initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. Marci evangelium**>

Capitulum 9

Numérotation du verset Mc. 9,1 
Et post dies sex
marg.| marg.| ET POST  DIES  SEX etc. Hieronymus HIERONYMUS. Post comminationem crucis, resurrectionis gloria ostenditur. Unde sequitur :  Et post dies sex etc., ut non timerent opprobria crucis qui oculis suis viderant gloriam future resurrectionis.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. ET POST  DIES  SEX. Lucas : « Factum est autem post hec verba fere dies octo » etc. Octavo die resurrectionis gloriam manifestat, ut ostensa celestis vite dulcedine cunctorum corda que hoc audire possunt, refoveat et octonario numero verum tempore resurrectionis gaudium doceat esse venturum. Ipse enim post sextam sabbati qua crucem ascendit, et septimam qua in sepulcro quievit a mortuis resurrexit, et nos post sex huius seculi etates in quibus pro Domino pati gaudemus, et septimam animarum que interim in alia vita agitur octava etate resurgemus. Quod autem Mattheus et Marcus Dominum post sex dies transfiguratum dicunt, nec tempore, nec mysterio discrepant. Illi enim medios dies tantum ponunt. Unde et absolute post sex dies dicunt factum. Hic primum quo hoc Dominus promisit et ultimum quo complevit adiungit et ideo temperantius ponit : « Fere dies octo ». Et mystice. Illi post sex mundi etates sanctis ab omni labore quiescendum, hic vero tempore octavo significat esse resurgendum. Unde sextus Psalmus pro octava inscribitur : « Domine ne in furore tuo » etc. quia per sex etates quibus operari licet, precibus est insistendum ne in octavo {t. 4 : Erfurt, f. 976va ; facsim., p. 112a} [Rusch, f. 976va ] retributionis tempore ab irato iudice corripiamur.||

a Lc. 9, 28.
b Lc. 9, 28.
c Ps. 6, 1.

1 Mc. 9, 1] Hic incipit capitulum 9 : ΩM J P R Li447 Li447@ Weber cum Som40 (f. 162r) etc. ; cf. supra Mc. 8, 38.
assumpsit Iesus {t. 4 : Erfurt, f. 976va ; facsim., p. 112a} [Rusch, f. 976va ] Petrum et Iacobum et Iohannem
interl.| interl.| ‘Multi vocati, pauci vero electi’.||

Cf. Mt. 20, 16 : « Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ».

assumpsit Wordsworth (D P9389 ΩJ L Q R Z K T V W) ΩMSFJPR Li447 Li447@ Rusch Ed1538] adsumit Amiatinus Cava Wordsworth (B H Θ To22 Xc L), assumit ΩL Clementina Weber
et ducit illos in montem excelsum seorsum solos
marg.| marg.| IN MONTEM  EXCELSUM. Beda Venerabilis BEDA. « In montem ut oraret » secundum Lucam. In montem oraturus et sic transfigurandus ascendit, docens eos qui fructum resurrectionis expectant qui regem in decore suo videre desiderant, mentem in excelsis habere et continuis precibus incumbere. Tres solummodo discipulos secum ducit, vel quia ‘multi vocati pauci electi’, vel quia qui fidem sancte Trinitatis incorrupta mente servaverint tunc eterna eius visione merebuntur letari.||

Lc. 9, 28.
Cf. Mt. 22, 14 : « Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ».
et transfiguratus est coram ipsis.
interl.| interl.| non substantiam veram carnis amisit||
interl.| interl.| gloriam resurrectionis ostendit||
marg.| marg.| TRANSFIGURATUS. Beda Venerabilis BEDA. Non veram substantiam carnis amisit sed gloriam future sue vel nostre resurrectionis ostendit. Talis post iudicium cunctis apparebit electis. In iudicio in forma servi et bonis et malis, ut impii quem sprevere, quem Iudei negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem iudicavere queant iudicem agnoscere.||
Numérotation du verset Mc. 9,2 
Et vestimenta
interl.| interl.| sancti||
marg.| marg.| ET VESTIMENTA. Vestimenta Domini sancti. Unde : « Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis ». Hec Domino in mundo manente videbantur despecta, sed ipso montem petente novo candore refulgent :"Quia nunc quidem filii sumus Dei sed nondum apparuit quod erimus. Cum ergo apparuerit similes ei erimus quia videbimus eum sicuti est". Unde subditur :  Qualia fullo. ||

Gal. 3, 27.
1Io. 3, 2 : « Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est ».
eius facta sunt splendentia et candida nimis velut nix
interl.| interl.| de quo : « Amplius lava me ab iniquitate mea ».||

