initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. *Lucae evangelium*>

Capitulum 11

Numérotation du verset Lc. 11,1 
Et factum est cum esset in loco quodam orans
interl.|  orare
marg.|  ET  FACTUM  EST. Post historiam sororum que duas vitas significant inducit Dominum orasse et discipulos ad orandum informasse, quia et oratio quam docuit utriusque vite in se continet mysterium et ipsarum perfectio vitarum non nostris viribus sed precibus est obtinenda.

1 loco quodam Rusch Weber ] inv Li448 Li448 @
ut cessavit dixit unus ex discipulis suis ad eum : Domine, doce nos orare sicut Iohannes docuit discipulos suos orare.
marg.|  UT  CESSAVIT etc. Ideo sepe salvator orans inducitur ut discipulos ad orationis studium inducat. Unde finita oratione a discipulis sciscitatur ut doceat qualiter debeant orare.

suis Rusch ] eius Li448 Li448 @ Weber | sicut Rusch ] + et Li448 Li448 @ Weber | orare Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber |
Numérotation du verset Lc. 11,2 
Et ait illis : Cum oratis dicite : Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
marg.|  CUM  ORATIS  DICITE etc. Mattheus septem petitiones ponit, in tribus eterna poscuntur in quattuor temporalia que tamen propter eterna consequenda sunt necessaria. Quod enim dicimus : « Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra », hic inchoatur quantumcumque proficimus augentur in nobis et perfecte sine fine in alia vita possidebuntur. Quod vero dicimus : « Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in temptationem sed libera nos a malo ». Ad presentis vite indigentiam pertinent, quia hic et panis tam corporalis quam spiritalis est necessarius tam anime quam corpori. Hic etiam fit remissio peccatorum que hic committuntur. Hic fiunt temptationes, hic etiam fit malum unde cupimus liberari. In alia vita nihil horum est. Lucas non septem sed quinque ponit et hoc causa brevitatis. In quinque que ponit septem illa intelligit contineri. Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu. Regnum vero Dei in carnis resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum quodammodo esse repetionem, magis eam intermittendo fecit intelligi. Deinde tres illas adiungit : de pane quotidiano, de remissione peccatorum, de temptatione vitanda. At vero quod Mattheus in ultimo posuit : « Sed libera nos a malo», iste non posuit ut intelligeremus ad id quod de temptatione dictum est pertinere. Ideo enim Mattheus non ait : ‘Et libera nos a malo’ tamquam diversam petitionem poneret, sed ait : « Sed libera nos a malo », unam petitionem esse demonstrans ut sciat unusquisque in eo se a malo liberari quod non infertur in temptationem.

Mt. 6, 9-10.
Mt. 6, 11-13.
Mt. 6, 13.
Numérotation du verset Lc. 11,3 
Panem nostrum quotidianum da {t. 4 : Erfurt, f. 1011ra ; facsim., p. 181a} [Rusch, f. 1011ra ] nobis hodie.
marg.|  PANEM  NOSTRUM  QUOTIDIANUM. Panis quotidianus dicitur, qui hic est necessarius quantus anime carnique est tribuendus, sive corporaliter sive spiritaliter sive utroque modo intelligatur.

hodie Li448 Li448 @ Rusch ] cotidie Weber
Numérotation du verset Lc. 11,4 
Et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in temptationem.
Numérotation du verset Lc. 11,5 
Et ait ad discipulos :
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1011ra ; facsim., p. 181a} [Rusch, f. 1011ra ] Nota legisperitus se iustificare volens Dominum temptaturus adiit sed confusus abscessit. At Maria pedibus acclivis optimam partem philosophie celestis elegit. Item parvuli Christi non de sua iustitia, sed de redemptoris gloria presumentes, quibus orationum modis eandem gratiam advocare debeant, inquirunt audiuntque et quibus verbis orare et qua instancia perseverare et pro quibus maxime rebus supplicare debeant, scilicet fide, spe et caritate quodque perfecte petentes earundem largitorem a Patre spiritum bonum percipiant. Contra hoc vero sicut in lectione de demoniaco legitur, sapientes et prudentes, quia spiritum gratie non petere, querere et pulsare, sed blasphemare satagunt, irremissibiles et hic et in futuro sue pertinacie penas luunt.

discipulos Rusch ] illos Li448 Li448 @ Weber
Quis
interl.|  aliquis vel si quis
vestrum habet amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi : Amice, commoda mihi tres panes
marg.|  QUIS  VESTRUM  HABET  AMICUM. Postquam formam orationis rogantibus proposuit, instantiam etiam et frequentiam orandi illis iniungit, ut non solum diebus sed etiam noctibus oratio deferatur qui enim media nocte panes ab amico petit et in petendi intentione persistit non fraudatur orans.
marg.|  MYSTICE. Amicus ad quem nocte venitur Deus est qui corpus suum tradidit pro nobis. Cui in nocte tribulationis supplicare et tres panes, id est intelligentiam sancte Trinitatis qua in presentis vite laboribus vivamus, efflagitare debemus. Hos panes, si Dominum Deum tuum diligas non solum tibi sed etiam aliis poteris emereri. Amicus qui de via venit ipse est noster animus qui, quotiens ad temporalia petenda evagatur, totiens a nobis recedit. Redit cum superna meditatur et celesti alimonia refici desiderat. Cui quod proponat non habet, quia anime post tenebras ad Deum suspiranti, nihil preter ipsum cogitare vel loqui vel intueri libet, sed solum Trinitatis gaudium quod recognovit amplius intueri et ad hoc pervenire satagat.

