initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. Lucae evangelium**>

Capitulum 16

Numérotation du verset Lc. 16,1 
Dicebat autem et ad discipulos suos :
marg.| marg.| DICEBAT  AUTEM ET AD  DISCIPULOS. Postquam tribus parabolis murmurantes de penitentium receptione redarguit, supponit duas parabolas de danda eleemosyna et sequenda parsimonia. Et congrue post penitentiam de eleemosyna subditur. Iuste enim a Deo penitens misericordiam expectat, qui indigenti fratri misericordiam prestat. Monet ergo apostolos ad clementiam, quasi diceret :"Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis".||
marg.| marg.| AD DISCIPULOS. Quia Pharisei superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant, ideo salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus ad discipulos de pietate verba facit.||

a Cf. Lc. 12, 36-37.

1 Hic incipit capitulum 16 : ΩJ CorS1 Catena aurea (Ed1470 Ed1953)
Homo quidam erat dives qui habebat villicum et hic diffamatus est apud illum
interl.| interl.| hec accusatio fit quando non exercet opera pietatis erga illos quibus debuit||
marg.| marg.| HOMO  QUIDAM. Villicus proprie ville custos, sed ponitur hic pro economo, id est dispensatore. qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed e contrario iste simulitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino cui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum eius preceptum opera illa facit. Nec reprehenditur villicus, in quo discimus, non ipsi esse Domini, sed potius alienarum dispensatores facultatum. Et ideo licet peccaverit, tamen quia sibi in posterum ex indulgentia rerum Domini quesivit auxilia, predicatur.||
marg.| marg.| ALLEGO< RICE>. Villicus est cui Deus aliquas pecunias ad erogandum pauperibus commisit. Qui si cogitat talem villicationem cum vita illa finiendam, magis de amicis acquirendis quam de congregandis divitiis pertractat. Intelligens finita vita ista {t. 4 : Erfurt, f. 1019va ; facsim., p. 198a} [Rusch, f. 1019va ] non esse ei locum, ut terram suam devota compunctione fodiat ad ferendum fructum. Et ibi etiam confusibile erit mendicare, eo modo quo mendicabunt fatue virgines.||
quasi dissipasset bona ipsius.
interl.| interl.| dissipatio est vel quando male congregatur vel dum bene expenditur||

ipsius Rusch Weber] illius Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 16,2 
Et vocavit illum dominus suus
interl.| interl.| vocat quando incutit timorem eterne damnationis||

Dominus suus Rusch] om. Li448@ Li448 Weber
et ait illi : Quid hoc audio de te ? Redde rationem villicationis tue.
interl.| interl.| dum vivis cogita qualiter debeas operari||
Iam enim non poteris villicare.
interl.| interl.| a tempore mortis||
Numérotation du verset Lc. 16,3 
Ait autem vilicus intra se :
interl.| interl.| timore perterrius||
Quid faciam
interl.| interl.| ut penas evitem||
quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Numérotation du verset Lc. 16,4 
Scio quid faciam
interl.| interl.| tempore huius villicationis||
ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas.
interl.| interl.| illi quibus misericordiam hic impendero||
Numérotation du verset Lc. 16,5 
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo : Quantum debes domino meo ?
Numérotation du verset Lc. 16,6 
marg.| marg.|+ Cadus: amphora urne tres. Urna : unus quartarius, quattuor pars sextarii.| ||
marg.| marg.| CENTUM  CADOS. Cadus grece, amphora dicitur latine, continens tres urnas. Corus modiis triginta impletur. Simpliciter sic potest accipi. Quisquis indigentiam pauperis vel ex dimidia vel ex quinta parte alleviat, misericordie sue mercede donandus est. Vel sic accipiatur ut cum Iudei decimas dederint sacerdotibus et Levitis suis, super iustitiam eorum abundet iustitia Ecclesie Christi. Et cum illi decimas, isti dent dimidias, sicut Zaccheus fecit de bonis suis. Vel duplicent illorum decimas, dando quintas.||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189.
Heiricus Autissiodorensis, Homiliae per circulum anni, pars aestiva, hom. 28, CCSL 116B, lin. 150 : « Corus genus mensurae est in aridis quae triginta modiorum capax esse perhibetur uel, ut alii dicunt, quadraginta quinque modiis impletur ; centum autem cori tria millia modios faciunt ».

