initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. *Marci evangelium*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Mc. 8,1 
In illis diebus iterum cum turba multa esset cum Iesu nec haberent quod manducarent,
interl.|  materiam miraculi premittit

1 Hic incipit capitulum 8 CorS1 2 cum Iesu Cor2 (grec. anti. glossa) Li447 Li447 @ Rusch ] om. Weber
convocatis discipulis,
interl.|  scilicet suis
ait illis :
Numérotation du verset Mc. 8,2 
Misereor super turbam
marg.|  MISEREOR  SUPER  TURBAM. Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humane fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quattuor millia hominum satiavit, divine potentie opus est contra Eutychetis errorem.
quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent.
marg.|  TRIDUO  SUSTINENT. Quare triduo sustinerent Mattheus dicit sic : « Et ascendens in montem sedebat ibi et accesserunt ad eum turbe multe habentes secum mutos cecos claudos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos ». Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum suorum, cum electi quique fide sancte Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, anime peccantis, scilicet languoribus instanter supplicant.
marg.|  Item. Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per penitentiam declinans ad Dominum se in opera, in locutione et cogitatione convertit.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Mystice. Hoc miraculo designatur quod viam presentis seculi, aliter incolumes transire nequimus nisi alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice inter hanc refectionem et illam quinque panum et duorum piscium distat, quod ibi littera veteris Testamenti spiritali gratia plene designatur, hic novi Testamenti veritas et gratia ministranda monstratur. Utraque autem refectio in monte celebrata est, ut aliorum evangelistarum narratio declarat, quia utraque Scriptura recte intellecta predicat altitudinem celestium preceptorum et premiorum et altitudinem Christi qui est mons in vertice montium. Ipse enim edificatam super se civitatem, id est Ecclesiam in alta bonorum operum extollit et cunctis manifestat. Ipse ab infimis delectationibus abstractam pane celi reficit atque ad appetitum superne suavitatis cibi spiritalis dato pignore accendit.

Mt. 15, 29-30.

quia Li447 @ Rusch Weber ] quoniam Li447
Numérotation du verset Mc. 8,3 
Et si dimisero eos ieiunos in domum suam
marg.|  SI  DIMISERO  EOS. Quia conversi peccatores in presentis vite via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrine pabulis dimittantur.
deficient in via. Quidam enim ex eis de longe venerunt.
marg.|  Iudei de prope lege et prophetis edocti, gentes de longe veniunt ad Christum, nullis doctoribus de eius fide premonite
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 975rb ; facsim., p. 109b} [Rusch, f. 975rb ] DE  LONGE. Moraliter. Qui nihil carnalis corrumptionis expertus, ad servitutem Dei festinat, de longinquo non venit qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem coniugium expertus nec iste de longinquo. Alii post multa flagitia veniunt, et ideo de longinquo.

enim Li447 @ Rusch Weber ] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 8,4 
Et responderunt ei discipuli sui : Unde istos poterit {t. 4 : Erfurt, f. 975rb ; facsim., p. 109b} [Rusch, f. 975rb ] quis hic saturare panibus in solitudine ?
Numérotation du verset Mc. 8,5 
Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
marg.|  SEPTEM. Beda VenerabilisBEDA. Mysterium est novi Testamenti in quo septiformis spiritus gratia plenius creditur et datur. Nec sunt panes ordeacei sicut illi quinque de quibus quinque millia hominum saciata sunt, ne sicut in lege vitalis anime alimentum corporalibus sacramentis tegeretur. Ordei enim medulla tenacissima tegitur palea.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Septem panes 'septem dona Spiritus sancti'. Quattuor millia 'annus novi Testamenti cum quattuor temporibus'. Septem sporte 'septem prime Ecclesie'. Fragmenta panum 'mystici intellectus prime septimane sunt'. Pisciculi benedicti 'libri novi Testamenti', quomodo piscis assi partem resurgens postulat, et piscem superpositum prunis, discipulis in captura piscium porrigit.

interrogavit Cor2 (anti. glossa) Rusch Weber ] interrogabat Li447
Numérotation du verset Mc. 8,6 
Et precepit turbe discumbere super terram.
marg.|  SUPER  TERRAM. Beda VenerabilisBEDA. In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit que autem septem panibus reficienda est. Super terram discumbere precipitur, quia per legem carnis desiderium calcare iubemur que est fenum : « Omnis caro fenum ». In novo autem Testamento ipsam quoque et facultates temporales relinquere iubemur. Vel quia mons in quo fit 'refectio Christi altitudinem' significat, ibi supra fenum, hic supra terram reficitur, quia Christi celsitudo ibi propter carnales homines et Hierusalem terrenam carnali spe et desiderio regitur, hic autem remota omni cupiditate carnali convivas novi Testamenti spei permanentis firmamentum tamquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continent.

