initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. *Lucae evangelium*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Lc. 10,1 
Post hec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos
marg.|  POST  HEC etc. Sicut in apostolis est forma episcoporum, sic in septuaginta duobus forma est presbyterorum. Secundi ordinis septuaginta duo mittuntur qui totidem linguarum gentibus evangelium predicarent, ut sicut primo duodecim apostoli propter duodecim tribus Israel, ita et hi propter exteras gentes destinentur imbuendas. Vel cum Christus se diem, apostolos horas huius diei nominet, per hunc numerum predicantium signum dat se fidem sancte Trinitatis mundo annuntiaturum, sicut sol triduanum sue lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet.
et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1009rb ; facsim., p. 177b} [Rusch, f. 1009rb ] MISIT  ILLOS etc. Per hoc quod   binos mittit innuitur quod nemo predicationis officium debet suscipere, qui erga alium caritatem non habet. Vel bini mittuntur secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesie sacramento per spiritalem gratiam in discipulorum predicatione.
et locum quo erat ipse venturus.
interl.|  ubi verba predicationis precurrunt venit Dominus ad mentis habitaculum
Numérotation du verset Lc. 10,2 
Et dicebat illis : Messis quidem multa operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
marg.|  MESSIS  QUIDEM etc. Messis turba credentium, operarii apostoli et sequaces eorum. Et licet messis verbo Dei sit sata, tamen culture laborem et sollicitum munus operarii requirit, ne aves celi sparsa semina dissipent.

ergo Li448 @ Rusch Weber ] autem Li448 suam Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 10,3 
Ite. Ecce ego mitto vos
interl.|  septuaginta duos
sicut agnos
interl.|  secundum prophetiam :"Lupi et agni simul pascentur".
marg.|  SICUT  AGNOS. Sicut lupus ovibus, sic hereticus insidiatur fidelibus. Et sicut lupus ovile circuit nocte non audens intrare canis somnum pastoris absentiam vel desidiam explorans, sic hereticus nocte sue interpretationis fideles decipere conatur Ecclesiam non intrans pastores Ecclesie, vel vitare, vel necare, vel in exilium mittere contendit. Lupus natura corporis rigidus, se inflectere facile non potest, sic hereticus intentionem duri cordis non solet ab errore revocare. Unde Apostolus : « Hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita» etc. Lupus vero suo impetu fertur et ideo sepe illuditur, sic hereticus impetum facit sed sepe remanet inanis ne nocere possit. Lupus si prius aliquem viderit vocem illius quadam nature, vi eripit si homo illum prius viderit eum exagitat. Sic quem versuta disputatione hereticus prevenit mutum reddit, ne confiteatur verbum Dei. Sed si quis commenta fraudis eius agnoverit, non patitur iactantiam vocis. Sicut lupus sic et hereticus guttur invadit vitalibus vulnus affigit. Qualiter autem hos effugere possimus. supponit dicens : Nolite ergo portare sacculum neque etc. Inde Mattheus :"Nolite possidere aurum neque argentum, non peram neque calciamenta". Utrumque de corio mortui animalis fit, id est nihil mortale vult esse in illis quos ad predicandum mittit, ne mortis timore retardentur ab iniuncto itinere.

Cf. Is. 65, 25 : « Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus ».
Tit. 3, 10.
Cf. Mt. 10, 9-10 : « Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo ».
inter lupos.
interl.|  lupi scribe et Pharisei qui sunt clerici Iudeorum
Numérotation du verset Lc. 10,4 
Nolite ergo portare sacculum neque peram neque calciamenta
marg.|  NOLITE  ERGO etc. Tanta predicatori debet esse fiducia in Deo ut presentis vite sumptus, etsi non prevideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus predicet eterna.
marg.|  Allego<rice>. Pecunia in sacco clausa sapientia est occulta que proximo non erogatur. Per peram ‘opera seculi'. Per calciamenta 'mortuorum operum exempla' figurantur, ut predicator onus secularium negotiorum non portet, nec stultorum operum exempla conspiciat, ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat munire. Qui non amore eterne patrie, sed premiorum ambitu salutem predicat audientibus quasi in itinere salutat, quia hac ex occasione non ex intentione salutem audientibus exoptat. Omnis enim qui in via salutat, ex occasione itineris salutat non ex intentione habende eiusdem salutis.

