initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. Marci evangelium**>

Capitulum 5

Numérotation du verset Mc. 5,1 
{t. 4 : Erfurt, f. 971ra ; facsim., p. 101a} [Rusch, f. 971ra ] Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 971ra ; facsim., p. 101a} [Rusch, f. 971ra ] GERASENORUM. Beda VenerabilisBEDA. Garasa urbs insignis Arabie trans Iordanem iuncta monti Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci precipitati sunt. Significat gentes quas post resurrectionem suam Dominus missis predicatoribus visitare dignatus est. Unde bene Gerasa sive Gergesi colonum eiciens, sive advena appropinquans interpretatur, quia gentium populus colonum, scilicet diabolum a quo diu incolebatur, expulit et qui erat longe factus est prope in sanguine Christi.

a Fons : Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt. 8, PL 162, 1325C: «Et cum venisset Jesus trans fretum in regionem Gerasenorum. Gerasa est urbs Arabiae trans Jordanem, juncta monti Galaad, quem tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tyberiadis, in quo porci praecipitati sunt. Significat autem nationem gentium, quam post somnum passionis et resurrectionis suae gloriam missis praedicatoribus Salvator dignatus est visitare. Unde bene Gerasa dicitur. Gerasa enim, ut quidam legunt, colonum ejiciens, sive advena appropinquans interpretatur, videlicet insinuans, quia gentium populus, et diabolum a quo incolebatur, de suo corde repulerit, et qui erat longe, factus est sic prope in sanguine Christi ».
b Beda Venerabilis , In Mc., lib. 2, cap. 5, CCSL 120, p. 491.93-95: «Gerasa est urbs insignis arabiae trans iordanen iuncta monti galaad quam tenuit tribus manasse non longe a stagno tiberiadis in quod porci praecipitati sunt». Cf.   Otfridus Wizanburgensis, Glossae in Matthaeum   , c. 8, par. 28   , CCCM 200, lin.   218-221 [*] : « Significat gentes , quas Dominus post somnum passionis et gloriam resurrectionis per praedicatores dignatus est uisitare , unde bene Genesa interpretatur 'colonum eiciens' uel 'aduena propinquans'  ».   <<   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 249.9-13*  Beda Venerabilis , In Lc., lib. 3, cap. 8, CCSL 120, linea 668   Beda Venerabilis , In Mc., lib. 2, cap. 5, CCSL 120, p. 491.98-102 : «Vnde bene gerasa siue gergesi ut quidam legunt colonum eiciens uel aduena propinquans interpretatur uidelicet insinuans quia gentium populus et eum a quo nequiter incolebatur hostem suis de cordibus eiecerit et qui erat longe factus sit prope in sanguine christi ».
c<Parall.> Glossa ordinaria (Dt. 7, 1 ; Ios. 3, 10 ; Mt. 8, 28 ; Mc. 5, 1 ; Lc. 8, 26).

1 Hic incipit capitulum 5 CorS1 | 2 fretum CorS1 Li447@ ΩJ Rusch Weber ] om. Li447 | 3 regionem CorS1 ΩJ Rusch Weber ] regione Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 5,2 
Et exeunte eo de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Gentes que demoniacis illuse doctrinis idola colunt.
marg.|  HOMO  IN  SPIRITU. Isidorus HispalensisISIDORUS. Homo iste desperatissimus est populus gentium quem enumerat Apostolus : elatus, superbus, immundus, sanguinarius, idolatra, ignominiosus, nec lege nature, nec Dei, nec humano timore ligatus. Cui ‘legio’ nomen est, id est decem millia que cadunt a dextera Patris que est Christus. Huic grex porcorum creditur, hi sine respectu misericordie simul in inferno per imperium immature mortis suffocantur. Ab his multi fugiunt, qui pascebant eos. Flagellato enim stulto sapiens sapientior fit vel prudentior.

Cf. 2Tim. 3, 1-4 : « Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa : erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei ».

Exeunte eo Rusch ] exeunti ei Ω F ΩJ Li447 Li447@ Weber ei Li447 Li447@ Rusch Weber ] om. J
Numérotation du verset Mc. 5,3 
qui domicilium habebat
interl.|  quia gentes mortuis operibus, id est peccatis, delectantur
in monumentis
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Perfidorum corpora anime peccatis mortue sunt sepulcra
et neque catenis
interl.|  legibus divinis quia non erat dignus
marg.|  ET  NEQUE  CATENIS. Beda VenerabilisBEDA. Catenis et compedibus graves et dure leges gentium significantur, quibus peccata in re eorum publica cohibebantur. Ruptis catenis - ut Lucas scribit - subito agebatur a demonio in deserto, quia etiam transgressis illis legibus ad ea scelera cupiditate raptabantur que iam vulgarem excederent consuetudinem.