habet Rusch ] habebit Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 11,6 
quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum.
Numérotation du verset Lc. 11,7 
Et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse.
interl.|  non debeo precibus tuis inquietari quia
marg.|  NOLI  MIHI  MOLESTUS. Non aufert spem impetrandi, sed vehementius accendit desiderium orandi, ostensa difficultate consequendi.
Iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili.
marg.|  IAM  OSTIUM. stium quod Paulus sibi aperiri petit ad loquendum mysterium Christi et quod Iohannes sibi apertum vidit, intelligentia est divini sermonis quod est clausum tempore famis verbi Dei, cum intelligentia non datur. Et pueri, id est illi qui evangelicam sapientiam tamquam panem erogantes per orbem terrarum predicaverunt, iam cum Domino sunt in eterna quiete et tamen orando efficitur ut orans accipiat intellectum ab ipso Domino, etiam si homo desit per quem sapientia predicetur.
Non possum surgere et dare tibi.
marg.|  NON  POSSUM  SURGERE. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Nemo timet ne excitet dormientem quem scit semper orare vigilantem.
Numérotation du verset Lc. 11,8 
Et ille si perseveraverit pulsans
interl.|  non pudore perterritus sed necessitate coactus

et ... pulsans Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
dico vobis etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem
interl.|  vel per se inspirando vel doctorem mittendo
marg.|  PROPTER  IMPROBITATEM. Multe sunt insidie et gravis corporis somnus, quia si dormire mens incipit, vigorem sue virtutis amittit. Excita ergo somnum tuum ut pulses Christi ostium, ut cum intraveris aperiantur tibi thesauri absconditi et tenebrosi in Christo Iesu.
tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios.
interl.|  etsi non quantum ille aliquando voluerit
Numérotation du verset Lc. 11,9 
Et ego vobis dico : Petite
interl.|  orando

vobis dico Rusch Weber ] inv Li448 Li448 @
et dabitur vobis,
marg.|  PETITE  ET  DABITUR  VOBIS. Si amicus homo surgit et dat non amicitia hec tedio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine tedio largissime donat quod petitur. Ne ergo animus ab erroris vanitate conversus spiritalis inopia diutius tabescat, petamus epulas verbi, queramus amicum qui det, pulsemus ostium ubi servantur abscondita. Magnam enim spem tribuit qui promittendo non decipit.   Omnis enim qui petit accipit . Opus est perseverantia ut consequamur. Quod si petenti datur et querens invenit et pulsanti aperitur, cui ergo non datur et qui non invenit et cui non aperitur, apparet quod non bene quesierit, petierit et pulsaverit.
querite
interl.|  recte vivendo
interl.|  perseverando
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1011rb ; facsim., p. 181b} [Rusch, f. 1011rb ] QUERITE  ET  INVENIETIS. « Prope est Dominus omnibus invocatibus eum in veritate et voluntatem timentium se faciet ». Alios qui non ita petunt redarguit Iacobus dicens : « Petitis et non accipitis eo quod male petatis », quia perseveratis in peccatis.

Ps. 144, 18-19.
Iac. 4, 3.
pulsate et aperietur vobis.
Numérotation du verset Lc. 11,10 
Omnis enim qui petit accipit et qui querit invenit et pulsanti aperietur.
Numérotation du verset Lc. 11,11 
Quis
interl.|  si quis
autem ex vobis patrem petit10  panem numquid lapidem
interl.|  rigorem odiorum
marg.|  QUIS  AUTEM  EX  VOBIS. Beda VenerabilisBEDA.  MYSTICE. Panis signat caritatem propter maiorem appetitum et necessarium usum, quia sicut sine pane mensa videtur inops, ita sine caritate alie virtutes nihil sunt que in sola caritate perficiuntur. Huic contraria duritia cordis quam lapidi comparavit. Piscis fides est invisibilium. Sicut enim piscis sub tegumento aquarum nascitur, vivit et alitur, sic fides que in Deum est, invisibiliter in corde gignitur, invisibili gratia Spiritus per aquam baptismi consecratur, invisibili auxilio divine protectionis ne deficiat nutritur, invisibilium premiorum intuitu queque valet bona operatur. Vel etiam ideo fides pisci comparatur, quia sicut ille crebris fluctibus maris tunditur nec perimitur, ita fides adversitatibus non frangitur, cui contrarius est serpens, propter venenum infidelitatis. Per ovum spei nostre certitudo figuratur, quia in ovo nondum fetus perfectus cernitur, sed fovendo speratur. Contra spem scorpionem ponit, cuius aculeus venenatus retro est timendus, sicut spei contrarium est retro respicere cum spes futurorum in ea que antea sunt se extendat.

10  petit Li448 Li448 @ Rusch ] petet Weber
dabit illi ? Aut11  piscem numquid pro pisce serpentem
interl.|  infidelitatem quam serpens primo homini inspiravit

11  Aut Li448 @ Rusch Weber ] + si Li448
dabit illi ?
Numérotation du verset Lc. 11,12 
Aut si petierit ovum
interl.|  spem
numquid porriget illi12  scorpionem ?
interl.|  desperationem

12  illi Li448 @ Rusch Weber ] sibi Li448
Numérotation du verset Lc. 11,13 
Si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare
interl.|  quia non vestra datis
marg.|  CUM  SITIS  MALI. Malos vocat seculi amatores qui dant illa que secundum suum sensum iudicant bona, que etiam in sua natura sunt bona et ad usum infirme vite pertinentia. Vel apostoli qui merito electionis bonitatem humani generis excesserant, intuitu superne bonitatis adhuc sunt mali, quia nondum immunes a delictis, maxime in verbis et in cogitatu que quotidianis orationibus iubentur curari. Vel malos vocat, quia omnis creatura in conspectu divine bonitatis est mala, quia « nemo bonus nisi Deus » et tamen divine bonitatis participatione rationalis creatura bona fieri potest, Domino ita promittente dabit spiritum bonum petentibus se ut per participationem spiritus fiant boni qui erant mali dum per gratiam spiritus fidem spem et caritatem et ceteras virtutes consequentur. Unde Mattheus non dixit : ‘Dabit spiritum bonum petentibus se’, sed « Dabit bona petentibus se » ostendens Spiritum sanctum plenitudinem esse omnim bonorum, quia per eum omnia bona ministrantur.

