initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. *Lucae evangelium*>

Capitulum 14

Numérotation du verset Lc. 14,1 
Et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Phariseorum sabbato manducare panem et ipsi
interl.|  Pharisei
observabant eum.
interl.|  si sabbatum solveret
Numérotation du verset Lc. 14,2 
Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
marg.|  HYDROPICUS  ERAT. Hydor : aqua, inde hydropis , morbus aquosus subcutaneus, de vitio vesice natus cum inflatione turgente et anhelitu fetido. Et est proprium hydropici quanto plus bibit tanto plus sitit. Et ideo comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat, comparaturque diviti avaro.
hydropis] ydropis Rusch
Numérotation du verset Lc. 14,3 
Et respondens Iesus
interl.|  insidiosis observatoribus
dixit ad legisperitos
interl.|  a legisperitis legis iudicium querit
et Phariseos {t. 4 : Erfurt, f. 1016vb ; facsim., p. 192b} [Rusch, f. 1016vb ] dicens : Si licet sabbato curare ?
interl.|  opera caritatis facere ut non solavatur sabbatum
marg.|  SI  LICET  SABBATO etc. Sabbatis precipue docet et operatur Iesus, non solum propter spiritale sabbatum, sed et propter populi celebriorem conventum, querens salutem omnium.

dicens  Rusch Weber ] om. Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 14,4 
At illi tacuerunt.
marg.|  AT  ILLI  TACUERUNT etc. Merito tacent qui contra se dicturum quicquid dixerat vident. Si enim licet, cur observant ? Si non licet cur pecora curant ?
Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.
interl.|  abire corporaliter sanatum ut se transferret ad salutem animarum
marg.|  IPSE  VERO  APPREHENSUM. Ideo ante Phariseos hydropicum sanat et mox contra avaritiam disputat, ut ipsos avaritie arguat per quam sabbatum violant et legem male interpretantur. In sabbato enim non a {t. 4 : Erfurt, f. 1016vb ; facsim., p. 192b} [Rusch, f. 1016vb ] bonis, sed a malis operibus feriandum est. Unde dicitur : « Omne opus servile non facietis in eo » id est peccatum. Sic in eterna requie a malis tantum feriabitur, non a bonis.
marg.|  Vitium quod iste in corpore, Pharisei gestabant in mente et ideo coram ipsis curatur corporaliter, ut hoc exemplo discant spiritalibus curari.

Lv. 23, 7.
Numérotation du verset Lc. 14,5 
Et respondens ad illos dixit :
interl.|  omnes in hac avaritia similies estis
Cuius vestrum asinus
marg.|  CUIUS  VESTRUM etc. Competenti exemplo solvit questionem, ut ostendat eos sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare argunt in opere caritatis.
aut bos in puteum cadet
interl.|  non animali sed sue avaritie consulens
marg.|  BOS  IN  PUTEUM. Congrue animali quod decidit in puteum hydropicum comparat, quia noxio humore peribat. Et bene bovem et asinum nominat, ut vel sapientes vel hebetes vel utrumque populum significat, scilicet Iudeum pressum iugo legis et gentilem nulla ratione domitum, sed stolidum et brutum quos omnes a puteo concupiscentie dimersos extrahit : « Omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei ».

Rm. 3, 23.
et non continuo extrahet illum die sabbati ?
marg.|  non intelligens in hoc violationem sabbati

continuo extrahet Rusch Weber ] inv. Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 14,6 
Et non poterant ad hec respondere illi.

