marg.| ET IACOBUM  ALPHEI. Id est docti vel millesimi cuiusab   : « A latere cadent mille et decem millia a dextris tuis».||
marg.| marg.|+ Iacob Alphei id est Iacob, minor filius Alphei frater Domini.| 11  ac  ||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Iacobum Alphei cui ad   : « Non est colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes, potestates » etc.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Iacobum Alphei qui et frater Domini dicitur, quia Maria Alphei fuit soror matris Domini quam Iohannes Mariam Cleophe dicitae  , fortasse quia idem Alpheus et Cleophas. Vel defuncto Alpheo, postnatum Iacobum Cleophe nupsit. Qui merito filius Alphei, id est docti. Inde enim post resurrectionem statim Hierosolymorum ordinatur episcopus, tamquam doctus vel docti filius.||

ab  Ps. 90, 7.
ac  Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189
ad  Eph. 6, 12.
ae  Cf. Io. 19, 25 : « Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, Maria Cleophe, et Maria Magdalene ».

11  Codd. : Lux94 P345 ; om. Rusch CCCM189
et Thadeum12 
interl.| interl.| corculus, id est cordis custos||
marg.| marg.| THADEUM. Custos cordis. Hunc Lucas in evangelioaf  et in Actibus apostolorumag  Iudam Iacobi nominat, quia frater Iacobi fratris Domini. Unde dicitur :  filius Marie matris Iacobi et Ioseph et Iude et Simonis.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Et Thadeum qui est corculus, id est cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum.||

af  Cf. Lc. 6, 16 : « Et Iudam Iacobi, et Iudam Iscariotem, qui fuit proditor ».
ag  Cf. Act. 1, 13 : « Et cum introissent in cenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Ioannes, Iacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomeus, et Mattheus, Iacobus Alphei, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi ».

12  Thadeum] scrips., Thaddeum ΩJ Weber, Tadeum ΩS, Thatheum hic et infra in glosa Rusch
et13  Simonem Cananeum14 
interl.| interl.| ad differentiam Simonis Petri||
marg.| marg.| ET SIMONEM. Beda Venerabilis BEDA. Simon Cananeus15  a Cana vico Galilee, qui et Simon Zelotes, id est emulator. Cana : zelus, Cananeus : Zelotes.||
marg.| marg.| Et Simonem Cananeum, qui et Zelotes Simon, ponens vel habens tristitiam : « Beati namque qui lugent quoniam ipsi consolabuntur »ah  . Trinum luctum implet qui consolationem querit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria, cum Paulo flet “cum flentibus”ai  . Et flet multum cum Iohanne qui dicebat : ‘Et ego flebam multum quia nemo dignus inventus est qui aperire librum et solvere signacula eius'aj  . Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Deiak  ut Phynees et cessavit quassatioal  .||

ah  Mt. 5, 5.
ai  Cf. Rm. 12, 15 : « Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus ».
aj  Cf. Apc. 5, 4-5 : « Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Et unus de senioribus dixit mihi : Ne fleveris : ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula eius ».
ak  Cf. Ps. 68, 10 : « Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me».
al  Cf. Ps. 105, 30 : « Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio » ; Nm. 25, 7-8 : « Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, ingressus est post virum Israelitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israel ».

13  et Li447 ΩJ Rusch Weber] om. Li447@ 14  C(h)ananeum ΩJ Rusch Weber] Chaneum ΩS
15  Cananeus] scrips., Chananeus (Chana etc.) hic et ubique Rusch
Numérotation du verset Mc. 3,19 
et Iudam
interl.| interl.| huius casus confirmat alios in humilitate||
Scarioth
interl.| interl.| memoria mortis||
qui tradidit16  illum.
interl.| interl.| ET IUDAM SCARIOTH QUI. Qui non delet peccatum suum per penitentiam, nec illud deletur per memoriam. Undeam   : « Et peccatum matris eius non deleatur fiat contra Dominum semper ».||
marg.| marg.| Iudas : ‘confitens’ vel ‘gloriosus’.  Scarioth : memoria mortis. Confessores multi sunt in Ecclesia superbi et gloriosi quorum primus Simon Magus, et alii heretici quorum memoria mortalis in Ecclesia celebratur ut deleatur.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Iudas Scarioth a vico in quo ortus, aut a tribu Isachar. Isachar 'merces pretium', scilicet perditionis.  Scarioth  : memoria mortis, quia non repente sed premeditatus Deum tradidit. Hic provide inter apostolos eligitur, quia magna vis veritatis quam nec adversarius minister infirmat. Voluit Dominus prodi a discipulo, ut tu a socio proditus modeste feras, tuum errasse iudicium, tuum perisse beneficium.||

am  Ps. 108, 14-15.