ergo Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
et neminem per viam salutaveritis.
interl.|  in via non salutetis sed in domo
marg.|  NEMINEM  PER  VIAM  SALUTAVERITIS. Festinate iubet contendere, ne alicuius obuii confabulatione reflectantur ab iniuncto itinere. Nec simpliciter ait : Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit : in via, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediende devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.
Numérotation du verset Lc. 10,5 
In quamcumque domum intraveritis primum dicite : Pax huic domui.
interl.|  offerte pacem ut ipse ingressus pacis benedictione celebretur
Numérotation du verset Lc. 10,6 
Et si ibi fuerit filius pacis
interl.|  predestinatus ad vitam sequetur celeste verbum quod audit
requiescet super illum pax vestra{t. 4 : Erfurt, f. 1009va ; facsim., p. 178a} [Rusch, f. 1009va ] sin autem
interl.|  si audire noluerit

illum Li448 Li448 @ Rusch ] illam Weber
ad vos revertetur.
interl.|  laboris vestri fructu non privabimini
Numérotation du verset Lc. 10,7 
In eadem autem domo
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1009va ; facsim., p. 178a} [Rusch, f. 1009va ] IN  EADEM  AUTEM. Si pax vestra recipitur dignum est ut in ea maneatis, carnalia stipendia ab eis accipientes, quibus celestia offertis. Ecce qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex predicatione concedit, sic tamen ut oblato cibo et potu sint contenti.
manete edentes et bibentes que apud illos sunt.
marg.|  MANETE. Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitie necessitudo facile resolvatur.
Dignus est enim operarius mercede sua.
interl.|  cibo suo
marg.|  DIGNUS  EST  ENIM. Nota quod uni operi predicatorum due mercedes debentur : una in via que nos in labore sustentat, alia in patria que nos in resurrectione remunerat.

est enim Li448 Li448 @ Rusch ] inv Weber Cf. Dt. 24, 14-15 ; 1Tim. 5, 18.
Nolite transire de domo in domum.
Numérotation du verset Lc. 10,8 
Et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate que apponuntur vobis.
Numérotation du verset Lc. 10,9 
Et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis : Appropinquabit in vos regnum Dei.

approbinquabit Rusch ] adpropinquavit Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 10,10 
In quamcumque autem civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite :
marg.|  ET  IN  QUAMCUMQUE  CIVITATEM. Descripto diverso domus hospitio, quid etiam in civitatibus agere debeant docet, piis scilicet in omnibus communicare ab impiorum per omnia societate secerni.

autem Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 10,11 
Etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos. Tamen hoc scitote quia appropinquavit regnum Dei.
marg.|  ETIAM  PULVEREM. Pulverem excutere iubet vel ad contestationem terreni laboris quem pro illis inaniter susceperunt. Vel ut ostendant usque adeo se ab ipsis nihil terrenum querere, ut etiam pulverem de terra eorum non sibi patiantur adherere. Aliter : Per pedes"ipsum opus et incessus predicationis" significatur. Per pulverem quo asperguntur 'levitas terrene cogitationis' a qua ipsi doctores immunes esse nequeunt cum pro auditoribus solliciti salubribus curis intendunt et quasi per itinera mundi vix calcaneo terre pulverem legunt. Qui ergo recipit verbum ipse afflictiones et curas doctorum quas pro se tolerabant in argumentum vertit humilitatis. Ab hoc pulvere per bonos auditores iubentur pedes evangelistarum ablui et per ipsum salvatorem narrantur abluti. Sed qui spernit doctrinam predicatoris ipse labores et pericula, tediumque sollicitudinum ad testimonium damnationis sibi inflectit. Hic ergo pulvis in contemptores evangelii iubetur extergi.

quia Rusch Weber ] quod Li448 , quoniam Li448 @
Numérotation du verset Lc. 10,12 
Dico10  vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.
marg.|  QUIA  SODOMIS. Sodomite etsi in vitiis exardebant et inhospitales erant, tamen apud illos nulli hospites tales quales apud Iudeos prophete quales apostoli reperti sunt. Loth inter eos etsi iustus, non tamen aliquid docuit nulla signa fecit. Et ideo : « Cui multum donatum est multum ab eo queritur » et : « Potentes potenter tormenta patientur».

Lc. 12, 48.
Sap. 7, 22.