Lc. 18, 19.
Mt. 7, 11.
filiis vestris, quanto magis Pater vester celestis13  de celo dabit spiritum bonum petentibus se ?
marg.|  QUANTO  MAGIS  PATER. Aperta comparatio. Si enim homo peccator adhuc fragili carne gravatur petentibus filiis temporalia dare non abnegat, multo magis Pater celestis filiis suo timore et amore preditis non deficientia bona largitur in celis.

13  celestis Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 11,14 
Et erat14  eiiciens demonium et illud erat mutum.
interl.|  mutos faciens
marg.|  ET  ERAT  EIICIENS. Post predicationis verba que humilibus proposuit etiam miracula operatur ut qui predicanti non credunt visis miraculis credant. Mattheus hunc demoniacum etiam cecum fuisse dicit in quo tria miracula a Domino fiunt : videt, loquitur, a demone liberatur. Quod autem tunc in uno carnaliter factum est quotidie fit in conversione gentium ut primum expulso demone et omni spurcitia idolatrie, fidei lumen videant, deinde tacentia prius ora ad laudem Dei laxarentur.

14  erat Rusch Weber ] + Ihesus Li448 Li448 @
Et cum eiecisset demonium locutus est mutus et admirate sunt turbe.
Numérotation du verset Lc. 11,15 
Quidam autem
interl.|  scribe et Pharisei non simplex turba
ex eis dixerunt : In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia.
marg.|  IN  BEELZEBUB. Ninus rex conditor Ninive Belo patri suo statuam consecravit, eique divinos honores instituit cuius simulacri simulitudinem suscipientes Chaldei 'Bel' vocabant. Palestini suscipientes Baal dicebant, Moabite : Beelphegor. Iudei autem unius Dei cultores propter derisionem gentilium Beelzebub appellabant. Baal enim vir dicitur, zebub : musca ; inde   Beelzebub , id est vir muscarum, sive habens muscas, propter sordes cruoris qui in templo eius immolabatur. Asserebant etiam Iudei in hoc simulacro principem demoniorum habitare per cuius potestatem dicebant Iesum demonia pellere.
Numérotation du verset Lc. 11,16 
Et alii temptantes signum de {t. 4 : Erfurt, f. 1011va ; facsim., p. 182a} [Rusch, f. 1011va ] celo querebant ab eo.
marg.|  SIGNUM  DE. Ut vel ignem de celo descendere faceret sicut tempore Elie {t. 4 : Erfurt, f. 1011va ; facsim., p. 182a} [Rusch, f. 1011va ] duo quinquagenarii igne de celo sunt perempti. Vel ut contra consuetudinem terre istius estivo tempore tonitrua audirentur, imbres ruerent, fulgura discurrerent sicut sub Samuele actum est. Vel quesierunt manna de celo. Que signa ideo a Christo tunc non sunt exhibita, quia similiter et illa calumniarentur dicentes ex variis aeris passionibus contigisse. Unde subditur :   Ipse autem ut vidit cogitationes eorum . Hoc sibi proprium Dominus reservavit, ut cogitationes intueatur et iudicet.
marg.|  Proprium est Iudeorum querere signa. Unde Paulus : 'Iudei signa petunt gentes sapientiam'.

Cf. 1Cor. 1, 22 : « Quoniam et Iudei signa petunt, et Greci sapientiam querunt ».
Numérotation du verset Lc. 11,17 
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum
marg.|  IPSE  AUTEM  UT  VIDIT. Non ad verba sed ad cogitata respondet. In quo dat certum potentie sue signum qua secreta cordium rimatur. Iuxta litteram patet quod omne regnum solidum et firmum si per partes dividitur in solitudinem redigitur, vacuatum ab habitatoribus et domus supra domum cadet cum habitatoribus unius domus ab alterius domus familia vel opprimuntur vel pumuntur. Quo autem hec spiritaliter tendant exponit cum adiungit   : Si autem et Satanas in seipsum divisus est. Si ego ut vos dicitis in principe demoniorum eiicio demonia, ergo regnum diaboli est divisum contra se et ita potestas malitie eius stare non potest. Si autem demon demonem non potest expellere, falso dicitis me in principe demoniorum demonia eiicere. Si vero potest sicut dicitis, prospicite vobis ut de regno eius quod divisum est exeatis, ne in ruina eius pariter involvamini. In quo autem Dominus eiiciat demones, ne demoniorum principem existiment, attendant quod sequitur :   Si autem ego in Beelzbub eiicio demonia filii vestri in quo eiiciunt ? Filios Iudeorum 'apostolos' vocat qui inter alia miracula que a Domino acceperant etiam demones pellebant. Quam expulsionem non diabolo sed Deo assignabant qui sibi conscii erant nihil malarum artium a Domino didicisse. Ideo ipsi ignobilia et contemptibilia mundi eligentes, in quibus nulla malitia artificiosa fuit : « Sedebunt super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel ». Vel 'filii', id est exorciste illius gentis qui invocato nomine Domini demones expellebant, quasi dicat : si expulsio demonum in illis non diabolo sed Deo deputatur, cur idem opus in me non habeat eandem causam ? Ideo ipsi iudices vestri erunt. Non potestate sed comparatione dum illi expulsionem non diabolo sed Deo assignant.