16  tradidit Li447@ ΩJ Rusch] et praem. Weber
Numérotation du verset Mc. 3,20 
Et veniunt ad domum
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Hi enim apostoli circa tabernaculum Domini per quadrum terni excubant, et sancta Domini verba propriis operum humeris portant ut tabernaculum unum mansionibus multis ad terram promissionis portent. Quos unius exemplum ad timorem humiliat ut angelos luciferi casus utan   : « Non glorietur sapiens in sapientia sua » sed : « Qui gloriatur in Domino glorietur »ao  .||
marg.| marg.| ET VENIUNT etc. Beda Venerabilis BEDA. Qui aliorum curam susceperunt, sollicite custodire debent conscientie domum, ut se prius inde alios regant.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Domus in qua conveniunt primitiva Ecclesia est. Turbe que impediunt panem manducare peccata et vitia sunt, quia : ‘Qui manducat corpus Domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus Domini'ap  . Unde Dominus in furorem vertitur cum dicit : « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam »aq  .||

an  Ier. 9, 23.
ao  1Cor. 1, 31.
ap  Cf. 1Cor. 11, 29 : « Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini ».
aq  Io. 6, 54.
et convenit
interl.| interl.| felix occupatio salvatoris, felix studium turbe confluentis||
iterum turba
interl.| interl.| idiote minus eruditi||
ita ut non possent neque panem
interl.| interl.| etiam||
manducare.
Numérotation du verset Mc. 3,21 
Et cum audissent
marg.| marg.| ET CUM  AUDISSET. Turba frequentat eum sui tamquam furiosum despiciunt.||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 969va ; facsim., p. 98a} [Rusch, f. 969va ] In quo salus gentium notatur et invidia Iudeorum reprobatur, de quibus : « In propria venit et sui eum non receperunt »ar  .||

ar  Io. 1, 11.
sui
interl.| interl.| discipuli||
exierunt
interl.| interl.| quem faciunt alii magnum, sui despiciunt : quiaas  « Non est propheta sine honore nisi in patria sua »||

as  Mt. 13, 57.
interl.| interl.| tamquam furiosum||
Dicebant enim :
interl.| interl.| quia sapientie eius altitudinem capere non poterant, alieno sensu locutum putabant||
Quoniam in furorem versus est.
interl.| interl.| et hoc errabant discipuli||
Numérotation du verset Mc. 3,22 
Et scribe
interl.| interl.| sapientes||
marg.| marg.| ET SCRIBE. Beda Venerabilis BEDA. Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis si forte intelligant. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt nulla spes est. Unde :  Scribe, id est sapientes etc.||
qui ab Hierosolymis
marg.| marg.| AB HIEROSOLYMIS. Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilea et Iudea et Hierosolymis et trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem que sunt civitates gentilium. Et scribe ab Hierosolymis blasphemabant, quia turba populi Iudeorum illum cum palmis et laudibus perduxit gentiles desiderabant. Scribe et seniores populi de nece eius tractabant.||
descenderant dicebant :
interl.| interl.| hoc||
Quoniam
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Patitur ipse quod nos pati docuit, dicensat   : « Beati eritis cum maledixerint vobis » homines||

at  Mt. 5, 11.
Beelzebub
interl.| interl.| vir muscarum||
marg.| marg.| BEELZEBUB. 'Vir muscarum' sive 'habens muscas' quo nomine principem demoniorum cognominabant propter sordes immolaticii cruoris.||
habet et quia in principe demoniorum17  eicit demonia.

