initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. Marci evangelium**>

Capitulum 6

Numérotation du verset Mc. 6,1 
Et egressus inde, abiit in patriam suam.
interl.| interl.| Nazareth, ubi natus fuit||

1 Hic incipit capitulum 6 CorS1 ΩJ
Et sequebantur eum discipuli sui.

eum Ω F ΩJ Rusch] illum Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,2 
Et facto sabbato
interl.| interl.| male sabbatum celebrat qui vacat a bonis operibus||

Hic incipit capitulum 6 ΩF
cepit in synagoga docere.
interl.| interl.| ut pluribus proficiat||
Et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes : Unde huic hec omnia ?
marg.| marg.| UNDE  HUIC  HEC etc. Mira cecitas. In factis et dictis Christum cognoscere possunt, ob solam generis notitiam contemnunt.||
Et que est sapientia
interl.| interl.| id est doctrine||
que data est huic
interl.| interl.| vel : illi ||

huic Rusch] illi Li447 Li447@ ΩJ Weber
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. Sanitates||
interl.| interl.| miracula||
que per manus eius efficiuntur ?
Numérotation du verset Mc. 6,3 
Nonne hic est faber
marg.| marg.| FABER. Beda Venerabilis BEDA. Qui operatur igni et spiritu. Unde : ‘Ipse baptizabit vos in igne et spiritu'. Faber est qui fabricatus est auroram et solem.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. ‘Filius fabri’ vocatur et hoc mysticum scilicet fabri qui fabricatus est auroram et solem, Ecclesiam primam et sequentem in quarum figura mulier et puella sanantur.||

Cf. Mc. 1, 8 : « Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto ».

hic Rusch] iste Li447 Li447@ ΩJ Weber
filius Marie, frater
interl.| interl.| cognatus||
Iacobi et Ioseph et Iude et Simonis ? Nonne et sorores eius hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
interl.| interl.| hac de causa||
Numérotation du verset Mc. 6,4 
Et
interl.| interl.| ergo||
dicebat eis Iesus : Quia non est propheta
interl.| interl.| «prophetam suscitabit vobis Deus » ||
marg.| marg.| NON  EST  PROPHETA etc. Prope naturale est cives civibus invidere quia non opera, sed infantiam quam videre recordantur.||
marg.| marg.| Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Comitatur sepe vilitas origenem, ut : « Quis est filius Isai ?» Sed “humilia Dominus respicit et alta a longe cognoscit”.||

Act. 7, 37.
1Sm. (1Rg.) 25, 10.
Ps. 138, 6.

eis Li447 ΩJ Rusch Weber] illis Li447@
sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua.
Numérotation du verset Mc. 6,5 
Et non poterat ibi virtutem ullam facere
marg.| marg.| ET NON  POTERAT. Ne cives incredulos peius condemnaret faciens multas virtutes, vel quia in patria sua despicitur. Paucas ibi virtutes fecit et signa ne penitus excusabiles sint. Maiora quotidie in gentibus signa facit non tam in corporum sanatione quam animarum.||
nisi paucos infirmos impositis manibus curavit.
Numérotation du verset Mc. 6,6 
Et mirabatur propter incredulitatem illorum.
marg.| marg.| ET MIRABATUR. Beda Venerabilis BEDA. Non quasi de improviso sed quasi mirandum ostendit, quia nec prophetis credunt nec ipsi quem presentem cernunt.||

illorum Li447 Li447@ ΩJ Rusch] eorum Weber
Et circuibat castella in circuitu docens.
Numérotation du verset Mc. 6,7 
Et convocavit duodecim
marg.| marg.| ET CONVOCAVIT  DUODECIM. Hieronymus HIERONYMUS. Mittuntur duodecim apostoli et datur eis potestas precepta docendi, ut comitetur verbum simul et factum, et cum promissis invisibilibus virtutes misceantur, et sic cum ungunt egros oleo, infirmitatem fidei virtute corroborant.||
et cepit eos mittere binos
interl.| interl.| caritate concordes||
et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
marg.| marg.| ET DABAT  ILLIS  POTESTATEM. Benignus Dominus et magister non invidet discipulis et servis potestatem suam. Sed ipse potestate sua agit illi sua infirmitate si quid agunt et Domini virtutem confitentur dicentes :"In Iesu nomine surge et ambula".||

Cf. Act. 3, 6 : « Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Iesu Christi Nazareni surge, et ambula ».
Numérotation du verset Mc. 6,8 
Et precepit eis ne quid tollerent in via,
marg.| marg.| NE QUID  TOLLERENT. Tanta sit in Domino fiducia, ut nihil deesse certissime sciant, ne dum sibi provident temporalia, minus aliis provideant eterna.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Mattheus et Lucas memorant Dominum discipulis dixisse ut nec virgam ferrent Marcus ne quid tollerent nisi virgam. Sed illi realiter virgam accipiunt, Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.||

