initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. *Lucae evangelium*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Lc. 15,1 
{t. 4 : Erfurt, f. 1018ra ; facsim., p. 195a} [Rusch, f. 1018ra ] Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum.
marg.|  qui publica vectigalia exigunt vel conducunt et qui lucra seculi per negotia sectantur
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1018ra ; facsim., p. 195a} [Rusch, f. 1018ra ] ERANT  AUTEM etc. Quia non solum iustus per inerciam peccare, sed et peccator per sollertiam potest resipiscere. Post eiectionem infatuati salis, cohors penitentium intus admissa describitur qui ad audiendum verbum Dei propinquantes non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt. Unde dedignantur Pharisei, quia falsa iustitia non compassionem sed dedignationem habet. Sed quia egri erant, ita ut se esse egros nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, celestis medicus paradigma obiicit, quo in eorum corde vulneris tumorem premit dicens :   Quis ex vobis homo .

1 illum Li448 Rusch Weber ] eum Li448 @
Numérotation du verset Lc. 15,2 
Et murmurabant Pharisei et scribe
interl.|  dupliciter errant quia et se iustos putant cum sint superbi et illos reos cum iam peniteant
dicentes : Quia hic peccatores recipit et manducat cum illis.
interl.|  quasi dicat : contrarius est legi que hoc prohibet
Numérotation du verset Lc. 15,3 
Et ait ad illos parabolam istam dicens :
Numérotation du verset Lc. 15,4 
Quis ex vobis homo qui habet
marg.|  QUIS  EX  VOBIS. Didiceras in superioribus abnegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, secularibus occupationibus non teneri, caduca non preferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto seculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedium tibi medicus demonstrat, scilicet iudex spem venie non negat. Unde sanctus Lucas tres ex ordine parabolas ponit : ovis, drachme, filii.
centum oves
marg.|  CENTUM  OVES etc. Quia centenarius numerus perfectus est. Deus centum oves, id est perfectum numerum habuit, cum angelorum et hominum substantiam creavit. Sed una periit, quando homo pascua vite peccando dereliquit. Ergo quia rationalis creature numerus pereunte homine erat diminutus, querit in terra hominem ut summa integretur.
et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit
interl.|  dives pastor cuius nos omnes centesima portio sumus
marg.|   Nonne dimittit . Quasi dicat : murmuratis, quia peccatores recipio, sed ego non veni nisi ut aberrantes colligam sicut unusquique vestrum aberrantem ovem reducere laborat.
nonaginta novem
interl.|  angelicam naturam in summa beatitudine existentem quasi reliquit dum seipsum exinanivit
in deserto
interl.|  id est in celo quod desertum est ab homine peccante
et vadit
interl.|  dum per predicationem vocat
ad illam que perierat donec inveniat illam ?
interl.|  invenit dum convertitur aliquis
Numérotation du verset Lc. 15,5 
Et cum invenerit eam imponit in humeros suos gaudens
marg.|  IMPONIT  IN  HUMEROS. Ovem in humeris posuit, quia humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit. Unde humeri Christi crucis brachia sunt. Illic peccata nostra deposuit, in illa nobilis patibuli cervice requievit.
Numérotation du verset Lc. 15,6 
et veniens domum
marg.|  ET  VENIENS. Reparato homine ad celum redit pastor, ibi angelorum choros invenit. Qui amici, quia instabilitate sua voluntatem eius continue custodiunt, qui et vicini, quia claritate visionis eius fruuntur. Et nota quod non dicit : Congratulamini ovi invente, sed   mihi , quia gaudium eius est vita nostra.
convocat amicos et vicinos dicens illis : Congratulamini mihi quia inveni ovem meam que perierat.
Numérotation du verset Lc. 15,7 
marg.|  DICO  ENIM  VOBIS. In nonaginta novem, 'iustorum numerus' intelligitur, in una ove peccatorum. Unde alibi : « Non veni vocare iustos sed peccatores ». Dicit ergo : Maius gaudium erit in celum super uno peccatore penitentiam agente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent penitentiam, quia ut quotidie experimur, qui illicita non commiserunt, in rebus licitis sepe sibi usum prebent, ad celestia anxie non anhelant. Et quia securi sunt, ad bona agenda pigri remanent. E contra autem peccator plerumque facit. Maius ergo gaudium de eo quam de stante iusto, uti dux in prelio plus eum militem diligit, qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam eum qui numquam fugit, nec unquam fortiter egit. Sed et sunt quidam iusti, de quibus tantum gaudium est, ut eis nullus penitens preponi possit qui etsi non sint sibi malorum conscii, tamen licita respuunt, in omnibus se humiliant. Quantum ergo gaudium est si humiliter plangit iustus, cum gaudium sit si quod male gessit plangit iniustus ?