Is. 40, 6. Cf. etiam Sir. (Eccli.) 14, 18 : « Omnis caro sicut fenum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi ; 1Pt. 1, 24 : « quia omnis caro ut fenum : et omnis gloria eius tamquam flos feni : exaruit fenum, et flos eius decidit ».
Et accipiens septem panes,
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Septem dona Spiritus sancti

Hic incipit capitulum 8 CorS2
gratias agens
interl.|  ostendit quantum gaudeat de salute nostra et nos docet gratias agere de carnali et spiritali refectione
fregit
interl.|  sacra aperuit
et dabat discipulis suis ut apponerent et apposuerunt turbe.
interl.|  quia spiritalem scientiam tradidit eis et per eos aliis

dabat] dedit Cor2 S (al.)
Numérotation du verset Mc. 8,7 
Et habebant pisciculos paucos
interl.|  libros novi Testamenti
marg.|  PISCICULOS. Beda VenerabilisBEDA. Sanctos illius temporis per quos eadem condita est Scriptura, vel quorum ipsa Scriptura fidem vitam et passiones continet qui de fluctibus seculi erepti et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in huius mundi ex cursu deficiamus vite sue et mortis sue exemplo prebuere.
et ipsos benedixit et iussit apponi.
Numérotation du verset Mc. 8,8 
Et manducaverunt
interl.|  attente audiendo
marg.|  MANDUCAVERUNT. Beda VenerabilisBEDA. Sunt multi qui quamvis omnia sua reliquere, et altiora huius mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes iustitiam saturantur, cum audientes mandata Dei ad vitam perveniunt eternam.

Cf. Mt. 5, 6 : « Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam : quoniam ipsi saturabuntur ».
et saturati sunt
interl.|  » edent pauperes et saturabuntur »
interl.|  plene perficiendo

Ps. 21, 27.
et sustulerunt quod superaverat de fragmentis
interl.|  mysticus intellectus
marg.|  QUOD  SUPERAVERAT. Beda VenerabilisBEDA. Altiora precepta vel exhortamenta et consilia que generalis fidelium multitudo nequit attingere sicut hic : « Si vis perfectus esse vade et vende omnia que habes » etc.

Mt. 19, 21.

superaverat Rusch Weber ] supererat Li447 de] ut Cor2 (anti glossa)
septem sportas.
interl.|  primas Ecclesias
marg.|  SEPTEM  SPORTAS. Septem sporte 'Spiritus sancti gratia septiformi repleti'. Fiunt enim sporte de iunco et palmarum foliis. Iuncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore eternitatis arescant in ipso vite fonte se collocant, et eterne retributionis palmam expectant.
Numérotation du verset Mc. 8,9 
Erant autem qui manducaverant10  quasi quattuor millia11 
interl.|  annus novi Testamenti

10  manducaverant Rusch ] manducaverunt Cor2 (+ quasi) Li447 Weber 11  milia] + hominum Cor2 (grec. anti. glossa et Mt. 15), Cor2 ² (hominum cancell. est in **)
et dimisit eos.
interl.|  ut in ipso numero se doceant pastos esse evangelii preceptis
Numérotation du verset Mc. 8,10 
Et statim
marg.|  ET  STATIM. Pro hoc in Mattheo habemus : « Ascendit in naviculam et venit in fines Magedan ». Sed non est dubitandum eundem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices habent Magedan, etiam secundum Marcum.

Mt. 15, 39.
Numérotation du verset Mc. 8,11 
ascendens12  navim cum discipulis suis venit13  in partes Dalmanuta14  . Et exierunt Pharisei et ceperunt conquirere cum eo querentes ab illo signum de celo
marg.|  QUERENTES. Quasi ea que viderant non fuissent signa. Sed quid querant {t. 4 : Erfurt, f. 975va ; facsim., p. 110a} [Rusch, f. 975va ] per hoc determinatur de celo vel in morem Elie ignem, de sublimi vel ad similitudinem Samuelis estivo tempore mugire tonitrua, vel fulgura vel imbres, quasi non possent et hec calumniari qui ea calumniabantur que oculis viderant, manu tangebant utilitate sentiebant. Vel signa de celo, manna ut qui paucis panibus multa hominum millia satiavit, nunc sicut Moyses manna celitus misso populum omnem passim reficiat. Unde Iohannes post edulium panum turbas quesisse dicit : « Quid operaris ? Patres nostri manducaverunt manna in deserto » etc.

Io. 6, 30-31.