Cf. Mt. 10, 10 : « Non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo ».
Cf. Lc. 9, 3 : « Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis ».
nisi virgam tantum,
interl.| interl.| potestatem vivendi de evangelio||
non peram,
interl.| interl.| onus seculi||
non panem,
interl.| interl.| delicias||
neque in zona aes,

zona Li447 Rusch Weber] zano cacogr. Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,9 
sed calciatos sandaliis
interl.| interl.| occultam sapientiam||
marg.| marg.| CALCIATOS  SANDALIIS. Beda Venerabilis BEDA. Ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec evangelium occultetur, nec terrenis commodis innitatur.||
et ne induerentur duabus tunicis.
interl.| interl.| ne alia induti aliam in futuro referuent, non quod una tunica in locis glacialibus contenti esse debemus.||
marg.| marg.| NE INDUERENTUR  DUABUS  TUNICIS. Beda Venerabilis BEDA. Quod est ut simpliciter {t. 4 : Erfurt, f. 972va ; facsim., p. 104a} [Rusch, f. 972va ] ambulent non dupliciter.||

induerentur ΩJ Rusch Weber] indurentur Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,10 
Et dicebat eis : Quocumque domum introieritis10 
interl.| interl.| alienum est a predicatore per domos cursitare et hospitii iura mutare||

10  domum introieritis Rusch] introieritis in domum Li447 Li447@ ΩJ Weber
illic manete donec exeatis inde.
Numérotation du verset Mc. 6,11 
Et11  quicumque non12  receperint vos13  nec audierint vos exeuntes inde, {t. 4 : Erfurt, f. 972va ; facsim., p. 104a} [Rusch, f. 972va ] excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
marg.| marg.| EXCUTITE  PULVEREM. Beda Venerabilis BEDA. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem quod predicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui evangelium spreverunt.Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui evangelium spreverunt.||

Cf. Lc. 10, 11 : « Etiam pulverem, qui adhesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei ».
Cf. Lc. 10, 11 : « Etiam pulverem, qui adhesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei ».

11  Et] om. Sixto Clementina | 12  non Li447 Li447@ Rusch ΩJ Weber] om. Li447@* | 13  vos Li447 Li447@ Weber] om. ΩJ Rusch |
Numérotation du verset Mc. 6,12 
Et exeuntes predicabant
marg.| marg.| accepta potestate et auditis preceptis a Domino||
ut penitentiam agerent.
interl.| interl.| que est prima via salutis||
Numérotation du verset Mc. 6,13 
Et demonia multa eiciebant et unguebant oleo multos egros14 
marg.| marg.| ET UNGUEBANT. Beda Venerabilis BEDA. Iacobus dicit : « Infirmatur quis in vobis inducat presbyteros Ecclesie et orent super eum unguentes eum oleo » etc. Unde patet ab apostolis hunc morem esse traditum ut energumini et alii egroti unguantur oleo a pontifice consecrato.||

Iac. 5, 14.

14  mul. egros Li447 Li447@ Rusch Weber] inv. ΩJ
et
interl.| interl.| sic||
sanabantur15  .

15  sanabantur Li447@ ΩJ Rusch] sanabant Weber
Numérotation du verset Mc. 6,14 
Et audivit rex
interl.| interl.| quia tot signa fiebant||
marg.| marg.| ET AUDIVIT. Beda Venerabilis BEDA. Lucas : ‘Audivit Herodes tetrarcha omnia que fiebant ab eo et hesitabat eo quod dicebatur a quibusdam quod Iohannes resurrexit a mortuis a quibusdam vero quod Elias apparuit'. Unde intelligendum aut confirmatum eum ex aliorum verbis credendo dixisse aut adhuc hesitando :  Quem ego decollavi etc.||

Cf. Lc. 9, 7-8 : « Audivit autem Herodes tetrarcha omnia que fiebant ab eo, et hesitabat eo quod diceretur a quibusdam : Quia Iohannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit ».
Herodes16  .
interl.| interl.| pelliceus||

16  rex Herodes Rusch] inv. Li447 Li447@ ΩJ Weber
Manifestum enim factum est
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS."Non est fas lucernam abscondi sub modio" ||

Cf. Mt. 5, 15 : « Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt ».
nomen eius
interl.| interl.| Christi||
et dicebat17   : Quia Iohannes Baptista
marg.| marg.| QUIA  IOHANNES  BAPTISTA etc. Beda Venerabilis BEDA. Mira contra Dominum invidia Iudeorum Iohannem - de quo dictum est quia nullum signum fecit - potuisse resurgere nullo attestante credunt. Iesum signis et virtutibus approbatum, cuius mortem elementa tremuerunt, et resurrectionem et ascensionem angeli et apostoli viri et femine predicaverunt, non resurrexisse sed sublevatum esse furtim credere maluerunt.||

17  dicebat ΩJ Rusch Weber] dicebant Li447 Li447@
resurrexit18  a mortuis
interl.| interl.| bene sentit de resurrectione, quod scilicet maioris potentie sunt sancti futuri post resurrectionem||

18  resurrexit Li447 Li447@ Rusch Weber] surrexit ΩJ
et propterea virtutes operantur19  in illo.