10  Dico Li448 @ Rusch Weber ] + autem Li448
Numérotation du verset Lc. 10,13 
Ve tibi Corozain, ve tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone facte fuissent virtutes que facte sunt in vobis11  ,
marg.|  VE  TIBI  COROZAIM. Corozaim, Bethsaida, Capharnaum etTiberias civitates sunt Galilee in litore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non penituerunt et sunt peiores gentilibus naturale solummodo ius dissipantibus, quia post descripte legis contemptum, filium quoque Dei conculcare gratiamque ingrati spernere non timuerunt.

11  facte sunt - in vobis Rusch ] inv. Li448 Li448 @ Weber
olim in cilicio
marg.|  IN  CILICIO. Aspera peccati pungentis memoria qua in die iudicii sinistra pars induenda est significatur. In cinere 'mortis consideratio', per quam tota humana generis massa in pulverem est redigenda, figuratur, in sessione {t. 4 : Erfurt, f. 1009va ; facsim., p. 178a} [Rusch, f. 1009va ] humilitas proprie conscientie. Unde propheta : « Surgite postquam sederitis », id est : « Humiliamini sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis ».

Ps. 126, 2.
1Pt. 5, 6.
et cinere sedentes peniterent.
marg.|  ET  IN  CINERE. Impleta videmus verba salvatoris, quia cum ille civitates predicte Domino presente credere noluerunt. Tyrus et Sidon olim fuerunt amice David et Salomoni et postea evangelizantibus Christi discipulis devote fidem susceperunt. Quare autem sit predicatum non credituris et non predicatum credituris, novit ille qui omnia novit.
Numérotation du verset Lc. 10,14 
Verumtamen {t. 4 : Erfurt, f. 1009vb ; facsim., p. 178b} [Rusch, f. 1009vb ] Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.
Numérotation du verset Lc. 10,15 
Et tu Capharnaum usque ad12  celum exaltata, usque ad infernum demergeris.
marg.|  ET  TU  CAPHARNAUM etc. Vel exaltata es superbe resistendo mee predicationi, vel exaltata es meo hospitio et meis signis et virtutibus et ideo maiori plecteris supplicio, quia his credere noluisti. Et ne aliquis putaret illis tantum civitatibus vel personis que Dominum in carne non receperunt convenire hec verba addit :   Qui vos audit me audit . In audiendo vel spernendo evangelii predicatorem, quisque sciat se non viles personas, sed ipsum salvatorem spernere vel audire, quia in discipulo magister auditur, et in Filio Pater honoratur.

12  ad Rusch ] in Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 10,16 
Qui vos audit me audit et qui vos spernit
interl.|  non faciendo misericordiam uni de fratribus13  minimis nec mihi fecit.
13  fratribus] ratibus cacogr. Rusch
me spernit.
interl.|  nolens credere in Filium Dei
Qui autem me spernit spernit eum qui me misit.
interl.|  quia : « Ego et Pater unum sumus ».

Io. 10, 30.
Numérotation du verset Lc. 10,17 
Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes : Domine, etiam demonia subiciuntur nobis in nomine tuo.
interl.|  quod in lege non fuit
marg.|  DOMINE  ETIAM. Bene confitentur deferentes honorem nomini Christi, sed quia infirma adhuc fide, gaudent in virtutibus et de signorum operatione efferuntur, exemplo terrentur et ad humilitatem revocantur. Quia si diabolus propter superbiam de celo est precipitatus, multo magis isti de terra editi si superbierunt humiliabuntur.

Cf. Apc. 12, 10.
Numérotation du verset Lc. 10,18 
Et ait illis : Videbam
interl.|  tunc quando corruit presens eram
Satanan sicut fulgur de celo cadentem14  .
interl.|  ita precipitem de supernis ad ima lapsum
interl.|  vel sicut fulgur quia deiectus adhuc « transformat se in angelum lucis ».

2Cor. 11, 14.

14  Cf. Is. 14, 12 ; Apc. 12, 9.
Numérotation du verset Lc. 10,19 
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes
interl.|  qui dente aperte ledunt
marg.|  SUPRA  SERPENTES. Serpentes sunt mali homines vel diaboli qui inchoandis virtutibus venena prave persuasionis obiiciunt. Scorpiones qui consummandas virtutes ad finem vitiare contendunt.
et scorpiones
interl.|  qui cauda clam insidiantur
et super15  omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit.
marg.|  ET  SUPER  OMNEM. Omnes immundos spiritus potestis eiicere de obsessis corporibus. vel ad litteram. Sicut vipera non nocuit manui Pauli et haustum venenum non nocuit Iohanni. Unde et ipse Dominus : « Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit ».