12  ascendens Cor2 (glossa)] ascendit Corr2² | 13  venit Cor2 (grec. anti.) Li447 Li447 @] et praem. Cor2 ² | 14  Dalmanuta Rusch Weber ] Dalmanutha Li447 |
temptantes eum.
Numérotation du verset Mc. 8,12 
interl.|  pro infidelitate eorum
spiritu ait :
interl.|  ut verus homo
Quid generatio ista
interl.|  incredula
signum querit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
interl.|  aposiopesis
interl.|  id est non dabitur. Sicut illud est : « Si David mentiar ».
marg.|  SI  DABITUR  GENERATIONI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De concordia evangeliorum. In Marco ita scriptum esse edicit et signum non dabitur ei.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Generationi , isti id est temptantium Deum et contradicentium verbis eius, non dabitur signum de celo quod temptantes querunt quibus tamen multa celestia signa dabat in terra. Generationi autem querentium Dominum signum de celo ostendit, quando cernentibus apostolis in celum ascendit spiritum misit, ad impositionem manuum apostolorum gratiam sancti Spiritus de celo plurimis credentibus infudit.

ἀποσιώπησις, id est reticentia, silentium, taciturnitas, praecipue quum non dicitur quod dici debet (Forcellini). < Parall . > Glossa ordinaria (Ps. 88, 36 ; Ps. 94, 11 ; Ps. 131, 3-4 ; Is. 22, 14 ; Mc. 8, 12 ; Hbr. 6, 11 ; Hebr. 6, 14). Cf. M. Fabius Quintilianus, Institutio oratoria, lib. 9, cap. 3, par. 60, p. 185 : « [59] Cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur : novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello. [60] Hanc quidam aposiopesin putant, frustra. Nam illa quid taceat, incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratum, quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur ». -- Isidorus Hispalensis, Etymologiarum sive Originum libri XX, lib. 2, cap. 21, par. 34 : « Metathesis est, quae mittit animos iudicum in res praeteritas aut futuras, hoc modo :"Reuocate mentis ad spectaculum expugnatae miserae ciuitatis, et uidere uos credite incendia, caedes, rapinas, direptiones, liberorum corporum iniurias, captiuitates matronarum, trucidationes senum". In futurum autem anticipatio eorum, quae dicturus est aduersarius, ut Tullio pro Milone, cum mittit animos iudicum in eum reipublicae statum, [qui] futurus est, etiamsi occiso Milone Clodius uiueret. Aposiopesis est, cum id quod dicturi uidebantur, silentio intercipimus : Quos ego, sed motos praestat conponere fluctus ». -- Andreas de Sancto Victore, Expositio super Heptateuchum (Gn.), CCCM 53, linea 1153 : « Unde statim subiungit : Nunc ergo, ne forte mittat manum suam etc. Aposiopesis est (id est, defectus in sermone et sensu) ». -- [Cf. Glosa super 'Graecismum' Eberhardi Bethuniensis : capitula I - III et prologi, c. 1a. de figuris metaplasmi, 1a.13. Aposiopasis (notandum), CCCM 225, A. Grondeux, 2010, p. 32.642 : « {ETYM. Et dicitur aposiopasis ab"apos" quod est"defectus" et"usyos" quod est"equale" et"pasis""passio", quasi"equalis defectus uel passio"} ». *> Eberhardus Bethuniensis [+ a. 1212 c.] (et alii), Graecismus, c. 1 (De figuris - a. de figuris metaplasmi), ed. Io. Wrobel, 1887, p. 4. 15 : « Ast 'aposiopasis' oratio deficiens est ».][MM2016]
Ps. 88, 36.
Numérotation du verset Mc. 8,13 
Et dimittens15  eos
interl.|  infideles

15  dimmitens Li447 ] dimisit Cor2 S (al.)
ascendens16  iterum navim abiit17  trans fretum.
marg.|  ASCENDENS  NAVIM. Beda VenerabilisBEDA. Septem sportis modo impletis statim ascenderunt in naviculam et venerunt in fines Magedan et ibi navigantibus dictum est quod caverent a fermento Phariseorum et Sadduceorum. Sed Scriptura dicit quod obliti sunt panes tollere, in quo ostenditur quam modicam curam carnis haberent intenti Domini presentie.

16  ascendens Cor2 (grec. anti. glossa) Rusch Weber ] ascendit Li447 , et praem. CorS2 (al.)17  abiit Cor2 Rusch Weber ] et praem. Li447 Li447 @, et dimittens eos iterum ascendit navem et abiit CorS2 (vel)
Numérotation du verset Mc. 8,14 
Et obliti sunt
interl.|  discipuli
sumere panes18  et nisi unum panem non habebant secum in navi.
interl.|  Mystice. Christum panem vite, cui qui reficiuntur, amore minus curant de terreno pane

18  sumere panes Cor2 Rusch Weber ] inv Li447 Li447 @
Numérotation du verset Mc. 8,15 
Et precipiebat19  eis dicens : Videte caveatis20  a fermento Phariseorum
interl.|  id est legem Dei traditionibus hominum postponere, verbis predicare factis impugnare, Dominum temptare, doctrine eius vel operibus non credere.