19  virtutes operantur Rusch] inv. Li447 Li447@ ΩJ, inoperantur virtutes Weber
Numérotation du verset Mc. 6,15 
Alii autem dicebant : Quia Elias est. Alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus
interl.| interl.| esset||
ex prophetis.
interl.| interl.| non dominus prophetarum||
Numérotation du verset Mc. 6,16 
Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Iohannem,
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. Hec pronuntiatio vel affirmativa vel dubitativa||
hic a mortuis resurrexit.
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. Non per ironiam expresse pronuntiat||
Numérotation du verset Mc. 6,17 
Ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcerem20  propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. Tetrarche Ituree et Trachonitidis regionis||
marg.| marg.| PHILIPPI  FRATRIS  SUI. Beda Venerabilis BEDA. Vetus historia narrat Philippum maioris Herodis fuisse filium et fratrem Herodis - sub quo passus est Dominus - et duxisse Herodiadem filiam Arethe, et postea Aretham - ortis simultatibus - filiam suam tulisse, et Herodi inimico Philippi in dolorem ipsius nuptiis copulasse. Hegesippus vel Iosephus tamen longe aliter.||

20  carcerem Rusch Li447@ ΩJ] carcere Weber
quia duxerat eam.
Numérotation du verset Mc. 6,18 
Dicebat enim Iohannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
interl.| interl.| adhuc viventis||
marg.| marg.| NON  LICET  TIBI etc. Beda Venerabilis BEDA. Qui venerat in spiritu et virtute Elie Herodem arguit et Herodiadem, sicut Elias Achab et Iezabel malens apud regem periclitari quam immemor esse precepti Dei.||

Cf. 3Rg. (1Rg.) 18, 1-46.
Numérotation du verset Mc. 6,19 
Herodias autem insidiabatur ei21  et volebat eum occidere22  , nec poterat.

21  ei Rusch] illi Li447 Li447@ ΩJ Weber 22  eum occidere Rusch] inv. Li447 Li447@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,20 
Herodes
interl.| interl.| ideo||
autem23 
interl.| interl.| vel : enim||

23  autem Li447 Li447@ Rusch] enim ΩJ Weber
metuebat Iohannem sciens24  eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum. Et audito eo multa faciebat, {t. 4 : Erfurt, f. 972vb ; facsim., p. 104b} [Rusch, f. 972vb ] et libenter eum audiebat.

24  sciens ΩJ Rusch Weber] quia sciebat Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,21 
Et cum dies opportunus accidisset, Herodes in natali suo25  cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilee.

25  in natali suo Rusch] natalis sui Li447 Li447@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,22 
Cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus26  rex ait puelle : Pete a me quod vis et dabo tibi.
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Soli Herodes et pharao leguntur natalis sui diem celebrasse et uterque solennitatem sanguine fedasse. Sed Herodes tanto nequius quanto sanctum et veritatis doctorem et regis celestis preconem occidit et pro voto saltatricis caput occisi ante convivas inferre non puduit. pharao peccantem eunuchum occidit. Utriusque tamen exemplo melius est et utilius nobis diem mortis semper commemorando timere quam diem nativitatis luxuriando celebrare. Homo enim ad laborem nascitur et sancti per mortem transeunt ad requiem.||

Cf. Gn. 40, 20 : « Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat : qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis ».

26  recumbentibus Li447 Rusch Weber] discumbentibus Li447@ ΩJ
Numérotation du verset Mc. 6,23 
Et iuravit illi27   :
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 972vb ; facsim., p. 104b} [Rusch, f. 972vb ] ET IURAVIT. Beda Venerabilis BEDA. Non excusatur a periurio per iuramentum. Ideo enim forte iuravit, ut occasionem inveniret occidendi. Et si illa patris aut matris interitum postulasset, non utique concessisset Herodes.||

27  illi] iter. Li447@
Quia28  quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei.

28  quia Li447@ ΩJ Rusch Weber] quod Li447@*
Numérotation du verset Mc. 6,24 
Que cum exisset dixit matri sue : Quid petam ? At illa dixit : Caput Iohannis Baptiste.
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. Timebat ne Herodes aliquando respiceret vel fratri amicus fieret.||
Numérotation du verset Mc. 6,25 
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco
interl.| interl.| in altari||
caput Iohannis Baptiste.
interl.| interl.| dignum saltatione sanguinis premium||
Numérotation du verset Mc. 6,26 
Et contristatus est rex
interl.| interl.| opinionem non re||
marg.| marg.| ET CONTRISTATUS. Beda Venerabilis BEDA. Consueto more Scripture contristatur, non re sed multorum opinione. Sicut et ipse Ioseph ab ipsa quoque Maria dicitur pater Iesu, sic contristatus Herodes quia hoc discumbentes putabant. Dissimulator mentis sue tristitiam preferebat in facie, letitiam celabat in mente. Scelus iuramento excusabat ut sub occasione pietatis impius fieret.||
propter iusiurandum29 
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Vult omnes simul sceleris sui esse consortes ut in luxurioso convivio cruente epule deferrentur.||

29  iusiurandum ΩJ Rusch Weber] + autem Li447 Li447@
et propter simul recumbentes noluit eam contristari30 

30  contristari Li447@ ΩJ Rusch] contristare Weber
Numérotation du verset Mc. 6,27 
sed misso spiculatore precepit afferri caput eius31  in disco
interl.| interl.| altari||

31  eius Rusch Weber] Iohannis Li447@ ΩJ
et decollavit eum in carcere
Numérotation du verset Mc. 6,28 
et attulit caput
interl.| interl.| Christum||
eius
interl.| interl.| legis||
marg.| marg.| CAPUT  EIUS . BEDA. HIERONYMUS. Caput legis quod est Christus ab corpore absciditur proprio, id est a iudaico populo, et datur puelle de gentibus, id est romane Ecclesie, et puella dat matri sue adultere, id est Synagoge in fine crediture. Corpus Iohannis sepelitur, caput in disco locatur, littera humo tegitur, spiritus in altari honoratur ac sumitur.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Iohannes capite minoratur, id est fama illius qua Christus a populo credebatur, minorari ostenditur. Christus in cruce exaltatur quia qui propheta tantum credebatur, Deus et Dominus prophetarum est cognitus. Unde et ipse Iohannes : « Illum oportet crescere me autem minui ». Iohannes autem quem oportebat minui cum dies decrescere incipiunt natus est. Christus autem qui est lux mundi cum incipiunt crescere dies.||