Cf. Lc. 8, 29 : « Precipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a demonio in deserta ».
iam quisquam
interl.|  vel Deus vel homo
poterat eum ligare,

poterat eum Ω F Rusch ] inv. ΩJ Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 5,4 
quoniam sepe compedibus et catenis vinctus dirumpisset catenas et compedes comminuisset. Et nemo poterat eum domare.
Numérotation du verset Mc. 5,5 
Et semper nocte
interl.|  adversis
ac die
interl.|  prosperis

nocte-ac-die] inv. Ω F
in monumentis
interl.|  in seditate operum
et in montibus
interl.|  in fastibus superbie
fastibus] corr. , fastubus cacogr . Rusch
erat clamans
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Per verba durissime infidelitatis
et concidens se lapidibus.
interl.|  quoniam arreptis cautibus seipsos furibundi concidebant
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Idolis
marg.|  Concidens producta ; -ci a cedo non a cado.

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189

Numérotation du verset Mc. 5,6 
Videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
Numérotation du verset Mc. 5,7 
et clamans voce magna dixit10   : Quid mihi et tibi,
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Quasi : nihil commune nobis
interl.|  hoc contra Iudeos qui dicunt :"In Beelzebub eicit demonia"

Cf. Lc. 11, 15 : « Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe demoniorum eicit demonia».

10  dixit Ω F ΩJ Rusch ] + ei Li447 Li447@ |dicit Weber
Iesu Fili Dei
interl.|  hoc contra Arrium qui negat Filium Dei
interl.|  credunt et contremiscunt Filium Dei
Altissimi11   ?
interl.|  vel : summi

11  Altissimi Ω F Li447 Li447@ Rusch ] summi ΩJ Weber
Adiuro te, per Deum, ne me torqueas.
marg.|  TORQUEAS etc. Beda VenerabilisBEDA. Magnum tormentum ei a lesione hominis cessare et tanto dimittit gravius quanto possidet diutius.
Numérotation du verset Mc. 5,8 
Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.
Numérotation du verset Mc. 5,9 
Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ?
marg.|  QUOD  TIBI  NOMEN  EST ? Beda VenerabilisBEDA. Non quasi nescius interrogat, sed ut confessa publica peste quam toleraverat, virtus curantis gratior appareat. Sed etiam sacerdotes nostri temporis qui per exorcismum demones eiciunt solent dicere, non aliter patientes posse curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod a demonibus visu, auditu vel quolibet sensu corporis, aut animi vigilantes dormientesve pertulerunt, patenter confiteantur.
Et dicit ei12   : Legio mihi nomen13  est quia multi sumus.
marg.|  LEGIO etc. Beda VenerabilisBEDA. Significat populum gentilem innumeris idolatrie cultibus mancipatum, cui contra est : « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una ». Unde bene in Babylonis constructione linguarum unitas per spiritum superbie scissa, in Hierusalem per gratiam Spiritus sancti linguarum varietas est adunata, et illa confusio et hec pacis visio dicitur, quia electos in pluribus linguis et gentibus una fides et pietas toto orbe pacificando confirmat, reprobos {t. 4 : Erfurt, f. 971ra ; facsim., p. 101a} [Rusch, f. 971ra ] aut plures secte quam lingue dissociando confundunt.

Act. 4, 32.
Cf. Gn. 11, 1-9.
Cf. Act. 2, 1-11.

12  ei Ω F Rusch Weber ] illi ΩJ 13  m. n. ] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 5,10 
Et deprecabatur14  eum multum ne se expelleret extra regionem.
interl.|  sed mitteret in gregem porcorum et hoc est : Erat enim 15  etc.

14  deprecabatur Ω F ΩJ Li447 Rusch Weber ] precabatur Li447 Li447@
15  sic Rusch
Numérotation du verset Mc. 5,11 
{t. 4 : Erfurt, f. 971rb ; facsim., p. 101b} [Rusch, f. 971rb ] Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens in agris16  .