Ps. 50, 2.
qualia fullo super terram non potest candida facere.
interl.| interl.| non potest in terra claritatem dare fidelibus suis quam eis conservat in celis||
Numérotation du verset Mc. 9,3 
Et apparuit illis Elias cum Moyse
marg.| marg.| ET APPARUIT  ILLIS etc. Moyses sanctus mortuus, Elias vivus in celum raptus, visi in maiestate cum Domino - ut Lucas dicit - futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant, qui tempore iudicii vel vivi in carne reperientur vel mortui.||
marg.| marg.| ELIAS  CUM  MOYSE. Beda Venerabilis BEDA. Legislator et eximius prophetarum apparent. Loquuntur cum Domino in carne vivente, ostendentes ipsum esse quem lex et prophete promiserunt. Non in infimis sed in monte cum illo, quia qui terrena desideria mente transeunt solvi maiestatem Scripture sante que in Domino impleta est perspiciunt.||

Cf. Lc. 9, 30 : « Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, visi in maiestate : et dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem ».
et erant loquentes cum Iesu.
Numérotation du verset Mc. 9,4 
Et respondens Petrus
interl.| interl.| stupefactus tanta claritate||
ait Iesu : Rabbi,
marg.| marg.| RABBI etc. Quamvis stupefactus, insitum tamen affectum sibi indicat, oblitus sanctis regnum promitti non in terris sed in celis, et se et coapostolos mortali carne indutos immortalis vite statum subire non posse, et domum manufactam necessariam non esse. Legi quoque et prophetis et evangelio tria tabernacula facere cupit, cum non possint separari, unum habentia tabernaculum, id est Ecclesiam Dei.||
bonum est nos
marg.| marg.| BONUM  EST  NOS. Multo ergo melius choris sanctorum interesse, deitatis perfrui visione. Si sic delectat humanitas Christi transfigurata et duorum societas ad punctum ostensa.||
hic esse.
interl.| interl.| quamvis stupefactus, insitum tamen sibi affectum indicat||
Et faciamus tria tabernacula : tibi unum, Moysi unum et Elie unum.

faciamus Rusch Weber] + hic Li447 Li447@ | Moysi Li447@ Rusch] et praem. Li447 Weber | et Li447 Rusch Weber] om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 9,5 
Non enim sciebat quid diceret.
interl.| interl.| quasi stupefactus||
Erant enim timore exterriti.
Numérotation du verset Mc. 9,6 
Et facta est nubes obumbrans eos
marg.| marg.| NUBES  OBUMBRANS. Unde quia quesivit materiale tabernaculam nubis accepit umbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum sed Spiritus sancti sanctos esse protegendos.||
et venit vox de nube
interl.| interl.| Patris pro Filio respondentis||
dicens : Hic est Filius meus carissimus,
interl.| interl.| Moyses et Elias servi, huic faciendum tabernaculum, huic serviendum, non illis||
marg.| marg.| HIC  EST  FILIUS  MEUS. Quasi : hic vere est ille quem Moyses iste vobis {t. 4 : Erfurt, f. 976vb ; facsim., p. 112b} [Rusch, f. 976vb ] promisit, huic auscultate et omnes auscultare iubete. Nota quod sicut in baptismo, sic in monte mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam eius quam in baptismo credentes confitemur, in resurrectione videntes collaudabimus. Hic spiritus in nube lucida, illi in columba, quia quam percipit fidem quisquis simplici corde servat, tunc luce aperte visionis quam crediderat contemplabitur, ipsaque illustrabitur gratia et in perpetuum protegetur.||

carissimus Li447 Li447@ ΩJ CorS1 Rusch Clementina Weber] dilectus CorS1=Cor3 (al.)
audite illum.
interl.| interl.| et Moyses tamquam meipsum audietis||
Numérotation du verset Mc. 9,7 
Et statim circumspicientes
interl.| interl.| ubi cepit Filius designari, mox servi discesserunt, ne ad illos vox facta putaretur et statim circumspicientes.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Cum fieret vox super filium hominis inventus est ipse solus, quia cum manifestaverit seipsum electis : 'Erit Deus omnia in omnibus’, immo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est caput cum corpore splendebit. Unde : « Nemo ascendit in celum nisi qui descendit de celo filius hominis qui est in celo ».||

Cf. 1Cor. 15, 28 : « Cum autem subiecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus ».
Io. 3, 13.
neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
Numérotation du verset Mc. 9,8 
Et descendentibus illis
interl.| interl.| post transfigurationem||
de monte, precepit illis
marg.| marg.| PRECEPIT  ILLIS. Non vult gloriam regni futuri et triumphi quam in monte ostenderat publice predicari ne et incredibile esset pro magnitudine et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.||
ne cui que vidissent {t. 4 : Erfurt, f. 976vb ; facsim., p. 112b} [Rusch, f. 976vb ] narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

cui que ΩJ Rusch Weber] cuiquam Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,9 
Et verbum continuerunt apud se
interl.| interl.| nemini dicentes||
marg.| marg.| VERBUM  CONTINUERUNT. Hieronymus HIERONYMUS. Id est cum absorpta mors fuerit in victoria non erunt in memoria priora, cum abstulerit Dominus sordem filie Sion auferens omnem lacrimam ab oculis sanctorum . ||