17  demoniorum Cor3 (al.) Rusch] demonum ΩJ
Numérotation du verset Mc. 3,23 
Et convocatis eis
interl.| interl.| ut probet ratione quia neque mentecaptus est neque in Beelzebub eicit demones||
in parabolis
interl.| interl.| ut non intelligant donec capiantur||
dicebat illis : Quomodo
interl.| interl.| hoc||
potest Satanas Satanan eicere ?
interl.| interl.| nullo modo quia||
marg.| marg.| QUOMODO  POTEST. Beda Venerabilis BEDA. Eligant quod volunt. Si Satanas Satanan non potest eiicere, nihil contra Dominum dicunt. Si autem potest recedant a regno eius quod divisum stare non potest.||
Numérotation du verset Mc. 3,24 
Et si regnum
interl.| interl.| causa premissa||
in se dividatur
interl.| interl.| ut demones pugnent contra se||
non potest stare regnum illud.
interl.| interl.| discordia maxime res dilabuntur||
Numérotation du verset Mc. 3,25 
Et si domus
interl.| interl.| aliter probat idem||
super18 
interl.| interl.| contra||

18  super ΩJ Rusch Weber] supra Li447@
semetipsam dispertiatur
interl.| interl.| pugnando||
non potest19  domus illa stare.

19  potest Li447@ Rusch] poterit ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 3,26 
Et
interl.| interl.| ergo||
si Satanas
interl.| interl.| de cuius regno estis||
consurrexerit in
interl.| interl.| contra||
semetipsum, dispertitus est et non poterit20  stare sed finem habet.

20  poterit Li447@ ΩJ Rusch] potest Weber
Numérotation du verset Mc. 3,27 
Nemo potest
interl.| interl.| vos dicitis, quia in Beelzebub eicio demonia, sed : Nemo potest etc.||
vasa
interl.| interl.| homines a diabolo deceptos||
fortis
interl.| interl.| diaboli||
ingressus in domum21  diripere,
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Mundum in maligno positum in quo usque ad adventum salvatoris quasi in pacato imperio sine contradictione quiescebat||

21  ingressus in domum ΩJ Rusch Weber] inv. Li447@
nisi prius fortem
interl.| interl.| diabolum||
alliget
interl.| interl.| a seductione compescat||
et tunc domum22  diripiet.
interl.| interl.| ereptos a diabolo, Ecclesie adunavit et per distinctas graduum dignitates ordinavit : Et tunc domum etc.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Domum diripuit, quia omnes mundi partes a diabolo possessas apostolis et eorum successoribus quasi divisas provincias, ut populos ad fidem converterent distribuit.||

22  domum Rusch] + eius Li447@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 3,28 
Amen dico vobis,
interl.| interl.| dicitis me immundum spiritum habere, sed||
quoniam omnia dimittentur
interl.| interl.| hec contra Novatianum qui in martyrio lapsis veniam negat.||
filiis hominum
interl.| interl.| digne penitentibus||
peccata
interl.| interl.| in quolibet||
et blasphemie
interl.| interl.| in Deum||
quibus blasphemaverint23  .

23  blasphemaverint Li447 Rusch Clementina Weber] blasphemaverunt ΩJ
Numérotation du verset Mc. 3,29 
Qui autem blasphemaverit
interl.| interl.| id est qui intelligens opera Dei cum negare non possit ex invidia contradicit et opera Spiritus sancti dicit esse Beelzebub.||
marg.| marg.| QUI  AUTEM  BLASPHEMAVERIT. Hieronymus HIERONYMUS. Quia non meretur penitentiam agere ut recipiatur, qui Christum intelligens principem demoniorum esse dicebat, quia numquam solvitur a carcere qui quadrantem verbi novissimum non solverit ante finem vite. Quattuor namque partibus fundatur denarius eterne vite, ut quod corde credis ore confitearis et quod confiteris opere compleas et quod compleveris docere non cessaverisau   : “Qui enim fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno celorum”.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Mattheus dicitav   : ‘Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum vel verbum dixerit contra spiritum sanctum non habebit remissionem neque in hoc seculo neque in futuro'. Ubi ostendit quedam relaxari in futuro. Quod de minimis intelligendum est ut de sermone otioso, de risu nimio quorum etiam hec vita veniam promeruit.||

