|
<57. Lucae evangelium**><Capitulum 1>
Numérotation du verset
Lc. 1,1
PROHEMIUM BEATI LUCE IN EVANGELIUM SUUM INCIPIT.1
{t. 4 : Erfurt, f. 990ra ; facsim., p. 139a}
[Rusch, f. 990ra ] Quoniam quidem multi
interl.|
ut Basilides et Appelles et qui sub nomine Thome vel Matthie vel aliorum apostolorum falsa scripserunt
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 990ra ; facsim., p. 139a}
[Rusch, f. 990ra ]
QUONIAM
QUIDEM. Beda VenerabilisBEDA. Lucas de omnibus que fecit Iesus et docuit usque in diem qua assumptus est sermonem facturus. Primo eorum qui de eo falsa scripserunt redarguit auda2
ciam. Scribit autem historico stilo. Magis enim in describendis rebus quam exprimendis preceptis studium habuit. Et historico more de narratione sumpsit exordium et eam historiam plena digestione prosequitur.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Nota ea causa maxime scripsisse evangelium, ne pseudo evangelistis esset facultas predicandi qui sub nomine Christi apostolorumque conati sunt sectas perfidie inducere.
marg.|
MULTI. Beda VenerabilisBEDA. Non tam numerositate quam heresum diversitate qui non Spiritus sancti munere donati, sed vacuo labore conati, magis ordinarent narrationem quam historie texerent veritatem.
1 Prohemium... incipit] Item alius prologus ΩJ , Alius prologus
ΩP
,
om. Weber
2 h. l.]
inv. Ro1302
conati sunt ordinare narrationem3
que in nobis
interl.|
non nos sed in nobis Deus fecit
marg.|
CONATI. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Conatur qui incipit nec perficit, qui suis viribus non gratie Dei que irrigat confidit, qui quod ab aliis dictum videt abolere intendit. Non conatur qui divino spiritu res et dicta ministrante cepta complet.
3
narrationem ΩJ
Rusch Weber
] narrationes
ΩP
complete sunt
interl.|
vel redundant
marg.|
COMPLETE. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Redundant per universum mundum, mentes fidelium rigant et confirmant.
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quod redundat in nullo deficit et de completo nemo dubitat, cum fidem affectus astruit, exitus probat.
rerum
interl.|
evangelii
Numérotation du verset
Lc. 1,2
sicut tradiderunt nobis
marg.|
NOBIS. Beda VenerabilisBEDA. Non solum Marcus et Lucas auditu didicerunt que scriberent, sed etiam Mattheus et Iohannes multa de infantia, pueritia, genealogia salvatoris aliis narrantibus didicerunt.
qui ab initio ipsi viderunt
interl.|
non solum corporali sed potius mentis intuitu
et ministri fuerunt sermonis,
interl.|
huius Verbi quod « caro factum est »a
interl.|
et quoniam hoc est
marg.|
VIDERUNT
ET
MINISTRI etc. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Gemina virtus est in homine perfecto, intentio et actio. Utramque notat in apostolis fuisse et visionem, id est intentionem. Et ministerium, id est actionem, ut per id quod viderint divine cognitionis intelligatur intentio. Per id quod ministri fuerunt eorum actio declaretur.
a
Io. 1, 14.
Numérotation du verset
Lc. 1,3
visum est et mihi
interl.|
non humana voluntate sed Spiritu sancto intus instigante cuius gratia geritur ut id quod bonum est nobis etiam bonum videatur
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Hoc verbum non prolativum, sed substantivum interiori mente videtur. Unde Moyses dicitb
:"Quia populus videbat vocem" que non solet videri sed audiri. Audivit Petrus Verbum quando dictum est eic
:"Veni post me faciam te piscatorem hominum". Ministrat quando tollit crucem et sequitur Christum.
b
Cf. Ex. 20, 18 : « Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum bucinae, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul ». c
Cf. Mc. 1, 17 : « Et dixit eis Iesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ».
assecuto a principio omnia4
diligenter,
marg.|
OMNIA. Beda VenerabilisBEDA. Non omnia que assecutus, sed de omnibus que ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa preterit que alii dicunt, ut diversa in evangelio gratia refulgeret et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miraculis eminerent.
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Prolixiorem notat hunc evangelii librum quam aliorum evangelistarum. Unde et a Paulo laudatur, quia omnia assecutus est, non quod omnia scripserit que nec mundus capit.
4
omnia ΩJ²
ΩP
Li448@ Li448 Rusch
] omnibus ΩJ* (
rubr. cancel.
)
Weber
ex ordine tibi5
scribere, optime Theophile,
marg.|
THEOPHILE. Beda VenerabilisBEDA. Theophilus 'amans Deum' vel 'amatus a Deo'. Qui amat Deum vel a Deo vult amari ad se putet evangelium scribi et ut bonum depositum sibi commendari. Non nova Theophilo promittuntur sed eadem quibus est eruditus, ut quo quid ordine a Domino gestum dictum ve sit agnoscat, quia perfectus non solum in Iesum credere, sed et fidem perpetue divinitatis et temporanee dispensationis illius debet ordinem nosse.
5
ex ordine – tibi]
inv.
ΩP
Numérotation du verset
Lc. 1,4
ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem.
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM INCIPIT. CAPITULUM 16
6
Evangelium… Capitulum 1
Rusch
] Expliciunt prologi. Incipit evangelium secundum Lucam
ΩP
, Explicit prologus. Incipit evangelium secundum Lucam ΩJ,
hic incipit c. 1 CorS1, om. Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,5
{t. 4 : Erfurt, f. 990rb ; facsim., p. 139b}
[Rusch, f. 990rb ] Fuit in diebus Herodis regis Iudee,
interl.|
iam alienigena regnabat
marg.|
FUIT IN DIEBUS
. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur et in vitulo consummatur, id est in Christo qui pro mundi vita immolatur.
sacerdos quidam
marg.|
SACERDOS
QUIDAM etc. Implevit ordinem : dixit regem et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem eius et uxorem illius indicat.
nomine Zacharias
marg.|
ZACHARIAS. Zacharias 'memor Domini' cui apparet angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium.
de vice Abia
marg.|
DE
VICE
ABIA. Beda VenerabilisBEDA. Abia 'pater Dominus'. Et aptum fuit ut in tempore officii patris Domini conceptus esset iste qui patrem dominum predicaret.
marg.|
Cum David cultum domus Domini ampliaret, ministeria sacerdotum in viginta quattuor sortibus divisit, in quibus familiam Abia de qua Zacharias, sors octava contigit, ut preco novi Testamenti in octave sortis vice nascatur, quia per octo novum, sicut per septem testamentum declaratur vetus.
et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth.
marg.|
ELISABETH. Elisabeth 'Dei mei saturitas', significat Mariam que plena Deo fuit.
marg.|
BEDA. AMBROSIUS. Non solum a parentibus, sed etiam a progenitoribus nobilitas Baptiste monstratur. Non seculari potestate sublimis sed religione. Tales enim parentes prenuntius habere debuit, ut quasi iure nature infusam fidem adventus Christi predicaret.
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Docet divina Scriptura in his quos commendare volumus. Non solum mores sed etiam parentes oportere laudari, ut quasi hereditario iure puritatem habere videantur illi quos laudamus. Nobilitatur itaque Iohannes Baptista parentibus, miraculis, moribus, munere, passione. Sic Samuel, sic Isaac a parentibus nobilitatem pietatis accepit quam posteris reliquit.
Numérotation du verset
Lc. 1,6
Erant autem ambo iusti7
interl.|
non coram hominibus quia omnis sterilis in lege maledicta fuit.
marg.|
ERANT
AUTEM
AMBO. BEDA. AMBROSIUS. Plena laudatio que genus in maioribus, mores in equitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, iudicium in iustificationibus comprebendit.
7
ambo iusti
Li448 Rusch
]
inv. Li448@ Weber
ante Deum,
interl.|
qui non fallitur ut homines
marg.|
IUSTI
ANTE
DEUM etc. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Non enim omnis qui iustus est ante homines iustus est ante Deum. Aliter enim vident homines, aliter Deus. Homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest ut aliquis affectata bonitate populari iustus videatur mihi, iustus tamen non sit ante Deum si iustitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur.
incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini
marg.|
MANDATIS
ET
IUSTIFICATIONIBUS etc. AMBROSIUS. BEDA. Prius mandatum, secunda est iustificatio. Cum enim mandatis celestibus obedimus in mandatis Dei incedimus. Cum recte et congrue iudicamus, tenere Domini iustificationem videmur.
sine querela.
interl.|
non quod non peccaverunt sed quia per gratiam Dei abluti peccare desierint8
marg.|
SINE
QUERELA etc. Ecce temperata iustitia. Plerumque durior iustitia hominum querelam provocat. Unde Apostolusd
: « Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus ». Et Ecclesiastes :"Ne sis multum iustus"e
. Vel :
Incedentes in omnibus
et
Iusti sine querela
, id est sine conscientia vane laudis.
d
Rm. 12, 17. e
Cf. Qo. (Ecl.) 7, 17 : « Noli esse iustus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas ».