Mt. 19, 28.
dixit eis : Omne regnum
marg.|  OMNE  REGNUM. Si omne regnum divisum desolatur, ergo regnum Patris et Filii et Spiritus sancti, quod nulla contradictione, nullo impulso est desolatum non est divisum et ideo est eternum. De hoc regno respondit Pilato : « Regnum meum non est de hoc mundo ». Et ideo qui in Christo spem non gerunt sed in principe demoniorum eiici demones opinantur, eos regni negat esse perpetui. Nam quomodo potest manere divinum regnum cum fides scindatur, cum populus Iudeorum sit ex lege, Christus quoque secundum carnem ex lege sit generatus. Quomodo potest regnum illud esse perpetuum quod ex lege est, cum populus ille dividat legem, cum a populo legis negatur Christus qui ex lege debetur ? Sed manet regnum Ecclesie in qua : «Unus dominus, una fides, unum baptisma ».

Io. 18, 36.
Eph. 4, 5.
in se ipsum
interl.|  vel : ipso
divisum desolabitur15  et domus supra domum cadet.

15  desolabitur Li448 Rusch ] desolatur Weber
Numérotation du verset Lc. 11,18 
Si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub me eicere16  demonia ?

16  me eicere Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 11,19 
Si autem ego in Beelzebub eiicio demonia, filii vestri in quo eiiciunt ? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
Numérotation du verset Lc. 11,20 
Porro si in digito Dei eiicio demonia
marg.|  PORRO  SI  IN  DIGITO etc. Filius dicitur 'manus' vel 'brachium Patris'. Spiritus sanctus dicitur 'digitus' propter differentiam variorum donorum que per Spiritum sanctum hominibus dantur, sicut digiti inter se discreti sunt, nec nocet inequalitas membrorum. Licet enim brachium maius sit digito {t. 4 : Erfurt, f. 1011va ; facsim., p. 182b} [Rusch, f. 1011va ], tamen brachium cum digito unum est corpus. Hoc digito scripta est lex in tabulis. Hunc digitum magi confessi sunt in Egypto.
profecto pervenit17  in vos regnum Dei.
marg.|  PROFECTO  PERVENIT. Regnum, id est iudiciaria potestas Dei qua bonos a malis secernet in die iudicii. Vel   regnum , id est superna beatitudo. Quasi dicat : si in spiritu Dei eiicio demonia, sine dubio sciatis aditum regni celestis patefactum credentibus.

17  pervenit Li448 Li448 @ Rusch ] praevenit Weber
Numérotation du verset Lc. 11,21 
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea que possidet.
marg.|  CUM  FORTIS  ARMATUS etc. Quasi dicat : si ego in Beelzebub sicut dicitis eiicerem demonia, tunc in aliquo operibus diaboli consentirem. Sed nullo modo cum illo consentio sed potius illum superare et eiicere a meis fidelibus festino. 'Cum' diabolus 'fortis' ad nocendum, 'armatus' multis spiritalibus nequitiis, 'custodit' in sua servitute, 'atrium suum' id est mundum qui in maligno positus est, in quousque ad adventum Filii Dei diabolus sine contradictione principabatur et male pacato utebatur imperio in cordibus infidelium.
Numérotation du verset Lc. 11,22 
Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa {t. 4 : Erfurt, f. 1011vb ; facsim., p. 182b} [Rusch, f. 1011vb ] eius arma18  auferet19  in quibus confidebat et spolia eius distribuet20  .
marg.|  SI  AUTEM. Quasi : regnum divisum stare non potest, sed regnum Satane est divisum ut vos dicitis quod Satanas Satanam expellat ergo etc.
marg.|  SI  AUTEM  FORTIOR  ILLO etc. Fortiorem se vocat qui non concordi pace et operatione sicut calumniabantur, sed fortiori potentia ipsum stravit, mundum que ab ipsius dominatione liberavit. Arma diaboli que abstulit, callidissime sunt versutie spiritalis nequitie. Spolia sunt anime ab eo decepte que victor Christus distribuit, quod est insignium triumphantis quia : 'Captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas, alios pastores et doctores'.

Cf. Eph. 4, 8-11 : « Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terre ? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes celos, ut impleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ».

18  eius arma Rusch ] inv Li448 Li448 @ Weber | 19  auferet Li448 Li448 @ Rusch ] aufert Weber | 20  distribuet Li448 Li448 @ Rusch ] distribuit Weber |
Numérotation du verset Lc. 11,23 
Qui non est mecum adversum21  me est
marg.|  QUI  NON  EST  MECUM etc. Et vere opera mea non conveniunt cum operibus Satane, quia ego ipse in nullo convenio cum illo, sed omnino contrarii sumus, quia ego humilis, benignus, animas volens salvare. Ille superbus, invidus, cupit perdere. Ego predicatione mea virtutes congrego, ille spargit et separat ab unitate Ecclesie.