Io. 3, 30.
Cf. Io. 8, 12 : « Iterum ergo locutus est eis Iesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vite ».
in disco et dedit illud puelle
interl.| interl.| Ecclesia de gentibus||
et puella dedit matri sue.
interl.| interl.| Synagoge||
Numérotation du verset Mc. 6,29 
Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius
interl.| interl.| litteram||
marg.| marg.| ET TULERUNT  CORPUS. Beda Venerabilis BEDA. Iosephus narrat Iohannem vinctum, in castellum Macheronta adductum ibique truncatum. ecclesiastica narrat historia in Sebaste urbe Palestine que dicta est quondam Samaria. Tempore vero Iuliani paganos invidentes Christianis qui sepulcrum eius sollicitudine frequentabant, monumentum invasisse et ossa eius per campos dispersisse, et rursus collecta igni cremasse ac denuo per agros sparsisse. Affuisse tamen ibi de Hierosolymis monachos qui immixti paganis ossa legentibus, maximam eorum partem congregaverunt, et ad Philippum Hierosolymam detulerunt et ille misit ea. Athanasio Alexandrie urbis episcopo, et ibi postea servata Theophilus iubente Theodosio omnibus gentium fanis destructis, expurgato a sordibus templo Serapis ossa eadem ibi posuit, et basilicam in honore sancti Iohannis consecravit.||
et posuerunt illud in monumentum32  .

32  monumentum Rusch] monumento Li447@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,30 
Et convenientes apostoli ad Iesum
interl.| interl.| rivi ad fontem||
marg.| marg.| ET CONVENIENTES etc. Hieronymus HIERONYMUS. ‘Ad locum unde exeunt flumina redeunt'. Deo gratias semper referunt super his que acceperunt.||

Cf. Qo. (Ecl.) 1, 7 : « Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant ».
interl.| interl.| gratias agentes||
omnia que egerant
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 973ra ; facsim., p. 105a} [Rusch, f. 973ra ] OMNIA  QUE. Non solum que ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam que Iohannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel eiusdem Iohannis discipuli sicut Mattheus scribit. Unde sequitur :  Et ait
et docuerant.
interl.| interl.| ne malis consentiatis||
Numérotation du verset Mc. 6,31 
Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum
marg.| marg.| VENITE  SEORSUM. Beda Venerabilis BEDA. Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod relicta Iudea que sibi prophetie caput abstulerat non credendo in deserto Ecclesie que virum non habuerat, verbi cibaria quasi panem et piscium epulas esset largiturus. Ibi enim predicatores sancti qui apud Iudeam non credentem sed contradicentem diu gravi tribulatione premebantur requiem adepti sunt de gentibus fidei collata.||
marg.| marg.| VENITE  SEORSUM. Seorsum ducit quos elegit, ut inter male viventes mala non attendant ut Loth in Sodomis et Iob in terra Hus et Abdias in domo Achab. Et ait illis : Requiescite pusillum ut aves in ramis sinapis. Pusilla hic requies, sanctis longus labor, sed post dicitur illis ut requiescant a laboribus suis.||

Cf. Mc 4, 30-32 : « Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabole comparabimus illud ? Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra : et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit maius omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves celi habitare ».
et requiescite
interl.| interl.| hic brevis requies sanctis, longus labor||
pusillum.
interl.| interl.| ideo oportuit discipulos requiescere : Erant enim etc.||
Erant enim qui
interl.| interl.| felix studium discentium||
marg.| marg.| ERANT  ENIM etc. Hieronymus HIERONYMUS. In arca Noe animalia que intus erant foras mittebantur et que foris erant intus erumpebant. Sic in Ecclesia Iudas discessit, latro accessit. Quamdiu receditur a fide nec Ecclesie requies est sine merore : « Rachel plorans filios suos » etc. Non est hic convivium in quo bibatur vinum novum cum cantabitur canticum novum in celo novo. Et in terra nova ab hominibus novis ? Cum quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum vespere vite pascentur, cum duodecim cophini octava virtute fragmentis pleni colliguntur, cum sunt super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israel que sunt fragmenta Abraham, Isaac et Iacob quando reliquie Israel salve fient, quando facie ad faciem Deum videbimus quod in lege Moysi et prophetis et psalmis de Christo legimus. Unde post quartam vigiliam noctis compescit Christus Iesus tumorem maris ambulans super illud et dicit : Confidite ego sum, quia eum videbimus sicuti est, tunc cessabit ventus et procella, Iesu sedente et regnante in navi que est universalis Ecclesia.||

Mt. 2, 18 ; Ier. 31, 15.
veniebant
interl.| interl.| ut latro||
et redibant multi
interl.| interl.| ut Iudas||
et nec33  spatium
interl.| interl.| felix labor docentium||