Mc. 1, 17.
gaudium erit in celo
interl.|  vel coram angelis Dei
marg.|  GAUDIUM  ERIT. Angeli, quia rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, quod incendit nos ad probitatem, ut agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium et offensam timere debemus.
super uno peccatore penitentiam agente
interl.|  penitentiam agere est et perpetrata mala plangere et plangenda non perpetrare

agente Li448 Li448 @ Rusch ] habente Weber
quam super nonaginta novem iustis qui non indigent penitentia.
marg.|  QUAM  SUPER  NONAGINTA etc. Si in nonaginta novem iustis qui non erraverunt {t. 4 : Erfurt, f. 1018rb ; facsim., p. 195b} [Rusch, f. 1018rb ] nec indigent penitentia, angeli intelliguntur, maius videtur impios iustificare, quam iustos creare et conservare, quia etsi utrumque equalis potentie, hoc maioris misericordie et maioris gaudii.
Numérotation du verset Lc. 15,8 
Aut que mulier
marg.|  AUT  QUE  MULIER. Mulier id est 'Dei sapientia', decem drachmas habuit cum homines et angelos ad imaginem suam creavit. Sed unam perdidit cum homo a similitudine creatoris recessit. Sed Dei sapientia lucernam ad querendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna est 'lux in testa', id est verbum in carne. Quod ubi inter homines claruit, domum evertit, quia conscientias hominem de reatu suo perturbavit, et sic drachma reperitur, dum in homine similitudo conditoris reparatur.
habens drachmas decem
interl.|  drachma est nummus certe quantitatis habens imaginem regis
marg.|  HABENS  DRACHMAS etc. Angelorum et hominum naturam quam ad eternitatem Dominus consistere voluit, ad suam similitudinem creavit. Decem ergo drachmas mulier habuit, cum novem ordinibus angelorum abditus est homo, ut compleretur decimus electorum numerus. Qui nec post culpam a creatore periit, quia eum sapientia Dei per carnem miraculis coruscans ex lumine teste reparavit.
si perdiderit drachmam unam nonne accendit lucernam et evertit domum et querit diligenter donec eam inveniat ?

evertit Li448 Li448 @ Rusch ] everrit Weber eam Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 15,9 
Et cum invenerit convocat amicas et vicinas
marg.|  CONVOCAT  AMICAS. Amice et vicine superne potestates que tanto Deo iuxta sunt, quanto eum vicinius contemplantur. Quas vocat dum per exhibitionem gratie hominibus impense ad amorem sui vehementius accendit.
dicens : Congratulamini mihi quia inveni drachmam quam perdideram.
Numérotation du verset Lc. 15,10 
Ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente.
Numérotation du verset Lc. 15,11 
Ait autem :
marg.|  Tres parabole non otiose proponuntur : ovis, drachme, filii ut triplici remedio provocati vulnera nostra curemus. Christus pastor ovem revehit cuius peccata in suo corpore suscepit. Mulier, id est Ecclesia, quasi mater drachmam requirit et suffragatur. Deus pater reconciliatum recipit et vestit. Eadem divini operis misericordia, sed diversa pro meritis nostris gratia. Quis a pastore lapsa revocatur, drachma que perierat invenitur, filius ad patrem propriis vestigiis redit et a patre honoratur. Ovis sumus, petamus pascua. Drachma sumus, habeamus pretium. Filii sumus, festinemus ad Patrem.
Homo quidam
marg.|  HOMO  QUIDAM. Duabus premissis parabolis, quantum ipse cum angelis gaudeat de penitentium salute insinuat. In hac tertia non solum gaudium ostendit, sed etiam murmur invidentium reprehendit.
habuit duos filios.
interl.|  hec parabola de Iudeo et gentili generaliter autem de penitente et iusto vel qui sibi iustus accipi potest
marg.|  Homo iste, Deus pater, habuit duos filios, quia auctor et creator est duarum stirpium humani generis, id est Iudeorum et gentilium. Maior filius qui in cultu unius Dei permansit. Minor qui usque ad colenda idola deum deseruit. Substantia est omne quod vivimus, sapimus, cogitamus, loquimur. Hec Deus dedit eque omnibus. Unde : « Erat lux vera que illuminat omnem hominem venientem » etc. Huius ergo substantie portionem minor sibi petit dari, cum homo rationalis suo sensu delectatus, per liberum arbitrium se regere et a dominio creatoris quesivit exire.