19  precipiebat Rusch Weber ] preciebat Li447 20  caveatis Rusch ] et cavete Cor2 (grec. anti. glossa) Li447 Li447 @, cavete Cor2 ² (et cancellatum est in **) Weber
et fermento Herodis.
interl.|  quod est adulterium, homicidium, temeritas iurandi, simulatio religionis
Numérotation du verset Mc. 8,16 
Et cogitabant ad alterutrum dicentes : Quia panes non habemus.
interl.|  quasi : hoc ideo dicit : Quia panes
Numérotation du verset Mc. 8,17 
Quo cognito Iesus ait illis : Quid cogitatis
interl.|  me, ideo hoc dixisse : Quia panes
quia panes non habetis ?
marg.|  QUID  COGITATIS  QUIA  PANES  NON. Beda VenerabilisBEDA. Accepta occasione docet quid significent quinque panes et septem et pauci pisciculi quinque millia hominum aut quattuor. Si enim fermentum Phariseorum et Herodis traditiones perversas et heretica significat dogmata, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significat ?
Nondum cognoscitis nec intelligitis ?
interl.|  spiritalem sensum
Adhuc cecatum habetis cor vestrum ?
interl.|  post tot miracula
Numérotation du verset Mc. 8,18 
Oculos habentes non videtis21   ?
interl.|  interius

21  videtis] corr. , vdetis cacogr. Rusch
et aures habentes non auditis ? Nec recordamini
Numérotation du verset Mc. 8,19 
quomodo22  quinque panes fregi in quinque millia23  et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.

22  quomodo Rusch ] quando Li447 Weber 23  milia Cor2 (glossa)] + hominum Cor2 ² (quod interponetur cancel. est in **)
Numérotation du verset Mc. 8,20 
Quando et septem {t. 4 : Erfurt, f. 975vb ; facsim., p. 110b} [Rusch, f. 975vb ] panes in quattuor millia, quot sportas fragmentorum tulistis24   ? Et25  dicunt ei : Septem.

24  quando... tulistis Cor2 (glossae habent)25  Et Rusch Weber ] om. Li447
Numérotation du verset Mc. 8,21 
Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
interl.|  post tot miracula
Numérotation du verset Mc. 8,22 
Et veniunt Bethsaida
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Domus vallis, id est mundus qui est vallis lacrimarum
et adducunt ei cecum
interl.|  qui non videt quod fuit, quod est, quod erit
et rogabant eum
interl.|  ut lamentationem de cecitate cordis agat, flens cum Ieremia subversionem civitatis Dei, id est anime sue
ut tangeret illum26  .
interl.|  tangitur qui compungitur

26  tangeret illum Rusch ] inv. Li447 Li447 @ Weber
Numérotation du verset Mc. 8,23 
Et apprehensa manu ceci
interl.|  ut ad bonum opus confortet
eduxit eum extra vicum
interl.|  civitatem malorum :"Corrumpunt bonos mores colloquia mala".

Cf. 1Cor. 15, 33 : « Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala ».
et exspuens in oculos eius
interl.|  ut videant voluntatem Domini per flatum Spiritus sancti
marg.|  ET  EXPUENS etc. Beda VenerabilisBEDA. Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero menbra corporis exterius posita. Expuens ergo in oculos ceci, manus suas imponit ut videat, quia cecitatem humani generis et per invisibiliadivine pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpte humanitatis abstersit.
marg.|  Quem uno verbo totum simul curare poterat paulatim curat, ut magnitudinem humane cecitatis ostendat et que vix et quasi per gradus ad lucem redeat et gratiam suam nobis indicat per quam singula perfectionis incrementa adiuvat.
impositis manibus suis,
interl.|  misericordie
interrogavit eum si aliquid videret.
interl.|  maiestatem, a magnitudine enim creature cognoscitur creator
Numérotation du verset Mc. 8,24 
Et aspiciens ait : Video homines velut arbores ambulantes.
marg.|  VIDEO  HOMINES. Hieronymus HIERONYMUS. Omnes estimat sibi superiores se indignum iudicans, ut David se vocari hominem sed « canem mortuum et pulicem unum27  * ».
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 975vb ; facsim., p. 110b} [Rusch, f. 975vb ] Primo autem videt homines quasi arbores ambulantes, id est formam corporum ita ut non sit facile, an homo sit an arbor discerni, quia primus profectus virtutis est ceterorum vires, vitam, mores inspicere bonum imitari, malum cavere. Sed quia longa obscuritate desipuit et inter bonum et malum, fidem et perfidiam, sinceritatem et simulationem, adhuc discernere nescit, homines cernit ambulantes sicut arbores, quia facta eorum absque luce discretionis videt. Huic Dominus secunda impositione manuum lucem omnia clare videndi restituit, scilicet quid credendum, quomodo vivendum, que premia sint speranda.

