initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. Marci evangelium**>

<56.1> Incipit prologus beati Hieronymi in Marcum evangelistam

Numérotation du verset Mc. Prol.1,1 
prol.| {t. 4 : Erfurt, f. 965ra ; facsim., p. 90a} [Rusch, f. 965ra ] Marcus evangelista, Dei electus et Petri in baptismate filius atque in divino sermone discipulus, sacerdotium in Israel agens, secundum carnem levita, conversus ad fidem
interl.| vel ad dominium

a Fons : Hieronymus (pseudo), Argumentum in Mc., PL 103, 279 ;   Bruyne , Préfaces, XIII § 6.2, p. 171 =   Anonymus , In Sedulii Scoti explanatiuncula de breviariorum et capitulorum canonumque differentia, Expositio in Marcum, argumentum, PL 103, 273A ; cf. Liber de ortu et obitu patrum, § 54, PL 83 (BHL 6545), 1292C.   Hieronymus (pseudo) , In Mc., prol., CCSL 82, p. 2.27-39: « Marcus, euangelista Dei, Petri discipulus, leuiticus genere et sacerdos, in Italia hoc scripsit euangelium'. Qui 'initium' euangelii sui 'de uocibus prophetarum' praesumens, praecursorem Christi Iohannem, Malachi, id est, angeli, testimonio conprobans, 'uerbum caro factum' uoce Esaiae designans, principium 'euangelicae praedicationis' instituit. Et 'inuenit in uerbo uocis quod in consonantibus', id est in genealogiis Dei et hominis, perdiderat. Unde 'totus in primis' a perfectione Christi aetatis praedicare inchoat, nec laborat in natiuitate infantuli qui loquitur de perfectione filii Dei, sed 'ieiunium numeri' legalis, repulsum 'diaboli, ministerium angelorum proferens', magna 'in breui' comprehendit ».

1 Codd. : <prologus 56.1> ΩP ΩJ ΩL Cas239 (f. 225r sine glossa ) Som40 (f. 126r-127r) Rusch PL103 Bruyne (p. 171 collatio testium huius editionis valde mendosa est ) ; om. Cor3 | Incipit... evangelistam] Incipit prologus in evangelium Marci ΩP, Incipit prologus in evangelium secundum Marcum ΩJ, Incipit prologus in Marcum evangelistam ΩL
2 evangelista ΩJ ΩL PL103 ] om. Cas239 ; + qui interpretatur excelsus PL83 | 3 electus Rusch , nonnuli codices editionis Bruyne ] om. ΩJ Bruyne PL83 PL103 | electus Dei] inv. ΩL | 4 et ΩL ΩP Som40 Bruyne PL83 PL103 Rusch ] beati ΩJ | 5 in b. - f. ΩJ] inv. ΩL | 6 sacerdotium ΩL Rusch PL83 PL103 ] sacerdotio ΩJ | 7 agens ΩL Som40 Rusch PL83 PL103 ] fungens ΩJ |
prol.|  Christi
marg.| Marcus excelsus mandato Lucas ipse consurgens vel ipse electus.

prol.|  evangelium in Italia scripsit10  , ostendens in eo quid11  et12  generi suo deberet et Christo.
10  scripsit ΩJ ΩL Som40 Rusch PL103 ] conscripsit ΩP, scribit in tempore Claudii Caesaris PL83 ( ab hinc textus differt ) | 11  quid ΩL ΩJ Som40 Rusch PL103 , plerique codices editionis Bruyne ] quod PL103 Bruyne | 12  et ΩJ PL103 ] om. ΩL ΩP Som40 |
Numérotation du verset Mc. Prol.1,2 
prol.|  Nam initium principii 
interl.|  confirmationem13 

prol.|  in voce prophetice
interl.|  Que est de Iohanne Baptista qui est de genere Marci quia de tribu levitica, et ita ostendit Marcus quid debeat generi suo 14 

prol.|  exclamationis instituens, ordinem levitice electionis
interl.|  id est dignitatis15 

15  Codd. : Som40 , Rusch
prol.|  ostendit ut predicans predestinatum
interl.|  id est sola gratia Dei creatum16 

16  Codd. : Som40 , Rusch
prol.|  Iohannem17  filium Zacharie, in voce angeli annuntiantis emissum18  ,
marg.|  id est ad hoc emissum ut esset vox et angelus annuntians que notantur in illis duabus auctoritatibus « vox clamantis » : « Et ecce ego mitto angelum ».19 

Mal. 3, 1 ; Mc 1, 2.