Cf. Is. 25, 8 : « Precipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra : quia Dominus locutus est » ; Apc. 7, 17 : « Quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vite fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum ».
conquirentes quid esset
interl.| interl.| hoc||
cum a mortuis resurrexerit.
Numérotation du verset Mc. 9,10 
Et interrogabant eum dicentes : Quid ergo dicunt
interl.| interl.| quasi : si iam apparuisti in gloria : Quid ergo ||
interl.| interl.| QUID ERGO DICUNT. Tradunt scribe, secundum Malachiam, quod Elias veniat ante adventum Salvatoris et reducat corda patrum ad filios et filiorum ad patres eorum, et restituat omnia in antiquum statum. Existimant ergo discipuli hanc adventus gloriam esse quam viderant in monte et dicunt. Si iam venisti in gloria quare precursor tuus non apparet ? Maxime quia vident recessisse Eliam.||

Mal. 4, 5-6 : « Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate».
Pharisei et scribe quia Eliam oportet venire primum ?
interl.| interl.| non aliter est secundus adventus nisi ille precedat||

oportet Li447 Li447@ Rusch Weber] oporteat ΩJ
Numérotation du verset Mc. 9,11 
Qui respondens ait illis :
interl.| interl.| quasi : non est hic adventus quem putatis, quem precedet Elias : Elias enim cum venerit etc.||
Elias cum venerit primo restituet omnia.
marg.| marg.| RESTITUET  OMNIA etc., scilicet ‘convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres'. Restituet enim morti quod debet et diu vivendo sustulit. Unde addit :  Et quomodo scriptum est, quasi : sicut de Christi passione prophete multipharie scripserunt, sic et Elias multa passurus est.  Restituet ergo  omnia : primo corda hominum illius temporis ad credendum in Christo resistendum Antichristo, deinde ponet animam pro Christo.||

Mal. 4, 6 : « Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate ».
Et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur.
interl.| interl.| sic et Elias||
Numérotation du verset Mc. 9,12 
Sed dico vobis quia et Elias venit
interl.| interl.| quasi : venturus est Elias ipse in corpore, sed etiam ‘venit in spiritu et virtute’, scilicet Iohannes.||

Cf. Lc. 1, 17 : « Et ipse precedet ante illum in spiritu et virtute Elie : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ».

Elias ΩJ Rusch Weber] + iam Li447 Li447@
et fecerunt illi
interl.| interl.| spreverunt, decollaverunt||
quecumque voluerunt sicut scriptum est de eo.
Numérotation du verset Mc. 9,13 
Et veniens10 
interl.| interl.| de monte||

10  veniens Rusch Weber Li447 Li447@] conveniens Li447@*
ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos
marg.| marg.| TURBAM  MAGNAM. Hieronymus HIERONYMUS. Non est requies sub sole, semper occidit parvulos invidia, magnos percutiunt fulgura montes, alii discentes cum fide, alii invidentes cum fastu ad Ecclesiam veniunt.||
et scribas conquirentes
interl.| interl.| disputantes||
marg.| marg.| CONQUIRENTES. Beda Venerabilis BEDA. Quid conquirerent evangelista non dicit. Sed potest intelligi de hoc questionem motam fuisse quare discipuli demoniacum qui in medio erat non possent liberare ? Hoc enim ex sequentibus concipi potest :  Et interrogavit eos etc.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Nota quod loca rebus congruunt. In monte orat, transformatur, discipulis arcana sue maiestatis aperit, immo a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur. Sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat. Sursum vocem Patris his qui audire poterant pandit, deorsum malos spiritus expellit. Nunc pro meritorum qualitate aliis ascendere, aliis non desistit descendere.||
cum illis.
Numérotation du verset Mc. 9,14 
Et confestim omnis populus
interl.| interl.| indocti non scribe sapientes||
videns Iesum stupefactus est
interl.| interl.| quasi stultus||
interl.| interl.| timor non est in caritate||
et expaverunt
interl.| interl.| quasi servi||
et accurrentes salutabant eum.
Numérotation du verset Mc. 9,15 
Et interrogavit eos :
marg.| marg.| ET INTERROGAVIT. Hieronymus HIERONYMUS. Scit et interrogat, ut confessio pariat salutem et murmur cordis nostri sermonibus solvatur prius ut est : ‘Dic iniquitates tuas {t. 4 : Erfurt, f. 977ra ; facsim., p. 113a} [Rusch, f. 977ra ] prius ut iustificeris'.||

Cf. Is. 43, 25-26 : « Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Reduc me in memoriam, et iudicemur simul : narra si quid habes ut iustificeris ».
Quid inter vos conquiritis ?
Numérotation du verset Mc. 9,16 
Et respondens unus {t. 4 : Erfurt, f. 977ra ; facsim., p. 113a} [Rusch, f. 977ra ] de turba dixit : Magister,
interl.| interl.| deprecando per conquestionem exponit incommoda filii||
attuli filium meum ad te11  habentem spiritum mutum