16  magnus pascens in agris Rusch ] magnus pascens ΩJ Li447 Li447@ Weber ; in agris pascens CorS2 (al. : in agris pro   magnus ) Ω F (pascens in agris)
Numérotation du verset Mc. 5,12 
Et deprecabantur eum spiritus dicentes : Mitte nos
marg.|  MITTE  NOS. Beda VenerabilisBEDA. Lucas : « Et rogabant eum ne imperaret illis ut in abyssum irent ». Sciebant ergo aliquando futurum ut per adventum eius mitterentur in abyssum, non futura predivinantes sed prophetarum in se dicta recolentes, ideoque gloriam Christi quam mirabantur ad suam tendere timebant damnationem.

Lc. 8, 31.
in porcos
marg.|  IN  PORCOS. Beda VenerabilisBEDA. Porci significant ‘homines immundos’ qui vocis et rationis expertes in monte superbie pascuntur, et lutulentis actibus oblectantur quibus per cultum idolorum possunt demones dominari. Nam nisi quis porci more vixerit, in eum Diabolus potestatem non accipit, nisi forte ad probandum non autem ad perdendum.
ut in eos introeamus.
marg.|  ut porcorum perditio hominibus esset salutis occasio. Pastores enim videntes statim nuntiaverunt civitati
Numérotation du verset Mc. 5,13 
Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Accepta potestate a Deo. Aliter enim nec pecoribus nocerent
et magno impetu grex precipitatus est in mare
marg.|  GREX  PRECIPITATUS. Beda VenerabilisBEDA. Quia iam clarificata Ecclesia, et liberato populo gentium a demonum dominatione, in abditis agunt sacrilegos ritus qui Christo credere noluerunt ceca et profunda curiositate submersi.
ad duo millia
marg.|  AD  DUO  MILLIA. Beda VenerabilisBEDA. Erubescat Manicheus si de eadem substantia et ex eodem auctore hominum bestiarumque sunt anime, quoniam ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur.
et suffocati sunt17  in mari.

17  sunt Ω F ΩJ Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 5,14 
Qui autem pascebant eos
marg.|  QUI  AUTEM. Quia quidam primates impiorum, quamvis christianam legem fugiant, potentiam tamen eius stupendo et mirando per gentes predicant.
fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et18  egressi sunt videre quid esset facti19  .

18  Et Ω F ΩJ Rusch Weber ] om. Li447@ 19  facti ΩJ Rusch ] factum Cor3 (al.)
Numérotation du verset Mc. 5,15 
Et veniunt20  ad Iesum et vident illum
marg.|  ET  VIDENT  ILLUM. Beda VenerabilisBEDA. Lucas : ‘Sedentem ad pedes eius’, quod significat eos qui a peccatis correcti sunt, fixa mentis intentione vestigia salvatoris que sequantur intueri.

Cf. Lc. 8, 35 : « Exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo demonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt ».

20  veniunt Li447 Li447@ Ω J Rusch ] venerunt Ω F P9389 Wordsworth (Q R) Ed1538
qui a demonio vexabatur, sedentem, vestitum
marg.|  VESTITUM. Virtutum studio, quod vesana mente perdiderat. Unde filius prodigus ad patrem rediens mox stola prima cum annulo induitur, quia quisquis vero corde penituerit potest donante Christi gratia pristina iustitie opera, de quibus ceciderat cum annulo inviolate fidei recuperare.

Cf. Lc. 15, 22 : « Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum eius, et calceamenta in pedes eius ».
et sane mentis, et timuerunt21  .
marg.|  ET  TIMUERUNT. Multi enim antiqua suavitate delectati honorare se, sed pati nolle Christianam legem dicunt, quia eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina conversatione sanatum.

21  timuerunt] + eum Ω F ²
Numérotation du verset Mc. 5,16 
Et narraverunt illis22  qui viderant qualiter factum esset ei qui demonium habuerat et de porcis.

22  illis Rusch Clementina Weber ] illi Li447 (cum aliis codd. Catenae aureae) , ill’ Ω F ΩJ L447@
Numérotation du verset Mc. 5,17 
Et rogare ceperunt eum23 
marg.|  ET  ROGARE  CEPERUNT. Rabanus MaurusRABANUS. Ut Petrus : « Exi a me, Domine, quia homo peccator sum» etc. Ne tangant arcam Dei ut Oza.