Numérotation du verset
Lc. 1,7
Et non erat illis filius
interl.|
due cause non habendi memorantur ut maior appareat virtus9
marg.|
ET
NON
ERAT
ILLIS. Beda VenerabilisBEDA. Divinitus procuratum fuit ut de provectis diuque fructu coniugii privatis Iohannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et ceteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophete. Unde postea subditur : Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes :"Quis putas puer iste erit ?"
eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processerant10
in diebus suis.
10
processerant
Rusch
] processissent
Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,8
Factum est autem cum sacerdotio fungeretur11
marg.|
FACTUM
EST
AUTEM
CUM. Cum ex precepto Moysi uno sacerdote decedente, unus succedere iubeatur, tempore David statutum est, ut vicissim ministrantes per octonos dies a sabbato usque ad sabbatum tempore vicis sue singuli castimonie studerent, nec interea domum tangerent.
11
fungeretur
Rusch Weber
] + Zacharias
Li448@
in ordine vicis sue ante {t. 4 : Erfurt, f. 990va ; facsim., p. 140a}
[Rusch, f. 990va ] Deum,
marg.|
IN
ORDINE
VICIS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Zacharias designatur summus sacerdos qui uno tantum {t. 4 : Erfurt, f. 990va ; facsim., p. 140a}
[Rusch, f. 990va ] anni tempore solus intrat templum cum sanguine quem offert pro12
populo. Qui tunc sorte querebatur, cum verus sacerdos adhuc ignorabatur qui in eternum permaneret, et tunc vices erant, nunc13
perpetuitas. Solus intrat quia illum significat cuius sacrificium non esset commune cum ceteris.14
12
pro]
om. Cas409
13
nunc] non
Cas409
Numérotation du verset
Lc. 1,9
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret.
marg.|
SORTE. Beda VenerabilisBEDA. Non nova tunc
sorte
electus quando
incensum
erat adolendum, sed prisca sorte preelectus, cum primum ex ordine sui pontificatus in vicem Abia succederet. Hec sollemnitas septimo mense celebrabatur et dies expiationis sive propitiationis vocabatur, quando solus pontifex introibat in secundum tabernaculum cum sanguine. In quo significatur Iesus sacerdos qui impleta dispensatione carnis celi secreta subiit, ut propitium faceret nobis patrem et interpellaret pro peccatis eorum qui adhuc pro foribus expectant orantes et diligunt adventum eius. Pulchre igitur ea die descensio eius per angelum nuntiatur qua eius per legem ascensio figurabatur, quia :"Qui descendit ipse est qui ascendit"f
qui quodammodo predicitur dum ille promittitur precursurus.
f
Cf. Eph. 4, 9-10 : « Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terre ? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes celos, ut impleret omnia ».
Ingressus15
interl.|
hic notatur summus16
15
Ingressus
Rusch
] + in
Cas409 Li448@ Li448 Weber
templum Domini
marg.|
INGRESSUS etc. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ingreditur Zacharias17
templum, id est Christus in Mariam, populus orat libertatem de captivitate.
Apparuit
: non dixit ‘venit’ quia ante ibi erat. Zacharias turbatur, id est Iudei adveniente18
Christo.19
Numérotation du verset
Lc. 1,10
et omnis multitudo populi erat foris orans20
hora incensi.
20
populi erat foris orans
Rusch
] populi erat foris
Cas409,
populi erat orans foris
Li448@ Li448
, erat populi orans foris
Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,11
Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
marg.|
APPARUIT. AMBROSIUS. BEDA. De Deo vel de angelis dicitur apparere qui non possunt previderi, sed repentino aspectu videntur, nec in potestate nostra est illos videre, sed in potestate illorum est apparere et videri quando volunt. Et bene in templo, iuxta altare et a dextris apparet, quia veri sacerdotis adventum et ministerium sacrificii universalis et celestis doni gaudium quod per dexteram significatur predicat.
Numérotation du verset
Lc. 1,12
Et Zacharias turbatus est videns et timor irruit super eum.
marg.|
ET
ZACHARIAS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Solemus turbari et a nostro affectu alienari quando perstringimur superioris potestatis occursu. Sed sicut humani defectus est terreri, ita angelice benignitatis est paventem de suo aspectu blandiendo solari. Contra demones si quos sua penitentia territos senserint ampliore horrore concutiunt.
Numérotation du verset
Lc. 1,13
Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio
interl.|
vel oratio
marg.|
QUONIAM
EXAUDITA. Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis et donatus est tibi precursor.
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum letitia plurimorum et magnitudo virtutis, Altissimi etiam propheta promittitur. Quin etiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia pena plectitur silentii.
tua
interl.|
facta pro populi redemptione non pro sobole quam desperabat se posse habere
et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Ecce ordo salutis exprimitur cum illius nativitas predicitur qui preconando redemptori sit iter facturus predicando penitentiam et fidem Christi
et vocabis nomen eius Iohannem.
marg.|
IOHANNEM. Beda VenerabilisBEDA. Singularis meriti est indicium quotiens hominibus a Deo vel imponitur nomen vel mutatur, ut Abram qui pater multarum gentium erat futurus, Abraham est vocatusg
. Iacob qui Deum vidit Israel est appellatus. Iohannes ergo interpretatur 'in quo est gratia' vel 'Domini gratia'. Primo gratia sterilibus parentibus donatur, deinde ipsi Iohanni qui magnus coram Domino futurus et Spiritu sancto ex utero matris replendus. Postremo filiis Israel quos ad Dominum erat conversurus.
g
Cf. Gn. 17, 5.
Numérotation du verset
Lc. 1,14
Et erit tibi gaudium21
et exultatio
marg.|
GAUDIUM. Beda VenerabilisBEDA. Merito gaudet pater quod in senectute natum et quod talis gratie accepit filium. Gaudent alii quibus regni celestis evangelizaret ingressum. Nato precursore multi gaudent. Nato Domino gaudium magnum nuntiatur quod erit omni populo, quia hic salutem multis predicat, ille vero omnibus dat.
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS.
GAUDIUM
ET
EXULTATIO. Monentur parentes non minus gratias agere pro ortu sanctorum filiorum quam pro meritis. Non enim parvum munus Dei est dare liberos propagatores generis, successionis heredes. Iacob in generatione duodecim filiorum gaudet, Abrahe filius datur, Zacharias exauditur. Divinum igitur munus est fecunditas parentis. Agant igitur patres gratias, quia genuerunt, filii quia generati, {t. 4 : Erfurt, f. 990vb ; facsim., p. 140b}
[Rusch, f. 990vb ] matres quia honorantur premiis coniugii.
21
tibi gaudium
Li448@ Rusch
]
inv. Li448 Weber
et multi in nativitate eius gaudebunt.
interl.|
quia per eius predicationem
gaudebunt
in vitam eternam
Numérotation du verset
Lc. 1,15
Erit {t. 4 : Erfurt, f. 990vb ; facsim., p. 140b}
[Rusch, f. 990vb ] enim magnus
interl.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Non virtute corporis sed animi magnitudine
coram Domino, vinum22
et siceram23
non bibet
marg.|
VINUM
ET
SICERAM. Beda VenerabilisBEDA. Magne coram Deo virtutis est predicare in deserto gaudia celestia, terrenas delicias spernere, ob ludum lascivientis puelle capite truncari. Cuius ordinem magnitudinis subiungit : vinum et siceram non bibet. Sicera interpretatur 'ebrietas', quo nomine signatur omne poculum Dei quacumque materia factum quod inebriare possit. Decet autem vas celesti glorie mancipatum a seculi illecebris abstinere.
22
vinum
Rusch
] et
praem. Li448@ Li448 Weber
23
siceram
Li448@ Li448 Rusch
] sicera
Weber
et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris sue
interl.|
manens in
utero
marg.|
ET
SPIRITU
SANCTO. Beda VenerabilisBEDA. Cum intrante beata Maria in utero genitricis exultavit et precursionis sue officium quoad potuit implevit. Nec dum erat illi spiritus vite et iam erat spiritus gratie.