Cf. 1Rg. (1Sm.) 24, 15 : « Quem persequeris, rex Israel ? quem persequeris ? Canem mortuum persequeris et pulicem unum ».
27  unum Som40 (f. 160a)] vivum Rusch
Numérotation du verset Mc. 8,25 
Deinde iterum imposuit manus28  super oculos eius
marg.|  DEINDE  ITERUM etc. Hieronymus HIERONYMUS. Ut clare videret omnia, id est per opera visibilia invisibilia intelligeret, et “que oculus non vidit" et clarum anime sue statum post rubiginem peccati mundi cordis oculo contempletur : «Beati enim mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt ».

Cf. Is. 44, 4 : « A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt ; oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te » ; 1Cor. 2, 9-10 : « Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus iis qui diligunt illum : nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei ».
Mt. 5, 8.

28  manus Rusch Weber ] manum Li447
et cepit videre
interl.|  mundo corde
et restitutus est ita ut clare videret29  omnia.

29  clare videret Rusch ] inv Li447 Li447 @ Weber
Numérotation du verset Mc. 8,26 
Et misit illum in domum suam
interl.|  cor
marg.|  ET  MISIT  ILLUM. Hieronymus HIERONYMUS. Ut videret in se quod ante non vidit, non enim putat desperans homo de salute omnino posse se quod facere illuminatus per spem potest perficere.
marg.|  Mystice. Admonet Dominus omnes qui agnitione veritatis illustrantur, ut ad cor redeant et quantum sibi donatum fuerat sollicita mente perpendant et beneficiis Dei digna operatione respondeant.
dicens : Vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Id est cecitatem tui cordis predica, non virtutem. Unde Paulus : ‘Blasphemus fui et persecutus sum Ecclesiam Dei’
marg.|  NEMINI  DIXERIS etc. Beda VenerabilisBEDA. Quod sanationem silere iubet exemplum est suis, ne si miranda faciant favorem querant, sed divinis aspectibus sint placere contenti.

Cf. 1Tim. 1, 13 : « Qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate ».
Numérotation du verset Mc. 8,27 
Et egressus30  est Iesus et discipuli eius in castella Cesaree Philippi.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Philippus, frater Herodis, tetracha Ituree et Trachonitidis regionis in honore Tiberii Cesaris, Cesaream Philippi - que nunc Paneas dicitur - appellavit, imitatus Herodem patrem suum qui in honore Augusti Cesaris appellavit Cesaream que prius turris Stratonis vocabatur. Cesarea Philippi est ubi Iordanis oritur ad radices Libani et habet duos fontes, unum Ior alterum Dan, qui simul mixti Iordanis nomen efficiunt.

30  egressus Cor2 (grec. anti. glossa) CorS2 (al.) Li447 @ Rusch Weber ] ingressus Cor2 S Li447
Et in via
interl.|  nec in eundo docere cessat
interrogabat discipulos suos dicens eis31   : Quem me dicunt esse homines ?
marg.|  QUEM  ME  DICUNT  ESSE  HOMINES etc. Pulchre primo sententiam hominum interrogat, ne confessio eorum vulgi opinione, sed veritatis agnitione videatur firmata ne sicut Herodes de auditis hesitare putentur. Unde Petro secundum Mattheum dicit : « Caro et sanguis non revelavit tibi », id est doctrina hominum.
marg.|  HOMINES. Pulchre qui hominum more diversam de Domino sententiam ferunt homines dicuntur. Nam qui veritatem potentie eius pia mente cognoscunt, non homines sed dii appellari merentur. Unde dicit illis :   Vos vero etc. {t. 4 : Erfurt, f. 976ra ; facsim., p. 111a} [Rusch, f. 976ra ] Quasi : illi homines humana opinantes sed vos dii quem me esse dicitis ?

Mt. 16, 17.

31  eis Cor2 (grec. anti.) Rusch Weber ] om. Li447 Li447 @
Numérotation du verset Mc. 8,28 
{t. 4 : Erfurt, f. 976ra ; facsim., p. 111a} [Rusch, f. 976ra ] Qui32  responderunt illi dicentes : Iohannem Baptistam, alii Eliam33  , alii vero quasi unum ex34  prophetis.
interl.|  non dominum prophetarum opinantes

32  Qui Rusch Weber ] Cui Li447 Li447 @ | 33  Iohannem Rusch Weber ] alii praem. Cor2 (grec. anti. glossa Mt. 16 alii) Cor2 ² (in ** cum est tenuitur de pr<im o> alii, si non est cancellatum, cum est. Subditur alii Heliam alii vero quasi unum etc. Unde mirum est quare ite m primo loco cancellatum est) Li447 Li447 @, alii Iohannem alii vero Ieremiam CorS2 (Parisiensis habet hec, al. non) | 34  ex Rusch ] de Li447 Li447 @ Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,29 
Tunc dicit illis : Vos vero
interl.|  vos qui dii
quem me esse dicitis ? Respondens Petrus ait35   :
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Unus pro omnibus. Omnes enim idem sciebant