illi Li448 @ Rusch Weber ] om. Li448
Numérotation du verset Lc. 14,7 
Dicebat autem et ad invitatos
interl.|  ab ipso principe
marg.|  DICEBAT  AUTEM. Postquam convicerat illos de avaritia et violatione sabbati, incipit docere de evangelica gratia illos qui aderant idonei, invitans illos ad humilitatem contra tumorem quem habebant in lege Pharisei, vel intendens in doctrina sua quomodo debeant accubitus in Ecclesia eligere.
parabolam
interl.|  aliud mystice significantem
intendens quomodo primos accubitus eligerent
interl.|  intelligens quomodo illi de primis accubitibus laborarent unde reprimuntur
dicens ad illos :
Numérotation du verset Lc. 14,8 
Cum invitatus fueris ad nuptias
interl.|  nuptie Christi et Ecclesie coniunctio
marg.|  CUM  INVITATUS  FUERIS  AD  NUPTIAS. Cum per gratiam fidei vocatus a predicatore, membris Ecclesie te iunxeris, non te demeritis gloriando, quasi ceteris sublimior extollas.
non discumbas in primo loco,
interl.|  quia potest contingere
ne forte honoratior
interl.|  gratiosior invitatori et si aliis occultus
marg.|  NE  FORTE  HONORATIOR etc. Honoratiori post invitato locum dat, qui de sue conversationis confidentia securior factus, cito illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate preitur.   Et cum rubore novissimum locum tenete etc. cum de aliis meliora cognoscens, quicquid de sua operationne altum senserat humiliat, dicens cum propheta : 'Exaltatus autem humiliatus sum et confusus'.

Cf. Ps. 87, 16 : « Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus ».
tenete] sic Rusch  ; cf. Lc. 14, 9 : « Dicat... locum tenere... ».
te sit invitatus ab eo.
interl.|  per gratiam suam te et illum ostendens
Numérotation du verset Lc. 14,9 
Et veniens is qui te et illum vocavit
interl.|  Deus qui corda singulorum novit
dicat tibi : Da huic locum
interl.|  intellige te minorem
et tunc incipies cum rubore novissimum locum tenere.
marg.|  ET  TUNC  INCIPIES  CUM  RUBORE. Et tunc erubescens quod de te aliquando maiora presumpsisti, incipies ad penitentiam humiliari et te minoris cognoscere meriti, ne nunc incipias querere quod tibi servatur infine, quia hereditas ad quam festinatur in principio, in novissima benedictione deficiet.

incipies Rusch ] incipias Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 14,10 
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco
interl.|  quanto maior es humilia te in omnibus
ut cum venerit
interl.|  ad iudicium vel quotidie augendo humilibus gratiam quam aufert a superbis
qui te invitavit dicat tibi : Amice,
interl.|  ex humilitate te amicum recognoscat qui ex presumptione postponebaris
ascende superius.
interl.|  ad maius premium eterne glorie vel hic ad maiora dona sancti Spiritus recipiendum
Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus.
interl.|  in eadem beatitudine vel in eadem fide quiescentibus
marg.|  TUNC  ERIT  TIBI  GLORIA  CORAM etc. Quotidie Dominus dum convivas suos visitat et diiudicat, tanta spiritus sui humilibus dona prestat, ut eos cetus fidelium cum admiratione glorificet stupensque in auctoris sui laudem prosiliat dicens : « Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus » etc.

Ps. 138, 17.
Numérotation du verset Lc. 14,11 
interl.|  incaute de meritis allevat
humiliabitur
interl.|  a Deo et si non coram hominibus
et qui se humiliat
interl.|  proinde de beneficiis
exaltabitur.
interl.|  a Deo
Numérotation du verset Lc. 14,12 
Dicebat autem et
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1017ra ; facsim., p. 193a} [Rusch, f. 1017ra ] DICEBAT  AUTEM. Secundum ordinem littere. Postquam monuit invitatos qualiter debeant accumbere, monet et invitatorem quos debeat invitare, ne temporalis expensio bonorum quam facit, cedat in vacuum, vel forsitan augmentet peccatum, sed ita expendat temporalia, ut per hec pateat via ad eterna.
ei qui se invitaverat :
marg.|  EI  QUI. Principi Phariseorum loquitur qui forsitan superbire poterat, quia tot ad convivium quasi ex misericordia vocaverat vel sicut ex verbis Domini potest concipi, ideo potius invitaverat, ut ab illis iterum invitaretur et sic nulla specialis retributio sequeretur.
Cum facis prandium
interl.|  quacumque hora diei
aut cenam
interl.|  vespere
noli vocare amicos tuos
interl.|  carnali affectu vel cognatione coniunctos
marg.|  NOLI  VOCARE. Fratres, amicos et divites alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed ostendit non valere ad premia vite. Sunt autem et quedam talium diuitum convivia, que non solum in presenti retributiones, sed etiam damnationem percipiunt in futuro. Unde Apostolus : « Non in comessationibus et ebrietatibus », id est in luxuriosis conviviis, que aut collatione omnium celebrantur aut vitibus contubernalibus solent exhiberi, ubi neminem pudeat aliquid inhonestum facere vel dicere.