11  filium meum - ad te Li447 ΩJ Rusch Weber] inv. Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,17 
qui ubicumque eum apprehenderit12  allidit eum13  et spumat
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. Allego<rice>. Peccatorum spumat stultitia||

12  eum apprehenderit ΩJ Rusch Weber] apprehendit eum Li447@ 13  eum ΩJ Rusch Weber] illum Li447@
et stridet dentibus
interl.| interl.| iracundia||
et arescit.
interl.| interl.| ignavia||
Et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum
marg.| marg.| ET DIXI  DISCIPULIS  TUIS. Latenter culpam obliquat in discipulos cum sepe curatio non curantium, sed curandorum impediatur vitio.||
et non potuerunt.
Numérotation du verset Mc. 9,18 
Qui respondens14  eis dixit : O generatio incredula,
interl.| interl.| quasi incredulitas vestra impedit salutem||
marg.| marg.| O GENERATIO  INCREDULA. Non homini irascitur sed vitio. Non tedio affectus hoc dicit, sed ut medicus egro contra precepta agenti. Et arguit per unum Iudeos incredulitatis.||

14  respondens ΩJ Rusch Weber] respondet Li447@
quamdiu apud vos ero ? Quamdiu vos patiar ? Afferte illum ad me.
interl.| interl.| puerum non demonem, ut ostendat illum demonio traditum propter peccatum suum vel parentum||
Numérotation du verset Mc. 9,19 
Et attulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terra15 
marg.| marg.| STATIM  SPIRITUS  CONTURBAVIT. Quia dum post peccatum, ad Dominum converti volumus, magis a diabolo impugnamur ut vel excutiat virtutem vel vindicet suam expulsionem.||

15  terra Li447 Li447@ ΩJ Rusch] terram Clementina Weber
volutabatur spumans.
Numérotation du verset Mc. 9,20 
Et interrogavit patrem eius :
marg.| marg.| non quasi ignorans interrogavit, sed ut diuturnitas infirmitatis ostensa curationem gratiorem faciat||
Quantum temporis est ex quo ei hoc16  accidit ? At ille ait : Ab infantia.

16  ei hoc Rusch] inv. Li447 Li447@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 9,21 
Et frequenter eum et17  in ignem
interl.| interl.| Moraliter. Ire vel libidinis||
marg.| marg.| AB INFANTIA etc. Hieronymus HIERONYMUS. Significat gentilem populum cui a nativititate increvit cultus idolorum ut stulte immolaret filios suos demoniis. Unde sequitur :  Et frequenter eum et in ignem et in aquas misit. Alii enim ignem alii aquam venerabantur.||

17  et ΩJ Rusch Weber] om. Li447 Li447@
et in aquas
interl.| interl.| cupiditatis||
misit ut eum perderet. Sed18  si quid potes19  adiuva nos misertus nostri.

18  Sed Li447 Li447@ ΩJ* Rusch Weber] + et ΩJ² (marg.) 19  potes Li447 ΩJ Rusch Weber] potest Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,22 
Iesus autem ait illi : Si potes credere
interl.| interl.| libertas arbitrii indicat||
omnia possibilia sunt credenti.
interl.| interl.| que in nomine Iesu postulantur||
Numérotation du verset Mc. 9,23 
Et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat : Credo, Domine. Adiuva incredulitatem
interl.| interl.| vel sine in<credulitate>||
meam.
marg.| marg.| ADIUVA  INCREDULITATEM etc. Hieronymus HIERONYMUS. Credulitas nostra, ut rostrata lingua infirma est, nisi innixa adiutorio Dei. Fides cum lacrimis optata vota capit, ut est : ‘Fiat tibi secundum fidem tuam'.||

Mt. 9, 29 : « Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis ».
Numérotation du verset Mc. 9,24 
Et cum vidisset20  Iesus concurrentem turbam comminatus est
interl.| interl.| comminatio potentia est||

20  vidisset Li447@ ΩJ Rusch] videret Weber
spiritui immundo dicens illi : Surde21  et mute spiritus,
marg.| marg.| SURDE ET  MUTE  SPIRITUS. Spiritui imputat quod homini prestat dum ille audiret, neque loqueretur quod peccator penitens audit et loquitur :  Exi ab eo et amplius ne introeas etc. Exiens ab homine numquam revertitur, si cor suum seraverit clavis humilitatis, et ostium obtinuerit homo munitatis, unde : « Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias ».| ||

Ps. 70, 3.
Hieronymus (pseudo), Expositio evangelii secundum Marcum, CCSL 82, p. 42.47-53.