Numérotation du verset
Lc. 1,16
et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
marg.|
ET
MULTOS. Beda VenerabilisBEDA. Cum Iohannes Christo testimonium perhibens, in fide Christi baptizans, dicatur filios Israel ad Deum convertisse, patet Christum esse Dominum Deum Israel
Numérotation du verset
Lc. 1,17
Et ipse precedet ante illum
interl.|
prius natus, prius predicat, prius moritur, precurrit preco iudicem
marg.|
PRECEDET
ANTE. Beda VenerabilisBEDA. Sicut Elias preco iudicis, sic Iohannes preco Redemptoris. Ambo in deserto, ambo victu parci, vestitu inculti. Ambo regum insaniam tolerant. Ille Iordanem divisit celum petiturus, hic ad lavacrum salutare quo celum petitur convertit. Hic cum Domino conuersatur in terris, ille cum eo manifestatur in gloria.
in spiritu
interl.|
sancto
et virtute
interl.|
signorum
marg.|
IN
SPIRITU
ET
VIRTUTE etc. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Bene iunguntur spiritu et virtute, non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentie et patientie et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit.
Elie ut convertat corda patrum in filios
marg.|
CONVERTAT
CORDA. Beda VenerabilisBEDA.
Corda patrum in filios
convertit, dum spiritalem sanctorum antiquorum scientiam populis predicando infundit. Prudentia vero iustorum est, non de legis operibus iustitiam presumere, sed ex fide salutem querere ut quamvis in lege positi, legis iussa perficiant, gratia tamen Dei se salvandos per Christum intelligant :"Iustus enim ex fide vivit"h
. Qua sententia quia diutius increduli et per Iohannem imbuti et per Eliam sunt imbuendi. Fere eadem verba que angelus de Iohanne, Malachias predixit de Elia.
h
Rm. 1, 17 : « Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem : sicut scriptum est : Iustus autem ex fide vivit » ; Gal. 3, 11 : « Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est, quia iustus ex fide vivit ». Cf. Hab. 2, 4 : «Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso, iustus autem in fide sua vivet ».
et incredibiles24
interl.|
vel :
incredulos
24
incredibiles
Rusch Weber
] incredulos
Li448@
ad prudentiam iustorum
interl.|
precedet
parare Domino plebem perfectam.
Numérotation du verset
Lc. 1,18
Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ?
marg.|
UNDE
HOC
SCIAM. Beda VenerabilisBEDA. Si homo esset qui promittebat impune liceret querere signum, sed cum angelus sit qui promittit non decet dubitare.
Ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis.
Numérotation du verset
Lc. 1,19
Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel
interl.|
fortitudo Dei
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Propter altitudinem promissorum dubitat, signum inquirens quando credere valeat, cui angeli visio et allocutio pro signo sufficere debuerat. Unde tacendo merito diffidentie penam luit, cui eadem taciturnitas et signum fidei quod quesivit et infidelitatis esset pena quam meruit.
qui asto
interl.|
alias : assisto
ante Deum
marg.|
ANTE
DEUM. Beda VenerabilisBEDA. Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen
ante Deum
interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circumscriptus, summus spiritus, qui Deus est, incircumscriptus est, intra quem currit angelus quocumque movetur vel mittatur.
et missus {t. 4 : Erfurt, f. 991ra ; facsim., p. 141a}
[Rusch, f. 991ra ] sum loqui ad te et hec tibi evangelizare
Numérotation du verset
Lc. 1,20
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo hec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis que implebuntur in tempore suo.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Dat signum quod rogatur ut qui discredendo locutus est iam tacendo credere discat
marg.|
Beda VenerabilisBEDA.
ALLEG< ORICE>. Per Zachariam sacerdotem 'sacerdotium Iudeorum', per Elisabeth 'lex' signatur que sacerdotum doctrinis exercitata, quasi virili auxilio spiritales filios Deo gignere debebat. Sed quasi sterilis erat, quia neminem ad perfectum ducebat, nec ianuam celi aperiebat.
Ambo erant iusti
, quia lex bona et mandatum iustum et sanctum et sacerdotium legale secundum dispensationem illius temporis, bonum, sanctum et iustum.
Ambo
processerant
in diebus suis
, quia legalis devotio tempore Moysi quasi in adolescentia fuit et effloruit, sed adveniente Christo iam incurvatur ad senium, cum et sacerdotii ordo per ambitiones et contentiones pontificum confunditur et ipsa lex per traditiones Phariseorum discisa minus habilis est ad generandum. Ingreditur Zacharias
templum
, quia sacerdotum est intrare in sanctuarium et intelligere nouissima mysteriorum celestium.
Foris
orat
multitudo
, quia dum mystica penetrare nequit {t. 4 : Erfurt, f. 991ra ; facsim., p. 141a}
[Rusch, f. 991ra ] necesse est ut humiliter intendat doctorum monitis. Dum altari thymiama imponit nasciturum Iohannem agnoscit, quia dum doctores altiori flamma divine lectionis arderent, gratiam Dei per Iesum Christum venturam de interiori litterarum medulla quasi de vulva Elisabeth prodituram reperiunt."Et hoc per angelum", quia :"Lex per angelos ordinata in manu mediatoris"i
. Non credens
mutus
fit, quia mutus est qui spiritalem sensum in littera non intelligit et talis magister quasi verbi et rationis expers populum non docet, sed quasi tacitis nutibus innuit, quia nec rationem attendit sacrificiorum, nec curat scire dicta prophetarum. Muto permanente Zacharia concipit
Elisabeth
Iohannem, quia licet pontifices et Pharisei, nec ipsi intrent, nec auditores in interiora legis intrare permittant, interiora tamen legis sacramentis Christi abundant. Conceptum
Elisabeth quinque mensibus
occultat, sive quia Moyses legifer quinque libris mysteria Christi parabolatim designat, seu quia ipsa lex Christi dispensationem in quinque mundi etatibus per sanctorum facta vel dicta figurat. Et ideo quia Incarnatio Christi vel sexta seculi etate futura, vel ad impletionem legis erat pro futura, recte sexto mense concepti Iohannis Christi Incarnatio nuntiatur.
i
Cf. Gal. 3, 19 : « Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris »
Numérotation du verset
Lc. 1,21
Et erat plebs expectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Numérotation du verset
Lc. 1,22
Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt
interl.|
per hoc scilicet
quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
marg.|
ET
IPSE
ERAT. Sine voce corporales actus indicare moliens, nec exprimens voluntatem cui similis populus Iudeorum, actuum suorum impotens reddere rationem.
Numérotation du verset
Lc. 1,23
Et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam.
marg.|
UT
IMPLETI
SUNT. Quia vicis sue tempore, pontifices templi, tantum officiis mancipati non solum a complexu uxorum sed etiam a domorum ingressu abstinebant. Nostris autem sacerdotibus, quibus non carnalis successio sed spiritalis perfectio queritur, qui quotidie presto debent esse altari, perpetua castitas indicitur.
Numérotation du verset
Lc. 1,24
Post hos autem dies
interl.|
officii Zacharie
concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens :
marg.|
OCCULTABAT. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. 'Occultat', quia partus sui erubescit etatem, ne in senectute libidini vacasse videatur que etiam in iuventute non debet exerceri nisi causa sobolis. Et tamen letatur carere opprobrio sterilitatis, quia opprobrium est mulieribus non habere filios, non habere premia nuptiarum. Propterea ipse nuptie celebrantur et coitus carnalis in tempore congruo generationi excusatur. Hinc datur intelligi quod iam non conveniebant inter se coniugali concubitu, neque enim ea que senilem non erubesceret coitum erubesceret partum.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Erubescit onus parentis quamdiu nescit mysterium religionis, sed que occultat se quia genuit filium, veniente beata Maria exultat, quia genuit prophetam que ante erubescebat benedicit et que dubitaverat firmatur et clamat :
Ecce ut facta est vox salutationis tue
.
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Occultat se proptur pudicitiam ut probaret si verum esset quod conceperat. Mensibus quinque, hoc est quinque milibus seculi sive quinque libris Moysi. Auferre opproprium,sterilitatis et conceptionis in senectute inter homines quod non fuit opprobrium apud Deum.