Rm. 13, 13.
neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos, neque divites
interl.|  propter hoc quod divites

neque Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
ne forte
marg.|  NE  FORTE. Quasi dicat : si intendis invitare ut inviteris ibi potes falli, sed si distribueris pauperibus de mercede non falleris.
et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio.
interl.|  non ait et fiat tibi peccatum sed fiat tibi retributio
Numérotation du verset Lc. 14,13 
Sed cum facis convivium voca pauperes,
marg.|  VOCA  PAUPERES. Qui pauperes vocat in futuro premium percipiet. Qui amicos et fratres et divites vocat, recepit mercedem suam. Sed si hoc propter Deum facit in exemplum filiorum Iob, sicut cetera fraterne dilectionis officia, ipse qui iussit remunerat. Qui luxuriosos propter lasciviam vocat, pena non carebit.
debiles, cecos et claudos
interl.|  a quibus nihil in presenti potes expectare

cecos et claudos Rusch ] claudos caecos Li448 Weber , claudos et cecos Li448 @
Numérotation du verset Lc. 14,14 
et beatus eris quia non habent
interl.|  unde possint
retribuere tibi, retribuetur enim tibi
interl.|  a Deo scilicet
in resurrectionem
interl.|  vel retributione
marg.|  IN  RESURRECTIONEM. Cum omnes resurrecturi sint, tamen singulariter et quasi propria dicitur resurrectio iustorum qui in ea sunt immutandi.

resurrectionem Rusch ] resurrectione Li448 Weber
iustorum.
Numérotation du verset Lc. 14,15 
Hec cum audisset quidam
interl.|  quod in resurrectione essent beatificandi pauperum susceptores
marg.|  HEC  CUM  AUDISSET. Illectus dulcedine audite resurrectionis in laude eius prorumpit et in ea vere beatos fore asserit, etsi non bene intelligat quibus meritis ad illam beatitudinem possit attingi.
de simul discumbentibus dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
interl.|  » Ego sum panis vivus qui de celo descendit »
marg.|  BEATUS  QUI  MANDUCABIT etc. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in eternum. Si quis incarnationis sacramento perfecte incorporatus, divine maiestatis visione frui meruerit, hic eterna beatitudine gaudebit. Sed quia multi fidetenus quasi orando percipiunt, dulcedinem vero eius veracicer attingere fastidiunt, torpor eorum redarguitur. Unde sequitur :   Homo quidam etc.

Io. 6, 51.
Numérotation du verset Lc. 14,16 
At ipse dixit ei : Homo quidam
marg.|  HOMO  QUIDAM. Verbum incarnatum satietatem interne dulcedinis multis preparavit, sed pauci veniunt, quia multi qui per fidem ei subiciuntur, male vivendo ei continuo contradicunt.
fecit cenam magnam
marg.|  CENAM  MAGNAM. Hoc convivium, non 'prandium' sed 'cena' dicitur, quia post prandium de quo Mattheus agit cena restat. Post cenam nullum convivium restat. De prandio multi, de cena nullus eiicitur.
et vocavit multos.
interl.|  quasi vere beati qui comedent sed dediti terrenis vel curiositati vel voluptatibus huius mundi non comedent
Numérotation du verset Lc. 14,17 
interl.|  ordinem predicatorum
marg.|  ET  MISIT  SERVUM etc. Hora cene 'finis seculi'. Unde Apostolus : « Nos sumus in quos fines seculorum devenerunt ». In hoc fine mittitur servus, id est ordo predicatorum ad invitatos per legem et prophetas, ut repulso fastidio ad gustandam cenam se preparent, quia omnia iam sunt parata. Christo enim immolato, introitus regni patet.