21  Surde] Surge Li447@* (cacogr.)
ego tibi precipio
interl.| interl.| cuius precipere est facere||
exi ab eo, {t. 4 : Erfurt, f. 977rb ; facsim., p. 113b} [Rusch, f. 977rb ] et amplius ne introeas in eum.
Numérotation du verset Mc. 9,25 
Et clamans22  et multum discerpens eum exiit ab eo,
marg.| marg.| DISCERPENS etc. Hieronymus HIERONYMUS. Discerpit diabolus appropinquantes ad salutem, quod est ei esca dilecta quos in ventrem suum trahere desiderat per terrores et damna ut Iob.||

22  clamans ΩJ Rusch Weber] exclamans Li447@
et factus est sicut mortuus
marg.| marg.| FACTUS  EST  MORTUUS. ISIDORUS. RABANUS. etc. Sanatis enim dicitur : « Mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo ». Unde infirmitas Christianorum non est mors, sed mortis similitudo.||

Col. 3, 2.
ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.
interl.| interl.| mundo||
Numérotation du verset Mc. 9,26 
Iesus autem tenens manum eius elevavit eum23  et surrexit.

23  eum ΩJ Rusch] illum Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 9,27 
Et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus eiicere eum ?
Numérotation du verset Mc. 9,28 
Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire
marg.| marg.| HOC  GENUS IN  NULLO. Hieronymus HIERONYMUS. Stultitia ad luxuriam carnis pertinet et ieiunio sanatur. Ira et ignavia oratione depellitur. Medicina cuiusque vulneris abhibenda est ei. Non sanat oculum quod calcaneum, ieiunio passiones corporis, {t. 4 : Erfurt, f. 977rb ; facsim., p. 113b} [Rusch, f. 977rb ] oratione sanantur pestes mentis.||
nisi in oratione et ieiunio.
Numérotation du verset Mc. 9,29 
Et inde profecti pretergrediebantur Galileam24  nec volebat quemquam scire.
interl.| interl.| se ibi esse||

24  Galileam ΩJ Rusch Weber] in praem. Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,30 
Docebat autem discipulos suos et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget.
marg.| marg.| OCCIDENT  EUM etc. Prosperis miscet tristia, ut cum venerint non in premeditatis ferantur animis. Si contristat eos, quia occidendus est, debet letificare quia die tertia resurrecturus est.||
Numérotation du verset Mc. 9,31 
At illi ignorabant verbum
marg.| marg.| IGNORABANT. Non tam ingenii tarditate quam amore, quia Deum verum cognoverant, moriturum credere nequibant. Et quia eis in figuris loqui consueverat, horrentes eius mortem in his quoque eum loqui figurate putabant.||
et timebant eum interrogare.
Numérotation du verset Mc. 9,32 
Et venerunt Capharnaum.
interl.| interl.| villa pulcherrima25  ||
marg.| marg.| CAPHARNAUM. Hieronymus HIERONYMUS. Villa consolationis. Congruit predicte sententie :  Occisus die tertia resurget. Granum frumenti moritur ut multiplicius colligatur. Si non moritur solum manet.||
25  sic Rusch
Qui cum domi essent interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?
marg.| marg.| QUID IN  VIA etc. Hieronymus HIERONYMUS. In via tractabant de principatu similis tractatio loco. Principatus enim vi ingreditur, sic deseritur et dum tenetur labitur, et incertum in qua mansione, id est in qua die finiatur. Unde dicit :  Qui vult esse primus etc.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Hinc exorta videtur disputatio, quia viderant Petrum et Iacobum et Iohannem seorsum ductos in montem et aliquod secretum ibi esse creditum eis sed et Petro sicut Mattheus dicit claves regni celorum promissas et Ecclesiam super Petram fidei a qua ipse nomen acceperit edificandam. Putabant ergo vel illos tres ceteris vel omnibus Petrum esse prelatum.||

Mt. 16, 18-19 : « Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam, et porte inferi non prevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni celorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in celis ».
Numérotation du verset Mc. 9,33 
At26  illi tacebant
interl.| interl.| pro verecundia||

26  At ΩJ Rusch Weber] Et Li447 Li447@
siquidem
interl.| interl.| quia||
in via inter se27  disputaverant quis eorum maior esset28  .

27  in via - inter se Rusch] inv. Li447 Li447@ ΩJ Weber 28  eorum maior esset Rusch] esset illorum maior Li447 Li447@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 9,34 
Et residens vocavit duodecim
marg.| marg.| ET RESIDENS etc. Illi euntes disputabant de principatu, et ipse sedens docet humilitatem. Principes enim laborant humiles quiescunt.||
marg.| marg.| Desiderium glorie vult humilitate sanare et primo simplici monet imperio mox innocentie puerilis exemplo.||
et ait illis : Si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister.
Numérotation du verset Mc. 9,35 
Et accipiens puerum statuit eum in medio eorum. Quem cum complexus esset
marg.| marg.| COMPLEXUS. Significat humiles dignos esse suo complexu qui iure possunt gloriari et dicere : « Leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me ».||