33  nec] necdum ΩJ
manducandi habebant.
interl.| interl.| quia nondum est convivium horum||
Numérotation du verset Mc. 6,32 
Et ascendentes in navim
interl.| interl.| non solum discipuli sed cum Domino, ut Mattheus dicit||
abierunt in desertum locum seorsum.
interl.| interl.| ignis non absconditur qui semper lucet||
marg.| marg.| ABIERUNT IN  DESERTUM. Beda Venerabilis BEDA. Petendo solitudinem fidem turbarum an se sequatur explorat, et exploratam digna mercede remunerat. Turbe autem non iumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, iter deserti arripiunt et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando egrotos, recreando ieiunos, quantum devotione credentium delectetur insinuat.||
Numérotation du verset Mc. 6,33 
Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestres
marg.| marg.| ET PEDESTRES. Nota quia non in aliam maris ripam sine Iordanis navigio pervenerunt. Sed transito aliquo freto vel stagno proximos eiusdem regionis locos adierunt, quo etiam pedestres indigene pervenire potuerunt.||
de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et prevenerunt eos.
Numérotation du verset Mc. 6,34 
Et exiens vidit turbam multam Iesus et misertus est super eos
marg.| marg.| ET MISERTUS etc. Beda Venerabilis BEDA. Quomodo misertus sit Mattheus plenius exponit hoc modo : ‘Et misertus est eis et curavit languores eorum'. Hoc est enim pauperum non habentium pastorem veraciter misereri, et viam veritatis aperire et languidos curare et ieiunos reficiendo ad laudem superne largitatis animare que sequentia eum fecisse declarant.||

Cf. Mt. 14, 14 : « Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum ».
quia erant sicut oves non habentes pastorem. Et cepit illos docere34  multa.

34  illos docere Rusch] inv. ΩJ Weber, eos docere Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,35 
Et cum iam35  hora multa fieret,
interl.| interl.| VESPERE. Unde Lucas : « Dies autem ceperat declinare »||
marg.| marg.| ET CUM  IAM  HORA. Die declinata, salvator turbas reficit, quia vel fine seculi propinquante, vel cum sol iustitie pro nobis occubuit a diutina spiritalis {t. 4 : Erfurt, f. 973rb ; facsim., p. 105b} [Rusch, f. 973rb ] inedie sumus liberati fame.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Alleg<orice>. Christum deserta gentium petentem multe fidelium caterve relictis menibus prisce conversationis neglectoque variorum dogmatum presidio sequuntur et cum primum : « Notus in Iudea Deus », tunc : “Exaltatus est super celos et super omnem terram gloria eius”.||

Lc. 9, 10.
Ps. 75, 1.
Cf. Ps. 107, 6 : « Exaltare super celos, Deus, et super omnem terram gloria tua » ; Ps. 56, 6 : « Exaltare super celos, Deus, et in omnem terram gloria tua ».

35  iam ΩJ Rusch Weber] om. Li447 Li447@
accesserunt discipuli eius dicentes : Desertus est locus hic et iam hora preteriit.
Numérotation du verset Mc. 6,36 
Dimitte illos ut euntes in proximas villas et {t. 4 : Erfurt, f. 973rb ; facsim., p. 105b} [Rusch, f. 973rb ] vicos emant sibi cibos quos manducent.
Numérotation du verset Mc. 6,37 
Et respondens ait illis : Date illis36  manducare.
interl.| interl.| quasi vestrum est officium||
marg.| marg.| DATE  ILLIS. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudo signi notesceret. Et insinuans quia quotidie per eos ieiuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda celestia suscitamur.||
marg.| marg.| Notandum quod hoc panum miraculum Iohannes Scripturus premisit quod proximum esset Pascha, Mattheus et Marcus hoc interfecto Iohanne, continuo esse factum dicunt unde colligitur Iohannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha crucifixum Dominum.||

Cf. Io. 6, 4 : « Erat autem proximum Pascha dies festus Iudeorum ».

36  illis ΩJ Rusch Weber] eis Li447 Li447@
Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis37  panes et dabimus illis38  manducare.

37  ducentis denariis Rusch] inv. Weber Li447 Li447@ ΩJ 38  illis Li447 Li447@ Rusch Weber] eis ΩJ
Numérotation du verset Mc. 6,38 
Et dicit eis : Quot panes habetis ? Ite et videte. Et cum cognovissent dicunt : Quinque
interl.| interl.| libros Moysi||
marg.| marg.| QUINQUE. Beda Venerabilis BEDA. Alleg<orice>. Quinque panes quinque mosaice legis libri quibus divine eternitatis cognitio, mundi creatio, cursus labentis seculi et vera Deo serviendi religio humano generi innotuit. Duo pisces psalmi et prophete qui eruditum in lege Dei populum de promissione dominice incarnationis nove gratie dulcedine pascebant, quibus tota veteris Testamenti series comprebenditur. Unde : “Oportebat omnia impleri que scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me”. Et cum aperuisset illis sensum ut intelligerent Scripturasaa  et intellectas fideliter auditoribus traderent, quasi bene dicens apostolicis panibus et piscibus et eos interne suavitatis dono multiplicans turbis dispertiri precepit. Et bene, secundum Iohannemab  , “panes ordeacei” dicuntur qui cibus est iumentorum, maxime rusticorumque ac servorum quia incipientibus auditoribus asperiora et quasi grossiora sunt committenda precepta : “Animalis vero homo non percipit ea que sunt spiritus Dei”ac  . Et ideo Dominus cuique pro viribus tribuens dona, et semper ad perfectiora provocans, primo quinque panibus quinque millia, secundo septem panibus quattuor millia reficit, tertio discipulis sue carnis et sanguinis mysteria credidit, ad ultimum vero magno munere dat electis, ut edant et bibant super mensam suam in regno suo.||