1Cor. 10, 11.
hora cene
interl.|  in fine seculi
dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia.
Numérotation du verset Lc. 14,18 
Et ceperunt simul omnes excusare.
interl.|  qui venire noluerunt
marg.|  ET  CEPERUNT etc. Ideo excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi quem sue vocis professio excluserit. Excusat autem se omnis qui plus terrena quam celestia diligit {t. 4 : Erfurt, f. 1017rb ; facsim., p. 193b} [Rusch, f. 1017rb ], etiam si ad celestia se tendere dicat.
Primus dixit ei : Villam emi
interl.|  magno labore acquisivi vel pretio fidei quam in Deo habeo hec recepi
marg.|  VILLAM  EMI. Villa id est 'terrena substantia'. Exit ergo videre villam qui sola exteriora cogitat propter substantiam, et hoc est quod ab amatoribus mundi prius queritur, scilicet substantia corporis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In empta villa dominatio notatur et superbia. Habere enim villam, possidere, homines sibi subdere, vitium malum, vitium primum. Primus enim homo dominari voluit qui habere dominum noluit. Primus ergo, inventa superbia, venire noluit. Secundus ostendit quinque iuga, id est quinque sensus corporis, quia nihil investigandum intelligit, nisi quod per hos administratur et ideo invitantes ad cenam eternorum non sequitur. Hec 'iuga boum' dicuntur, quia per hos terrena requiruntur, boves enim versant terram. Et bene 'iuga' dicuntur. Due enim sunt aures, duo oculi, duo nares. In gustu enim duo instrumenta : lingua et palatum. In tactu gemina voluntas carnis, interius et exterius. Tertius uxorem ducit, quia voluntas carnis multos impedit. Amor rerum terrenarum viscus est spiritalium pennarum.
et necesse habeo exire
interl.|  ab interna contemplatione
et videre illam.
interl.|  totum studium ad eam applicare
Rogo te
marg.|  ROGO  TE. Dum dicit : Rogo te habe me excusatum, humilitas sonat in voce dum venire contemnit, superbia in actione.
habe me excusatum.
interl.|  ora pro me quia peccator sum
Numérotation du verset Lc. 14,19 
Et alter dixit : Iuga boum emi quinque et eo probare illa.
marg.|  IUGA  BOUM. Quinque iuga boum 'quinque corporis sensus' qui recte 'iuga' dicuntur qui in utroque sexu geminantur, qui quoniam non interna sed sola exteriora cognoscunt et tangunt, recte per eos 'curiositas' designatur que dum exterius investigat vitam proximi sua intima nescit. Et curiosi animus quanto est peritus alieni, tanto ignarus sui. Nec discrepant verba excusantis a significatione sui vitii dum dicit : Eo probare illa, quia probatio ad curiositatem solet pertinere.
Rogo te habe me excusatum.
Numérotation du verset Lc. 14,20 
Et alius dixit : Uxorem duxi
marg.|   Uxorem duxi . Quia multi non propter fecunditatem, sed propter desideria carnis uxores ducunt, ideo per rem iustam carnis voluptas designatur, propter quam ad cenam Dei fastidiosus venire recusat.
marg.|  Tria genera hominum a magna cena videntur excludi. Gentiles propter immoderatum affectum temporalium. Iudei, qui Christum respuentes, iugum legis cervicibus suis imponunt. Ubi sunt quinque iuga decem verborum vel quinque libri veteris legis. Heretici qui velut Eva femineo affectu temptant rigorem fidei, et lubrica facilitate prolabentes, lenocinia falsi decoris affectant, intemeratam negligentes pulchritudinem veritatis. Itaque post diuitum fastidia, confert se Dominus ad gentes. Introducit bonos et malos ut bonos augeat, malorum affectus in melius mutet. Invitat pauperes ac debiles, cecos et claudos, ostendens quod debilitas corporis nullum excludit a regno, rariusque delinquat, cui desit illecebra peccandi et citius ad Dominum convertatur qui non habet in mundo unde delectetur.
et ideo non possum venire.
interl.|  coniugium non reprehenditur sed integritas ad maiorem honorem vocatur
Numérotation du verset Lc. 14,21 
Et reversus servus nuntiavit hec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes
interl.|  qui in paupertate superbiunt