35  ait Rusch Li447 Li447 @] + ei Weber
Tu es Christus.
marg.|  TU  ES  CHRISTUS etc. Beda VenerabilisBEDA. Omnia complectitur qui et naturam et nomen exprimit, in quo summa virtutum. Paulus dicit : « Nihil iudicavi me scire inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum ». Petrus nihil amplius quam Dei filium putavit confitendum. Nos et quando et quomodo natus sit, et quantus sit, humane infirmitatis contemplatione rimamur. Finis ergo fidei mee Christus est, finis fidei mee Dei filius est. Non licet mihi scire generationis seriem. Non licet tamen nescire generationis fidem.

1Cor. 2, 2.
Numérotation du verset Mc. 8,30 
Et comminatus est eis
marg.|  ET  COMMINATUS  EST. Beda VenerabilisBEDA. Noluit se ante passionem et resurrectionem predicari quia completo sanguinis sacramento apostolis opportunius dicit  : « Euntes docete gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et Spiritus Sancti », quia non prodesset eum publice predicari quem flagellatum sunt visuri et crucifixum multa pati.

Mt. 28, 19.
ne cui dicerent de illo.
interl.|  eum Filium Dei esse
Numérotation du verset Mc. 8,31 
Et cepit docere illos36 
interl.|  premunit ne passione deficiant
interl.|  causa quare non dicant

36  illos Cor2 (anti.) Rusch Weber ] eos Cor2 ² Li447 Li447 @
quoniam oportet Filium hominis multa pati,
interl.|  nota quod eum quem tot pati oporteat Filium hominis appellat, quia passio in carne Christo, divinitas impassibilis mansit
marg.|  QUONIAM  OPORTET etc. Hieronymus HIERONYMUS. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate precavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi : « Si quis vult venire post me abneget semetipsum ».

Mt. 16, 24.
et reprobari a senioribus, et a37  summis sacerdotibus et scribis, et occidi, et post tres dies38  resurgere.
interl.|  spe resurrectionis confortat

37  a Cor2 (grec. anti. glossa) Li447 @ Rusch Weber ] om. Li447 38  tres dies Li447 @ Rusch Weber ] inv Li447
Numérotation du verset Mc. 8,32 
Et palam verbum loquebatur.
interl.|  de morte, resurrectione
Et apprehendens eum Petrus
interl.|  seorsum
marg.|  ET  APPREHENDENS. Beda VenerabilisBEDA. Amantis affectu dicens : « Absit a te Domine » ; vel, ut melius in greco habetur : « Propitius esto Domine non erit istud », id est non potest fieri nec recipiunt aures mee ut Dei filius occidendus sit.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. ET  APPREHENDENS  EUM  PETRUS. Quia nimis amat Dominum et quia confitendo dixit : Tu es Christus, et premium suum audivit secundum Mattheum : « Beatus es Simon Bar Iona » etc. Non vult destrui confessionem suam, nec putat posse fieri ut Dei filius occidatur apprehenditque eum in affectum suum vel separatim ducit, ne presentibus ceteris magistrum videatur arguere.

Cf. Mt. 16, 22 : « Et assumens eum Petrus, cepit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc ».
Mt. 16, 22 : « Ἵλεώς σοι, κύριε· οὐ μὴ ἔσται σοι τοῦτο ».
Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, CCSL 120, lib. 2, cap. 8, lin. 1922 : « … Et coepit increpare illum amantis affectu et optans dicere, absit a te domine, uel ut melius habetur in graeco, ‘propitius esto tibi domine, non erit istud’, hoc est non potest fieri nec recipiunt aures meae ut dei filius occidendus sit » = Hieronymus, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 3, CCSL 77, p. 143.140-144.145.
Mt. 16, 17.
cepit increpare eum39  .

39  eum Cor2 Rusch Weber ] + Domine propitius esto tibi nam hoc non erit Li447 Li447 @
Numérotation du verset Mc. 8,33 
Qui conversus
interl.|  ad discipulos
et40  videns discipulos suos comminatus est Petro dicens : Vade retro41 
interl.|  non contra

40  et Cor2 Li447 @ Rusch Weber ] om. Li447 41  retro Li447 Rusch ] + me Cor2 CorS2 Li447 @ Weber
Satanas42  ,
interl.|  adversarius sive contrarius, quia contraria loqueris voluntati mee
marg.|  VADE  RETRO  SATANAS. Beda VenerabilisBEDA. Multi putant quod non Petrus sed adversarius spiritus sit correctus quo suggerente hoc Apostolus dicebat. Sed mihi error apostoli de pietatis affectu veniens numquam incentivum
marg.|  VIDEBITUR  DIABOLI. Diabolo dicitur :   Vade retro Satanas . Petro : Vade retro me, id est sequere sententiam meam.