Io. 1, 9.
Numérotation du verset Lc. 15,12 
Et dixit adolescentior ex illis patri :
marg.|  ET  DIXIT  ADOLESCENTIOR. Sicut Deus non habet alium a quo formetur, a quo regatur, sic iste vult sua potestate uti, ut nullo formante, nullo regente vivat.
Pater, da mihi portionem substantie que me contingit.
marg.|  PATER,  DA. Dimidium patrimonium petentibus datur, nec est culpa patris qui dat adolescentiori. Nulla in regno Dei infirma etas, nec fides gravatur annis nisi ipse certe se iudicaverit in idoneum qui poscit. Si iste non recessisset a patre, impedimentum nescisset etatis, sed peregre profectus merito patrimonium vastat.
Et divisit illis substantiam.
marg.|  ET  DIVISIT. Fidelibus sue gratie protectionem, quam desiderabant impartiendo, infidelibus vero naturalibus solum ingenii quo contenti erant, beneficium concedendo.

illis Rusch Weber ] illi Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 15,13 
Et non post multos dies congregatis {t. 4 : Erfurt, f. 1018va ; facsim., p. 196a} [Rusch, f. 1018va ] omnibus
marg.|  NON  POST  MULTOS  DIES. Non multo post institutionem humani {t. 4 : Erfurt, f. 1018va ; facsim., p. 196a} [Rusch, f. 1018va ] generis placuit anime liberum arbitrium ferre secum, quasi quamdam potentiam nature sue et deserere eum a quo condita est confidens viribus suis. Et has vires tanto citius consummat, quanto datorem deserit. Hec est prodiga vita, que amat fundere et spatiari in pompis exterioribus, relinquens eum qui sibi est interior.
adolescentior filius peregre profectus
marg.|  PEREGRE  PROFECTUS. Non locum mutando sed animum. Quanto quis in pravo opere plus delinquit, tanto ab eius gratia longius recedit. Quid longius quam a Deo recedere ? Qui a Deo recedit, exul est patrie, civis mundi. Regio longinqua est ‘umbra mortis’.
est in regionem longinquam
interl.|  usque ad oblivionem Dei
et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
interl.|  luxuria consumit omnia bona nature
Numérotation du verset Lc. 15,14 
Et postquam omnia
interl.|  ornamenta nature
consummasset facta est fames valida
interl.|  bonorum operum atque virtutum
interl.|  verbi Dei. Nam indigentia verbi veritatis est in oblivione creatoris
in regione illa
interl.|  omnis locus absente Patre penurie est
et ipse cepit egere.
marg.|  EGERE  CEPIT etc. Quia nihil satis est prodige voluptati, quia voluptas semper habet famem sui. Merito ergo eget qui thesauros sapientie divitiarumque celestium altitudinem reliquit.
sic Rusch
Numérotation du verset Lc. 15,15 
Et abiit
interl.|  sponte
et adhesit
interl.|  iam illaqueatus
uni civium regionis illius
marg.|  UNI  CIVIUM. Unus civium ille est qui concupiscentiis terrenis merito pravitatis sue prepositus 'princeps mundi' vocatur. Qui in villam mittit, quia cupiditati mundialis substantie subiugat. Porcos pascit, cum ea quibus immundi spiritus gaudent operatur.
et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
marg.|  UT  PASCERET  PORCOS. Porcus immundum animal quod sordibus delectatur, sic diabolus qui in idolis cruore pecudum pascitur et morte ipsius hominis.  Misit ergo   in villam , id est suum fecit famulum.   Ut pasceret porcos , immolans ei animam suam.
Numérotation du verset Lc. 15,16 
Et cupiebat implere ventrem suum
marg.|  CUPIEBAT. Cibus demonum est ebrietas, fornicatio et huiusmodi que blanda sunt et ad sui usum provocant. Neque alia cura est luxuriosis, nisi ut ventrem suum impleant : « Quorum deus venter est ». Sed eis non potest saturari, quia voluptas semper habet famem sui. Vel silique, cibus demonum sunt, carmina poetarum et doctrine seculares sterili suavitate resonantes que cum delectent, in eis nihil est quod ad vitam pertineat, sed est sonitus et strepitus verborum nulla refectio, ubi studiosi eorum fame veritatis et virtutum pereant. Et ideo nemo illi dabat, qui aliquod solidum et rectum querebat. Unde iste iam ab eis que forinsecus illiciunt et seducunt, in conscientie interiora reducere faciens intentionem suam dicit :   Quanti mercennarii etc.