Numérotation du verset
Lc. 1,25
Quia sic fecit mihi Dominus25
in diebus
interl.|
istis
marg.|
QUIA
SIC
FECIT. Beda VenerabilisBEDA. Gesta sunt hec, inquit Iohannes ChrysostomusIOHANNES CHRYSOSTOMUS, mense septembri, octavo calendas octobris, luna undecima, quando celebrabatur ieiunium cenophegie in equinoctio quando incipit nox crescere, quia ille concipiebatur qui dixit :"Me oportet minui illum autem crescere"j
. Minorata enim fuerat lux a tenebris, cum secundum legem Deo sacrificia offerrentur que iam cessare debent cum Baptista concipitur. Et ideo pater eius mutus fit, quia {t. 4 : Erfurt, f. 991rb ; facsim., p. 141b}
[Rusch, f. 991rb ] oportet sacerdotalia sacrificia cessare veniente sacerdote qui pro peccatis omnim se offerret. In die ieiuniorum conceptio Iohannis predicitur, quia per ipsum afflictio penitentie erat predicanda.
j
Cf. Io. 3, 30 : « Illum oportet crescere, me autem minui ». 25
fecit mihi Dominus
Li448 Rusch
] fecit Dominus mihi
Li448@
, mihi fecit Dominus
Weber
quibus respexit aufferre opprobrium meum inter homines.
interl.|
quod non opprobrium Domini
Numérotation du verset
Lc. 1,26
In {t. 4 : Erfurt, f. 991rb ; facsim., p. 141b}
[Rusch, f. 991rb ] mense autem sexto,
interl.|
vicesimo quinto die martii Dominus conceptus est et passus
marg.|
IN
MENSE
AUTEM
SEXTO. Hieronymus HIERONYMUS. Sicut sexto mense missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilee, ita sexto millenario missus est Christus.
missus est Gabriel angelus26
a Deo in civitatem Galilee cui nomen Nazareth
interl.|
quia Nazareus, id est sanctus sanctorum nuntiabatur futurus
marg.|
GABRIEL. Beda VenerabilisBEDA. Ideo angeli ex nomine aliquando signantur, ut ex ipso nomine quid ministraturi veniant demonstretur. Gabriel 'fortitudo Dei', quia illum nuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat.
26
Gabriel angelus
Rusch
]
inv. Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,27
ad virginem desponsatam
marg.|
AD
VIRGINEM
DESPONSATAM. Mulier a diabolo seducta mortem intulit, contra mulier ab angelo edocta salutem edidit.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. De
desponsata
voluit nasci ut per Ioseph texeretur ordo generationis et ne quasi adultera lapidaretur, in quo et impudicis virginibus occasio tollitur, ne dicant matrem Domini fuisse infamatam. Et ut virgo solacium viri et testem virginitatis haberet et ut diabolus mysterium ignoraret, fides etiam Marie verbis maior ascribitur et mendacii causa removetur. Videretur enim culpam obumbrasse voluisse mendacio innupta virgo.
marg.|
Maluit Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare. Sciebat enim lubricam famam pudoris, nec voluit ortus sui fidem matris iniuriis astruere.
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS.
MYSTICE. Maria
desponsata
sed virgo typus est Ecclesie que est immaculata sed nupta. oncipit nos de Spiritu virgo, parit nos sine gemitu virgo. Et ideo fortasse Maria alii nupta ab alio repleta, quia singule Ecclesie spiritu quidem replentur, tamen ad speciem temporalis sacerdotis.
viro cui nomen erat Ioseph
interl.|
Ioseph : 'salvator', quia salvavit Egyptum a fame ; sic iste Mariam ab infamia
de domo David
interl.|
non solum ad Ioseph sed ad Mariam hoc referendum est
et nomen virginis Maria.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Maria « maris stella »k
vel domina que lucem fluctuantibus in seculo genuit et Dominum totius mundi
k
Cf. Hymnus officii De beata Virgine « Ave Maris stella Dei mater alma », Corpus antiphonalium officii, n° 8272 ; RH 1889 ; AH LI, 140.
Numérotation du verset
Lc. 1,28
Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus.
Numérotation du verset
Lc. 1,29
Que cum audisset27
turbata est
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Trepidare virginum est et ad omnes viri ingressus pavere et omnes affatus vereri. Hinc discant mulieres propositum pudoris imitari. Solam sine comite angelus reperit, ne quo genere de hominis depravaretur affatu.
marg.|
AVE
GRATIA
PLENA. Gregorius MagnusGREGORIUS. Vere gratia plena que prima inter feminas virginitatis gloriosum munus Deo obtulit, que etiam ideo angelico visu et alloquio meruit perfrui, que gratie totius auctorem mundo edidit. Dominus tecum quam novo castitatis amore ad celestia sustulit et post mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit.
Benedicta tu in mulieribus
que sine exemplo muliebris condicionis et virgo et mater est et Deum genuit.
marg.|
Turbata est
etc., quia nesciebat si preteritum an futurum esset quod angelus dixit.
27
audisset
Li448@ Li448 Rusch
] vidisset
Weber
in sermone eius et cogitabat
interl.|
more humane fragilitatis de angelica visione et de insolita salutatione
qualis esset ista salutatio.
marg.|
QUALIS
ESSET
ISTA
SALUTATIO. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ex verecundia pavet, ex prudentia novam benedictionis formulam miratur. Erubuit Elisabeth de culpa, Maria de verecundia. In muliere enim modus adhibetur, in virgine gratia pudoris augetur.
Numérotation du verset
Lc. 1,30
Et ait angelus ei28
: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum.
marg.|
ET
AIT. Turbatam insolita salutatione quasi familiarius notam vocat ex nomine, ne timeat iubet et quare gratia plenam vocaverit, plenius explicat.
28
angelus ei
Rusch Weber
]
inv. Li448@ Li448
Numérotation du verset
Lc. 1,31
Ecce concipies in utero et paries filium
interl.|
hic verum hominem de substantia materne carnis angelus asserit
et vocabis nomen eius Iesum.
marg.|
IESUS. Iesus 'salvator' sive 'salutaris' dicitur. Ipse enim salvum faciet non populum Israel, sed suum populum, sive ex preputio sive ex circumcisione in unum ovile sub uno pastore congregatuml
.
l
Cf. Io. 10, 16.
Numérotation du verset
Lc. 1,32
Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur
interl.|
hic verum Deum de Deo Patre
marg.|
HIC
ERIT
MAGNUS. BEDA. AMBROSIUS. Non quod ante partum virginis magnus non fuerit, sed quia potentia quam filius Dei naturaliter habet, homo ex tempore erat accepturus {t. 4 : Erfurt, f. 991va ; facsim., p. 142a}
[Rusch, f. 991va ] ut una sit persona, homo et Deus.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Iohannes magnus ut homo coram Domino, hic magnus ut Deus et Dei filius. Iohannes magnus merito abstinentie, quia vinum et siceram non bibit, hic magnus potentia nature, quia cum peccatoribus comedit.
et dabit illi {t. 4 : Erfurt, f. 991va ; facsim., p. 142a}
[Rusch, f. 991va ] Dominus Deus sedem
marg.|
SEDEM. Beda VenerabilisBEDA. Id est israeliticam plebem cui David et filii eius temporalis regni gubernacula prebuerunt. Huius regnum spiritale datum est Christo quando dispositum est a Deo ut de semine David incarnaretur qui illam gentem in perpetuum vocaret regnum. Et non solum in una gente Iudeorum, sed regnabit in domo Iacob in eternum hoc est in tota Ecclesia que per fidem et confessionem Christi ad patriarcharum pertinet sortem. Sive in illis qui de patriarcharum sorte nati, sive in his qui de oleastro incisi in olivam bonam sunt inserti.
David patris eius.
interl.|
in presenti vita corda inhabitans regnabis ; in futuro de exilio ad gloriam vocans.
Numérotation du verset
Lc. 1,33
Et regnabit in domo Iacob in eternum et regni eius non erit finis.
interl.|
Beda VenerabilisBEDA. Isaiasm
:"Et pacis eius non erit finis". « In secula seculorum laudabunt te »n
m
Cf. Is. 9, 7 : « Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum : zelus Domini exercituum faciet hoc ». n
Ps. 84, 5.