17  p. I. ΩJ] inv. ΩL 18  annuntiantis emissum ΩJ ΩL Bruyne etc.] inv. ΩP, enuntiantis emissum Cas239 Bruyne ( D E O T V X Y Z C E H² I )
prol.|  non solum verbum carnem20  factum
interl.| id est Filium incarnatum21 

Cf. Io. 1, 14.

20  carnem ΩL ΩJ Som40 Rusch Bruyne (nonnulli codd.)] caro Cas239 Bruyne PL103
prol.|  sed et22  corpus Domini
interl.| Christi vel Ecclesie23 
interl.|  Ecclesiam24 

22  et ΩL Som40 Rusch PL103 Bruyne (nonnulli codd.)] om. Cas239 ΩP ΩJ Bruyne
prol.|  in omnia
interl.| charismata25 

prol.|  per verbum
interl.|  id est predicationem filii Dei26 
interl.|  quod ostendit ibi : « ante faciem tuam » et « ante te » scilicet hominem. Et hoc est quod Christo debet.27 

Mc. 1, 2 : « Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te ».

prol.|  divine vocis
interl.|  Iohannis28 
interl.| id est Iohannis qui fuit vox Verbi29 

prol.|  animatum
interl.|  id est charismatum impletum30  donis
30  impletum Rusch ] repletum Som40
prol.|  initio31  evangelice predicationis ostenderet,
interl.|  Hoc ibi : « Qui preparabit viam tuam » et ibi : « Parate viam Domini, rectas facite semitas ». Et hoc item debet Christo.32 

Mal. 3, 1.
Is. 40, 3.

31  initio ΩL ΩJ Rusch PL103 ] in praem. ΩP Cas239 Som40
prol.|  ut qui hec legens33 
interl.|  vel : legere 34 
33  legens Som40 Bruyne Rusch PL103 ] legerent ΩL ΩJ, legeret Bruyne (P)34  legere Rusch ] legeret Som40
prol.|  sciret35  cui initium carnis in Domino36 
interl.|  scilicet37  Iohanni cui38  principium carnis in 39  virtute Domini et operatione40 

40  Codd. : Som40 , Rusch
35  sciret Som40 Rusch PL103 ] scirent ΩL ΩJ 36  Domino ΩL ΩJ Rusch Bruyne ] Deo PL103 , aliqui codices editionis Bruyne 37  scilicet] id est Som40 | 38  cui] sive Som40 | 39  in] id est praem. Som40 |
prol.|  et Iesu41  advenientis42  habitaculum
interl.|  se esse habitaculum 43  44 

44  Codd. : Som40 , Rusch
41  et Iesu ΩL ΩJ Rusch PL103 Bruyne ( plerique codd. ) etc.] Iesu Cas239, et Dei PL103 Bruyne 42  advenientis] advenienti Cas239 43  habitaculum Rusch etc.] om. Som40
prol.|  caro
interl.| id est homo vel Iohannis vel lex45 

prol.|  deberet agnoscere46 
interl.| id est preparare47 

46  agnoscere] agnosceret Cas239
prol.|  atque in se
interl.|  ut in se inveniret illa caro48 

prol.|  verbum
interl.|  Filium Dei49 

prol.|  vocis
interl.|  Iohannis50 
interl.| Zacharia vel innocentiam quam homo perdidit consentiendo diabolo51 

prol.|  quod in consonantibus
interl.|  id est in Adam et Eva et diabolo52 

prol.|  perdiderat,
interl.|  illa caro
interl.|  id est recuperet53  in Christo54 

54  Codd. : Som40 , Rusch
53  recuperet] recuperaret Som40
Numérotation du verset Mc. Prol.1,3 
prol.|  Denique et perfecti evangelii opus intrans et55  a baptismo Domini predicare Deum inchoans56  non laboravit nativitatem carnis, quam in prioribus viderat57  , dicere.
interl.|  id est in Mattheo pluralis pro singulari, vel quia plures ante eum scripserunt58 

