initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. Marci evangelium**>

Capitulum 7

Numérotation du verset Mc. 7,1 
Et conveniunt {t. 4 : Erfurt, f. 974ra ; facsim., p. 107a} [Rusch, f. 974ra ] ad eum Pharisei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis.
marg.|  ET  CONVENIUNT. Beda VenerabilisBEDA. Patet quam vera sit confessio Domini ad Patrem qua dicitur : « Quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis ». Indocti veniunt, infirmos adducunt, ut vel fimbriam eius contingant et ideo cupita salute potiuntur. Pharisei vero et scribe qui doctores populi esse debebant non ad verbum audiendum, non quasi ad medicum, sed ad questionum pugnas cucurrunt.

a Mt. 11, 25.

1 Hic incipit capitulum 7 CorS1 Li447@ ΩJ 2 conveniunt Li447@ ΩJ Rusch Weber ] convenerunt CorS1 Li447
Numérotation du verset Mc. 7,2 
Et cum vidissent
interl.|  aperit quare venissent
quosdam ex discipulis eius communibus manibus,
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 974ra ; facsim., p. 107a} [Rusch, f. 974ra ] COMMUNIBUS. Hieronymus HIERONYMUS. Immundis vel communibus manibus communionem gentium significat. Munditia Phariseorum sterilis est communio apostolorum non lota : « Extendit palmites suos usque ad mare ».

Ps. 79, 12.

ex ΩJ Rusch Weber ] de Li447 Li447@
id est non lotis, manducare panem
marg.|  NON  LOTIS. De non lotis corporis manibus vituperant, cum in eorum operibus nihil immunditie inveniatur. Ipsi aqua exterius loti, conscientie livore intus sunt polluti.

panem Li447@ Rusch ] panes ΩJ Weber
vituperaverunt.
interl.|  ideo
Numérotation du verset Mc. 7,3 
Pharisei enim et omnes Iudei nisi crebro lavent manus non manducant
interl.|  panem
marg.|  PHARISEI  ENIM etc. Beda VenerabilisBEDA. Superstitiosa hominum traditio crebrius lavari ob manducandum et huiusmodi. Sed necessaria doctrina veritatis eos iubet qui 'panem vite qui de celo descendit' manducare desiderant, crebro eleemosynarum aliorumque iustitie fructuum lomento sua opera purgare.

Cf. Io. 6, 51 : « Ego sum panis vivus, qui de celo descendi ».
tenentes traditiones seniorum
interl.|  non Dei

traditiones Rusch Li447@ ] traditionem ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 7,4 
et a foro
interl.|  redeuntes
nisi baptizentur
interl.|  laventur
interl.|  frustra baptizantur sic, dum in nomine salvatoris non abluuntur
non comedunt et alia multa sunt que tradita sunt illis servare, baptismata calicum,
marg.|  BAPTISMATA  CALICUM. Frustra vasorum baptismata servant qui cordium suorum et corporum sordes negligunt. Non enim hoc de materialibus manibus dictum est, sed pro mentium emundatione et operum castigatione et animarum sanctimonia et salute.

sunt Li447@ Rusch Clementina Weber ] om. ΩJ
et urceorum et eramentorum et lectorum.
Numérotation du verset Mc. 7,5 
Et interrogabant eum Pharisei et scribe : Quare discipuli tui
marg.|  QUARE  DISCIPULI. Mira stultitia filium Dei arguunt, quia non servat precepta hominum. Manus autem, id est opera non corporis sed anime lavande sunt ut fiat in illis verbum Dei.
non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus
interl.|  immundis
manducant panem ?

mand. panem Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,6 
At ille respondens dixit eis : Bene prophetavit Isaias
marg.|  BENE  PROPHETAVIT. Hieronymus HIERONYMUS. Latratum Phariseorum reprimit furca rationis, id est Moysi et Isaie increpatione, ut et nos hereticos verbis Scripture vincere possimus.

dixit eis Rusch Weber ] ait Li447 Li447@
de vobis hypocritis sicut scriptum est10   : Populus hic
interl.|  extrinsecus

Isaias - de vobis hypocritis Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ ΩJ 10  Cf. Is. 29, 13.
labiis me honorat cor autem eorum longe est11  a me.
interl.|  et quia longe est cor : In vanum etc.