Lc. 5, 8.
Cf. 1Par. 13, 9-10 : « Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino ».

23  ceperunt eum Ω F Rusch ] inv. ΩJ Li447 Li447@ Weber
ut discederet de24  finibus eorum.
interl.|  conscii fragilitatis sue adhuc infirmi pondus sapientie eius sustinere non poterant

24  de Ω F ΩJ Rusch Weber ] a Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 5,18 
Cumque ascenderet navim cepit illum deprecari qui a demonio vexatus fuerat ut esset cum illo
interl.|  «Dissolvi et esse cum Christo multo melius est ».

Cf. « Cupio dissolvi et esse cum Christo » : sententia ex Phil. 1, 23 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Cassiodorus, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
Numérotation du verset Mc. 5,19 
et non admisit25  eum
interl.|  quia manere in carne propter alios necessarium est

25  et non admisit Li447 Li447@ Rusch Weber ] Ihesus autem non admisit Z P Φ Ω F , Ihesus autem non permisit ΩJ
sed ait illi : Vade in26  domum tuam ad tuos
marg.|  VADE. Beda VenerabilisBEDA. Sic quisque post resurrectionem peccatorum in conscientiam bonam redeat et propter aliorum salutem evangelio serviat, ut post cum Christo quiescat, nedum prepropere vult iam esse cum Christo, negligat predicationis mysterium fraterne {t. 4 : Erfurt, f. 971va ; facsim., t. 4, p. 102a} [Rusch, f. 971va ] redemptioni accommodatum.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Homo sanatus mittitur in domum suam, id est in spiritalem legis observantiam et predicat in Decapoli, id est observat decalogum dum a romano, nunc regno convertuntur Iudei, id est sunt de Ecclesia qui etiam in littera tantum pendent decalogi, quia moralia ad litteram observanda sunt.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Mattheus duos, Marcus et Lucas unum a demone curatum dicunt, quia unus eorum clarioris nominis et famosioris, et ideo curatio eius est famosior. Alleg<orice> : duo gentes significant de duobus filiis Noe. Cum enim Noe tres filios genuerit, unus assumptus est in possessionem Dei, duo idolis dediti.

26  in Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] ad ΩJ
et nuntia27  illis quanta tibi Dominus fecerit28  * {t. 4 : Erfurt, f. 971va ; facsim., t. 4, p. 102a} [Rusch, f. 971va ] et misertus sit tui.

27  nuntia Li447 Li447@ Rusch ] a(d)nuntia ΩJ Weber 28  tibi Dominus fecerit Ω F ΩJ Li447 Li447@ Weber ] tibi fecerit Dominus Rusch
Numérotation du verset Mc. 5,20 
Et abiit et cepit predicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur29  .

29  o. m. Li447@ Rusch Clementina Weber ] inv. ΩJ (omnes in ras. )
Numérotation du verset Mc. 5,21 
Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad eum30 
interl.|  vel : illum

30  turba multa ad eum Ω F Li447 Li447@ Rusch Weber ] ad illum turba multa ΩJ
et erat circa mare.
Numérotation du verset Mc. 5,22 
Et venit quidam de archisynagogis
interl.|  Moyses legislator
marg.|  ET  VENIT  QUIDAM. Hieronymus HIERONYMUS. Post hec Iairus archisynagogus venit, quia ‘cum intraverit plenitudo gentium tunc omnis Israel salvus fiet'. Iairus illuminans vel illuminatus, id est iudaicus populus umbra littere deposita, spiritu illustratus et illuminatus procidens ad pedes, id est ad incarnationem Iesu se humilians, rogat pro filia qui sibi vivit alios vivere facit. Abraham et Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua et sequitur Iesus preces eorum.

Cf. Rm. 11, 25-26 : « Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob ».
nomine Iairus
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Iairus    : ‘illuminans vel illuminatus’, quia verbis vite populum illuminavit et ut hoc posset a Spiritu sancto illuminatus est.
et videns eum procidit
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Humiliat se
ad pedes eius.
interl.|  Incarnationem
interl.|  caput Christi Deus, pedes incarnatio est
Numérotation du verset Mc. 5,23 
Et deprecabatur eum multum31  * dicens : Quoniam filia mea
interl.|  plebs iudaica
marg.|  QUONIAM  FILIA. Beda VenerabilisBEDA. Lucas : « Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et hec moriebatur ». Filia archisynagogi est synagoga sola legali institutione composita, quasi unica Moysi nata. Hec duodecimo anno, id est tempore pubertatis appropinquante moriebatur, quia nobiliter a prophetis educata, postquam ad intelligibiles annos pervenit, et spiritalem Deo sobolem generare debuit, subito errorum languore consternata, spiritales vias desperabiliter obmisit.