Phil. 3, 19.
de siliquis
interl.|  siliqua genus liguminis sonoris follibus et vacuis quod ventrem magis onerat quam reficit
quas porci manducabant et nemo illi dabat.
marg.|  NEMO  ILLI  DABAT etc. Quia diabolus cum aliquem suum facit, ultra ad vitiorum abundantiam non procurat, sciens esse iam mortuum.
Numérotation du verset Lc. 15,17 
In se autem reversus
interl.|  bene in se revertitur qui a se recessit
dixit : Quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus
interl.|  id est quanti ex Iudeis ob presentia bona tantum legem custodiunt non ex dilectione
marg.|  QUANTI  MERCENNARII etc. Qui future mercedis intuitu digna operari satagunt, quotidianis superne gratie reficiuntur alimentis. Sed fame perit, qui extra domum Patris, id est sine fide vivens, vitam beatam in inani philosophia inquirit.

mei Li448 @ Rusch Weber ] om. Li448
ego autem hic fame pereo.
interl.|  in idolatria omni veritati destituor
Numérotation du verset Lc. 15,18 
Surgam et ibo ad patrem meum
interl.|  quia me facere cognovi ibo qui longe recessi ad Patrem qui sub principe peccatorum miserabili egestate tabesco
et dicam illi : Pater, peccavi in celum
interl.|  coram angelicis spiritibus sanctisque animabus in quibus Deus sedet
marg.|  PATER,  PECCAVI. Etsi Deus omnia novit, vocem tamen expectat confessionis. Sine periculo prodas quod scis iam esse cognitum, habes causam ut pro te interveniat Christus, nec pro te gratis mortuus sit, habet et causam ignoscendi Pater, quia quod vult Filius vult et Pater.   Pater peccavi in celum et coram te. Peccato anime celestia significantur dona sancti Spiritus imminuta.
et coram te.
Numérotation du verset Lc. 15,19 
Et iam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercennariis tuis.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1018vb ; facsim., p. 196b} [Rusch, f. 1018vb ] FAC  ME  SICUT etc. Ad filii affectum qui omnia que Patris sunt sua esse non ambigit, aspirare non presumit, sed mercennarii statum iam pro mercede serviturus desiderat, sed nec hunc etiam nisi paterna dignatione se promereri posse testatur.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Distat inter servum, mercennarium et filium. Servus est qui timore pene presentis vel future temperat a vitiis. Mercennarius est qui spe et desiderio regni celorum. Filius est qui amore ipsius boni et virtutum succensus quidquid est eis contrarium toto odio detestatur. Unde prodigus cum in se reversus famis supplicia formidaret, iam servus factus statim mercennarii iam de mercede cogitans cupiebat. Sed pater occurrens non contentus minora concedere, utroque gradu citius transcurso, pristine filiorum dignitati restituit. Nec iam de mercede conductoris, sed de hereditate facit cogitare parentis. Unde iste non addit quod disposuerat se dicturum  : fac me sicut unum de mercennariis tuis , cum panem non haberet vel mercennarius esse cupiebat, quod post osculum patris generosissime dedignatur.