11  est Li447 Li447@ Rusch Weber ] abest ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,7 
In vanum autem me colunt
interl.|  quia
docentes doctrinas et precepta hominum.
interl.|  non Dei
Numérotation du verset Mc. 7,8 
Derelinquentes mandata12 
interl.|  necessaria

12  Derelinquentes mandata Li447 Li447@ Rusch ] Relinquentes enim mandata ΩJ, relinquentes enim mandatum Weber
Dei, tenentes traditiones13 
interl.|  vanas

13  tenentes traditiones Li447 Li447@ Rusch ] tenetis traditionem ΩJ Weber
hominum,
interl.|  non Dei
baptismata
interl.|  scilicet
urceorum et calicum et alia similia his facitis multa.
interl.|  superstitiosa et inutilia facitis
Numérotation du verset Mc. 7,9 
Et dicit14 
interl.|  vel : <dic>ebat

14  dicit Rusch ] dicebat Li447@ ΩJ Weber
illis : Bene irritum facitis preceptum Dei
marg.|  BENE  IRRITUM. Falsam calumniam vera ratione confutat, quasi vos propter traditionem hominum precepta Dei contemnitis et negligitis quare ergo meos discipulos arguitis qui iussa seniorum parvipendunt ut custodiant mandata Dei ?
ut traditionem vestram servetis.
Numérotation du verset Mc. 7,10 
Moyses enim dixit15   : Honora patrem {t. 4 : Erfurt, f. 974rb ; facsim., p. 107b} [Rusch, f. 974rb ] tuum et matrem tuam.
interl.|  non tantum salutatione et officio deferendo sed munere, sicut illud est : “Honora viduas”, id est tribue necessaria

Cf. 1Tim. 5, 3 : « Viduas honora, que vere vidue sunt ».

15  Cf. Ex. 20, 12.
Et16   : Qui maledixerit patri vel17  matri morte moriatur.

16  Cf. Ex. 21, 17.17  vel Li447 Li447@ Rusch Weber ] aut ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,11 
Vos autem dicitis :
marg.|  VOS  AUTEM  DICITIS etc. Beda VenerabilisBEDA. Consulens Dominus imbecillitati, vel etatum vel penurie parentum, precepit ut filii honorarent patres etiam in necessariis huius vite. Hanc autem legem scribe et Pharisei subvertentes, ut impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt filios suos, ut si quis ea que parentibus offerenda sunt, Deo vovere voluerit qui verus pater est oblatio Domini preponatur.
Si dixerit
interl.|  quasi : bene potest dicere
homo
interl.|  filius
patri vel18  matri corban quod est donum, quodcumque ex me
interl.|  quod Deo vovui
marg.| Corban : donum 19 

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae = CCCM189 : 58.8 ; 45.10 ; 55.10.


18  vel Rusch ] et Li447 Li447@ , aut Weber
tibi proderit20 
interl.|  alias : profuerit
marg.|  TIBI  PRODERIT etc. Isidorus HispalensisISIDORUS. In tuos usus consumitur quod sacrilegium est. {t. 4 : Erfurt, f. 974rb ; facsim., p. 107b} [Rusch, f. 974rb ] Vel interrogative, quasi : proderit tibi ? Non debet, hoc metuentes patres aficiebantur inedia.

20  proderit Li447 Li447@ Rusch ] profuerit ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 7,12 
et
interl.|  et sic
ultra non dimittitis eum quicquam
interl.|  boni
facere patri suo aut matri,
interl.|  qui debet sustentari necessariis huius vite
Numérotation du verset Mc. 7,13 
rescindentes
interl.|  quasi in hoc rescinditis
verbum Dei
interl.|  de parentibus
per traditionem vestram
interl.|  vestre avaritie
quam tradidistis21 
interl.|  non Deus

21  tradidistis ΩJ Rusch Weber ] traditis Li447@
et similia huiusmodi multa22  facitis23  .
interl.|  contra mandatum Dei

22  similia huiusmodi – multa ΩJ Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ 23  facitis Rusch Weber ] faciatis Li447@
Numérotation du verset Mc. 7,14 
Et advocans iterum turbam
interl.|  confutatis superbis, humiles advocat et docet
dicebat illis : Audite me omnes et intelligite.
Numérotation du verset Mc. 7,15 
Nihil est extra hominem introiens in eum
marg.|  NIHIL  EST  EXTRA. Beda VenerabilisBEDA. Nec idolothicum in quantum cibus est, in quantum Dei creatura est, sed demoniorum invocatio hoc facit immundum. Unde : « Non potestis bibere calicem Domini et calicem demoniorum ».
marg.|  Iudei se partem Dei iactant, communes cibos vocant quibus omnes homines utuntur ut ostrea, lepores, et huiusmodi animalia que ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt.