Mc. 16, 18.

15  super Rusch ] supra Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 10,20 
Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur,
marg.|  NOLITE  GAUDERE. Malos spiritus eiicere et alias virtutes facere, aliquando non est meritum illius qui illa operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt, ubi licet homines despiciant signa facientes, Deum tamen honorent. Ad cuius invocationem miracula fiunt. Prohibet gaudere de humiliatione diaboli qui propter superbiam cecidit, sed gaudeant de sua sublimatione, ut unde illi ceciderint sublevati, isti ascendant humiliati.
gaudete autem quod16  nomina vestra
interl.|  que mundo vilescunt
marg.|  GAUDETE  AUTEM. Si quis celestia sive terrestria opera gesserit, per hec quia litteris adnotatus, apud Dei memoriam eternaliter est affixus.

16  quod Li448 @ Rusch Weber ] quia Li448
scripta sunt in celis.
interl.|  per humilitatem fidei vestre
Numérotation du verset Lc. 10,21 
In ipsa17  hora exultavit in18  Spiritu sancto
interl.|  de salute humilium quibus loquebatur
marg.|  IN  IPSA  HORA. Cum de subiectione immundorum spirituum de nominibus scriptis in celo loqueretur ostendit per quid hec tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei christiane.

17  ipsa Rusch Weber ] + autem Li448 Li448 @18  in Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
et dixit : Confiteor tibi, Domine,
interl.|  meus consubstantialis
marg.|  CONFITEBOR 19  . Gratias ago quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta que ignorant scribe et Pharisei qui sibi sapientes videntur.
19  sic Rusch
Pater20  celi et terre
interl.|  non Pater sed creator

20  Domine Pater Rusch ] inv Li448 Li448 @ Weber
quod abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
interl.|  qui se exaltare non norunt
marg.|  REVELASTI  EA  PARVULIS. Non ait insipientibus et hebetibus sed parvulis, id est humilibus ut probet se tumorem damnasse non acumen.
interl.|  iniustum esse non potest quod iusto placuit
marg.|  QUIA  SIC. Non rationem reddit cur hos elegit illos reprobaverit, sed sic {t. 4 : Erfurt, f. 1010ra ; facsim., p. 179a} [Rusch, f. 1010ra ] Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis.
Numérotation du verset Lc. 10,22 
Omnia mihi tradita sunt21  a Patre meo et nemo scit22  quis23  sit Filius nisi Pater et quis24  sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
marg.|  OMNIA  MIHI etc. Commendata humilitate per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum   omnia sibi   tradita dicit, non elementa que ipse creavit sed illos parvulos quibus pater sacramenta filii revelavit.
marg.|  Cum audis omnia agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis   tradita , confiteris Filium cui per naturam unius substantie omnia iure sunt propria, non dono collata per gratiam.

21  mihi - tradita sunt Li448 Rusch Weber ] inv. Li448 @ | 22  scit Li448 Rusch Weber ] novit Li448 @ | 23  quis Rusch ] qui Li448 Li448 @ Weber | 24  quis Rusch ] qui Li448 Li448 @ Weber |
Numérotation du verset Lc. 10,23 
Et conversus ad discipulos suos dixit : Beati oculi
interl.|  interiores non exteriores Phariseorum qui corpus meum viderunt
qui vident que vos25  videtis.
interl.|  agnoscunt illa sacramenta que revelantur parvulis

25  vos Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 10,24 
Dico enim vobis
interl.|  quibus me et Patrem revelavi
quod multi prophete
interl.|  ventura predicando
marg.|  QUOD  MULTI  PROPHETE. Prophete et iusti a longe Domini gloriam viderunt"per speculum in enigmate", sed apostoli presentem Dominum habentes et ab ipso que volebant interrogantes, non per angelos vel varias visionum species docebantur.