Lc. 24, 44 : « Et dixit ad eos : Hec sunt verba que locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia que scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me ».
aa  Cf. Lc. 24, 45 : « Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas ».
ab  Cf. Io. 6, 9 : « Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hec quid sunt inter tantos ? ».
ac  Cf. 1Cor. 2, 14 : « Animalis autem homo non percipit ea que sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritaliter examinatur ».
et duos pisces.
interl.| interl.| prophetas et psalmos||
Numérotation du verset Mc. 6,39 
Et precepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia
interl.| interl.| diversos ordines||
marg.| marg.| SECUNDUM  CONTUBERNIA. Beda Venerabilis BEDA. Diversi discubitus, distincti ordines Ecclesiarum qui unam catholicam faciunt per quinquagenos39  et centenos. Per quinquagenos iubelei requies. Quinquagenarius autem bis ductus centum facit. Et ideo utriusque quietis perfectionem significat, scilicet corporis et mentis. Qui enim quiescit ab actibus pravis requiem habet corporis, qui autem a cogitationibus etiam perversis requiem habet mentis. Bene autem super viride fenum discumbentes, Dei pascuntur alimentis qui per studium abstinentie, calcatis illecebris carnis, audiendis implendisque verbis Dei operam impendunt.||
marg.| marg.| Ideo alii quinquageni, alii centeni quia requiescitur prius a malo opere ut post sit etiam requies in mente.||
39  quinquagenos] l Rusch
super viride fenum.
interl.| interl.| continentem carnem||
Numérotation du verset Mc. 6,40 
Et discubuerunt in partes per centenos
interl.| interl.| perfectam requiem||
et quinquagenos.
interl.| interl.| requiem||
Numérotation du verset Mc. 6,41 
Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus
marg.| marg.| ET ACCEPTIS  QUINQUE. Non nova cibaria creat quia incarnatus, non alia quam que scripta erant predicat, sed legem et prophetas mysteriis gravida esse demonstrat.||
intuens in celum,
interl.| interl.| sursum dirigendam aciem mentis significat ad lucem scientie querendam||
benedixit et fregit panes40 
marg.| marg.| FREGIT. Et ante turbas ponenda distribuit discipulis suis, quia sacramenta sanctis doctoribus qui hec toto orbe predicent patefecit.||

40  panes ΩJ Rusch Weber] panem Li447@
et dedit discipulis suis
interl.| interl.| qui sunt dispensatores verbi||
ut ponerent
interl.| interl.| aperirent||
ante eos et duos pisces divisit omnibus.
Numérotation du verset Mc. 6,42 
Et manducaverunt omnes et saturati sunt.
Numérotation du verset Mc. 6,43 
Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos et de piscibus.
marg.| marg.| ET SUSTULERUNT  RELIQUIAS. Beda Venerabilis BEDA. Secretiora mysteria que rudes capere nequunt, perfectiores diligenter inquirunt. Nam ‘per cophinos duodecim’ apostoli, et ‘per apostolos’ sequentes doctores figurantur, foris despecti, intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati. In cophinis enim servilia geruntur opera, sed ille eos panis {t. 4 : Erfurt, f. 973va ; facsim., p. 106a} [Rusch, f. 973va ] fragmentorum implevit, qui infirma mundi ut fortia frangat vel confundat elegit.||
Numérotation du verset Mc. 6,44 
{t. 4 : Erfurt, f. 973va ; facsim., p. 106a} [Rusch, f. 973va ] Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
marg.| marg.| QUINQUE  MILLIA. Beda Venerabilis BEDA. Propter quinque sensus corporis. Hi Dominum secuti, significant eos qui in seculari adhuc habitu positi exterioribus que possident bene uti norunt. Qui recte quinque panibus aluntur, quia necesse est ut tales legalibus adhuc preceptis instruantur. Qui autem mundo omnino renuntiant, et quattuor sunt millia et septem panibus refecti, hoc est evangelica perfectione sublimes et spiritali gratia intus eruditi.||
Numérotation du verset Mc. 6,45 
Et statim coegit
interl.| interl.| quia sicut Iohannes post hanc refectionem statim continuat : “Venturi erant ut caperent et facerent eum regem”ad  .||
marg.| marg.| ET STATIM  COEGIT. Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis que agimus humani favoris retributionem vitemus, ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes eius admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare, crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos si affluant emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus.||

ad  Cf. Io. 6, 15 : « Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus ».
discipulos suos ascendere navim41  ut precederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum.
marg.| marg.| AD BETHSAIDAM. Beda Venerabilis BEDA. Bethsaida civitas est in Galilea Andree et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit peracta refectione venisse trans fretum ad Bethsaidam. Lucas quod in locis Bethsaide factum fuerit miraculum, ait enimae   : « Assumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaide. Quod cum cognovissent turbe, secute sunt illum et excepit eos » etc. usque ad refectionem illam. Sed forsitan Lucas desertum locum qui est Bethsaide, non ipsius viciniam civitatis dixit, sed loca deserti ad eam pertinentis. Marcus enim dicit aperte, quod precederent eum ad Bethsaidam ubi ipsius fines civitatis notat. Lucas vero qui non dicit in desertum locum qui est Bethsaida sed qui est Bethsaide. Forte non ipsam civitatem, sed locum desertum ad ipsam pertinentem intelligi voluit. Iohannes dicit turbas manducasse panem iuxta Tiberiadem et ascendentes navim discipulos venisse in Capharnaum trans mare, que ambe sunt civitates in Galilea iuxta stagnum Genesareth quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate sic vocaturaf  .||

ae  Lc. 9, 10.
af  Io. 6, 23-24 : « Alie vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino. Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum querentes Iesum ».