au  Mt. 5, 19.
av  Mt. 12, 32-33 : « Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in future ».
in Spiritum sanctum,
marg.| marg.| IN SPIRITUM  SANCTUM. Beda Venerabilis BEDA. Non quia spiritum non esse, vel quia esse sed non Deum esse, vel Deum esse sed minorem Patre et Filio. Quia hoc non invidia diabolica sed humana ignorantia sed : Quoniam dicebant etc.||
interl.| interl.| quia penitere digne non potest||
marg.| marg.| IN ETERNUM. Hoc contra Origenem qui omnibus peccatoribus veniam promittit post iudicium transactis innumeris seculis.| 24  ||
marg.| marg.|+ Isaiasaw  : “Mittentur in lacum, mittentur in carcere et in novissimis visitabuntur”. Ex hac auctoritate male intellecta prorumpens Origenes in presumptionem dampnatus est quia quodam modo Spiritus sancti benignitatem fatuam iudicabat in hoc quod non iud<icabit> malos, scilicet exquipando bonis non ultra iudicium puniendos.| 25  ||

aw  Cf. Is. 24, 22.

24  Codd. : P17233 (82v) Rusch
sed reus erit
interl.| interl.| quia similis diabolo contra conscientiam suam maiestatem Dei oppugnat||
eterni delicti.
interl.| interl.| quia ipse eterne delinquit qui numquam penitet||
Numérotation du verset Mc. 3,30 
Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.
Numérotation du verset Mc. 3,31 
Et veniunt26 
interl.| interl.| eo predicante||

26  veniunt ΩJ Rusch Weber] venerunt Li447 Li447@
mater eius et fratres
interl.| interl.| populus Iudeorum||
et foris stantes
interl.| interl.| in littera||
miserunt ad eum vocantes eum
interl.| interl.| foras||
Numérotation du verset Mc. 3,32 
et sedebat circa eum
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. In spiritali intelligentia quiescebat||
turba
interl.| interl.| gentilium||
et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris querunt te.
marg.| marg.| FRATRES. Hieronymus HIERONYMUS. Non filii Marie semper virginis, ut mentitur Helvidius27   ax  ay  , vel Ioseph ex alia uxore, sicut alii garriunt, sed cognati.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Mystice. Mater et fratres populus Iudeorum ex quibus Christus secundum carnem, foris stant in litterali sensu. Turba in domo gentes in spiritali mysterio. Foris volunt Iudei videre Christum quia spiritalem intelligentiam non querentes, potius ad carnalia docenda eum exire cogunt vel querunt.||

ay  Cf. Hieronymus, Adversus Helvidium de Mariae virginitate perpetua, PL 23, 193-216.
27  Helvidius] corr., Helindius cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mc. 3,33 
Et respondens eis ait :
interl.| interl.| nos quoque si foris stemus non cognoscemur||
Que est mater mea et fratres mei ?
marg.| marg.| QUE  EST  MATER  MEA ? Beda Venerabilis BEDA. Non refutat obsequi matri qui dicit : ‘Honora patrem et matrem'az  . Sed ostendit se plus debere paternis mysteriis quam maternis affectibus, idem exemplo monstravit quod verbo ait : « Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus »ba  . Nec fratres iniuriose contemnit, sed opus spiritale prefecit cognationi docens meliorem esse copulam cordium quam corporum.||

az  Ex. 20, 12 : « Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi » ; Dt. 5, 16 : « Honora patrem tuum et matrem, sicut precepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ».
ba  Mt. 10, 37.
Numérotation du verset Mc. 3,34 
Et circumspiciens eos
interl.| interl.| ut attentos faciat||
qui in circuitu eius sedebant ait : Ecce mater mea et fratres mei.
marg.| marg.| ECCE  MATER  MEA. Hieronymus HIERONYMUS. Ut sciamus nos esse et fratres eius et matrem, si voluntatem Patris eius fecerimus ut coheredes simus, quia non in sexibus sed in factis discernit. Soror et frater credendo, mater predicando dum per predicationem amor Christi quasi ipse Christus in corde auditoris generatur.||
Numérotation du verset Mc. 3,35 
Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est.
interl.| interl.| propter utrumque sexum fidelium||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_3)