1Cor. 10, 20.
quod possit eum coinquinare, sed que de homine
interl.|  de corde hominis
procedunt illa sunt que coinquinant24  hominem.
interl.|  vel : communicant . Commune enim dicunt Iudei immundum.

24  coinquinant Cor3 (al.) Rusch ] communicant ΩJ Li447 Li447@ Weber ; cf. infra v. 20
Numérotation du verset Mc. 7,16 
Si quis habet aures audiendi audiat.
interl.|  attentos facit
Numérotation du verset Mc. 7,17 
Et cum introisset in domum a turba,
interl.|  relicta
interrogabant eum discipuli eius25  parabolam.
interl.|  exponere

25  eius Li447 Li447@ Rusch Weber ] om. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,18 
Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ?
marg.|  ET  VOS  IMPRUDENTES. Corripiuntur, quia que per se patent, mystica putant. Ex quo advertimus vitiosum esse auditorem qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere.
Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare,
interl.|  vel coinquinare
Numérotation du verset Mc. 7,19 
quia non introivit26  in cor eius sed in ventrem27  et in secessum exit
marg.|  ET  IN  SECESSUM. Beda VenerabilisBEDA. Hinc calumniantur quidam heretici, quod Dominus physice ignarus putet omnes cibos in ventrem ire, et in secessum digeri, cum statim infuse esce per artus et venas et medullas nervosque fundantur. Unde et multos qui vitio stomachi perpetem vomitum sustinent, post cenas et prandia statim evomere dicunt, et tamen corpulentos esse, quia ad primum tactum liquidior cibus et potus per membra funditur. Sed quamvis tenuissimus humor et liquens esca, cum in venis et artubus cocta fuerit et digesta, per occultos meatus - quos Greci poros vocant - ad inferiora dilabitur et in secessum vadit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quedam sic accedunt ut etiam mutent et mutentur, sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur et nos refecti in robur mutamur.

26  introivit Rusch ] introiit Li447@ ΩJ, introit Weber 27  ventrem Li447 Li447@ Rusch Weber ] ventrum Clementina
purgans omnes escas ?
Numérotation du verset Mc. 7,20 
Dicebat autem28 
interl.|  vel : enim

28  autem Li447 Li447@ Rusch Weber ] Ihesus CorS1
quoniam que29  de homine exeunt illa coinquinant30 
interl.|  vel : communicant

29  que Li447 Li447@ ΩJ Rusch Weber ] om. CorS1 30  coinquinant CorS1 (al.) Li447@ Rusch ] communicant CorS1 ΩJ Li447 Weber ; cf. supra v. 16
hominem.
Numérotation du verset Mc. 7,21 
Ab intus enim31  de corde hominum
interl.|  in quo est sedes anime
marg.|  DE  CORDE  HOMINUM. Beda VenerabilisBEDA. Anime locus principalis non iuxta Platonem in cerebro, sed iuxta Christum in corde est. Arguuntur etiam ex hac sententia qui cogitationes a diabolo immitti putant, non ex propria nasci voluntate. Diabolus incentor et adiutor malarum cogitationum esse potest auctor esse non potest. Si autem in insidiis semper positus levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammaverit, non debemus opinari eum quoque cordis occulta rimari, sed ex corporis habitu et gestibus extimare quid versemus intrinsecus, ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere intelligit nos amare.