41  navim] in praem. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 6,46 
Et cum ipse42  dimisisset43  eos abiit in montem orare.
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Non pro se obsecrat, sed pro me impetrat Abiit in montem orare. Beda Venerabilis BEDA. Bene orat qui Deum orando querit, a terrenis ad superiora progrediens verticem curie sublimioris ascendit. Qui de divitiis aut honore seculi, aut de morte inimici orat, in imo iacens viles ad Deum preces mittit. Orat autem Dominus non pro se sed pro me. Nam etsi omnia posuerit Pater in manu Filiiag  , Filius tamen ut formam hominis impleret obsecrat Patrem pro nobis qui advocatus est nobis, unde : « Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum »ah  . Si advocatus est debet pro nostris intervenire peccatis. Non ergo quasi infirmus obsecrat sed quasi pius impetrat. Omnia que vult potest, quia advocatus et iudex noster est alterum pietatis officium alterum potestatis insigne.||

ag  Cf. Io. 3, 35 : « Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius ».
ah  1Io. 2, 1.

42  ipse Rusch] om. Li447 Li447@ ΩJ Weber 43  dimisisset] + populum Li447@*
Numérotation du verset Mc. 6,47 
Et cum sero esset, erat navis in medio mari
interl.| interl.| sic Ecclesia in fluctibus seculi tendens ad litus patrie celestis||
et ipse solus in terra.
marg.| marg.| ET IPSE  SOLUS etc. Qui aliquando omnino in periculis Ecclesiam deseruisse videtur. Undeai   : « Ut quid Domine recessisti longe » etc. Sed quia differt auxilium non aufert subsidium. Unde sequitur :  Et circa quartam etc.||

ai  Ps. 10, 1.
Numérotation du verset Mc. 6,48 
Et videns
interl.| interl.| pietatis aspectu, scilicet corroborat||
eos laborantes in remigando. Erat enim ventus
interl.| interl.| flatus demonum||
contrarius eis. Et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos
marg.| marg.| ET CIRCA  QUARTAM. Beda Venerabilis BEDA. Stationes et vigilie militares, horarum spatio dividuntur. Patet ergo eos tota nocte laborasse, et diluculo appropinquante {t. 4 : Erfurt, f. 973vb ; facsim., p. 106b} [Rusch, f. 973vb ] auxilium habuisse, quia cum pressuris obsita humana fragilitas parvitatem virium suarum considerat, in se nihil nisi tenebras angustiarum et hostium insurgentium estus cernit. Cum vero mentem ad superni presidii lumen, et ad perpetue retributionis dona erigit. Quasi inter umbras noctis repente ortum luciferi conspicit qui diem proximum, id est Christum nuntiet. Lucifer namque tres horas noctis, id est totam vigiliam matutinam, illuminare dicitur.| aj  ||

aj  Cf. Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 2, cap. 6, CCSL 120/3, p. 517.1109-1125.
ambulans supra44  mare.
interl.| interl.| comprimens omnia pericula mundi||

44  supra Rusch] super Li447 Li447@ ΩJ Weber
Et volebat preterire eos.
interl.| interl.| ad horam ut gratior esset liberatio||
marg.| marg.| ET VOLEBAT  PRETERIRE etc. Beda Venerabilis BEDA. Ut ad horam scilicet conturbati, sed continuo liberati plus liberationis sue miraculum stuperent et ereptori suo maiores gratias referrent. Sic sepe divina pietas in tribulatione videtur fideles deseruisse, quasi laborantes in mari discipulos putetur Iesus voluisse preterire. Undeak   : « Quare me dereliquisti et quare tristis incedo dum affligit me inimicus ? ». Sed continuo Dominus adest, quasi diceret : cum transieris per aquas tecum ero, et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non combureris et flamma non ardebit in te. Unde sequitur :  Et statim locutus est etc.||

ak  Ps. 42, 2.
Numérotation du verset Mc. 6,49 
At illi ut viderunt eum ambulantem supra45  mare putaverunt phantasma esse et exclamaverunt.
interl.| interl.| non enim putabant verum corpus super aquas incedere posse||
marg.| marg.| PUTAVERUNT  PHANTASMA. Beda Venerabilis BEDA. Adhuc heretici putant  phantasma esse, nec veram carnem de virgine assumpsisse. Theodorus enim Pharanitanus episcopus scripsit pondus corporale, secundum carnem non habuisse Dominum, sed absque pondere et carne supra mare ambulasse. Fides autem catholica et pondus eum secundum carnem habuisse predicat, et onus corporeum et cum pondere et onere corporali incedere supra aquas non infusis pedibus. Unde Dionysius in opusculo De divinis nominibus ita ait : Ignoramus qualiter de virgineis sanguinibus alia lege preter naturalem formabatur, et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam. et exclamaverunt.| al  ||