Lc. 8, 42.

31  multum Ω F ΩJ Li447 Li447@ Weber ] om.Rusch
in extremis est.
interl.|  in desperatione
Veni,
interl.|  in carnem
impone manum tuam32 
interl.|  misericordie

32  manum tuam Ω F Rusch ] manum ΩJ Li447@ , manus Weber
super eam ut salva sit
interl.|  a vitiis
et vivat.
interl.|  in virtutibus
Numérotation du verset Mc. 5,24 
Et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et comprimebant eum33  .
marg.|  ET  COMPRIMEBANT  EUM. Dum ad puellam sanandam vadit a turba comprimitur, quia Iudeis salutis monita prebens quibus egram eorum conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum consuetudine gravatus est.

33  comprimebant ΩJ Rusch Weber ] comprimebat Ω F Li447@ | eum Li447 Li447@ Rusch Clementina ] illum ΩJ ( in ras.? ) Weber
Numérotation du verset Mc. 5,25 
Et mulier,
interl.|  emorroissa
marg.|  ET  MULIER etc. Pergente Domino ad filiam archisynagogi morbosa mulier annis duodecim preripit sanitatem et post filia sanata est et suscitata est, quia sic dispensata est salus humani generis, ut primo aliqui ex Israel, deinde plenitudo gentium « et sic omnis Israel salvus fieret ».

Cf. Rm. 11, 25-26 : «Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob».
que erat in profluvio sanguinis annis duodecim34 
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Notandum quod puella duodennis et mulier duodecim annis sanguine fluxit, id est quando hec nata fuit illa infirmari cepit. Una enim pene eademque seculi etate et Synagoga in patriarchis nasci et gentes ceperunt idolatria fedari.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Mulier sanguinaria a Domino curata, Ecclesia est de gentibus ingenti carnalium delectationum fluxu polluta, et iam a cetu fidelium segregata. Hec dum Christus Iudeam sanare discerneret, iam paratam aliisque promissam salutem spe certa prevenit.

34  annis duodecim ΩJ Rusch Weber ] inv . Li447 Li447@ , def. Ω F
Numérotation du verset Mc. 5,26 
et fuerat multa perpessa a compluribus medicis
marg.|  MEDICIS. Beda VenerabilisBEDA. Falsis theologis, philosophis, legum secularium {t. 4 : Erfurt, f. 971vb ; facsim., p. 102b} [Rusch, f. 971vb ] doctoribus, qui se utilia vivendi precepta dare promittebant. Demones quoque quasi hominibus consulendo se pro Deo colendos ingerebant, quibus audiendis, quanto magis naturalis industrie vires expendebant, tanto minus sanari poterant. Sed cum audissent populum Iudeorum egrotasse et verumr medicum de celo venisse, ceperunt languoris sui et sperare et inquirere remedium.
et erogaverat omnia sua
interl.|  naturalem industriam
nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat,
Numérotation du verset Mc. 5,27 
cum audisset de Iesu venit
interl.|  per fidem
in turba retro
marg.|  VENIT  IN  TURBA  RETRO. Beda VenerabilisBEDA. « Si quis mihi ministrat me sequatur ». Et alibi : ‘Post Dominum Deum ambulabis'. Vel quia Deum presentem in carne non videt, sed post ad fidei agnitionis gratiam pervenit. Et tactu, id est participatione sacramentorum eius meruit sanari a peccatis. Fons quippe sanguinis, origo peccati primordium immunde cogitationis, ex quo omne peccatum oritur. Sed Dominus non solum opera, sed et verba mala et cogitationum radicem sacramentis evangelicis quasi suis vestimentis fontes obsceni sanguinis emundat.

Io. 12, 26.
Cf. Os. 11, 10 : « Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet,et formidabunt filii maris ».
et tetigit vestimentum eius.
marg.|  TETIGIT. Beda VenerabilisBEDA. Sola fidelis mulier Dominum tangit quem passim comitans turba comprimit. Quia qui diversis inordinitate glomerantium heresibus, vel perversis moribus gravatur solo fideli Ecclesie corde tangitur. Unde : « Noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum », quia veraciter tangere est eum equalem Patri credere.