Cf. Plato , Respublica, 4, 439d ; Timaeus, 73b-d.
Cf. Beda Venerabilis , In Marci evangelium expositio, lib. 2, cap. 7, CCSL 120/3, p. 522.1329-523.1339 =   Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 5, CCCM 174A, p. 440.84 sqq. =   Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 2, CCSL 77, p. 131.1525-132.1535 : « Ergo animae principale non iuxta Platonem in cerebro sed iuxta christum in corde est. Et arguendi ex hac sententia qui cogitationes a diabolo immitti putant et non ex propria nasci uoluntate. Diabolus adiutor esse et incentor malarum cogitationum potest auctor [+ esse : Hieronymus, Rabanus] non potest. Sin autem semper in insidiis positus leuem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit. Non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari sed ex corporis habitu et gestibus aestimare quid uersemus intrinsecus uerbi gratia, si pulchram mulierem nos crebro uiderit respicere, intellegit cor amoris iaculo uulneratum ». [FG2016 MM2016]

31  enim Li447 ΩJ Rusch Weber ] om. Li447@
cogitationes male procedunt : Adulteria, {t. 4 : Erfurt, f. 974va ; facsim., p. 108a} [Rusch, f. 974va ] fornicationes, homicidia,
Numérotation du verset Mc. 7,22 
furta, avaritie, nequitie, dolus, impudicitia, oculus malus,
interl.|  invidia
blasphemia32  , superbia, stultitia33  .

32  blasphemia ΩJ Rusch Weber ] blasphemie Li447 Li447@ 33  stultitia Li447 Li447@ Rusch Weber ] tristitia ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,23 
Omnia mala hec34  ab intus procedunt et communicant hominem.

34  mala hec Rusch ] inv. Li447 ΩJ Weber , enim hec mala Li447@
Numérotation du verset Mc. 7,24 
Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 974va ; facsim., f. 108a} [Rusch, f. 974va ] Et inde surgens etc. Relictis scribis et Phariseis calumniatoribus, in partes Tyri et Sidonis secessit ut Tyrios Sidoniosque curaret.
et ingressus domum neminem voluit scire
marg.|  NEMINEM  VOLUIT  SCIRE. Beda VenerabilisBEDA. Quamvis latere non potuerit, non tamen factum est quod voluit. Sed exemplum eis dabat quibus sanandi infirmos gratiam conferebat, ut in miraculis humani favoris gloriam quantum possent declinarent, nec tamen a pio opere virtutum cessarent cum hoc fieri vel fides bonorum iuste expeteret, vel incredulitas pravorum necessario cogeret. Ob hanc enim causam Tyri et Sidonis fines intrabat, ut filiam Syrophenisse a demonio liberaret et per fidem gentilis femine scribarum et Phariseorum perfidiam argueret.
et non potuit latere.
interl.|  ideo
Numérotation du verset Mc. 7,25 
Mulier enim
interl.|  id est romana Ecclesia
marg.|  MULIER  ENIM. Marcus dicit Dominum fuisse in domo cum venit ad eum mulier. Mattheus dicit : « Quod clamat post nos ». Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Mattheus ait : « Non respondit ei verbum », dedit intelligere quod ambo tacuerunt et cum silentio ingressi sunt. Et ita cetera contexuntur que in nullo dissentiunt.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Allegorice. ‘Mulier’ est mater nostra Romana Ecclesia. ‘Nata’ demoniaca occidentalis barbaries cuius fides fecit de cane ovem. Micas intellectus querit, non panem infractum littere cupit.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Allegorice. Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens 'ecclesiam' significat 'de gentibus collectam' que pro filia demoniaca Dominum rogat, id est pro suis populis nondum credentibus, ut et ipsi a diaboli fraudibus absolvantur. Que bene secundum Mattheum de finibus suis egressa, secundum Marcum ingressa ad Dominum atque ad pedes procidisse dicitur, ut ex utroque colligatur, quia illi soli fideliter et recte pro errantibus orant, qui priscas sue perfidie mansiones relinquunt atque in domum Dei, id est Ecclesiam pia se devotione transferunt.

Mt. 15, 23.
Mt. 15, 23.
Cf. Mt. 15, 21 : « Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis ».
statim ut audivit35  de eo
interl.|  «In auditu auris obedivit mihi »

Ps. 17, 45.