Cf. 1Cor. 13, 12 : « Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem ; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum ».
et reges
interl.|  se et alios regendo
voluerunt videre que vos videtis et non viderunt et audire que auditis et non audierunt.
Numérotation du verset Lc. 10,25 
Et ecce quidam legisperitus
interl.|  verba legis tenens, vim legis ignorans
surrexit
marg.|  LEGIS  PERITUS  SURREXIT. Legis doctor qui sine fide in lege iacebat surgit ut stet. Stat dum magistrum vocat, sed et stando temptat Deum tacendo quod erat.
temptans illum26 
marg.|  TEMPTANS  ILLUM. Legisperitus occasionem temptandi accipit ex verbis Domini ubi ait : Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in celis, sed ipse in sua temptationne monstrat quam vera sit confessio Domini qua Patrem laudans dicit :   Abscondisti hec a sapientibus et potentibus et revelasti ea parvulis.

26  illum Li448 @ Rusch Weber ] eum Li448
dicens27   : Magister quid faciendo vitam eternam possidebo ?

27  dicens Rusch ] et praem. Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 10,26 
At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? Quomodo legis ?
interl.|  interrogat quod scriptum est ut ex suis responsis iustificetur vel damnetur
Numérotation du verset Lc. 10,27 
Ille respondens dixit :
marg.|  ILLE  RESPONDENS. Dixit quod legerat sed non implevit quod scriptum erat, quia in presentia habebat dominum quem diligere debebat, sed hunc magistrum non Deum vocat.
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota {t. 4 : Erfurt, f. 1010rb ; facsim., p. 179b} [Rusch, f. 1010rb ] anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum.
Numérotation du verset Lc. 10,28 
Dixitque illi : Recte respondisti,
marg.|  RECTE  RESPONDISTI. Perfectum iter vite celestis ostendit, dum legisperito de dilectione Dei et proximi scripta proponenti respondit :   Recte respondisti hoc fac et vives . Et finita parabola adiecit :   Vade et tu fac similiter . In quo ostendit quod per solam dilectionem venitur ad vitam eternam, sed ille proximum non habebat qui numquam forsitan misericordiam fecerat et ideo ignorabat.
hoc fac et vives.
interl.|  laudat responsionem non laudat factum
marg.|  HOC  FAC  ET etc. Ex primo legis capitulo docet legis ignarum, probans quod lex in principio statim patrem et filium predicaverit et incarnationem Filii annuntiaverit dicens :"Diliges Dominum Deum tuum et diliges proximum tuum sicut teipsum". Unde et addit :   Hoc fac et vives . Sed ille qui cum nesciret proximum quia non credebat in Christum respondit :   Quis est meus proximus  ? Ita qui Christum nescit et legem nescit. Quomodo enim potest scire legem cum veritatem ignoret cum lex annuntiet veritatem ?

Cf. Mt. 22, 37-39 : « Ait illi Iesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum, et primum mandatum. Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum ».
Numérotation du verset Lc. 10,29 
Ille autem volens iustificare se ipsum
interl.|  quia putabat non ante Deum sed ante hominem se stare nec ipsum quem magistrum vocat proximum cognoscit
marg.|  ILLE  AUTEM  VOLENS. Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans et   seipsum iustificare volens , arcana non potest videre que revelantur parvulis Christi, cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur.
dixit ad Iesum : Et quis est meus proximus ?
marg.|  QUIS  EST etc. Nemo proximior homini quam Deus qui intrinsecus et extrinsecus novit et omnia curare potest sed omnis incredulus vel temptator nec Deum nec hominem proximum habet.
Numérotation du verset Lc. 10,30 
Suspiciens28  autem Iesus dixit : Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis impositis abierunt semivivo relicto.

28  suspiciens Li448 Li448 @ Rusch ] suscipiens Weber
Numérotation du verset Lc. 10,31 
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via29  et viso illo30  preterivit.
marg.|  ACCIDIT  AUTEM  UT. Sacerdos Dei legem annuntiat, descendit quidem lex per Moysen in mundum et nullam sanitatem contulit homini. Descendit levita qui typum ostendit prophetarum, sed et hic nullum sanat, quia lex peccata arguit sed pertransit, quia indulgentiam non largitur.