42  Sat(h)anas Cor2 ΩS] Sathana Cor2 ²
quoniam non sapis ea43  que Dei sunt
interl.|  ut pro salute hominum moriar
marg.|  QUE  DEI  SUNT etc. Mea est voluntas et Patris, ut pro salute hominum moriar. Tu non vis granum frumenti in terram cadere ut multum fructum afferat.

Cf. Io. 12, 24-25 : « Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert ».

43  ea Li447 Li447 @ Rusch ] om. Weber
sed que sunt hominum44  .

44  sunt h. Cor2 ( inv. ) CorS2 (al.) Rusch Weber ] hominum CorS2 Li447
Numérotation du verset Mc. 8,34 
Et convocata turba cum discipulis suis
interl.|  prius solis discipulis loquebatur altiora arcana
dixit eis : Si quis
interl.|  sive discipulus sive alius
vult45  me sequi
marg.|  SI  QUIS  VULT etc. Beda VenerabilisBEDA. Postquam mysterium sue passionis et resurrectionis ostendit, hortatur omnes ad imitandum passionis exemplum, et omnibus salutem promittit animarum. Sed perfectioribus quanta passurus quod a mortuis resurrecturus esset aperuit, formam tribuens predicandi, ut scilicet pro suo quisque modo instruatur, neque infirmis altiora committantur.

45  vult Rusch ] + post Li447 Li447 @ Weber
deneget46 
marg.|  DENEGET. Non valet apprehendere quod ultra ipsum est si nescieri {t. 4 : Erfurt, f. 976rb ; facsim., p. 111b} [Rusch, f. 976rb ] mactare quod est. Nisi quis a semetipso deficiat ad Deum qui supra ipsum est non appropinquat.

46  deneget Cor2 ² ΩS Li447 Li447 @] neget Cor2 (+ moderni)
semetipsum
interl.|  veterem hominem exuat et novum induat.Unde Paulus : “Vivo ego, iam non ego, vivit autem in me Christus”.

Cf. Eph. 4, 22-24 : « Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestre, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis ».
Gal. 2, 20 : « Vivo autem, iam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me ».
interl.|  alter factus ex altero
marg.|  TOLLAT  CRUCEM  SUAM. Vel per abstinentiam macerando corpus vel per compassionem animum. De corpore dicit Paulus : « Castigo corpus meum et in servitutem redigo » etc. Idem de compassione animiaa   : « Quis infirmatur et ego non infirmor ? »

1Cor. 9, 27.
aa  2Cor. 11, 29.
et sequatur me.
Numérotation du verset Mc. 8,35 
Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam,
interl.|  ac si dicatur agricole : ‘frumentum si servas, perdis’
marg.|  QUI  ENIM  VOLUERIT. Beda VenerabilisBEDA. Duo tempora Ecclesie significat, aliud persecutionis quando ponenda est anima, aliud pacis quando frangenda sunt desideria terrena. Unde sequitur :   Quid enim proderit homini etc.
qui autem perdiderit
interl.|  si seminas renovas
animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet.
Numérotation du verset Mc. 8,36 
Quid enim
interl.|  quasi in adversitate perdenda est anima, in pace autem cor muniendum omni custodia tempore pacis, quia licet vivere, licet ambire
proderit homini si lucretur mundum totum47  et detrimentum faciat anime sue ?

47  mundum totum Rusch Weber ] inv Li447 Li447 @
Numérotation du verset Mc. 8,37 
Aut quid48  dabit homo commutationis49  pro anima sua ?

48  quid Cor2 ΩMJLR Rusch Weber ] quam Wordsworth (D) ΩSFP Li447 Li447 @49  commutationis Cor2 (anti. glossa et Mt. 16 : aut qui dabit homo commutationem) ΩMJLR Rusch Weber ] commutationem ΩFPS Li447 , commotationem Wordsworth (D P9389 L R) | dabit - homo c. ΩMJLP Li447 Rusch Weber ] inv. ΩSF
Numérotation du verset Mc. 8,38 
Qui enim me confessus50  fuerit
interl.|  corde, ore, opere