sum Li448 @ Rusch Weber ] om. Li448
Numérotation du verset Lc. 15,20 
Et surgens
interl.|  sicut deliberavit ita implet
interl.|  in Ecclesia constitutus ubi iam peccatorum fructuosa possit esse confessio
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius
interl.|  ante oculos haberi non nisi qui diliguntur dici solent. Impios enim et superbos Deus non videre dicitur.
marg.|  CUM  AUTEM  ADHUC etc. Antequam intelligeret Deum, sed tamen cum iam pie eum quereret, tamen nondum dignus operibus rediret, per Verbum incarnatum anticipat filii reditum. Ante ad terras venit quam ille ad domum confessionis, ipsum verbum non deserens, sed in verbo usque ad peregrinationem nostram condescendens. Brachium, id 'est filium in amplexum revertentis humiliavit'. Pater super filii collum cecidit, dum leve iugum sue dilectionis sibi imposuit et osculatus est eum, ut ostenderetur quod alibi dicitur : « Osculetur me osculo oris sui ». Rediens osculum caritatis a Patre accipit, dum per gratiam certificatur de indulgentia.

Ct. 1, 1.
et misericordia motus est
interl.|  dum pro homine reducendo Verbum in carne misit
et accurrens cecidit super10  collum eius et osculatus est eum11 
interl.|  ne quis impediat venientem in occursu presentia in amplexu clementia

accurrens Li448 @ Rusch Weber ] occurrens Li448 | 10  super Li448 Li448 @ Rusch ] supra Weber | 11  eum Li448 Li448 @ Rusch ] illum Weber |
Numérotation du verset Lc. 15,21 
Dixitque ei12  filius :
interl.|  in Ecclesia constitutus incipit peccatum confiteri

12  ei Li448 @ Rusch Weber ] eis Li448
Pater, peccavi in celum
interl.|  quia celestem Hierusalem reliqui
et coram te.
interl.|  qui te deserto idola colui
Iam non sum dignus vocari filius tuus.
interl.|  cupit per gratiam fieri quod fatetur indignum se esse per meritum
Numérotation du verset Lc. 15,22 
Dixit autem pater
interl.|  pater ex natura ex substantia quam aliquando dedit non ergo pater iustis tantum
ad servos suos :
interl.|  coadiutores in excolenda vinea
Cito
interl.|  certificate de hereditate mortalitatis habenda
proferte stolam primam
interl.|  id est vestem Spiritus sancti
marg.|  CITO  PROFERTE  STOLAM  PRIMAM. 'Stola prima' vestis innocentie in qua primus homo conditus, sed post culpam se nudum novit et pellicium, id est mortale sumpsit indumentum.   Annulum , id est signaculum fidei quo signantur promissa in cordibus credentium.   In manu , id est operatione ut per opera fides clarescat et per fidem opera firmentur.   Et date   calciamenta , id exempla priorum munite in officio predicandi, ut et opus ornetur bene vivendo et cursus ad eterna preparando.   Adducite vitulum , predicate Christum et mortem eius insinuate, ut et corde credat occisum imitando et ore percipiat passionis sacramentum ad emundationem.
et induite illum et date annulum
interl.|  id est signaculum similitudinis Christi et expressio veritatis
in manu eius
interl.|  id est operibus
et calciamenta in pedes eius13  .
marg.|  ET  CALCIAMENTA. Ne coluber invadat, ut super scorpiones eat, ut ei conveniat : 'Quam speciosi pedes pacem'. Perdiderat enim dignitatem sponsi et nudis pedibus Pascha celebrare non poterat.

Cf. Rm. 10, 15 : « quomodo vero predicabunt nisi mittantur ? Sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ».