Ct. 2, 6.
ait illis :
Numérotation du verset Mc. 9,36 
Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo
interl.| interl.| quasi forma virtutis servent propter me rationis auxilio quam parvuli etatis beneficio||
marg.| marg.| QUISQUIS  UNUM EX. Vel simpliciter pauperes Christi ab his qui velint esse maiores, pro eius honore ostendit esse recipiendos. Vel ipsos malitia parvulos esse suadet ut tamquam parvuli simplices sint.||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 977va ; facsim., p. 114a} [Rusch, f. 977va ] ET QUICUMQUE ME  SUSCEPERIT. Quia in  pueris se recipi docebat, ut caput in membris, ne putaretur hoc solum esse quod videbatur, adiunxit :  et quicumque me susceperit etc.||
et quicumque me susceperit non me suscepit29 
interl.| interl.| solum||

29  suscepit Rusch] solum suscipit Li447 Li447@, suscipit ΩJ Weber
sed eum
interl.| interl.| suscipit||
qui me misit.
interl.| interl.| quia inter eum et me nihil distat||
Numérotation du verset Mc. 9,37 
Respondit illi Iohannes
marg.| marg.| RESPONDIT  ILLI  IOHANNES. Quia dixerat : « Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit me recepit », intelligit Iohannes quod in nomine eius eos non recipiant qui non sincere ambulant. Unde ait :  Magister vidimus quemdam etc., quasi : hic in nomine tuo non debet suscipi.||

Mt. 9, 36.
dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem demonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum.
marg.| marg.| ET PROHIBUIMUS  EUM. Putavit eum excludendum a beneficio qui non utitur officio, sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum sed ad hoc potius quod non habet provocandum unde : N olite prohibere eum etc.||
Numérotation du verset Mc. 9,38 
Iesus autem ait : Nolite prohibere eum.
marg.| marg.| NOLITE  PROHIBERE  EUM. Beda Venerabilis BEDA. Hinc Apostolus : ‘ Sed sive occasione sive veritate Christus annuntietur et in hoc gaudeo semper et gaudebo'. Tales quamvis signa faciant et ob aliorum salutem censeantur esse non prohibendi non tamen eis secura conscientia. Immo cum dixerint : « In nomine tuo prophetavimus et demonia eiecimus » etc. dicetur eis « Quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem »aa  . Itaque hereticis et schismaticis et malis catholicis non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, non contra sed divisionem paci veritatique contrariam qua adversum nos sunt et Dominum non sequuntur nobiscum detestari et prohibere debemus.||

Phil. 1, 18 : « Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo ».
Mt. 7, 22.
aa  Mt. 7, 23.
Nemo est enim30  qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me.

30  est enim Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 9,39 
Qui enim non est adversum31  vos pro vobis est.

31  adversum ΩJ Li447 Rusch Weber] adversus Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,40 
Quisquis enim
interl.| interl.| quasi dico : quisquis unum ex huiusmodi  potum etc. Sed ne paupertatis excusationem pretendatis :  Quisquis enim ||
potum dederit vobis calicem aque frigide32 
interl.| interl.| levissimo precepto excusationem diluit||
marg.| marg.| FRIGIDE etc. Ne paupertate et penuria lignorum aliquis se excuset. Similiter dicit apostolus ad Galatasab   : « Communicet autem is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis ». Et ne quis se paupertate excuset aitac   : « Nolite errare, Deus non irridetur. Que enim seminaverit homo hec et metet ».||

ab  Gal. 6, 6.
ac  Gal. 6, 7.