Numérotation du verset
Lc. 1,34
Dixit autem Maria ad angelum :
interl.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Liquet quod faciendum credit que quomodo fiet querit
Quomodo fiet istud
interl.|
ut concipiam et pariam que in virginitate permanere disposui
marg.|
QUOMODO
FIET. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Cum Sara risit de promissione Dei et Maria dixit : Quomodo fiet istud quoniam vium non cognosco ? Cur non fuerunt mute sicut Zacharias ? Sed Sara et Maria non dubitant faciendum quod promittitur, sed modum requirunt, Zacharias qui negat se scire negat se credere et alium auctorem sue fidei querit. Et ideo accepit signum tacendi, quia signa non fidelibus sed infidelibus dantur.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Legerat Maria virginem parituram non dubitabat. Sciebat enim quia impleri oportebat quod ab angelo nuntiabatur. Sed quia quomodo fieret non legerat, nec ab angelo audierat, quo ordine impleri debeat requirit, quia hoc mysterium a seculis absconditum a prophetis non predictum angelo est reservatum.
quoniam virum non cognosco ?
interl.|
ecce tangit quod ipsa voverat castitatem
Numérotation du verset
Lc. 1,35
Et respondens angelus dixit ei : Spiritus sanctus superveniet in te
marg.|
SPIRITUS
SANCTUS. Spiritus superveniens in virginem et mentem illius a sorde vitiorum castificavit, ut celesti esset digna partui et in utero eius redemptoris corpus sua operatione non virili semine creavit de carne virginis. Unde etiam idem spiritus nominatur
virtus Altissimi
.
marg.|
Spiritus
nomen est omnis gratie que a Deo inspiratur.
Virtus Altissimi obumbrabit tibi
abscondite in Egyptum fugiendo.
et virtus Altissimi
interl.|
contra omnia incentiva vitiorum
obumbrabit tibi.
interl.|
dabit tibi umbram contra omnem tribulationem
marg.|
VIRTUS
ALTISSIMI
OBUMBRABIT
TIBI. Potest utraque salvatoris natura intelligi, quia umbra a lumine et corpore obiecto solet formari. Et virgo sicut purus homo plenitudinem divinitatis capere nequibat, sed
virtus Altissimi
obumbrat, dum incorporea lux divinitatis corpus suscepit humanitatis ut sic posset Deum pati.
Ideoque et29
quod nascetur ex te30
sanctum vocabitur Filius Dei.
interl.|
quia non per virilem coitum
marg.|
SANCTUM. Iesus nascitur sanctus qui condicionem nature corruptibilis vinceret et commixtione copule carnalis conceptus non est. Nos condicione corruptibilis nature constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit ut que contra morem virgo concepit supra morem humane consuetudinis Dei filium generet.
29
et
Li448 Rusch Weber
]
om. Li448@
30
ex te
Li448@ Li448 Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,36
Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute31
sua
marg.|
ET
ECCE. Beda VenerabilisBEDA. Ne virgo desperet de partu, accipit exemplum sterilis anus pariture, ut discat omnia Deo possibilia que ordini nature videntur contraria.
marg.|
Vel non quasi incredulam exemplis hortatur ad fidem, sed credenti que audierat ampliora replicat mysteria ut que Deum virgo erat paritura precursorem quoque de anu sterili nasciturum agnosceret.
marg.|
COGNATA
TUA. Quia de tribu Levi, id est de tribu Dei.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 991vb ; facsim., p. 142b}
[Rusch, f. 991vb ]
Beda VenerabilisBEDA. Legimus quod Aaron qui de tribu Levi erat accepit uxorem de tribu Iuda Elisabeth, sororem Naasson. Et in posteris David legimus quod Ioiada pontifex uxorem habuit de tribu regali Iosabeth filiam Ioram, unde utreque tribus regalis et sacerdotalis erant coniuncte. Hinc Maria et Elisabeth cognate. Et congruit ut de utraque tribu mediator nascatur qui regnat in eternum, et esto
: « Sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech ». Et convenit ut cum altera de spiritu conceperit altera spiritu repleta prophetaverit. Secundum carnem quoque videantur fuisse cognate que secundum Deum spiritalis cognationis consortio non carebant.
o
Ps. 109, 4. 31
senectute
Li448@ Li448 Rusch
] senecta
Weber
et hic mensis
interl.|
martius
est sextus
interl.|
a conceptione
illi que vocatur sterilis.
Numérotation du verset
Lc. 1,37
Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Numérotation du verset
Lc. 1,38
Dixit autem Maria :
interl.|
ecce prompta obedientia
Ecce ancilla Domini
interl.|
ut dicitur filius ancille tue
marg.|
ECCE
ANCILLA
DOMINI etc. Non de singularitate meriti se extollit, sed sue condicionis et divine dignationis per omnia memor se ancillam illius esse fatetur cuius mater eligitur et cum magna devotione promissionem angeli optat impleri.
{t. 4 : Erfurt, f. 991vb ; facsim., p. 142b}
[Rusch, f. 991vb ] fiat mihi secundum verbum tuum.
interl.|
fiat
sine virili semine conceptus in virgine
Et discessit angelus ab illa32
.
marg.|
ET
DISCESSIT etc. Beda VenerabilisBEDA. Accepto virginis consensu, celestia petit angelus quem virgo sequitur que in montana progreditur, sic anima que verbum Dei concepit virtutum cacumina gressu amoris conscendit, ut civitatem Iuda, id est confessionis et laudis arcem penetret et usque ad perfectionem fidei, spei et caritatis quasi tribus mensibus in ea commoretur.
32
angelus - ab illa
Rusch
]
inv. Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,39
Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana
interl.|
non retardat asperitas itineris
marg.|
EXSURGENS
AUTEM. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Non incredula de oraculo, non incerta de nuntio, non dubitans de exemplo, sed leta pro voto, religiosa pro officio, festina pro gaudio, visitat Elisabeth et eandem humilitatem quam angelo exhibuit, hominibus quoque exhibere curat. Et hoc etiam minoribus superior ut minor adiuvetur, unde cito beneficia adventus Marie et dominice presentie declarantur dum subditur :
Et factum est ut audivit salutationem Marie
.
cum festinatione in civitatem Iuda.
interl.|
non gaudet diu in publico videri
Numérotation du verset
Lc. 1,40
Et intravit in33
domum Zacharie
interl.|
ut grandeve pregnanti iuvencula deseruiret
marg.|
ET
INTRAVIT. Hinc discant sancte mulieres quam sedulitatem pregnantibus debeant exhibere cognatis.
33
in
Li448 Rusch Weber
]
om. Li448@
et salutavit Elisabeth.
interl.|
quasi congratulans de dono quod eam accepisse didicerat
marg.|
ET
SALUTAVIT. Beda VenerabilisBEDA. Prior salutat, quia decet ut quanto castior tanto humilior sit.
Numérotation du verset
Lc. 1,41
Et factum est ut audivit salutationem Marie Elisabeth,
marg.|
UT
AUDIVIT. BEDA. AMBROSIUS. Ordine nature prior Elisabeth audit vocem sed ratione mysterii prior Iohannes exultat, quia prior sentit gratiam, quia sicut illa Marie, sic iste Domini sentit adventum.
exultavit infans in utero eius
interl.|
quia senserat adventum Domini
marg.|
EXULTAVIT etc. Quia lingua non poterat, animo exultante salutat et sue precursionis officium inchoat. Ecce apparet quod angelus dixerat :
Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris sue
.
Et repleta est Spiritu sancto Elisabeth
marg.|
ET
REPLETA. BEDA. AMBROSIUS. Non prius repleta mater quam filius, sed filius repletus replet et matrem. Maria ante conceptum, Elisabeth post conceptum repletur.
Numérotation du verset
Lc. 1,42
et exclamavit
interl.|
non tam clamosa quam devota
voce magna
interl.|
quia magna dona Dei cognovit
et dixit :
interl.|
prophetant matres spiritum parvulorum
Benedicta tu inter mulieres
interl.|
non solum inter mulieres benedicta sed inter benedictas maiori benedictione insignis
marg.|
BENEDICTA
TU. BEDA. AMBROSIUS. Conveniunt verba evangelii cum verbis Psalmi in quo promittitur David : « De fructu ventris tui ponam super sedem tuam »p
. Et eadem voce Maria benedicitur ab Elisabeth qua a Gabriel, ut et angelis et hominibus veneranda et cunctis feminis preferenda monstretur.
p
Ps. 131, 11.
et benedictus fructus ventris tui.
interl.|
non sicut alii homines benedicti sed sicut Apostolus aitq
: « Qui super omnia Deus benedictus in secula »
interl.|
et per quem benedictio venit aliis
q
Rm. 9, 5.
Numérotation du verset
Lc. 1,43
Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me ?