marg.|  EXI  CITO etc.  MORALITER. Mittat ad plateas cum peccatores de latioribus viis vocat ad angustam que ducit ad vitam. Mittit ad vicos, cum illos vocat quos temporalium rerum coartat inopia. Mittit ad vias, cum illos vocat qui iam in quodam bone voluntatis tramite constituti sunt nullis cupiditatibus temporalium occupati. Mittit ad sepes, cum eos vocat, qui culta ab incultis secernunt et incursus arcent bestiarum, id est bona a malis distinguunt et munimenta fidei adversus diaboli temptamenta obtendunt.
marg.|  Cum de vitis et plateis vocat Iudeos significat qui tenere legem sub urbana {t. 4 : Erfurt, f. 1017va ; facsim., p. 194b} [Rusch, f. 1017va ] conversatione noverant. Cum de viis et sepibus vocat 'agrestem populum gentium' significat.
ac debiles
interl.|  qui suo iudicio apud se infirmi sunt
et cecos
interl.|  qui lumen ingenii non habent
et claudos
interl.|  qui rectos gressus non habent in opere
introduc huc.
Numérotation du verset Lc. 14,22 
Et ait servus :
interl.|  ordo predicatorum
Domine, {t. 4 : Erfurt, f. 1017va ; facsim., p. 194a} [Rusch, f. 1017va ] factum est ut imperasti et adhuc locus est.
marg.|  FACTUM  EST. Multos tales ex Iudeis ad cenam tuam collegimus, sed isti locum convivii tui non implent, superest locus ubi gentium numerositas suscipiatur. Unde subditur :   Exi in vias et sepes etc.
Numérotation du verset Lc. 14,23 
Et ait Dominus servo : Exi in vias et sepes et compelle intrare
marg.|  EXI  IN  VIAS  ET  SEPES  ET  COMPELLE. Nota quod in hac tertia invitatione non dicitur invita, sed compelle intrare. Qui enim huius mundi adversitatibus fracti, ad Dei amorem redeunt, atque a presentis vite desideriis corriguntur illi, non nisi compulsi intrant. Quidam autem vocantur et contemnunt, qui donum intellectus accipiunt, sed opere non implent. Quidam vocantur et veniunt, qui acceptam intelligentiam opere adimplent.
marg.|  Notandum quod sicut peccatores fuerunt qui venire noluerunt, ita peccatores sunt qui veniunt, sed superbi peccatores respuuntur, humiles eliguntur.
ut impleatur domus mea.
interl.|  numero predestinatorum fidelium qui numerus inexpletus non remanebit
Numérotation du verset Lc. 14,24 
Dico autem vobis quod nemo virorum illorum
interl.|  excusantium
qui vocati sunt gustabit cenam meam.
interl.|  etsi per seram penitentiam aliquando intrare querant unde dicitur fatuis virginibus. Amen dico vobis nescio vos. Nemo ergo vocatus excuset se
Numérotation du verset Lc. 14,25 
Ibant autem turbe multe
interl.|  capte dulcedine predicationis et miraculorum
marg.|  IBANT  AUTEM  TURBE etc. Turbe que sequuntur Iesum iter facientem in Hierusalem, signant eos qui ad cenam invitati vel compulsi veniunt, et tota intentione Iesum imitantur, precedentem ad eterne pacis visionem. Hos ergo instruit qui sincero amore patriam illam demant appetere et pro ea carnalis pietatis affectibus renuntiare.
cum eo.
interl.|  discedente a domo convivii
Et conversus dixit ad illos :
Numérotation du verset Lc. 14,26 
Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam, non potest meus esse10  discipulus.
interl.|  diligamus quod sunt odio habeamus quod in Dei itinere nobis obsistunt
marg.|  SI  QUIS etc. Simul et odisse et diligere possumus ut et cognatione coniunctos et diuino precepto diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Et ut hoc odium non de affectione, sed de caritate videatur procedere addit : Adhuc autem et animam suam. Tunc bene animam odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, sed reluctamur et frangimus. Hoc odium qualiter exhiberi debeat, subditur :   Et qui non baiulat crucem suam . Crux duobus modis baiulatur cum vel per abstinentiam caro afficitur. Vel per compassionem proximi affligitur animus.   Et venit post me . Aliquis enim carnem lacerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpe faveat. Hic crucem ferre videtur sed Deum non sequitur.