35  statim - ut audivit Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩJ
cuius filia
interl.|  occidentalis Ecclesia
habebat36  spiritum immundum
interl.|  causa cuis venerat mater ad Iesum

36  habebat filia] inv. ΩJ
intravit et procidit ad pedes eius.
interl.|  ad humanitatem
Numérotation du verset Mc. 7,26 
Erat enim mulier gentilis, Syrophenissa genere.
marg.|  Sirofenissa ex Siriis et a Fenicibus orta.37 

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae in codice Leidensi (Bibliotheek der Rijksuniversiteit, B.P.L. 191, [L3], ff. 108r-124v, saec. xiv) servatae, sectio 43, glossa 3, CCCM189A, p. 567.5

Et rogabat eum ut demonium eiiceret38  de filia eius.
interl.|  hic fides qua credit filiam posse salvari

38  dem. eiiceret Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,27 
Qui dixit illi : Sine prius saturari39  filios.
marg.|  SINE  PRIUS. Quasi : futurum est ut et vos gentes salutem consequamini, sed prius oportet Iudeos qui antiqua electione filii Dei nominantur pane celesti refici, et sic tandem gentibus vite pabula ministrari.

39  saturari ΩJ Rusch Weber ] saturare Li447@
Non est enim40  bonum sumere panem filiorum et mittere canibus.
interl.|  gentilibus
marg.|  FILIORUM  ET  MITTERE  CANIBUS. Beda VenerabilisBEDA. Mira conversio. Nam Israel quondam filius non canes. Pro diversitate fidei, ordo nominum mutatur de illis dicitur : « Circumdederunt me canes multi », de nobis : « Alias oves habeo que non sunt ex hoc ovili ».

Ps. 21, 17.
Io. 10, 16.

40  enim ΩJ Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 7,28 
At illa respondit
interl.|  hic patientia qua totiens contempta, ut Mattheus dicit, perseverat

Parall . Mt. 15, 22-28 : « Et ecce mulier Chananea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a demonio vexatur. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos. Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, que perierunt domus Israel. At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adiuva me. Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Tunc respondens Iesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora ».
et dixit ei41   : Utique Domine, nam et catelli42 
interl.|  hic humilitas qua se non canibus sed catellis comparat

41  ei Li447 Li447@ ΩJ Rusch ] illi Weber 42  catelli ΩJ Li447 Rusch Weber ] cetelli cacogr . Li447@
comedunt
interl.|  mystice loquitur mulier gentilis
interl.|  intellectus
marg.|  DE  MICIS. Non integros cibos digna sum recipere reliquiis catellorum contenta sum ut sic veniam ad panem integrum.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Alleg<orice>. De micis etc.   Mensa  : Scriptura, unde : « Parasti in conspectu meo mensam » etc. Mice puerorum : interna mysteria quibus humilium corda reficiuntur, secundum illud : Ex « adipe frumenti satiat te ». Conversi enim ad fidem catelli, id est qui in gentibus erant despecti, non littere superficiem sed spiritalium sensuum inquirunt medullam. Et hoc sub mensa dominorum suorum, id est dum verbis Dei humiliter subditi, adimplenda que scripta sunt cuncta cordis et corporis officia supponunt, ut ad speranda superna que a Domino promissa sunt premia in celo merito se humilitatis erigant.

Ps. 22, 5.
Ps. 147, 3 : « Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te »
sub mensa43 
interl.|  non ad mensam
marg.|  Quare dedisti pecuniam meam ad mensam ubi ponuntur que vendi possunt?44 

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189.


43  comedunt de micis - sub mensa Rusch ] inv. ΩJ Weber , comedunt sub mensa de micis Li447 Li447@
puerorum45  .
interl.|  vel : dominorum

45  puerorum Li447 Li447@ ΩJ Rusch Weber ] dominorum CorS1=Cor3 (al.)
Numérotation du verset Mc. 7,29 
Et ait illi : Propter hunc sermonem
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. humilem, fidelem
vade, exiit demonium a46  filia tua.
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Prudens, humilis meretur quod poscit.
marg.|  PROPTER  HUNC  SERMONEM. Beda VenerabilisBEDA. Hinc datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, quia per fidem et confessionem parentum, in baptismo liberantur a demonio parvuli qui necdum per se sapere vel aliquid agere boni possunt aut mali.

46  a Li447 Rusch ] de Li447@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 7,30 
Et cum abiisset domum47  , invenit puellam iacentem supra48  lectum et demonium exiisse.
interl.|  ab ea

47  domum Rusch ] + suam Li447@ ΩJ Weber , in domum suam Li447 48  supra Li447 Li447@ Rusch Weber ] super ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,31 
Et iterum exiens de finibus Tyri,
interl.|  angustia
marg.|  TYRI. Hieronymus HIERONYMUS. Tyrus 'angustia' significans Iudeam cui Dominus : « Coangustatum stratum breve est pallium tuum utrumque operire non potest », ut transferat se ad alias gentes.