29  via Li448 @ Rusch Weber ] om. Li448 30  illo Rusch Weber ] eo Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 10,32 
Similiter et levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit.
Numérotation du verset Lc. 10,33 
Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus {t. 4 : Erfurt, f. 1010va ; facsim., p. 180a} [Rusch, f. 1010va ] est.
marg.|  MISERICORDIA  MOTUS. Hoc de sacerdote et levita non est dictum quia lex non habet misericordiam, sed iudicium et vindictam.
Numérotation du verset Lc. 10,34 
Et appropians alligavit31  vulnera eius
interl.|  in baptismo
marg.|  HOMO  QUIDAM etc. Homo iste Adam intelligitur in genere humano qui a beatitudine celestis Hierusalem prevaricationis prolapsione ad miserias {t. 4 : Erfurt, f. 1010rb ; facsim., p. 179b} [Rusch, f. 1010rb ] et defectum huius vite mutabilis et erronee descendit, cum intumescere cepit. Et per hoc etiam   incidit in latrones , id est in potestatem angelorum noctis qui se transfigurant in angelos lucis sed perseverare non possunt. In quos non incideret, nisi eius mandati celestis denius se fecisset obnoxium. Qui etiam indumenta gratie spiritalis, immortalitatis scilicet et innocentie auferunt et sic vulnera inferunt, id est peccata, quibus humane nature integritas violatur et mors quasi fossis visceribus inducitur. Qui servat intemerata que sumpsit indumenta non potest sentire latronum plagas. Abierunt non cessando ab insidiis, sed occultando insidias.   Semivivo relicto , quia immortalitatem exuere sed rationis sensum abolere non possunt, quin homo sapere et Deum possit cognoscere.   Sacerdos et Levita qui transeunt sacerdotium et ministerium Veteris figurant Testamenti, ubi vulnera languentis mundi monstrantur, sed non curantur.   Samaritanus - qui 'custos' interpretatur - Dominus est, qui propter nos homo factus, vite presentis iter arripuit et venit secus vulneratum : « In similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo ». Compassionis nostre susceptione finitimus et misericordie collatione vicinus.   Alligavit vulnera eius , peccata redarguendo cohibuit. Infundit   oleum dum penitentibus tribuit spem dicens : 'Penitentiam agite quia appropinquabit regnum celorum'. Infundit   vinum dum peccantibus terrorem pene incutit dominus dicens : « Omnis arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur ».   Iumentum 'caro ipsius' est in qua ad nos venit, in quam saucium imponit, quia peccata nostra portavit in corpore suo. Imponitur vero qui ipsam incarnationem credit. Stabulum est 'presentis Ecclesia',ubi reficiuntur viatores in eternam patriam redeuntes. Impositus iumento   in stabulum ducitur, quia nemo nisi baptizatus, nisi corpori Christi adunatus Ecclesiam intrabit.   Et curam egit , ne eger precepta que acceperat dimitteret. Sed non vacat Samaritano diu in terris degere, redeundum erat unde descenderat. Itaque altero die, id est post resurrectionem suam quando amplior eterne lucis splendor quam ante passionem effulsit in mundo,   protulit duos denarios , duo testamenta in quibus eterni regis nomen et imago continetur   stabulario , id est apostolis dedit, quia tunc illis"sensum aperuit ut intelligerent Scripturas" ad regendum populum.   Quodcumque supererogaveris . Supererogat Apostolus cum dicit : « De virginibus preceptum Domini non habeo consilium autem do ». Supererogat cum non utitur potestate accipiendi necessaria. Rediens in iudicio reddet dicens : « Quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium Domini tui ».   Quis horum . Iuxta litteram patet quod alienigena Hierosolomite cui misericordiam impendens proximior fuit quam sacerdos vel Levita eiusdem gentis.

Phil. 2, 7.
Mt. 3, 2.
Mt. 7, 19.
Cf. Lc. 24, 45.
1Cor. 7, 25.
Mt. 25, 21.