10  meus esse Li448 Li448 @ Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Lc. 14,27 
Et qui non baiulat crucem suam
interl.|  crux a cruciatu dicitur que semper est portanda ut amor Christi ostendatur
marg.|  ET  QUI  NON  BAIULAT etc. Ita debetis odisse, crucem baiulare, venire post me, quia ita consummabitur edificium per quod venitur ad regnum.
et venit post me non potest meus esse discipulus.
Numérotation du verset Lc. 14,28 
Quis enim ex vobis volens
interl.|  per assumptam patientiam
marg.|  QUIS  ENIM  EX  VOBIS. Post quam Dominus sequentibus se in in Hierusalem dedit sublimia precepta de contemptu mundi et de abiectione corporis, supponit preceptum de perseverantia ad quam necessaria est cum humilitate patientia. Et hoc per simile edificantis.
turrim
interl.|  humilitatis
edificare, nonne11  prius sedens
interl.|  quiescens a tumultibus mundi
marg.|  TURRIM  EDIFICARE etc. Quia sublimia precepta dedit, edificande sublimitatis comparationem subiungit.

11  nonne Li448 Li448 @ Rusch ] non Weber
computat sumptus
interl.|  omne quod agimus prevenire per studium considerationis debemus
marg.|  COMPUTAT. Ille computat sumptus, qui discernit esse erogandam temporalem pecuniam, et cor avertendum a cupiditatibus mundi et animam preparandam contra adversa mundi.
qui necessarii sunt
interl.|  terrenum edificium congregando expensas construitur celeste autem expensas dispergendo
si habeat12  ad perficiendum ?

12  habeat Li448 Li448 @ Rusch ] habet Weber
Numérotation du verset Lc. 14,29 
Ne postquam13  posuerit fundamentum
interl.|  fidei

13  postquam Rusch ] posteaquam Li448 Li448 @ Weber
et non potuerit perficere.
interl.|  non habens consummationem operum que conveniunt fidei
Omnes
interl.|  maligni spiritus qui gratulantur de nostro defectu
interl.|  ideo debet sollicitus esse in edificando ne deficiens derisionem paciatur ab inimico
marg.|  OMNES  QUI  VIDENT. Sicut ait Apostolus : « Facti sumus spectaculum mundo angelis et hominibus ». Et in omni quod agimus, considerare occultos adversarios {t. 4 : Erfurt, f. 1017vb ; facsim., p. 194b} [Rusch, f. 1017vb ] debemus, qui nostris operibus insidiantur et nisi contra eos vigilemus, patimur irrisores quos habemus ad malum suasores.

1Cor. 4, 9.
Numérotation du verset Lc. 14,30 
dicentes : Quia hic homo cepit edificare et non potuit consummare.
Numérotation du verset Lc. 14,31 
Aut quis14  rex
marg.|  AUT  QUIS  REX. Post similitudinem de turre edificanda, supponit similitudinem maioris rei, de rege pugnaturo. In quo ostenditur per impletionem precedentium mandatorum nullum ad gloriam posse pertingere, nisi severi iudicis sententia temperetur per misericordiam. In conspectu enim Dei omnis homo imperfectus. Ergo sicut in superiori premeditatio erat necessaria, ad cavendum animici derisionem, sic est et ad impetrandam iudicis misericordiam.