32  frigide Li447 Li447@ Rusch] om. ΩJ Clementina Weber
in nomine meo quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Numérotation du verset Mc. 9,41 
Et quisquis scandalizaverit
marg.| marg.| ET QUISQUIS  SCANDALIZAVERIT. Quanquam hoc generale sit, potest tamen secundum consequentiam sermonis contra apostolos dici qui de primatu disputabant et eos quos ad fidem vocabant exemplo suo perdere poterant.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Nota quod in bono opere nostro aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando pro nihilo habendum inquantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem pro veritate scandalum sumitur, utilius nasci permittitur quam veritas relinquatur.||
unum ex his pusillis
interl.| interl.| magni nullo modo moventur, pusilli occasiones querunt||
credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius
marg.| marg.| MOLA  ASINARIA. Hieronymus HIERONYMUS. Secundum morem provincie. Hec enim pena maiorum criminum erat. Et revera est melius innoxium pena atrocissima temporali tantum finire vitam corpoream quam ledendo fratrem mortem anime mereri perpetuam.||
marg.| marg.| Per molam asinariam 'secularis vite circuitus et labor', per profundum maris 'extrema damnatio'. Melius est ut solus pereat sub habitu exteriori, non simulando se bonum quam simulando se bonum corrumpere alios. Levius ergo est si sub exteriori habitu ad mortem terrena acta constringant, quam si sacra officia culpam ceteris imitabilem demonstrent, quia si solus caderet {t. 4 : Erfurt, f. 977vb ; facsim., p. 114b} [Rusch, f. 977vb ] tolerabilior utcumque eum inferni pena cruciaret.||
et in mare mitteretur.
Numérotation du verset Mc. 9,42 
Et si scandalizaverit te manus tua abscide illam.
marg.| marg.| ET SI SCANDALIZAVERIT etc. Quia supra docuit, ne scandalizemus eos qui credunt in eum admonet quantum debemus eos cavere qui scandalizant. Scandalon grece offendiculum vel ruina, vel impactio pedis, vel ut alii scrupulus. Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto vel facto occasionem ruine prebet.||
marg.| marg.| MANUS  TUA etc. Amicus cuius opere et consilio indigemus quotidie. Sed si hic ledere in causa anime voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere volumus simul cum illo pereamus.||
tibi debilem introire in vitam
interl.| interl.| sine cupitu principatu||
quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem,
interl.| interl.| inferni penas enumerat ut exterreat||
marg.| marg.| QUAM  DUAS  MANUS. Hieronymus HIERONYMUS. Due manus principatus humilitas et superbia. Abscide superbiam, tene humilem principatum.||
Numérotation du verset Mc. 9,43 
ubi vermis eorum
interl.| interl.| putredo gehenne||
marg.| marg.| UBI  VERMIS etc. Beda Venerabilis BEDA. Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis. Ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentie non resistit, penam luxurioris generat eternam. Debemus ergo corpus continentie sale, et mentem condimento sapiente ab erroris et vitiorum labe castigare.||
non moritur
interl.| interl.| conscientia sera, scilicet dolor interius accusans eos||
et ignis non extinguitur.
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Pena exterius sevius inconsumpta. Unde prophetaad   : ‘Ambulate in lumine ignis vestri, in flammis quas succendistis vobis’.||

ad  Cf. Is. 50, 11 : « Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis : ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis ; de manu mea factum est hoc vobis : in doloribus dormietis ».
Numérotation du verset Mc. 9,44 
Et si pes tuus te scandalizat
interl.| interl.| amicus necessarius cuius tibi quotidianis usibus sevit discursus||
amputa33  illum.
interl.| interl.| cum corrigere nequeas amputa a societate tua||
interl.| interl.| quia||

33  amputa] te praem. ΩJ* (rubr. cancel. et exp.)
Bonum est tibi claudum in vitam eternam introire34  quam duos pedes habentem35  mitti in gehennam ignis inextinguibilis36  ,

34  claudum in vitam eternam - introire Rusch Weber] inv. ΩJ, claudum introire in v. e. Li447@ Clementina | 35  habentem] habentes Li447@* | 36  ignis inextinguibilis Rusch Weber] in ignem inextinguibilem Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 9,45 
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
Numérotation du verset Mc. 9,46 
Quod
interl.| interl.| in oculo nostri carnaliter amici, spiritualiter adversarii significantur.| 37  ||

37  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
si oculus tuus
interl.| interl.| qui tibi providet| 38  ||

38  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
scandalizat te
marg.| marg.|+ Scandalon grece offendiculum vel ruina vel impactio pedis vel ut alii scrupulus. Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto vel facto occasionem ruine prebet. | 39  ||

39  Codd. : Cas239 (238r) ; om. Rusch
eiice eum40  .
interl.| interl.| quia| 41  ||

41  Codd. : Cas239 (238r) Rusch

40  eum ΩJ Rusch Weber] illum Li447@
Bonum est42  tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,

42  est] om. Cas239
Numérotation du verset Mc. 9,47 
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
marg.| marg.| OMNIS  ENIM  IGNE etc. Quia tertio mentionem fecit ignis et vermis ostendit quomodo utrumque valeamus vitare43  . | 44  ||

44  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
43  vitare] + omnis enim Cas239
Numérotation du verset Mc. 9,48 
Omnis enim igne
interl.| interl.| gratia Spiritus sancti vel tribulatione| 45  ||
marg.| marg.| OMNIS  ENIM  IGNE. Mire dictum est. Quod enim sale salitur, vermis putredinem arcet. Quod vero igne, id est in igne asperso sale carnem quoque consumit. Hec secundum legem in hostiis fiebant que in altari cremabantur, ubi in omni victima et sacrificio sal offerri preceptum est. Sal 'dulcedo sapientie', ignis ' sancti Spiritus gratia'. Omnis enim igne salietur, quia omnis electus sapientia conditur, ut digna victima Dei efficiatur altaribus. Unde bene addit : Et omnis victima sale salietur. Ille enim vere Domini victima est qui corpus et animam a vitiis emudando per amorem Spiritus sancti Deo consecrat. Nec solum sale aspergitur, sed igne consumitur, quando non peccati tantum contagio pellitur, sed etiam presentis vite delecratio tollitur et future vite conversatio tota mente suspiratur. Undeae   : « Nostra conversatio in celis est » etaf   : « Obsecro per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam sanctam » etc.||
marg.| marg.| Aliter. Altare Dei 'cor bonorum', hostie et sacrificia 'bona opera fidelium'. In omnibus sacrificiis sal, quia nullum opus bonum sine sapientia. Ignis sacrificia in altari consumit de quo : « Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igne»ag  . Vel ignis 'tribulationes'. Respicit hoc ad superiora, ubi scandalizantia membra evelli precepta sunt, quia hoc est igne saliri et temptationibus exerceri ob Christi amorem dilectos et proximos nobis abnegare.||