31  alligavit Li448 Li448 @ Rusch Weber ] ligavit Li448 *
infundens oleum
interl.|  chrisma sancti Spiritus
et vinum
interl.|  calicem sue passionis
et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam
interl.|  spiritalem
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1010va ; facsim., p. 180a} [Rusch, f. 1010va ] DUXIT  IN  STABULUM. Non domum sed   stabulum vocat, quo nomine miserias et fetores huius vite signat, ne homo in hoc exilio tamquam in patria gaudeat.
eius egit.
Numérotation du verset Lc. 10,35 
Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait : Curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi.
Numérotation du verset Lc. 10,36 
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones ?
Numérotation du verset Lc. 10,37 
At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum.
marg.|  QUI  FECIT. Cognatio non facit proximum sed misericordia, que misericordia est secundum naturam. Nihil enim tam secundum naturam quam nature iuvare consortem.
marg.|  Allegorice. Nemo propinquior quam qui nostra vulnera curavit qui unum est caput cum membris. Diligamus ergo eum ut Deum et Dominum. Diligamus quasi proximum, diligamus etiam eum qui imitator Christi est. Unde sequitur : Fac similiter , id est ut vere te proximum sicut teipsum diligere manifestes, quicquid vales in eius corporali vel spiritali necessitate sublevanda devotus operare.
Et ait illi Iesus : Vade et tu fac similiter.
Numérotation du verset Lc. 10,38 
Factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum
marg.|  FACTUM  EST. Habito sermone de dilectione Dei et proximi supponitur exemplum utriusque dilectionis non tam in solo verbo quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores due significantur vite spiritales. Per Martham operibus actuosa devotio qua proximo in caritate sociamur. Per Mariam religiosa mentis intentio in Dei verbo qua in Dei amore suspiramus. Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrine ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, que singulis expediant dispensat. Contemplativa caritatem Dei et proximi retinet, sed ab exteriori actione quiescit, soli conditoris desiderio inheret et calcatis omnibus curis ad videndum faciem creatoris inardescit et desiderat misceri supernis civibus de eterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus.
et mulier quedam Martha nomine excepit illum in domum suam
marg.|  IN  DOMUM  SUAM etc. Intrante Iesu in domum vita iniqua, etsi aliquando fuerat aufugit.
Numérotation du verset Lc. 10,39 
et huic erat soror nomine Maria que etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.
marg.|  SEDENS  SECUS. Quanto humilius sedet tanto amplius capit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis.
marg.|   Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus optata iam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine.
Numérotation du verset Lc. 10,40 
Martha autem satagebat circa frequens ministerium.
interl.|  ministrans necessaria mortali carni qua indutus erat Dei Filius
marg.|  MARTHA  AUTEM. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha quomodo pasceret Dominum. Hec convivium parat Domino, in convivio Domini illa iam iocundatur.
marg.|  conquerens de sorore
Domine, non est tibi cure
marg.|  DOMINE  NON  EST  TIBI  CURE. Ex illorum persona loquitur qui adhuc divine contemplationis ignari, solum quod didicere fraterne dilectionis opus Deo placitum dicunt, ideoque cunctos qui Christo devoti esse velint huic mancipandos autumant.
quod soror mea reliquit me solam ministrare ? Dic ergo illi ut me adiuvet.
Numérotation du verset Lc. 10,41 
Et respondens dixit illi Dominus :
marg.|  ET  RESPONDENS. Maria non respondet, sed causam suam tamquam otiosa committit iudici. Si enim pararet respondendi sermonem remitteret audiendi intentionem.
Martha Martha, sollicita es et turbaris erga plurima.
marg.|  MARTHA  MARTHA. Repetitio indicium est dilectionis vel forte monende intentionis ut audiret attentius.
Numérotation du verset Lc. 10,42 
Porro unum est necessarium.
interl.|  Deo iugiter inherere
marg.|  PORRO  UNUM  EST etc. Preponitur   unum multis. Non enim a multis   unum sed multa ab uno, et tamen multa sunt necessaria tendentibus ad unum.
Maria optimam partem elegit
interl.|  Marie factus est advocatus qui iudex fuerat interpellatus
marg.|  MARIA  OPTIMAM etc. Non reprehenditur pars Marthe quia et ipsa bona, sed laudatur pars Marie, que quare sit optima subinfertur. que non auferetur ab ea, quia contemplativa hic incipit et in celesti patria perficietur, quia amoris ignis qui hic ardere inchoat cum ipsum quem amat viderit in amore amplius ignescet. Non ergo auferetur contemplativa que subtracta luce presentis seculi perficitur. Activa cum corpore deficit, quia in eterna patria panem non porrigit esurienti, quia nemo esuriet, nec cetera pietatis opera aget, quia non erunt necessaria. Cum presenti ergo seculo auferetur activa. Merito igitur contemplationi omnia iustificationum merita immensa virtutum studia postponuntur.
que non auferetur ab ea.
marg.|  QUE  NON  AUFERETUR etc. Ex opposito intellige quod a Martha auferetur pars quam elegit, quia transit labor multitudinis, remanet caritas unitatis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_10)