21  adversum Li448 @ Rusch Weber ] contra Li448
et qui non colligit mecum dispergit.
marg.|  ET  QUI  NON  COLLIGIT etc. Hec de omnibus hereticis vel schismaticis ex superfluo possunt intelligi qui omnes excluduntur a regno Dei.
Numérotation du verset Lc. 11,24 
Cum immundus spiritus
marg.|  CUM  IMMUNDUS  SPIRITUS. Quia subtrahitis vos a meo regno attribuentes opera mea diabolo, ideo diabolus habitat in vobis sicut in suo regno gravius quam in principio.
exierit ab22  homine ambulat23  per loca inaquosa querens requiem et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi.
marg.|  EXIERIT. Exivit diabolus a Iudeis quando legem et cultum unius Dei populus iste suscepit et transivit ad gentes que erant a pinguedine Spiritus sancti et dilectione proximi aride et steriles. In quibus iam non invenit requiem, quia iam a cordibus gentium suscepta fide Christi expellitur quando dicit : repetam Iudeos quos ante dimisi.   Et invenit scopis mundatam illam plebem , id est superfluis observationibus Phariseorum et cerimoniis legis que iam nihil valent, post adventum Christi. Et ut firmius possideat assumit universitatem demonum. Et modo deteriores israelite sunt, blasphemantes Christum in suis conventiculis quam olim fuissent in Egypto ante perceptam legem, quia maior infidelitas est venientem non suscipere quam venturum non credere.

22  ab Li448 Li448 @ Rusch ] de Weber 23  ambulat Li448 Li448 @ Rusch ] perambulat Weber
Numérotation du verset Lc. 11,25 
Et cum venerit invenit eam24  scopis mundatam

24  eam Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 11,26 
et tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum25  nequiores se. Et ingressi habitant ibi et fiunt26  novissima hominis illius peiora prioribus.
marg.|  Possunt hec ad unumquemque baptizatum referri qui post acceptam gratiam negligit operari bona, sed potius originalibus peccata actualia adiicit. Diabolus exit ab homine cum in baptismo pompis illius homo abrenuntiat et precedentium peccatorum illecebris, quem deserens ambulat per loca inaquosa, quia corda sanctorum ab omni mollitie fluxarum cogitationum et humore libidinis immunia callidus temptator explorat, si quos ibi sue nequitie gressus figere possit. Unde subditur : Querens requiem et non inveniens, quia qui in pravis cogitationibus et actibus pascitur, in mentibus fidelium omnia sua temptamenta cessare perpendit {t. 4 : Erfurt, f. 1012ra ; facsim., p. 183a} [Rusch, f. 1012ra ] Tunc dicit :   Revertar in domum meam unde exi . Revertar ad illius conscientiam, unde in baptismo eiectus fueram et pristinam possessionem consueto dominio mihi subiiciam.   Et cum venerit invenit eam scopis mundatam , quia cum huiusmodi reprobum delictis cogentibus repetierit, invenit conscientiam peccatoris a vitiis in baptismo mundatam, sed nullo bono opere cumulatam. Tunc assumit, plenitudinem omnium vitiorum. Qui scilicet tales spiritus 'nequiores' diabolo dicuntur, quia cum diabolus malus sit, illi tamen qui suis meritis impellentibus vitiis mancipantur, non solum mali sunt, sed etiam speciem bonitatis affectatis virtutibus per hypocrisim ostentare nituntur.   Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus . Melius erat viam veritatis ignorare, quam post agnitionem converti retrorsum.

25  secum Rusch ] om. Weber , post assumit Li448 Li448 @26  fiunt Rusch ] sunt Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 11,27 
Factum est autem cum hec diceret, extollens vocem quedam mulier de turba
interl.|  magna fiducia inter blasphemos confiteri Dei Filium
{t. 4 : Erfurt, f. 1012ra ; facsim., p. 183a} [Rusch, f. 1012ra ] dixit illi : Beatus venter qui te portavit
marg.|   Beatus . Hic Maria laudatur que Dominum portavit. Et pravitas tam presentium Iudeorum quam futurorum hereticorum qui veram Christi humanitatem negant confutatur, quia verum Dei filium adversus blasphemos Iudeos confitetur et verum hominis filium testatur, matri consubstantialem. Nisi enim esset una caro cum matre, frustra venter ille virginis et ubera beatificarentur.
et ubera que suxisti.
interl.|  in figura Ecclesie que in medio gentium confitetur creatorem
marg.|   Et ubera . Secundum physicos ex eodem fonte et lacte nutriendis et semen procreandis pueris emanat. Ergo de semine virginis potuit concipi qui eius lacte potuit nutriri.
Numérotation du verset Lc. 11,28 
At ille dixit : Quinimmo27  beati
marg.|   Quinimmo . Quasi dicat : non solum laudanda Maria quia verbum Dei portavit in utero, sed maxime beata est quia precepta Dei servavit in opere. Sic etiam omnes beati sunt qui uerbum Dei auditu fidei concipiunt et boni operis custodia in suo vel proximorum corde pariunt et nutriunt.

27  Quinimmo Li448 Li448 @ Rusch ] Quippini Weber
qui audiunt verbum Dei
interl.|  interiori aure percipiunt
marg.|   Qui audiunt etc. In laude Ecclesie, e contrario damnantur Pharisei qui verbum Dei, nec audire, nec implere sed blasphemare querebant.
et custodiunt illud28  .
interl.|  opere

28  illud Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 11,29 
Turbis autem concurrentibus
interl.|  quasi ad videnda miracula que ab eo audiebant fieri
cepit dicere : Generatio hec
interl.|  Iudeorum
marg.|   Cepit dicere etc. Quidam calumniabantur opera eius quibus hucusque respondit. Alii temptantes signum querebant de celo et illis hic respondet.
generatio nequam est.
interl.|  adultera
Signum querit
interl.|  quasi illa que viderant signa non fuerint
interl.|  de celo quo indigni sunt
marg.|   Signum querit . Discipulis signum dedit divinitatis et prius transfiguratus in monte et postea ipsis videntibus sublevatus in celum, sed incredulis de inferiori humanitatis passione.
et signum non dabitur illi29  nisi signum Ione prophete30  .