13  eius Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 15,23 
Et adducite vitulum saginatum
marg.|  Christus vitulus saginatus omni spiritali virtute opimus ut pro tocius mundi salute sufficiat.
et occidite
interl.|  semper Christus credentibus immolatur
et manducemus et epulemur
interl.|  gaudium est coram Deo super uno peccatore penitentiam agente
Numérotation du verset Lc. 15,24 
quia hic filius meus mortuus fuerat14 
interl.|  per infidelitatem

14  fuerat Rusch ] erat Li448 Li448 @ Weber
et revixit,
interl.|  per fidem
perierat
interl.|  recedendo a consortio iustorum
et inventus est.
interl.|  redditus matri Ecclesie
interl.|  hoc in primitiva Ecclesia sed epule huius festivitatis iam dilatata eccclesia in orbe terrarum celebrantur
marg.|  ET  CEPERUNT. Non solum filius, pro quo vitulus occisus est, reficitur sed et pater et servi eius, quia refectio Dei et sanctorum est salus peccatorum. Et nota quod post datam stolam, annulum, calciamentum, vitulus imolatur, quia nisi quis spem prime immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera premunterit, {t. 4 : Erfurt, f. 1019ra ; facsim., p. 197a} [Rusch, f. 1019ra ] nisi ipsam fidem confitendo predicaverit, celestibus non potest interesse sacramentis.
Numérotation du verset Lc. 15,25 
Erat autem filius eius senior in agro
interl.|  id est in terrenis operibus id est longe a consilio patris
marg.|  ERAT  AUTEM  FILIUS.   Filius , id est populus Israel qui nec ad colenda idola elongaverat. Neque in domo erat, quia interiora legis non penetrabat, litterali sensu contentus terrena operans, terrena expectans. Hic est qui agrum emit, et quinque iuga boum legis onere pressus, terrenis sensibus fruitur et uxorem ducit in affectu carnis.
et cum veniret et appropinquaret domui,
marg.|  ET  CUM  VENIRET etc. Appropinquat   filius domum cum aliquis in populo illo spiritaliter legem intelligens, labores servilis operis improbat et Ecclesie libertatem considerat. Audit   symphoniam et chorum , id est spiritu plenos vocibus consonis evangelium predicare. Vocat   unum de servis , cum sumit ad legendum aliquem de prophetis. Et eum interrogat, dum in eo scrutatur que sint hec festa Ecclesie in quibus se esse non videt.   Interrogavit que hec essent et nunc querit Israel cur Deus letetur in assumptione gentium et propter invidiam nescit Patris voluntatem et foris stat, quamvis per precones rogetur.
audivit symphoniam et chorum.
interl.|  symphonia est collatio quorumcumque sonorum et chorus vocum
marg.|  AUDIVIT. Symphonia est diversarum etatum et virtutum velut variarum cordarum indiscreta concordia, unde : « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una ».

Act. 1, 32.
Numérotation du verset Lc. 15,26 
Et vocavit unum de servis et interrogavit que hec essent.
Numérotation du verset Lc. 15,27 
Isque dixit illi :
interl.|  propheticus sermo
Frater tuus venit
marg.|  ab extremis terre unde maior exultatio, unde : « Cantate Deo canticum novum quia laus eius ab extremis terre »

Is. 42, 10.
et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit.
Numérotation du verset Lc. 15,28 
Indignatus est autem et nolebat introire.
marg.|  INDIGNATUS  EST. Indignabantur Iudei et conquerebantur, quia Iesus cum gentibus epularetur. Et adhuc de gentium salute indignantur, nec volunt introire. Sed cum plenitudo gentium introierit, egredietur   pater ad rogandum Israel, quando manifesta erit vocatio Iudeorum.
Pater ergo illius egressus cepit rogare illum15  .
interl.|  etiam hunc bonus pater salvare cupit