Io. 20, 17.
Numérotation du verset Mc. 5,28 
Dicebat enim : Quia si vel vestimentum35  eius tetigero, salva ero.

35  vestimentum Ω F ΩJ Rusch Weber ] vestimenta Li447@
Numérotation du verset Mc. 5,29 
Et confestim siccatus est fons sanguinis eius.
interl.|  radix immunde cogitationis
Et sensit corpore {t. 4 : Erfurt, f. 971vb ; facsim., p. 102ba} [Rusch, f. 971vb ] quod36  sanata esset a plaga.

36  quod] quia Ω F
Numérotation du verset Mc. 5,30 
Et statim Iesus in semetipso cognoscens37  virtutem que exierat de illo38  conversus ad turbam39  ait40   : Quis tetigit vestimenta mea ?
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Interrogat ut salus quam mulieri dederat, declarata et agnita fidei virtute, multis proficiat.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Septima virtute suscitatur mortua, sed inter viam tangit fimbriam mulier sanguinaria que cum salute substantiam in medicos nihil proficientes perdiderat. Septima die requievit Deus ab omni opere.Quando suscitatur mortua intus et semivivia foris cum turbis fluxus sanguinis sterilitatem facit. Unde ad Ecclesiam gentium : « Letare sterilis que non paris ». Retro accedit, id est post resurrectionem, fimbriam tangit ac si cymbala et .mala punica que pendent in extremis oris summi sacerdotis tunice. Cymbalum 'confessionem', malum punicum 'martyrii voluntatem' significat et 'virtutum candorem'.

Cf. Gn 2, 2 : « Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat ».
Gal. 4, 27.

37  in semetipso - cognoscens Li447 Rusch Weber ] inv. ΩJ , in semetipso Li447@ , in semetipsum cognoscens Ω F | 38  illo Ω F Rusch ] eo ΩJ Li447 Li447@ Weber | 39  turbam Ω F Li447@ Rusch Weber ] turbas ΩJ | 40  ait Ω F Rusch ] aiebat ΩJ Li447 Li447@ Weber |
Numérotation du verset Mc. 5,31 
Et dicebant ei41  discipuli sui42   : Vides turbam
interl.|  inordinatos.

41  ei Linz447 Linz447@ ΩJ] ad eum Ω F 42  sui Li447@ ΩJ Rusch Weber ] eius Li447
comprimentem te
interl.|  heresibus pravis moribus
et dicis quis me tetigit ?
Numérotation du verset Mc. 5,32 
Et circumspiciebat videre eam que hoc fecerat.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. « Oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum », « Iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum ».

Ps. 33, 16.
Ps. 33, 7.
Numérotation du verset Mc. 5,33 
Mulier autem43  timens et tremens
marg.|  MULIER  AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Ecce quo tendebat interrogatio, ut mulier scilicet confiteatur veritatem diuturne infirmitatis, et subite credulitatis et sanationis, et ita ipsa confirmaretur in fide et aliis preberet exemplum.

43  autem ΩJ] vero Ω F
sciens quod factum esset in se venit et procidit44  ante eum et dixit ei omnem veritatem.

44  procidit Ω F ΩJ Rusch Weber ] procidat Li447@
Numérotation du verset Mc. 5,34 
Ille45  autem dixit ei : Filia,
interl.|  ideo quia fidelis

45  Ille] Ihesus Ω F
fides tua te salvam fecit.
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Non dicit faciet, in eo enim quod credidit iam salva facta est
Vade in pace et esto sana a plaga tua.
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Perseverando in eadem fideaa   : « Qui enim perserveraverit » etc.

aa  Mt. 10, 22 ; 24, 13.
Numérotation du verset Mc. 5,35 
Adhuc eo loquente
marg.|  ADHUC  EO  LOQUENTE. Beda VenerabilisBEDA. Muliere sanata statim nuntiatur puella mortua, quia Ecclesia gentium a labe vitiorum curata et ob fidei meritum filia nominata, continuo Synagoga perfidie leto resoluta est, quia in Christum non credidit, et invidie quia Ecclesiam credere doluit.
veniunt ad archisynagogum46  dicentes : Quia47  filia tua mortua est
marg.|  QUIA  FILIA  TUA. Beda VenerabilisBEDA. Multi enim hodie statum Synagoge videntes, restaurari posse non credunt et pro restauratione eius supplicandum esse non estimant. Sed quod hominibus est impossibile Deo est possibileab  . Unde sequitur :   Iesus autem etc.

ab  Cf. Mc. 10, 27 : « Et intuens illos Iesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum ». Cf. Mc. 9, 22 : « Iesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti ».