29  illi Rusch Weber ] ei Li448 Li448 @30  prophete Li448 @ Rusch ] om. Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 11,30 
Nam sicut Ionas fuit signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Numérotation du verset Lc. 11,31 
Regina Austri surget
interl.|  hec electa fuisse non dubitatur
marg.|  REGINA  AUSTRI. Hic condemnata plebe Iudeorum, Ecclesie mysterium exprimitur que in Ninivitis per penitentiam que peccatum abolet, in regina Austri studium percipiende sapientie que peccatum cavet, de totis finibus orbis congregatur, ut veri pacifici verba cognoscat. Ex duobus enim constat Ecclesia, ut aut peccare desistas aut peccare nescias.
in iudicio
marg.|  IN  IUDICIO etc. Non mille annis ante iudicium sicut Iudei fingunt sed in ipso iudicio surget.
cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terre audire sapientiam Salomonis et ecce plus31  Salomone hic.
interl.|  in hoc loco
marg.|  CUM  VIRIS. Ecce communis ostenditur resurrectio, tam bonorum quam malorum.

31  plus Rusch Weber ] plus quam Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 11,32 
Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia penitentiam egerunt
marg.|  CONDEMNABUNT. Non potestate iudicii sed comparationne melioris facti, quia relicto imperio, venit in Iudeam audire hominem sapientia famosum, sed {t. 4 : Erfurt, f. 1012rb ; facsim., p. 183b} [Rusch, f. 1012rb ] Iudei veram Dei sapientiam cum ipsis conversantem non audiunt sed blasphemant.
in predicatione32  Ione
interl.|  quod Iudei non fecerunt ad predicationem Christi
marg.|  IN  PREDICATIONE. Ionas paucis diebus, Christus longo tempore predicavit. Ille peregrinis, Christus suis civibus. Ille signum non fecit, Christus multa fecit.

32  in predicatione Li448 @ Rusch ] ad praedicationem Li448 Weber
et ecce plus quam33  Iona hic.
interl.|  de seipso hoc dicit

33  quam Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 11,33 
Nemo
marg.|  NEMO. Qui in figura regine et Ninivitarum Ecclesiam pretulit Synagoge, nunc hortatur nos ut fidem nostram potius ad Ecclesiam transferamus. Quasi dicat : quamvis dixerim nullum signum nequam generationi dandum nisi Ione signum, tamen fidelibus meis non occultabo lucis mee claritatem, sed testam humane nature flammine mee divinitatis implebo, id est fide mea illuminabo et hanc fidem non ponam sub umbra veteris legis, sed in claritate novi Testamenti. Neque sub mensura ipsius legis et intra terminos Iudee gentis cohibebo, sed constituam super Ecclesiam in qua septiformis gratia Spiritus relucet. In cuius rei signum solet in frontibus credentibus signum fidei affigi ut qui Ecclesiam voluerit ingredi, lumen veritatis palam queat intueri. Hinc condemnantur Iudei qui signa exterius querendo apertam lucis ianuam nolunt ingredi credendo.
lucernam
interl.|  fidem
accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant.
Numérotation du verset Lc. 11,34 
Lucerna corporis tui
interl.|  id est totius tue operationis
interl.|  id est mentis intentio
Et34  si oculus tuus
interl.|  si intentio

34  et Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
fuerit simplex35 
interl.|  pura et recta

35  fuerit simplex Li448 @ Rusch Weber ] inv Li448
totum corpus tuum lucidum erit.
interl.|  etsi coram hominibus aliquid imperfectionis habere videaris
Si autem nequam fuerit
interl.|  si perversa intentio precesserit pravum opus sequetur etsi aliquando iustum videatur
etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Numérotation du verset Lc. 11,35 
Vide ergo ne lumen quod in te est tenebre sint.
interl.|  ne ipsa intentio que anime lumen est vitiorum tenebris fuscetur
marg.|  VIDETE 36   ERGO etc. Post institutionem recte fidei, etiam de bonis operibus et bona intentione instruit, ut non tantum opera sed etiam cogitationnes et cordis intentiones mundentur, quasi : ego lucernam fidei in vestris sensibus accendo et in Ecclesiam pono, vos autem quantum ex vobis est lucernas vestras accendite, id est intentiones cordis vestri mundate, ut ex intentione munda placeant etiam opera.
marg.|  Hec contra hypocrisim Phariseorum sub dolo signa querentium specialiter dicta nos iuxta moralem sensum generaliter instruunt.
36  sic Rusch
Numérotation du verset Lc. 11,36 
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit
interl.|  si bonum bona intentione facis non habens in tua conscientia aliquam partem male cogitationis
non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
interl.|  et hic et in futuro gratia lucis donaberis
Numérotation du verset Lc. 11,37 
Et cum loqueretur rogavit eum37  quidam Phariseus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
marg.|  ET  CUM  LOQUERETUR. Non ait : cum loqueretur hec, sed cum loqueretur. In quo innuitur, non statim finitis his verbis, sed aliis interpositis ad Phariseum divertisse, quia finito hoc sermone adhuc eo loquente, ecce mater et fratres querebant loqui ei. De quibus postquam nuntianti sibi respondit :"Qui fecerit voluntatem Patris mei hic frater meus et soror et mater est", postea intravit ad convivium Pharisei.