14  quis Li448 Li448 @ Rusch ] qui Weber
iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat,
interl.|  quasi committere bellum cum Deo est intelligere aliquem se ex meritis iuste ab eo salvari
si possit cum decem millibus occurrere ei
marg.|  SI  POSSIT. Quasi cum decem millibus occurrit Deo, qui offert opera decem mandatorum que exterius gessit. Sed Deus quasi cum duplicato numero contravenit, cum vix illum preparatum in solo opere, discutit simul de opere et cogitatione. Et ideo dum adhuc longe est per dilationem iudicii nos fragilitatis nostre in sufficientiam attendentes, ad impetrandam severi iudicis pacem debemus premittere legationem lacrimarum, bonorum operum, piorum affectuum.
qui cum viginti millibus venit ad se ?
interl.|  id est si intelligit se ex equo non posse occurrere
Numérotation du verset Lc. 14,32 
Alioquin adhuc illo longe agente
interl.|  patienter expectante
legationem mittens rogat ea que pacis sunt.
Numérotation du verset Lc. 14,33 
Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus que possidet non potest meus esse discipulus.
marg.|  SIC  ERGO etc. Infert a premissis simulitudinibus. Quando quidem non bene potest edificare qui non computat sumptus, nec secure potest occurrere qui non premittit legationem, ergo nec meus potest esse discipulus qui non renuntiat omnibus. Hac igitur conclusione ostenditur, quod edificare turrim, facere pacem cum fortiore, nihil aliud est quam esse discipulum Christi. Preparare vero sumptus vel mittere legationem ad faciendam pacem, nihil aliud est quam renuntiare omnibus que possidemus. Hoc tamen distat inter renuntiare omnibus et relinquere omnia, quia renuntiare convenit omnibus qui ita licite utuntur omnibus mundanis que possident, ut tamen mente tendant ad eterna. Relinquere est tantum modo perfectorum, qui omnia temporalia postponunt et solis eternis inhiant.
Numérotation du verset Lc. 14,34 
Bonum est sal.
marg.|  BONUM  EST  SAL. Vere qui vult meus esse discipulus oportet ut renuntiet omnibus, quia ita erit bonum sal, id est dignus constitui in numero apostolorum ad condienda corda auditorum spiritali sapientia. Si autem condimento veritatis semel illuminatus, iterum per amorem temporalium ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigetur, qui dulcedinem sapientie quam gustavit, vel adversis territus vel prosperis illectus adiecit.
Si autem sal15  evanuerit in quo condietur ?
interl.|  quis medicabitur incantatori percusso a serpente

15  sal Rusch ] + quoque Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 14,35 
Neque in terram,
interl.|  quam suo iniectu germinare prohibet
marg.|  NEQUE  IN  TERRAM. Sal sterilem facit terram. Unde ira victorum distructas urbes sale seminabat, ne in eis germen oriretur. Ita apostoli destructo peccati regno, germen vitiorum compescunt. Sal cibos condit, carnes siccat. Predicatio a vermibus et putredine vitiorum illesam servat suo creatori humanam naturam.   Si autem sal evanuerit etc., id est si apostoli per quos alii condiendi sunt prosperis vel adversis cesserint, per quos eis error auferetur, cum eos Deus elegit tollere aliis ? Neque in terram neque in sterquilinium, quia qui retro vadit, neque ipse fructum ferre, neque excolere valet, sed eiicitur. Unde utilis exhortatio subditur :   Qui habet aures audiendi audiat .
neque in sterquilinium
interl.|  agriculture profuturo quia licet vivacibus glebis immixtum non fetare semina frugum sed extinguere semina solet
utile est
interl.|  quod non sinit fecundare
sed foras mittetur.
interl.|  ab unitate Ecclesie secernendus
Qui habet aures audiendi
interl.|  quibus verbum Dei percipere possit
audiat.
interl.|  obediendo et faciendo quod didicit




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_14)