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quasi : quantum bonum mihi accidit quod
mater Domini
mei venit ad me, sed qua mea iustitia ? Quibus meis meritis ?
marg.|
MATER
DOMINI. Sentio miraculum, mysterium cognosco, mater Domini, Verbo facta Deo plena est.
marg.|
ET
UNDE
HOC ? BEDA. AMBROSIUS. Non ignorat Spiritus sancti esse operationem, quod mater prophete a matre Domini ad profectum sui pignoris salutetur, sed non sui meriti hoc sed divini fatetur esse muneris, quia idem spiritus qui prophetie donum dedit, pariter humilitatem prestitit.
Numérotation du verset
Lc. 1,44
Ecce enim ut facta est vox salutationis tue in auribus meis
marg.|
UT
FACTA
EST
VOX. Ipso momento quo vox intrat ad aures corporis {t. 4 : Erfurt, f. 992ra ; facsim., p. 143a}
[Rusch, f. 992ra ] virtus spiritalis cor intrat audientis et non solum matrem, sed etiam sobolem amore advenientis accendit.
{t. 4 : Erfurt, f. 992ra ; facsim., p. 143a}
[Rusch, f. 992ra ] exultavit in gaudio infans in utero meo.
marg.|
EXULTAVIT. Beda VenerabilisBEDA. Revelante Spiritu quo impleta erat intelligit quid exultatio infantis significet, scilicet venisse matrem illius cuius precursor erat futurus. Et que ante onus parentis erubescebat, dum nesciret mysterium religionis iam benedicit. Et que se occultabat quia conceperat filium, iactat se quia genuit prophetam. Et que in occulto cognoverat his qui simul aderant et audiebant palam evangelizat dicensr
: « Beata que credidisti ». Credidit virgo ubi sacerdos negavit.
r
Lc. 1, 45.
Numérotation du verset
Lc. 1,45
Et beata que credidisti34
quoniam perficientur in te35
que36
dicta sunt tibi37
a Domino.
marg.|
ET
BEATA. Apparet Mariam non dubitasse, sed credidisse et ideo fructum consecutam esse. Apparet etiam Elisabeth ipsa verba angeli ad Mariam dicta per spiritum intellexisse.
34
credidisti
Li448@ Rusch
] credidit vel credidisti
Li448
, credidit
Weber
|
35
in te
Rusch
]
om. Li448@ Li448 Weber
|
36
que
Rusch
] ea
praem. Li448@ Li448 Weber
|
37
tibi
Rusch Li448@
] tibi vel ei
Li448
, ei
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 1,46
Et ait Maria :
interl.|
Audita responsione Elisabeth qua beatam predicavit matrem Domini appellavit fide fortem laudavit, non amplius tacere potest dona que perceperat et que virginali pudore acceptum oraculum tegebat silentio iam congruo tempore patefecit
marg.|
AMBROSIUS. BEDA. Congrue ante Iohannem Elisabeth et ante Domini generationem prophetat Maria ut sicut peccatum in initio a muliere cepit, ita in initio salutis bona a muliere inchoarent.
Magnificat anima mea
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS.
Anima
et spiritu Deo Patri devota et Filio unum Deum ex quo omnia et unum Dominum per quem omnia pio veneratur affectu
Dominum.
interl.|
Patrem
marg.|
MAGNIFICAT
ANIMA
MEA
DOMINUM. Beda VenerabilisBEDA. Primo dona sibi spiritaliter concessa profitetur. Deinde beneficia Dei quibus generaliter humano generi in eternum consulere non desistit enumerat. Quasi : tanto munere me Dominus sublimavit, ut nullo lingue officio explicare possim, sed totum animi interioris affectum magnis gratiarum laudibus offero. Totum quod vivo, totum quod sentio, totum quod discerno, in eius magnitudine contemplanda, in eius preceptis observandis impendo.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA.
MORALITER. Quecumque anima credit concipit et generat Verbum Dei et opera Dei agnoscit. Sit ergo in singulis anima Marie ut Deum magnificet. Sit in singulis spiritus Marie ut exultet im Deo. Et si secundum carnem una est mater Christi, secundum spiritum omnium fructus est Christus. Magnificatur Dominus non quod ei aliquid humana vox adiungat, sed quia magnificatur in nobis. Dum anima nostra que ad imaginem Dei creata est per iustitiam se Christo conformat qui est imago Patris. Et sic dum ipsum Christum imitando magnificat quadam participatione magnitudinis eius fit sublimior, ut illam imaginem splendido bonorum colore factorum et quadam emulationne virtutis in se videatur exprimere.
Numérotation du verset
Lc. 1,47
Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
interl.|
Filio salvatori
marg.|
ET
EXULTAVIT etc. Beda VenerabilisBEDA. Quia terrena non curo, prosperitas non emollit me, adversitas non frangit, sed sola illius memoria delectat a quo salus speratur eterna, illius divinitate letor cuius temporali conceptione mea caro fetatur.
Numérotation du verset
Lc. 1,48
quia respexit
interl.|
ut unus Deus
humilitatem ancille sue.
marg.|
QUIA
RESPEXIT
HUMILITATEM. Beda VenerabilisBEDA. Ecce quam vilia de se sentit et totum gratie attribuit, suo iudicio se humilem sentit. Sed respectu gratie sic sublimatam, ut voce cunctarum gentium beatitudo eius precipua dicatur ut, sicut per superbiam Eve mors intravit in mundum, sic per humilitatem Marie vite introitus pandatur. Ideo etiam :
Magnificat anima mea Dominum
quia mihi magna dignatus est facere, nihil meis meritis tribuo, sed magnitudinem ad illum refero qui essentialiter potens est et de parvis et infirmis magnos facit et fortes.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes38
interl.|
Iudeorum et gentium
38
dicent omnes
Rusch Weber Li448@ Li448
]
inv. Li448@
*
generationes
interl.|
vel
omnes gentes
Numérotation du verset
Lc. 1,49
quia
interl.|
et
fecit mihi magna qui potens est
marg.|
QUIA
FECIT
MIHI
MAGNA. Quia in me carnem sumpsit et me a peccatis mundavit et dona Spiritus sancti mihi contulit.
et sanctum nomen eius.
marg.|
quia singularis potentie culmine omnia que fecit transcendit longe et invocatio huius nominis sanctitatis fascit participes.
marg.|
ET
SANCTUM. Beda VenerabilisBEDA. In greco hagion
39
quod sonat 'extra terram', quia nomini eius consecrati non in terram conversionem, sed in celis debent habere.
Numérotation du verset
Lc. 1,50
Et misericordia eius
interl.|
in me incepta dilatatur
marg.|
ET
MISERICORDIA. Beda VenerabilisBEDA. A specialibus donis ad generalia Dei iudicia se convertit et totius humani generis statum describens. quid superbi, quid humiles mereantur, quid filii Ade per liberum arbitrium, quid filii Dei sint per gratiam explicat. Quasi : non mihi soli fecit magna, sed etiam omnibus timentibus eum, in omni progenie Iudeorum {t. 4 : Erfurt, f. 992rb ; facsim., p. 143b}
[Rusch, f. 992rb ] et gentium. Vel in omnes progenies totius mundi quas credituras previdit. Commendata misericordia in timentibus, subdit quid contemptores mereantur.
in
interl.|
vel :
a
progenies
interl.|
vel :
progenie
et40
interl.|
vel :
in
40
in progenies et
Rusch Weber
] a progenie in
Li448@ Li448
progenies timentibus eum.
interl.|
in omni gente qui timet Deum acceptus est illi
Numérotation du verset
Lc. 1,51
Fecit potentiam in brachio suo
interl.|
et hoc per Filium
marg.|
FECIT
POTENTIAM
IN
BRACHIO
SUO. Beda VenerabilisBEDA. Id est ipso Dei filio per quem omnia facta sunt, per que omnia potest. Per quod brachium dispersit superbos mente cordis sui. Initium totius mali superbia, per quam primus hominis exul factus est in qua perseverantibus gravior vindicta future dispersionis reservatur.
dispersit superbos {t. 4 : Erfurt, f. 992rb ; facsim., p. 143b}
[Rusch, f. 992rb ] mente
interl.|
id est volutante
cordis sui.
Numérotation du verset
Lc. 1,52
Deposuit
interl.|
id est deponet
potentes de sede et exaltavit humiles.
interl.|
vel : exaltabit
marg.|
DEPOSUIT
POTENTES
DE etc. Beda VenerabilisBEDA. Paulus pro superbia de sede legalis doctrine depositus ob humilitatem ad evangelizandam fidem sublimatur. Sic etiam fit sepe in aliis. Superbi qui supra mensuram se extollunt. Idem
potentes
, quia non in Dei sed in sua virtute confidunt, qui deponuntur, quia : « Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur »s
.
s
Lc. 14, 11.