Mt. 12, 50 : « Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in celis est, ipse meus frater, et soror, et mater est ».

37  eum Rusch ] illum Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 11,38 
Phariseus autem cepit intra se dicere reputans38   : Quare non baptizatus esset ante prandium ?
interl.|  lavatus more Iudeorum
marg.|  QUARE  NON  BAPTIZATUS. Iudei frequenter lavant manus antequam manducent tenentes traditionem seniorum et a foro revertentes nisi baptizentur non comedunt.

38  dicere reputans Rusch ] inv. Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 11,39 
Et ait Dominus ad illum : Nunc vos Pharisei quod de foris est calicis
marg.|  CALICIS. Marcus refert, Iudeos baptismata calicis et urceorum lectorumque et eramentorum solitos observare.
marg.|  Calix vas vitreum, catinus fictile de terra. Per hoc figuratur fragilitas humani corporis in quo exterius pretendunt sanctitatem et simulant iustitiam, quod foris erat laudabant intus nequissimi.
et catini mundatis,
interl.|  munditiam carnis exterius observatis
quod autem intus est vestrum
marg.|  QUOD  AUTEM. Nemo putet fornicationem et huiusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse et spiritalia vitia esse levia, sicut avaritiam, iram, superbiam etc. sicut Pharisei putabant.
plenum est rapina et iniquitate.
interl.|  anime turpitudinem retinetis
Numérotation du verset Lc. 11,40 
Stulti, nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit.
interl.|  quasi dicat : qui facit utraque naturam utraque mundari voluit
Numérotation du verset Lc. 11,41 
interl.|  sed
Verumtamen quod superest date eleemosynam et ecce omnia munda sunt {t. 4 : Erfurt, f. 1012va ; facsim., p. 184a} [Rusch, f. 1012va ] vobis.
marg.|  Qui ordinate vult dare eleemosynam a semetipso incipit et eam sibi primum dat. Est enim eleemosyna opus misericordie. Unde dicitur : « Miserere anime tue placens Deo ».
marg.|  VERUMTAMEN  QUOD  SUPEREST. Iam bonus doctor quomodo contagium {t. 4 : Erfurt, f. 1012va ; facsim., p. 184a} [Rusch, f. 1012va ] corporis mundari debeat, docet. Et hic latius explicatur quod supra breviter dixerat de mundando cordis oculo. Totus enim hic locus ad hoc dirigitur, ut nos ad studium simplicitatis invitet et superflua Iudeorum et terrena condemnet qui secundum corpus intelligendo legem vitro et catino propter fragilitatem comparantur. In quo etsi graviter peccant ipsis tamen absolutio peccati promittitur si misericordiam facere nitantur.
marg.|  Quod necessario victui et vestimento superest date pauperibus vel do consilium quod restat solummodo post tanta scelera, date eleemosynam. Prima eleemosyna est mederi animabus vestris credendo in me qui corda mundo et perfidem mundatis cordibus omnia etiam exteriora erunt   munda .

Sir. (Eccli.) 30, 24.
Numérotation du verset Lc. 11,42 
Sed ve vobis Phariseis
interl.|  iustum iudicium Dei confitentes
marg.|  VE  VOBIS. Cum ad eleemosynam hortaretur Phariseos qui corporaliter quotidie eleemosynas faciebant que quia sine fide erant Deo non placebant dicit se eleemosynas eorum non ignorare, ut ostendat cuiusmodi eleemosynas ab istis requirat. Quasi dicat : commonui vos ad dandam eleemosynam per quam omnia sunt munda, sed sciatis quod eleemosyne quas facitis ad hoc non valent, nec de huiusmodi eleemosynis me admonere credatis sed de iudicio et caritate ut de vestra miseria iudicantes et Dei caritatem quam vobis donavit diligentes, pie vivatis, iustum iudicium Dei confitentes, quia miseri effecti estis et gratias referentes caritati qua liberati estis.
qui39  decimatis mentam et rutam et omne olus
interl.|  non triticum solummodo et vinum

39  qui Li448 Li448 @ Rusch ] quia Weber
et preteritis iudicium et caritatem Dei.
marg.|  PRETERITIS  IUDICIUM etc. Breviter multa eorum vitia prestrinxit qui ad vilia decimanda intendentes, futuri iudicii metum et Dei caritatem non habent, pretereunt iudicium, quia non omnia que agunt in iudicium referunt. Caritatem pretereunt, quia non ex affectu Deum diligunt. Sed rursus ne fidei vos studiosos faciat, operum negligentes, perfectionem fidelis viri supponit ut post fidem operetur.
Hec autem
interl.|  iudicium et caritatem
oportuit
interl.|  vel <opor>tet
facere
interl.|  primo loco
et illa non omittere.
interl.|  eleemosynas fructuum
Numérotation du verset Lc. 11,43 
Ve vobis Phariseis qui40  diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro.
interl.|  arrogantiam redarguit qua primatus appetunt

40  qui Li448 Li448 @ Rusch ] quia Weber
Numérotation du verset Lc. 11,44 
Ve vobis
interl.|  arguit de hypocrisi
qui41  estis ut monumenta
interl.|  quia superficiem terre communis ostendunt
marg.|  QUI  ESTIS  UT. Hic superstitionem ipsorum doctorum redarguit qui foris speciem recte doctrine pretendunt, feditatem vero quam intus gerunt, occultant.