50  confessus vetus latina ( Wordsworth d k r l) Wordsworth (P9389marg H K To22 Q T V* W) Cor2 S ΩMSFJPR² Rusch Ed1538 Sixtina] confusus (ἐπαισχυνθῇ) vetus latina ( Wordsworth a b c f ff² (i) n q) Amiatinus Cava Wordsworth (D L R P9389* F ΩJ Θ I M O VC X Y Z) Cor2 (grec. anti. Glossa, Beda, Augustinus sic habent infra filius hominis confundetur - + scilicet in passivo Cor2 ² - eum. Super hoc adducit canon super illud Lc. 9, 26 : “Qui me erubuerit”. In greco etiam eadem dictio qui est Marco pro confusus fuerit , est in Luca pro erubuerit. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et confundi non potest quando confunditur hoc in originali habet. Illud et Glossa concordat, dicens : “Quia multi avaritiam mittunt, labencia despiciunt sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti non exprimunt, voce addit : qui enim etc.” Si autem aliquam moneat de quo loco sumitur autem qui me confessus fuerit etc. sciat illud sumi de Mt. 10, 32 et Lc. 12, 8.) CorS2 (Alii tam in textu quam in Glossa habent hic confusus pro confessus et infra confundetur pro confitebitur licet minus latine dicatur. Unde in greco idem est verbum pro confundatur Ro. 9G ; aliud autem pro confitebitur Mt. 10F sed idem pro erubuerit et erubescat Lc. 9. Bene cum idem sit confundi quod erubescere. Patet tam ex sensu quam ex greco ant. hoc debet esse confusus et confundetur, et sequitur accusativus in proprie sic et post erubescere quod est verbum absolutum etc. Dicitur iste erubescit hic autem illum supponendum est, id est propter hoc aut illum similiter expone: confusus me idest propter me et confundetur eum, enim idest propter eum. Augustinus, Contra Adamantium Manichei discipulum, capitulo 18 [PL 42, 163] :”illud quod dicit Dominus in Marcum [ coniec., e lmc] : omnis qui confusus fuerit me et verba mea in generatione ista adultera et patet et filius hominis confundetur illum cum venerit in gloria patris et sanctorum, quod pertineat ad contemptum rerum temporalium non video”. Item Ieronimus loquens de quadam sancta ait quia non est confusa Christum. Christus enim non confundetur eam et hic est quod dicit Luc. 9C “Quicumque me erubuerit” etc. et est eadem sententia et eadem grammatica. Item Augustinus Contra adversarium legis et prophetarum libro 1 : Si quisquam diceret confundetur Christus et hoc eo tempore quo iudicaturus est vivos et mortuos, quis enim christianus patienter audiret tamen in evangelio. Qui me inquid confusus fuerit et non in generatione ista adultera et peccatrice et filius hominis confundetur eum cum ven<er>it in gloria patris sui cum angelis suis sanctis, al. suis sed Parisiensis neutrum nec tangit fere ubique sanctis vel suis ; in al. neutrum prior Cor tio) ΩL Li447 Li447 @ Clementina (Ed1592) Weber
et verba mea51  in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confitebitur52  eum, cum venerit53  in gloria Patris sui cum angelis sanctis54  .
marg.|  QUI  ENIM  ME. Quia multi avaritiam vincunt, labentia despiciunt, sed fidei rectitudinem quam habent, verecundia impediti, non exprimunt, voce addit :   qui enim me etc.

51  verba mea Cor4 ΩMSFPR Rusch Clementina ] inv. Ω JL Li447 Li447@ Weber | 52  confitebitur Wordsworth (T W) ΩMSFJPR² Rusch Ed1538 Sixtina] confundet Wordsworth ( D P9389 G I Q R ) Li447 , confun. Li447 @, confundetur (ἐπαισχυνθήσεται) ΩL Weber | 53  cum venerit] om. ΩM | 54  sanctis ΩJ ΩL Rusch Weber ] suis Wordsworth (K V) Cor3 (al.) ΩR Li447 Li447 @, + suis ΩP, ss. ΩM, suis sanctis Θ, om. ΩS F |
Numérotation du verset Mc. 8,39 
55   Et dicebat illis :
interl.|  consolatoria promissio

55  Hic incipit capitulum 9 Tr871 Cor2 CorS1 ΩS F L Rusch
Amen56  dico vobis,
marg.|  AMEN  DICO etc. Beda VenerabilisBEDA. Cum de futura vita loqueretur, ideo necessarium fuit ut hoc promitteret de presenti vita, ut rudes adhuc discipuli hac consolatione confortarentur sicut de iudaico populo dicitur : « Dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant »ab  .

ab  Ps. 104, 44-45.

56  Amen ΩJ Li447 Rusch Weber ] + Amen CorS1
quia sunt quidam de hic stantibus
interl.|  discipulis
qui non gustabunt
interl.|  ad horam habitaturi vitam eternam
sciemortem,
interl.|  corporalem
donec videant regnum Dei
interl.|  Ecclesiam
marg.|  REGNUM  DEI etc. Id est Ecclesiam contra mundi huius gloriam erectam. Vel futuram in celis beatitudinem quam in monte viderunt. Quod pia provisione factum est, ut eternum gaudium, tametsi ad breve momentum prelibatum, ad adversa ferenda fortius animaret.
veniens57  in virtute.
interl.|  alias : venientis vel   viventis

57  veniens Cor2 ² ΩLR Rusch Weber ] venientis Wordsworth (W) ΩMSFJP Cor2 Li447




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_8)