Is. 28, 20.
venit per Sidonem
interl.|  venatio
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 974vb ; facsim., p. 108b} [Rusch, f. 974vb ] SIDONEM. Hieronymus HIERONYMUS. Sidon 'venatio', fera indomita nostra regio
interl.|  vel natio est.
ad mare Galilee
interl.|  fluctuosam volubilitatem
inter
interl.|  vel : contra
medios fines Decapoleos.
marg.|   Decapoleos : Decapolis est regio decem urbium trans Iordanem ad orientem contra Galileam49  .50 
interl.|  mandata decalogi
marg.|  DECAPOLEOS. Beda VenerabilisBEDA. Regio decem urbium trans Iordanem ad orientem. Quod autem dicitur :   Venit as mare Galilalee inter medios fines Decapoleos . Non ipsos eum intrasse significant, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Salvator ad salvandas gentes ab apostolis deducitur et docet quod adolescenti interroganti respondit : « Nosti mandata hec fac et vives ».

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A : 58.11 ; 55.13
Lc. 10, 28.

Numérotation du verset Mc. 7,32 
Et adducunt ei surdum
interl.|  quia audivit
interl.|  genus humanum
et mutum.
interl.|  quia locutum
marg.|  SURDUM  ET  MUTUM. Beda VenerabilisBEDA. Qui scilicet nec aures verbis Dei audiendis, nec os pro loquendis aperit. Quales necesse est ut hi qui audire et loqui verbum Dei longo usu didicerunt Domino sanandos offerant, ut eos quos humana fragilitas nequit gratie dextera salvet.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Genus humanum tamquam unus homo varia peste absumptus in protoplasto, cecatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, Marcus fit dum manus erigit, incurvatur dum erigitur, hydropicus fit dum concupiscit, claudus dum progreditur, lepra suffunditur dum mundatur, demone impletur dum divinitatem appetit. Moritur morte dum audacter excusat. Et deprecabantur eum etc : incarnationem Domini prophete et patriarche cupiebant.   Et apprehendens eum etc. Seorsum a turbulentis cogitationibus et actibus inordinatis sermonibusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti qui in aures mittuntur verba Spiritus sancti, de quo dicitur : « Digitus Dei est hic » et : 'Opera digitorum tuorum sunt celi'.   Tetigit linguam etc. Spuma de carne Domini, divina sapientia que solvit ignorantiam humani generis ut dicat : ‘Credo in Deum patrem omnipotentem’ etc.

Ex. 8, 19.
Cf. Ps. 8, 4 : « Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti ».
Et deprecabantur eum
interl.|  patriarche et prophete Incarnationem Domini desiderantes
ut imponat illi manum.
interl.|  misericordie
Numérotation du verset Mc. 7,33 
Et apprehendens eum
interl.|  vel : illum
seorsum de turba51  ,
interl.|  de strepitu mundi
marg.|  SEORSUM  DE  TURBA. Beda VenerabilisBEDA. Prima salutis via est de turba educi. De turba educit Dominus infirmum, cum mentem peccatis languidam visitando illustrat, et a consuete conversationis moribus advocat, et ad sequenda precepta sua provocat. Digitos autem in auriculas mittit, cum per dona Spiritus sancti aures cordis ad intelligenda et suscipienda verba salutis aperit. Et quia cognitionem veritatis debet sequi confessio sequitur : Et expuens tetigit linguam eius, cum scilicet ad confessionem fidei ora catechizatorum instruit. Sputum namque Domini est sapor sapentie que dicit : « Ego ex ore altissimi prodii primogenita ». Unde sputo eius terre commixto cecus illuminatur. Sputum enim quod ex capite Domini descendit, divinam eius naturam exprimit que ex Deo est. Portio terre cui sputum immixtum est humanam significat naturam. Sic ergo ex sputo ac terra composito medicamento oculos ceci nati aperuit, quia genus humanum per confessionem utriusque sue nature ab ingenitis errorum tenebris eruit. Expuens ergo linguam muti ut loqui valeat, tangit cum ora diu bruta ad verba sapientie proferenda contactu sue pietatis informat.

Sir. (Eccli.)24, 5.