41  qui Li448 Li448 @ Rusch ] quia Weber
que non patent42 
interl.|  vel <pa>rent

42  patent Rusch ] apparent Li448 Li448 @, parent Weber
et homines ambulantes supra nesciunt.
Numérotation du verset Lc. 11,45 
Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi : Magister, hec dicens etiam nobis contumeliam facis.
marg.|  RESPONDENS  AUTEM. Audito verbo Dei, Phariseus ex mala conscientia sibi contumeliam fieri putat et commemorata pena perfidorum intelligit se damnandum.
Numérotation du verset Lc. 11,46 
At ille ait : Et vobis legis peritis
interl.|  sicut Phariseis
ve, quia oneratis homines oneribus
interl.|  legis
que portare43  non possunt
interl.|  secundum quod intelligitis et imponitis

43  portare Rusch ] porta Li448 , port. Li448 @, portari Weber
et ipsi uno digito vestro
interl.|  id est nec in minimis perficitis quia gratiam meam non queritis et iugum leve repellitis sed lex sine gratia nequit impleri
non tangitis sarcinas.
interl.|  et hoc legis
Numérotation du verset Lc. 11,47 
Ve vobis qui44  edificatis monumenta prophetarum
interl.|  ambitiose ornando et servando
marg.|  VE  VOBIS  QUI etc. Non arguuntur quod exornant monumenta prophetarum, {t. 4 : Erfurt, f. 1012va ; facsim., p. 184b} [Rusch, f. 1012va ] sed quia interfectores prophetarum imitantur edificando sepulcra, accusant paterna facinora. Sed persequendo Christum et apostolos imitantur scelera patrum et sententiam damnationis quam in patres proferebant in se ipsos retorquent.

44  qui Li448 Li448 @ Rusch ] quia Weber
patres autem vestri occiderunt illos.
Numérotation du verset Lc. 11,48 
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam quidem ipsi eos occiderunt.
marg.|  PROFECTO. Propter vulgi favorem captandum edificatis, quasi exhorreatis scelera eorum, sed ipso opere ostenditis quod perfidie eorum consentitis, quia hoc bonum non bene facitis sed pro vana gloria.
Vos autem edificatis eorum sepulcra.
interl.|  ambitiose ornando
marg.|  VOS  AUTEM  EDIFICATIS etc. Propterea quia estis imitatores illorum, ut impleatis quod patribus defuit, scilicet ut me et meos persequamini quem illi persecuti sunt in prophetis.
Numérotation du verset Lc. 11,49 
Propterea et sapientia Dei dixit :
interl.|  ab eterno disposuit
Mittam
interl.|  Mattheus : « Ecce ego mitto ad vos ».

Mt. 23, 34 : « Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas et ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem ».
ad illos prophetas et apostolos
interl.|  qui prius prophetas post apostolos misit
marg.|  PROPHETAS  ET  APOSTOLOS. Mentiuntur heretici qui alium veteris alium novi Testamenti dicunt institutorem.
et persequentur
interl.|  ut nec recepti ab eis iuste ad gentes migrent
Numérotation du verset Lc. 11,50 
ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
interl.|  id est malorum
marg.|  A GENERATIONE. Omnes mali, una generatio sunt, una civitas, unum corpus diaboli. Sicut omnes boni, una generatio, et unum corpus sunt dicti.
Numérotation du verset Lc. 11,51 
a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacharie
marg.|  USQUE  AD  SANGUINEM  ZACHARIE. Cur usque ad hunc, cum post hunc multi occisi ante natale Christi et nato Christo mox pueri ab hac generatione sunt perempti ? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro, Zacharias sacerdos necatus in atrio templi, duos ordines martyrum signant : laicos et eos qui altaris officio mancipantur.
qui periit
interl.|  occisus a vestra generatione
inter altare et edem, ita dico vobis requiretur ab hac generatione.
marg.|  QUI  PERIIT etc. Duo erant altaria in templo : unum incensi interius, alterum holocaustorum exterius, inter quod et templum Zacharia est occisus. Vel   inter altare et edem , hoc est inter consensum populi et sacerdotum quorum alii per templum, alii per   altare significantur.
Numérotation du verset Lc. 11,52 
Ve vobis legis peritis qui45  tulistis
interl.|  id est abstulistis

45  qui Li448 @ Rusch ] quia Li448 Weber
clavem scientie ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis.
marg.|  QUI  TULISTIS  CLAVEM. Clavis 'humilitas christi', quam qui habent Scripturas intelligunt. Hanc legisperiti nec ipsi in lege et prophetis intelligunt, nec ab aliis intelligi volunt. Intrare clavem est non esse contentum superficie littere, sed usque ad arcana intelligenda penetrare. Vel doctor si illos quos verbo edificat exemplo scandalizat nec ipse regnum Dei intrat et illos qui intrare poterant excludit.
Numérotation du verset Lc. 11,53 
Cum autem46  hec ad illos diceret, ceperunt Pharisei et legisperiti graviter insistere
interl.|  sustinere
marg.|  CUM  AUTEM  HEC. Quam vera perfidie simulationis et impietatis sue crimina audierint ipsi testantur qui tanto intonante turbine non resipiscunt, sed doctorem veritatis aggrediuntur.

46  autem Rusch ] om. Li448 Weber | hec autem Li448 @
et os eius opprimere de multis
Numérotation du verset Lc. 11,54 
insidiantes et querentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_11)