46  ad archisynagogum ΩJ Li447 Li447@ Rusch ] ab archisynagogo Weber, nuntii praem. Ω F 47  Quia Ω F ΩJ Li447 Rusch Weber ] Quod Li447@
quid ultra vexas magistrum ?
Numérotation du verset Mc. 5,36 
Iesus autem audito verbo quod dicebatur48  ait archisynagogo :
marg.|  ARCHISYNAGOGO. Archisynagogus cetus est doctorum legis de quibusac   : « Super cathedram Moysi sederunt scribe et Pharisei ». Qui si credere noluerint etiam subiecta eis Synagoga salva erit.

ac  Mt. 5, 13.

48  audito - verbo quod dicebatur Ω F ΩJ Rusch ] inv. Li447 Li447@ Weber
Noli timere. Tantummodo crede.
Numérotation du verset Mc. 5,37 
Et non admisit quemquam sequi se49 
marg.|  ET  NON  ADMISIT. Beda VenerabilisBEDA. Blasphemis et irrisoribus nont sunt revelanda {t. 4 : Erfurt, f. 972ra ;facsim., p. 103a} [Rusch, f. 972ra ] mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibiad   : « Iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ».

ad  Lc. 7, 35.

49  sequi se] inv . Ω F
nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi.
Numérotation du verset Mc. 5,38 
Et veniunt in50  domum archisynagogi et videt51  tumultum {t. 4 : Erfurt, f. 972ra ; facsim., t. 4, p. 103a} [Rusch, f. 972ra ] et flentes et ululantes52  multum.
marg.|  FLENTES  ET  ULULANTES. Beda VenerabilisBEDA. « Letentur omnes qui sperant in Domino et in eternum exultabunt et habitabis in eis »ae  . Hanc letitiam merito infidelitatis Synagoga amisit, et ideo inter flentes et ululantes mortua iacet. Sed Iesus eam funditus interire non patitur. Unde sequitur :   Et ingressus etc.

ae  Ps. 5, 12.

50  in Ω F Li447@ Li447 Rusch Clementina Weber ] ad ΩJ | 51  videt Cor3 (vel) Ω F Rusch Weber ] vident ΩJ Li447 Li447@ , vidit Cor3 (vel) | 52  ululantes Ω F Rusch ] eiulantes ΩJ , heiulantes Li447 Li447@ Weber |
Numérotation du verset Mc. 5,39 
Et ingressus ait illis53   : Quid turbamini et ploratis ? Puella non est mortua sed dormit.
marg.|  NON  EST  MORTUA. Mihi in cuius dispositione et anima recepta vivit et caro suscitanda quiescit. Hinc mos est Christianis ut mortui qui resurrecturi non dubitantur dormientes vocentur. Undeaf   : « Nolumus vos ignorare fratres de dormientibus ».
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Cum anima que peccaverit moriatur, ea tamen quam Dominus ad vitam eternam previdet, nobis quidem mortua fuisse sed ei obdormisse non incongrue dici potest.

af  1Th. 4, 13.

53  illis Ω F Rusch ] eis ΩJ , Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 5,40 
Et irridebant eum. Ipse vero eiectis omnibus
interl.|  irrisoribus
marg.|  EIECTIS  OMNIBUS. Beda VenerabilisBEDA. Moraliter. Turba eicitur ut puella suscitetur, quia nisi secularium curarum multitudo a corde eiciatur. Anima que intus iacet mortua non suscitatur. Dum enim se per universas cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit.
assumit patrem et matrem puelle
interl.|  qui miraculum venerentur
et qui secum erant54  et ingrediuntur55  ubi puella erat56  iacens.