Numérotation du verset
Lc. 1,53
Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
marg.|
ESURIENTES
IMPLEVIT
BONIS. Beda VenerabilisBEDA. Qui eterna toto studio desiderant, saturabuntur cum Christus apparuerit in gloria. Sed qui terrenis gaudent in ultimo inanes totius beatitudinis dimittuntur. In presenti etiam videmus humiles divina gratia impleri superbos lumine veritatis privari.
Numérotation du verset
Lc. 1,54
Suscepit Israel puerum suum
interl.|
Beda VenerabilisBEDA. Sicut medicus egrum
marg.|
SUSCEPIT. Post generalem divine pietatis et iustitie commemorationem, ad singularem nove Incarnationis dispensationem convertit verba.
Suscepit
quasi medicus egrum. Visibilis inter homines factus ut faceret Israel, id est videntes Deumt
,
puerum suum
sibi obedientem et humilem, quia non nisi per humilitatem salvandi sunt. memorari misericordie sue, quia quod hominem redemit, non meritum est hominis sed donum divine pietatis.u
t
Cf.
Hieronymus
, Liber interpretationis hebraicorum nominum, ed. Lagarde, p. 63.22 : « Israhel uir uidens deum » ; ibid., p. 76.8 : « israhelitae uiri
uidentes deum ».
u
Fons :
Beda Venerabilis
, Homeliae (hom. 2 in festo visitationis Mariae), PL 94, 20C-21A : « Unde bene post generalem divinae pietatis et justitiae commemorationem, ad
specialem
novae incarnationis dispensationem, qua mundum redimere dignatus est, confessionis suae verba convertit, dicens: Suscepit Israel puerum suum, memorari misericordiae [20D] suae. Israel quippe vir videns
Deum interpretatur. Quo nomine omnis redemptorum hominum coetus designatur, propter quos ut Deum videre valeant, ipse Deus homo visibilis inter homines apparuit. Qui suscepit Israel quasi medicus aegrum quem curaret, quasi rex populum, quem ab hostium incursione defenderet, imo hoste prostrato liberum redderet, ac secum perpetuo regnare donaret. Et bene addidit, Puerum suum, videlicet humilem obedientemque significans, quia non nisi per virtutem humilitatis quis ad sortem potest redemptionis attingere. Unde et Dominus ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Mt. 18). Bene quoque subjunxit, Memorari misericordiae suae, quia quod Deus hominem ut redimeret, assumpsit, [21A] non
humanae
meritum
conditionis, sed divinae donum pietatis exstitit ». [MM2019]
memorari41
interl.|
id est ut memor esset
interl.|
vel recordatus
41
memorari
Rusch Weber
] recordatus est
Li448@
, recordatus
Li448
misericordie sue42
.
42
sue
Li448@ Li448 Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,55
Sicut locutus est ad patres nostros : Abraham et semini eius in secula.
interl.|
vel : usque in seculum.
marg.|
SICUT
LOCUTUS
EST. Memoriam patrum quibus hec salus revelata est faciens Abraham nominatim exprimit, cui primo ipsa Incarnatio manifestata est. Et semini, non tam carne genitis quam fidei vestigia secutis quibus adventus salvatoris in secula est promissus, quia ipsa promissio hereditatis nullo fine claudetur. Nam et usque in finem seculi credentes non deerunt et beatitudinis erit gloria perennis.
Numérotation du verset
Lc. 1,56
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus
marg.|
MANSIT
AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Tamdiu mansit donec videret precursoris nativitate propter quam maxime venerat. Nec causa sola familiaritatis tamdiu mansit, sed ut tanto tempore et Elisabeth et Iohannis cresceret profectus. Nam si in primo adventu Marie Spiritus ancto sunt repleti, multum est illis superadditum tanta mora mansionis.
marg.|
MYSTICE. Anima casta que spiritalis verbi desiderium concipit, necesse est ut alta exercitus celestis iuga subeat et quasi trium mensium dies ibidem demorata quousque fidei, spei et caritatis luce radietur perseverare non desistat.
et reversa est in domum suam
interl.|
post partum eius
Numérotation du verset
Lc. 1,57
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium.
marg.|
IMPLETUM
EST. Beda VenerabilisBEDA. Verba impletionis sacra Scriptura in bonorum tam ortu vel obitu vel actu ponere consuevit quorum vitam plenitudinem perfectionis habere significat ut impleti sunt dies Marie ut pareret. Implevit Salomon edificare domum. Defunctus est Abraham plenus dierumv
: « Cum venit plenitudo temporis : misit Deus filium suum ». Sed contra : dies impiorum inanes et vacui.
v
Gal. 4, 4.
Numérotation du verset
Lc. 1,58
Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei.
marg.|
ET
AUDIERUNT. AMBROSIUS. BEDA. Habet sanctorum editio letitiam plurimorum, quia commune bonum est. Iustitia enim communis virtus est et ideo in ortu iusti future vite insigne premittitur et gratia future virtutis exultatione vicinorum prefigurante signatur.
Numérotation du verset
Lc. 1,59
Et factum est in die octavo,
marg.|
DIE
OCTAVO
VENERUNT. Per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum facta est. Et sicut illa a reatu mortis absolvere solebat, sic ista immortalis vite nativitatem et in auctore nostro exhibuit et in nobis monstravit sperandam.
venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris {t. 4 : Erfurt, f. 992va ; facsim., p. 144a}
[Rusch, f. 992va ] sui43
Zachariam.
marg.|
ET
VOCABANT
EUM. Beda VenerabilisBEDA. Iohannis celebrata nativitas est Novi Testamenti {t. 4 : Erfurt, f. 992va ; facsim., p. 144a}
[Rusch, f. 992va ] inchoata gratia, cui Iudei qui legis observatione quasi affinitate iuncti erant nomen patris volunt imponere, quia magis iustitiam que ex lege est volunt suscipere quam gratiam que ex fide.
marg.|
Qui puerum nomine patris vocant, eos figurant qui Domino nova gratie munera declarante, cuperent eum potius per consueta veteris sacerdotii edicta predicare. Unde bene Zacharias 'memor Domini' interpretatur, quia memoriam antique observationis a Domino date figurant. Mater que verbis et pater qui scriptis quod Iohannes vocetur astruunt, significat quod ipsa legis doctrina de suscipienda gratia Christi viva voce instruit, dicendo per legislatoremw
:"Prophetam suscitabit vobis Dominus fratribus vestris, ipsum audite", et ipsum sacerdotium legale cerimoniarum typis quasi mutis litterarum figuris gratiam evangelii si recte intelligatur exprimit.
w
Cf. Dt. 18, 15 : « Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus ; ipsum audies » ; Act. 3, 22 : « Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam meipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis ». 43
sui
Li448@ Li448 Rusch
] eius
Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,60
Et respondens mater eius
marg.|
AMBROSIUS. BEDA. Spiritu prophetie didicit quod non didicerat a marito non poterat igorare prenuntium que prophetaverat Christum
dixit : Nequaquam sed vocabitur Iohannes.
marg.|
AMBROSIUS. BEDA. Sicut ab angelo Zacharie erat prenuntiatum
Numérotation du verset
Lc. 1,61
Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine.
marg.|
AMBROSIUS. BEDA. Adverte hoc nomen non esse generis sed vatis
Numérotation du verset
Lc. 1,62
Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quia incredulitas affatum ei eripuit et auditu quod voce non poterat manu et litteris locutus et nutu interrogatur
marg.|
INNUEBANT
AUTEM. Qui innuunt patri de nomine pueri, significant illos qui testimonio legis intendunt astruere gratiam fidei.