55  Denique et... intrans et CorS1=Cor3 (al’ sic quo ordine) ΩL Rusch PL103 Bruyne ] Denique cum... intrasset Cas239 Som40 CorS1 ΩP ΩJ | 56  inchoans ΩL ΩJ Rusch PL103 Bruyne ] incipiens Som40 | 57  viderat CorS1 (vel) Cor3 (al.) ΩL Som40 Rusch PL103 Bruyne ] didicerat ΩJ Bruyne (I P), |
prol.|  Sed totius exprimens59  expositionem60  deserti, ieiunium numeri,
interl.|  Non numerum ieiunii, sed ieiunii numerum quod quasi subest numero pro mysterio numeri 61 

59  totius exprimens ΩP ΩJ Som40 Rusch ] totus in primis Cas239 ΩL PL103 Bruyne 60  expositionem ΩJ ΩL Som40 Rusch PL103 , Bruyne ( plerique codd. )] expulsionem Bruyne
prol.|  temptationem diaboli, congregationem bestiarum et ministerium protulit angelorum, et instituens62  nos ad intelligendum singula in brevi compingens nec63  auctoritatem64  facte rei demeret
interl.|  id est Matthei dicta destitueret65  66 

66  Codd. : Som40 , Rusch
62  et instituens Rusch ] ut instituens Cas239 Som40 ΩP ΩJ ( ) ΩL ( sec. m. cancel. ut) PL103 Bruyne | 63  nec ΩP ΩJ ΩL Som40 PL103 Bruyne ] ne Rusch | 64  auctoritatem ΩJ ΩL Som40 PL103 ] autoritatem Rusch | 65  destitueret Rusch ] destruere Som40
prol.|  et perficiendi operis67  plenitudinem non negaret.
interl.|  id est pretermissum ab eo suppleret68 

68  Codd. : Som40 , Rusch
67  perficiendi operis ΩL Rusch Bruyne (aliqui codd.)] perficiendo operi ΩJ PL103 Bruyne
Numérotation du verset Mc. Prol.1,4 
prol.|  Denique amputasse sibi post fidem pollicem69  dicitur, ut sacerdotio70  reprobus haberetur.
interl.| Malachias propheta : “Labia sacerdotis custodiunt sapientiam et legem Dei exquirunt de ore eius quia angelus Domini est”.71 

Ma. 2, 7 : « Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est ».

69  post f. – p. ΩJ ΩL etc.] inv. ΩP 70  sacerdotio] sacerdotii Cas239
prol.|  Sed tantum consentiens fidei predestinata
interl.|  fidelibus72  volentibus ipsum pastorem73 

73  Codd. : Som40 , Rusch
72  fidelibus] + et Som40
prol.|  potuit electio, ut nec sic in opere verbi perderet quod prius meruerat in genere.
Numérotation du verset Mc. Prol.1,5 
prol.|  Nam74  Alexandrie episcopus fuit cuius per singula opus fuit75  scire et76  evangelii in se dicta disponere et disciplinam in se legis agnoscere et divinam in carne Domini77  intelligere naturam que78  in79  nos primum80  oportet81  requiri82  .
interl.|  ut prius faciamus opera bona, post doceamus83 

74  Nam ΩJ ΩL Rusch PL103 ] + et Cas239 Som40 ΩL | 75  fuit ΩJ ΩL Som40 Rusch ] om. Cas239 ΩP Bruyne PL103 | 76  scire et ΩP ΩJ ΩL Som40 PL103 , Bruyne ] sciret Cas239 Bruyne ( plerique codd. ?) scire Rusch | 77  Domini] om. Cas239 | 78  que] qua Cas239 | 79  in ΩJ ΩL Cas239 Som40 Rusch PL103] et Bruyne | 80  primum] premium Cas239 | 81  oportet ΩL Som40 ] om. Cas239 Bruyne PL103 | p. o. ΩL etc.] inv. ΩP | 82  o. r. ΩJ] inv. ΩP, oportet inquiri ΩL |
Numérotation du verset Mc. Prol.1,6 
prol.|  Dehinc inquisita volumus agnosci, habentes mercedem exhortationis,
interl.|  bone exhortationis84 

prol.|  quoniam qui plantat
interl.|  tantum85 

prol.|  et qui rigat unum sunt, qui autem incrementum prestat Deus est.86 

Cf. 1Cor. 3, 7.
86  est] + Explicit prologus ΩP ΩJ ΩL




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_Prol.1)