54  secum erant Li447 Li447@ J] inv. Ω F | 55  ingrediuntur Ω F ΩJ Li447@ Rusch ] ingreditur Weber | 56  p. e.] inv. ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 5,41 
Et tenens manum puelle57 
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Prius mundat manus Iudeorum que sanguine plene sunt, aliter puella non resurgeret

57  t. - manum puelle Li447 Li447@ J Rusch Weber ] inv. Ω F
ait illi : Thabita cumi58 
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Id est : puella surge.
marg.|   Tabita cumi : syrum est, id est : puella surge.59  ag 
marg.|  THABITA  CUMI. In Syro sermone quem evangelista ponit non plus est quam ‘puella surge’. Sed forte ad vim dominice iussionis exprimendam, hoc addidit :   Tibi dico surge , et magis sensum loquentis quam verba intimare curavit. Sic sepe apostoli et evangeliste cum aliquod testimonium assumunt magis sensum quam verba ponunt.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Ad puellam dicitur : thabita cumi, id est 'puella surge'. Archisynagogo dicitur : Filia tua mortua est. Iesus : Non est mortua sed dormit . Utrumque est mortua vobis sed mihi dormit. Annorum duodecim erat puella et annis duodecim mulier perpessa, peccata incredentium apparent in initio fidei credentium. Unde diciturah   : « Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad iustitiam ».

ag  Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae = CCCM189A : 58.7 ; 55.9 ; 45.9 ; 55.9
ah  Gal. 3, 6 ; cf. Rm. 4, 3 ; Iac 2, 23.


58  Thabita cumi Ω F Li447 Li447@ Rusch ] Talitha cumi ΩJ Clementina Weber
quod est interpretatum60   : Puella, tibi dico surge.61 

60  e. interpr. Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] inv. J 61  Puella... surge] + evangelista addidit tibi dico ut sensum vocantis et imperantis exprimeret secundum Glosam et Ieronimum epistola 36 CorS2
Numérotation du verset Mc. 5,42 
Et confestim surrexit puella
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. A vitiis
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Moraliter. Quod Christus tres mortuos suscitavit tria genera animarum significat. Puellam suscitat adhuc in domo clausam, id est animam consensum tantum non actum delectationi male prebentem. Iuvenem suscitat iam extra portam delatum, id est peccatorem qui consensum iam produxit ad actum. Suscitat Lazarum iam fetentem et longa consuetudine peccandi animam male olentem et alios fama corrumpentem. Puellam paucis alloquitur, quia eam facile resuscitat quam et mortuam negat et animam similem cito resuscitari demonstrat. Iuvenem pluribus corroborat cum dicitai   : « Tibi dico surge », quia tales anime aliquando difficilius reviviscunt. Ad monumentum Lazari fremit, turbatur, lacrimatur : « Magna voce clamat : Lazare, veni foras »aj  . Similiter longa consuetudine peccandi pressus, vix et quasi cum labore suscitatur. Notandum quoque quod publica noxa publico eget remedio. Levia autem et secreta possunt deleri penitentia levi et secreta. Puella in domo iacens paucis arbitris surgit et eis precipitur, {t. 4 : Erfurt, f. 972rb ; facsim., p. 103b} [Rusch, f. 972rb ] ut nemini dicant. Iuvenis extra portam turba multa comitante et vidente. Lazarus de monumento vocatus intantum innotuit, ut propter hoc turbe cum palmis Domino occurrerent etak   :"Multi abierunt ex Iudeis et crediderunt in Iesum". Quartum mortuum annuntiante discipulo audivit, sed quia vivi qui pro eo precarentur defueruntal   : « Dimitte - inquit - mortuos sepelire mortuos suos ».

ai  Lc. 7, 14.
aj  Io. 11, 43.
ak  Cf. Io. 12, 11 : « quia multi propter illum abibant ex Iudeis, et credebant in Iesum ».
al  Mt. 8, 22.
et ambulabat62  .
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. In bonis operibus

62  ambulabat Ω F ΩJ Li447@ Rusch Weber ] ambulat Li447@ *
Erat autem annorum duodecim et obstupuerunt stupore magno63  .

63  magno CorS2 (vel) G Rusch Clementina ] maximo CorS2 ΩJ Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 5,43 
Et precepit illis vehementer ut nemo id sciret. Et iussit64 
interl.|  aliter : dixit

64  iussit CorS2 (al.) Li447@ ² Rusch ] om. Li447 , dixit CorS2 ΩJ Weber
dare
interl.|  aliter : dari
illi65  manducare.

65  dare CorS2 (sub .E . sed primo modo textus est) Ω F Li447 Li447@ Rusch ] date ΩJ , dari Weber | dare illi] inv. Ω F Li447 Li447@




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_5)