Numérotation du verset
Lc. 1,63
Et postulans pugillarem
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quia lex scripta in tabulis lapideis mysteria loquitur
scripsit dicens : Iohannes est nomen eius.
marg.|
AMBROSIUS. BEDA. Hoc nomen nos non imponimus quia iam a Deo accepit habet suum nomen quod agnovimus non quod eligimus
Et mirati sunt universi.
interl.|
de convenientia inter patrem et matrem
Numérotation du verset
Lc. 1,64
Apertum est autem illico os eius et lingua eius
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Iam solvit fides linguam quam incredulitas ligaverat
marg.|
APERTUM
EST
AUTEM etc. Quod declarato et confirmato nomine Iohannis, aperitur os Zacharie et benedicit patet, quia manifestata est per apostolos gratia Novi Testamenti. Multa etiam turba sacerdotum relicta taciturnitate nociva, obedit fidei et predicat dona redemptoris et que prius occultabantur in sacerdotio legali rationabiliter intellecta solvuntur. Quia in die circumcisionis Iohannis factus est timor super vicinos, significat quod tempore dominice resurrectionis apostolis dato spiritu et predicata gloria Christi, salubris timor non solum Iudeorum qui erant vicini vel situ loci vel scientia legis, sed etiam exterarum gentium corda concussit. Nec tantum montana Iudee, sed omnia mundani regni mundaneque sapientie culmina Christi fama transcendit.
marg.|
Precurrentia signa prebent iter precursori veritatis. Et futurus propheta premissis commendatur auspiciis.
loquebatur44
benedicens Deum.
44
loquebatur
Rusch
] et
praem. Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,65
Et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudee divulgabantur omnia verba hec.
Numérotation du verset
Lc. 1,66
Et posuerunt omnes qui audierunt45
interl.|
excitati miraculo et timore stupefacti
45
audierunt
Rusch
] audierant
Li448@ Weber
in corde suo
interl.|
tacite eventum rei expectantes
dicentes : Quis46
putas puer iste erit ? Etenim manus Domini erat cum illo.
46
Quis
Li448@ Li448 Rusch
] Quid
Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,67
Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu sancto et prophetavit dicens :
marg.|
ET
PROPHETAVIT. Beda VenerabilisBEDA. Magna largitas divine pietatis. Ecce loquela que sola ablata est diffidenti cum spiritu prophetie restituta est credenti.
Numérotation du verset
Lc. 1,68
Benedictus
interl.|
est vel sit
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Elisabeth paucis, Zacharias multis prophetat. Uterque sancto Spiritu repletus loquebatur, sed disciplina servatur ut mulier magis discere que divina sunt studeat quam docere.
marg.|
BENEDICTUS. Quia dum bonitatem Dei rogavit pro liberatione precursor donatus est.
Dominus47
Deus Israel quia visitavit
interl.|
Beda VenerabilisBEDA. Longa infirmitate tabescentem
interl.|
apparens in carne quasi longius a se recedentes iustificare curavit
marg.|
VISITAVIT. Quod proxime faciendum cognoverat prophetico more {t. 4 : Erfurt, f. 992vb ; facsim., p. 144b}
[Rusch, f. 992vb ] quasi iam factum narrat.
47
Dominus
Li448@ Li448 Rusch
]
om. Weber
{t. 4 : Erfurt, f. 992vb ; facsim., p. 144b}
[Rusch, f. 992vb ] et fecit redemptionem
interl.|
sanguine Filii redemit sub peccato vendita
plebis48
sue.
interl.|
quam suam visitando fecit
48
plebis
Li448@ Rusch
] plebi
Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,69
et erexit cornu salutis nobis
interl.|
id est firmam celsitudinem salutis
marg.|
CORNU. Beda VenerabilisBEDA. Per cornu quod carnem excedit, cum omnia ossa carne tegantur regnum Christi significatur, quo mundus et gaudia carnis superantur, in cuius figuram David et Salomon cornu olei sunt in regni gloriam consecrati ut prius Saul lenticula.
marg.|
Cornu
, id est Christum, quia cornu nec caro est nec os, sic Christus nec caro tantum nec os tantum divinitatis.
in domo David pueri sui.
interl.|
quia de Iudeis nascetur
interl.|
de femore David natus
Numérotation du verset
Lc. 1,70
Sicut locutus est per os sanctorum qui a seculo sunt prophetarum eius,
marg.|
QUI A SECULO etc. Beda VenerabilisBEDA. Tota veteris Testamenti Scriptura de Christo precessit. Et a tempore Ade sancti patres suis quique factis eius dispensationis testimonium reddunt.
Numérotation du verset
Lc. 1,71
salutem ex inimicis nostris
marg.|
SALUTEM. Erexit nobis salutem ex inimicis et est explanatio superioris versiculi in quo breviter idem premiserat :
erexit cornu salutis nobis
.
et de manu omnium qui oderunt nos.
marg.|
OMNIUM. Beda VenerabilisBEDA. Quasi diceret : vel hominum perversorum et spirituum immundorum de quorum manu et interim : « Spe salvi facti sumus »x
et in futuro re ipsa salvandi.
x
Rm. 8, 24.
Numérotation du verset
Lc. 1,72
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti.
interl.|
memorem se ostendit vel memores nos faceret
marg.|
AD
FACIENDAM. Locutus est et erexit nobis salutem ad faciendam misericordiam ut misericordiam quam patribus promisit impleat in nobis et iuramentum quod fecit patribus de liberatione nostra in nobis per Christum compleatur.
Numérotation du verset
Lc. 1,73
Iusiurandum
interl.|
et ad faciendum
quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
interl.|
Beda VenerabilisBEDA."In te benedicentur omnes cognationes terre"y
.
y
Cf. Gn. 12, 3 : « Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universe cognationes terre ».
Numérotation du verset
Lc. 1,74
daturum
interl.|
scilicet
se nobis.
interl.|
per carnem vel per fidem
Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
Numérotation du verset
Lc. 1,75
in sanctitate
interl.|
intellectu
et iustitia
interl.|
operatione
coram ipso
interl.|
non in conspectu hominum
omnibus diebus nostris.
interl.|
non ad horam
Numérotation du verset
Lc. 1,76
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis. Preibis enim ante faciem Domini parare vias eius
marg.|
ET
TU
PUER etc. Beda VenerabilisBEDA. Non mirum, si alloquitur infantem octo dierum, quia qui in utero matris salutationem Marie audivit iam natus Patris vocem agnovit. Vel propter illos instruendos qui aderant, futura filii munera que per angelum didicerat depromit.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Cum de Domino loqueretur repente ad prophetam verba convertit, ut hoc quoque beneficium esse Domini designaret, ne cum publica numeraret quasi in gratus sua beneficia tacuisse videretur que agnoscebat se in filio suscepisse.
Numérotation du verset
Lc. 1,77
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum,
marg.|
SCIENTIAM
SALUTIS. Beda VenerabilisBEDA. Nomen Iesu, id est 'salvatoris' exponere et diligentius commendare volens salutis frequentat mentionem, cum cornu salutis erigendum, salutem ex inimicis futuram, scientiam salutis plebi dandam commemorat. Et ne temporalem salutem promitti putares addit : I
n remissionem peccatorum eorum
.
Numérotation du verset
Lc. 1,78
per viscera misericordie Dei nostri
interl.|
non hominum meritis
in quibus
interl.|
per que viscera
visitavit nos
interl.|
assumpta carne
oriens ex alto.
interl.|
Verbum Patris ortum vere lucis aperiens
Numérotation du verset
Lc. 1,79
illuminare
interl.|
visitavit ut illuminaret
his qui in tenebris et in umbra mortis sedent.
marg.|
ILLUMINARE
HIS. Beda VenerabilisBEDA. In longa peccatorum et ignorantie cecitate depressis, quia exclusis errorum tenebris attulit veram cognitionis sue lucem et certum iter patrie celestis aperuit.
Ad dirigendos pedes nostros {t. 4 : Erfurt, f. 993ra ; facsim., p. 145a}
[Rusch, f. 993ra ] in viam pacis.
interl.|
Beda VenerabilisBEDA. Prius illuminantur corda postea opera diriguntur
marg.|
AD
DIRIGENDOS
PEDES. Ut per omnia gressus nostrorum operum {t. 4 : Erfurt, f. 993ra ; facsim., p. 145a}
[Rusch, f. 993ra ] illuminatoris nostri gratie concordent, donec ad mansionem perpetue pacis intremus.
Numérotation du verset
Lc. 1,80
Puer autem crescebat
interl.|
corpore
et confortabatur spiritu et erat in desertis49
usque ad50
diem ostensionis51
sue ad Israel.
marg.|
ET
ERAT
IN
DESERTO
52
. Beda VenerabilisBEDA. Predicator penitentie futurus aspera solitudinis eligit, ubi primevam exigit etatem ut iuvenis liberius ab amore mundi auditores suos revocaret.
49
desertis
Li448@ Li448 Rusch
] deserto
Weber
|
50
ad
Li448@ Li448 Rusch
] in
Weber
|
51
ostensionis
Li448 Rusch Weber
] offensionis
Li448@
|
52
in deserto]
sic Rusch
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/01/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_1) |