15  illum Rusch Weber ] eum Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 15,29 
At ille respondens dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi
marg.|  ECCE  TOT  ANNIS. Hieronymus HIERONYMUS. Iustitiam legis secutus, iustitie Dei non est subiectus. Que enim maior est iustitia Dei, quam ignoscere penitentibus.   Mandatum tuum numquam preterivi , quasi non sit preterire, saluti alterius invidere vel de iustitia se iactare.   Numquam preterivi , conversatus sine querela vel iactantia est, non veritas, cui pater non consentit, sed alia ratione compescit.   Mecum es lege qua stringeris. Non quin peccaverit, sed quia Deus castigando semper retraxit. Unde :"Si dereliquerint filii eius meam et in iudiciis meis non ambulaverint, visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum". Nec mirum si patri mentitur, qui fratri invidet, cum et in iudicio impudem eius mentientur : 'Nonne in nomine tuo demonia eiecimus ?'.   Numquam dedisti mihi etc., nullius sanguis prophete vel sacerdotis a romano imperio nos liberavit et pro gentibus gloriosus sanguis funditur. 'Cum amicis epulatur patre absente' quia semper in agro, id est in fine seculi hedum, id est Antichristum immolabit.   Et cum amicis demonibus saturabitur. Unde dicitur : « Tu confregisti capita draconis, dedisti eum escam populis Ethiopum», id est nolentibus converti dedisti eum in quo delectentur.   Occidisti illi vitulum saginatum , confitentur venisse Christum, sed invidia non vult salvari. Sic de Iudeo et gentili. Generaliter autem de iusto et peccatore potest accipi. Sed quomodo iustus invidet fratri, nec vincitur correctione patris ? Sed omnis iustitia in comparatione Dei non est iustitia. Unde Paulus : 'Quotquot perfecti estis'. Et alibi : 'Miser ego quis me liberavit de corpore mortis huius ?' In sanctos autem {t. 4 : Erfurt, f. 1019rb ; facsim., p. 197b} [Rusch, f. 1019rb ] cadit invidia, ut apostoli indignati sunt pro petitione matris filiorum Zebedei. Nec mirum, cum hoc etiam de angelis putetur :"Sidera quippe non sunt munda in conspectu eius", et :"Circa angelos suos, perversum quid intellexit ?"."Omnia mea tua sunt", omnia non semper ad totum sed ad partem maximam refertur, ut : « Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt », « Omnes qui venerunt fures sunt », « Omnibus omnia factus sum ». Omnes que sua sunt quasi :   omnia mea tua sunt  ; non angeli sed lex et prophete, quamquam illi nihil negaverit quem ad esum hortatur vituli.

Cf. Ps. 88, 31-35 : « Si autem dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint ; si iustitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint : visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ; misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea, neque profanabo testamentum meum : et que procedunt de labiis meis non faciam irrita ».
Cf. Mt. 7, 22 : « Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? ».
Ps. 73, 14.
Cf. Phil. 3, 15 : « Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit ».
Cf. Rm. 7, 27 : « Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? ».
Cf. Mt. 20, 20-21 : « Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo ».
Cf. Iob. 15, 15 : « Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et celi non sunt mundi in conspectu eius ».
Cf. Iob. 4, 18 : « Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ; quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ? »
Cf. Io. 10, 8 : « Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves ».
Ps. 13, 3.
Io. 10, 8.
1Cor. 9, 22.
et numquam mandatum tuum preterivi
interl.|  quod est de uno Deo colendo
marg.|  NUMQUAM  MANDATUM  TUUM  PRETERIVI etc. Hoc non de omnibus sed de his tantum qui ad idolatriam numquam versi sunt, qui et si temporalia querebant, ab uno Deo tamen ea desiderabant.
et numquam dedisti mihi hedum
interl.|  id est numquam te   mihi ad refectionem dedisti eo ipso quod te   hedum , id est peccatorem et legis profanatorem existimavi
ut cum amicis meis epularer.
interl.|  hoc ex persona principum cum plebe vel ex persona populi hierosolomitani cum aliis tribubus Israel
Numérotation du verset Lc. 15,30 
Sed postquam hic filius tuus16  , qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
marg.|  DEVORAVIT  SUBSTANTIAM etc. Meretrices sunt superstitiones gentilium, cum quibus substantiam dissipat, qui relicto connubio verbi Dei, cum demone feda cupiditate fornicatur.

16  hic - filius tuus Rusch ] inv. Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 15,31 
At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es
marg.|  FILI  TU  SEMPER. Non quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam eius approbans et ad perfruitionem potioris exultationis invitans.
et omnia mea tua sunt.
marg.|  OMNIA  MEA  TUA  SUNT. In eterna beatitudine et omnium singula et singulorum   omnia . Nostra sunt superiora ad videndum, nostra erunt equalia ad convivendum, nostra erunt inferiora ad dominandum. Sicut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum angustia caritas tenet.
Numérotation du verset Lc. 15,32 
Epulari autem et gaudere oportebat,
interl.|  si desinas invidere.
quia frater {t. 4 : Erfurt, f. 1019ra ; facsim., p. 197b} [Rusch, f. 1019ra ] tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_15)