51  seorsum - de turba] inv. Li447 Li447@ ΩJ Weber
misit digitos suos
interl.|  id est verba spiritus
in auriculas eius et exspuens
interl.|  sapientiam
tetigit52  linguam eius
interl.|  ut dicat : “Credo in Deum, Patrem” etc.
interl.|  quia homo

Credo… etc. : idest symbolum fidei ‘apostolorum’ nuncupatum : « Credo in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem celi… ».

52  tetigit ΩJ Rusch Weber ] tigit cacogr . Li447@
Numérotation du verset Mc. 7,34 
et suscipiens in celum
interl.|  quia inde verba mutis, auditus surdis, medela cunctis infirmis docens cor ad Dominum dirigi
marg.|  ET  SUSPICIENS  IN  CELUM. Hieronymus HIERONYMUS. Ingemuit, gemere nos docuit et in celum thesaurum nostri cordis erigere quod per compunctionem cordis a frivola carnis letitia purgatur, ut dicituraa   : « Rugiebam a gemitu cordis mei» etc., « Domine ante te omne desiderium meum »ab  etc. Et ait illi :   Effeta quod est adaperire . « Corde creditur ad iustitiam » etc.ac    Et statim aperte sunt etc.,   aures aperte sunt ad hymnos et cantica et psalmos. Solvitur lingua ut eructet {t. 4 : Erfurt, f. 975ra ; facsim., p. 109a} [Rusch, f. 975ra ] « verbum bonum»ad  quod non possunt nec mine nec verba cohibere vel prohibere. Unde Paulusae   :"Ego vinctus sum sed verbum Dei non est alligatum in me". Et precepit illis ne cuidicerent, non in virtutibus gloriandum esse docuit sed in cruce et in humiliatione. Quanto enim eis precipibat etc., civitas in monte posita undique circumspecta abscondi non potest. Humilitas semper precedit gloriam.

aa  Ps. 37, 9.
ab  Ps. 37, 10.
ac  Rm. 10, 10.
ad  Cf. Ps. 44, 2 : « Eructavit cor meum verbum bonum : dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis ».
ae  Cf. 2Tim. 2, 9 : « In quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum ».
ingemuit
interl.|  gemere nos docuit vel pro nostris vel pro nostrorum reatibus supplicantes
et ait illi53   : Effeta,
interl.|  uno sermone curavit quia Deus

53  illi ΩJ Rusch Weber ] om. Li447 Li447@
marg.|   Effeta id est   adaperire .55  af 
interl.|  Ad hymnos et cantica et psalmosag 
marg.|  ADAPERIRE. Ad aures proprie. Aures enim ad audiendum aperiende, lingua ut loqui possit erat solvenda. Unde sequitur :   Statim etc.

af  Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189
ag  Cf. Col. 3, 16 : « Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo ».


54  adaperire ΩJ Rusch Weber ] aperire Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 7,35 
Et statim aperte sunt aures eius et solutum est vinculum lingue eius.
interl.|  ut eructet verbum bonumah 

ah  Cf. Ps. 44, 2.
Et loquebatur recte.
marg.|  ET  LOQUEBATUR  RECTE. Beda VenerabilisBEDA. Ille solus recte loquitur vel Dominum confitendo, vel aliis predicando, cuius auditum ut celestibus possit ascultare et obsecundare mundatis divina gratie reserat, cuius linguam Dominus tactu sapientie que ipse est ad loquendum instruit. Hic talis dicere potestai   : « Domine labia mea aperies » etc.

ai  Ps. 50, 17.
Numérotation du verset Mc. 7,36 
Et precepit illis ne cui dicerent.
interl.|  quia non est in altis gloriandum, sed in cruce et humilitate
Quanto autem eis precipiebat56  ,
interl.|  humilitas precedit gloriam
marg.|  QUANTO  AUTEM etc. Sciebat ille qui omnia novit antequam fiant quod magis predicarent. Et hoc precipiendo pigris voluit ostendere quanto studiosius quantoque frequentius vel ferventius predicare debeant, quibus iubet ut predicerent quando illi qui prohibentur tacere non poterant.

56  eis precipiebat Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩJ
tanto magis plus predicabant.
Numérotation du verset Mc. 7,37 
Et eo amplius admirabantur dicentes : Bene omnia fecit
interl.|  hoc scilicet
et surdos fecit audire et mutos loqui.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_7)