al  Fons : Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 2, cap. 6, CCSL 120/3, p. 517.1130-1141 = Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 5,  CCCM 174A, p. 428.50 sqq. : « Denique Theodorus, Pharanitanus quondam episcopus, ita scripsit : corporale pondus non habuisse secundum carnem Dominum, sed absque pondere et corpore super mare deambulasse. At contra fides catholica et pondus secundum carnem habere eum praedicat et onus corporeum et cum pondere atque onere corporali incedere super aquas, non infusis pedibus. Nam Dionisius, egregius inter ecclesiasticos scriptores, in opusculis de Divinis nominibus hoc modo loquitur :"Ignoramus enim, qualiter de uirgineis sanguinibus alia lege praeter naturalem formabatur et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus deambulabat in umidam et instabilem substantiam" ». [MM2016]

45  supra Rusch] super Li447 Li447@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,50 
Omnes enim viderunt eum46  et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis
interl.| interl.| id est47   : « Videbimus eum sicut est »am  .||

am  1Io. 3, 2.

46  viderunt eum Rusch] inv. Li447@ ΩJ Weber
47  Id est] coniec., I. Rusch
et dixit eis : Confidite, ego {t. 4 : Erfurt, f. 973vb ; facsim., p. 106b} [Rusch, f. 973vb ] sum. Nolite timere.
marg.| marg.| NOLITE  TIMERE. Prima subventio est pellere timorem, secunda tempestatem presentie sue virtute compescere. Nec mirum si Domino ascendente in navim cessat ventus, quia in quocumque corde per gratiam sui amoris adest, mox universa vitiorum et adversantis mundi et malignorum spirituum bella quiescunt.||
Numérotation du verset Mc. 6,51 
Et ascendit ad illos in navim
interl.| interl.| Ecclesiam||
et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant.
interl.| interl.| magnitudine miraculorum et non cognitione deitatis. Et hoc est : Non enim etc.||
Numérotation du verset Mc. 6,52 
Non enim intellexerant de panibus.
interl.| interl.| quare ?||
marg.| marg.| NON  ENIM etc. Beda Venerabilis BEDA. Miraculo panum quod esset rerum conditor ostendit. Ambulando super undas quod totum48  corpus habebat49  liberum ab omni50  gravedine peccati. Placando ventos et undas quod elementis dominaretur ostendit51  . Sed carnales adhuc discipuli magnitudine52  quidem virtutum stupebant sed divine maiestatis veritatem non cognoscebant.| 53  an  ||

an  Fons : Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, cap. 6, CCSL 120, lin. 1169-1175 : « Dominus quidem et in miraculo panum quod esset conditor rerum ostendit et in ambulando super undas quod haberet corpus ab omni peccatorum grauidine liberum edocuit et in placando uentos undarum que rabiem sedando quod elementis dominaretur monstrauit. Sed carnales adhuc discipuli necdum hunc deum esse cognoscunt. Et quidem uirtutum magnitudinem stupebant necdum tamen in eo ueritatem diuinae maiestatis cognoscere ualebant. ». [MM2019]

53  Codd. : Cas234 (142v) Rusch
48  totum] om. Cas239 | 49  habebat] haberet Cas234 | 50  ab omni] ab ortu Cas234 | 51  ostendit] monstravit Cas234 | 52  magnitudine] magnitudinem Cas234 |
Erat enim cor eorum54  obcecatum.

54  eorum Li447 Li447@ Rusch Weber] illorum ΩJ
Numérotation du verset Mc. 6,53 
Et cum transfretassent venerunt55  in terram Genesareth et applicuerunt.

55  venerunt Rusch] pervenerunt Li447@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,54 
Cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum.
interl.| interl.| incole||
marg.| marg.| COGNOVERUNT. Rumore non facie, vel magnitudine signorum etiam vultu plurimis notus erat.||
Numérotation du verset Mc. 6,55 
Et percurrentes universam regionem illam,
interl.| interl.| mira fides, non presentium tantum salute contenti sunt, mittunt ad illos per circuitum ut currant omnes ad medicum||
ceperunt in grabatis illos56  qui male se57  habebant circumferre
interl.| interl.| infirmos||

56  illos Li447 Li447@ Rusch] eos ΩJ Weber 57  male se Rusch] inv. Li447 Li447@ ΩJ Weber
ubi audiebant eum esse.
Numérotation du verset Mc. 6,56 
Et quocumque introibat, in vicos vel58  in villas aut59  civitates, in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam
interl.| interl.| non ipsum||
marg.| marg.| FIMBRIAM. Beda Venerabilis BEDA. Minimum mandatum quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno celorumao  vel assumptionem carnis per quam venimus ad verbum Dei.||

ao  Cf. Mt. 5, 19 : « Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno celorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorum ».

58  vel ΩJ Rusch Clementina Weber] aut Li447 Li447@ 59  aut Rusch Clementina Weber] + in Li447 Li447@ ΩJ
vestimenti eius tangerent. Et quotquot tangebant eum
interl.| interl.| hoc in futuro||
salvi fiebant.
interl.| interl.| quando aufugiet dolor et gemitus||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_6)