ae  Phil. 3, 20.
af  Rm. 12, 1.
ag  Mt. 3, 11.

45  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
salietur.
interl.| interl.| asperto sale sicut in hostiis fiebat| 46  ||

46  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
Et omnis victima
interl.| interl.| humanum genus| 47  ||
marg.| marg.| OMNIS  VICTIMA. Hieronymus HIERONYMUS. Victima genus humanum quod hic sapientie sale vel48  ratione salitur dum corruptio sanguinis custodia putredinis et mater vermium hic consumitur et post purgatorio igne examinabitur. | 49  ||

47  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
49  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
48  sale vel] om. Cas239
interl.| interl.| purgatorio igne| 51  ||
interl.| interl.| sapientia| 52  ||

51  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
52  Codd. : Cas239 (238r) Rusch

50  sale Rusch] om. Li447 Li447@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 9,49 
Bonum est sal.
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. 53  Bonum est verbum Dei audire, sale sapientie cor condire, immo cum apostolis  sal esse, id est aliis sapientiam ministrare. | 54  ||

54  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
53  Hieronymus] om. Cas239
Quod si sal fuerit insulsum55 
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. Sal insulsum est56  qui amat principatum, qui increpare non audet nec confiteri, ne de synagoga eiciatur, diligens gloriam hominis, magis quam Dei| 57  ||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 978ra ; facsim., p. 115a} [Rusch, f. 978ra ] QUOD SI  SAL , id est si quis semel condimentis veritatis refectus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur qui eam quam gustavit sapientiam, vel adversis territus, vel prosperis illectus respuit ? Undeah   : « Quis medebitur incantatori a serpente percusso ? » In hoc Iudam et socios eius significare creditur qui philargyria corruptus, et apostolatum perdere, et Dominum tradere non dubitavit. Quia autem sunt multi quos dum maior scientia erigit, ab aliorum societate disiungit et quo plus sapiunt, eo plus58  a concordie virtute desipiunt subiungit :  Habete in vobis sal et habete pacem 59    inter vos.| 60  ai  ||

ah  Sir. (Eccli.) 12, 13.
ai  Fons : Beda Venerabilis, In Mc., lib. 3, c. 39, CCSL 120, 580 sqq.: «At si quis semel condimento ueritatis refectus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur qui eam quam ipse gustauit sapientiae dulcedinem uel aduersis saeculi perterritus uel allectus prosperis respuit? cui apte congruit illud uiri sapientis: quis medebitur incantatori a serpente percusso? hac sane sententia specialiter iudae scariothis socios ipsum que designari non immerito creditur qui filargiria corruptus et gradum apostolatus prodere et dominum tradere non dubitauit. Verum quia sunt non nulli quos dum maior scientia erigit a ceterorum societate disiungit et quasi quo plus sapiunt eo a concordiae uirtute desipiscunt recte subiungitur: habete in uobis sal et pacem habete inter uos ».

57  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
60  Codd. : Cas239 (238r) Rusch

55  fuerit insulsum Rusch] inv. Li447 Li447@ ΩJ Weber
56  Sal insulsum est] id est sal Cas239 58  plus] om. Cas239 59  habete pacem] inv. Cas239
in quo illud condietis ? Habete in vobis sal61 
interl.| interl.| iustitiam| 62  ||
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. Sal correctionis63  amor proximi temperet et dilectionem sal iustitie condiat. | 64  ||

62  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
64  Codd. : Cas239 (238r) Rusch

61  sal Li447 Li447@ Rusch Weber] salem Cas239 ΩJ
63  correctionis] correptionis Cas239
et pacem
interl.| interl.| dilectionem| 65  ||
marg.| marg.| HABETE IN  VOBIS  SAL ET etc. Beda Venerabilis BEDA. Habere66  sal sine pace non virtutis est donum sed damnationis argumentum. Quo enim quisque melius sapit eo deterius delinquit. | 67  ||

65  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
67  Codd. : Cas239 (238r) Rusch
66  in vobis... Habere] om. Cas239
habete inter vos.
interl.| interl.| qui sapienter loquitur magno opere metuat, ne eius eloquio unitas rumpatur| 68  ||

68  Codd. : Cas239 (238v) Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_9)