Codd. : P345 ; om. Lux94 Rusch
Corus] scrips., chorus hic et ubique pro hac mensura Rusch
Dixitque illi : Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta.
interl.| interl.| dimidiam partem dimittit||
Numérotation du verset Lc. 16,7 
Deinde alio dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas et scribe octoginta.
interl.| interl.| quintam partem dimittit||
Numérotation du verset Lc. 16,8 
Et laudavit dominus villicum iniquitatis
interl.| interl.| non de fraude sed de providentia quamvis peccantem laudat||
marg.| marg.| ET LAUDAVIT etc. Si dispensator inique mammone Domini voce laudatur, quod de re iniqua sibi iustitiam preparavit, et passus dispendiunt, tamen laudat prudentiam eius non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit, quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint.||
quia prudenter fecisset, quia filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua
interl.| interl.| carnali||
sunt.
marg.| marg.| QUIA  FILII. Cuius quisque opera agit, eius et filius dicitur, unde :  Filii huius seculi, id est tenebrarum, et filii  lucis eterne vite.||
Numérotation du verset Lc. 16,9 
Et ego vobis dico : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula.
interl.| interl.| non quoslibet pauperes sed eos qui possunt vos recipere in eterna tabernacula||
marg.| marg.| FACITE  VOBIS. Mammona lingua Syrorum : divitie iniquitatis, quia de iniquitate collecte sunt. Si ergo iniquitas bene dispensata, vertitur in iustitiam, quanto magis epistole divini sermonis in quo nulla est iniquitas, bonum dispensatorem levant in celum. Unde sequitur :  Qui fidelis est in minori etc.||
sic Rusch
Numérotation du verset Lc. 16,10 
Qui fidelis est in minimo
interl.| interl.| in carnalibus in usus fratrum bene expensis||
marg.| marg.| QUI  FIDELIS  EST etc. Qui fidelis est in minimo, id est in pecunia cum paupere participanda. Et in maiori fidelis est, adherens creatori et cum eo spiritus unus effectus. Sed qui temporalia que possidet, non bene dispensat eternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat."Si enim non diligit fratrem quem videt : Deum quem non videt quomodo potest diligere"."Et si habens substantiam viderit fratrem egentem et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo ?" ||

Cf. 1Io. 4, 20 : « Si quis dixerit : Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere ? ».
Cf. 1Io. 3, 17 : « Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ».
et in maiori fidelis est,
interl.| interl.| in spiritalibus erogandis||
et qui in modico iniquus est
interl.| interl.| qui non dat fratribus||
et in maiori iniquus est.
Numérotation du verset Lc. 16,11 
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis,
interl.| interl.| id est in divitiis quibus preest iniquus mammon ut de eis temptet homines||
marg.| marg.| SI ERGO etc. Qui non dat fratribus ad utendum quod a Deo pro omnibus est creatum, iniquus erit in spiritali pecunia dividenda, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini dividat.||
quod verum est, quis credet vobis ?
interl.| interl.| id est vere vite gaudia vel virtutes quibus ad vitam venitur||
Numérotation du verset Lc. 16,12 
Et si in alieno
interl.| interl.| alienum est a vobis quidquid seculi est quia preter naturam||
marg.| marg.| ET SI IN ALIENO. Si carnales divitias que labuntur non bene dispensatis, veras et eternas divitias quis dabit vobis ?||
fideles non fuistis, quis dabit vobis quod {t. 4 : Erfurt, f. 1019vb ; facsim., p. 198b} [Rusch, f. 1019vb ] vestrum est ?
interl.| interl.| ea que proprie homini deputata sunt Christus est quia vita nostra est||

quis dabit vobis - quod vestrum est Rusch] inv. Weber | et si in alieno ... vestrum est Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 16,13 
Nemo servus potest duobus dominis servire.
interl.| interl.| inter se dissidentibus||
marg.| marg.| NEMO  SERVUS etc. Corripiens avaritiam dicit amatores pecunie Deum amare non posse. Qui ergo Deum amat pecuniam contemnit. Non valet enim simul transitoria et eterna diligere. Qui eternitatem diligit, temporalia in usu non in affectu possidet. Ideo debetis fideliter distribuere, ut Domini {t. 4 : Erfurt, f. 1019vb ; facsim., p. 198b} [Rusch, f. 1019vb ] temporalium non ut servi, quia simul non potestis servire Deo et pecunie.||
Aut enim
interl.| interl.| nihil medium||
unum odiet
interl.| interl.| diabolum||

odiet Rusch Weber] odio habebit Li448@ Li448
et alterum diliget,
interl.| interl.| Deum||
aut uni adherebit
interl.| interl.| diabolo||
marg.| marg.| AUT  UNI  ADHEREBIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non quidem diliget. Nemo enim diligit diabolum, sed sua cupiditate implicitus ei adheret, ut si quis aliene ancille coniunctus patitur servitutem, etsi non diligit eum cuius ancillam diligit.  Et alterum contemnet, non quod odio habeat. Nullius enim conscientia Deum odisse potest, sed contemnit, dum minas eius suis cupiditatibus postponit et de bonitate eius et impunitate sibi blanditur.||
et alterum contemnet.
interl.| interl.| Deum cuius mandata postponit et diligit naturaliter||
Non potestis Deo servire et mammone.
interl.| interl.| exponit qui sint duo domini||
marg.| marg.| NON  POTESTIS. Non ait : habere divitias, sed servire. Servit qui custodit ut servus, sed qui servitutis excussit iugum distribuit ut Dominus. Qui servit mammone, illi utique servit qui merito sue perversitatis rebus istis prepositus 'princeps mundi' a Domino dicitur.||
Numérotation du verset Lc. 16,14 
Audiebant autem omnia hec Pharisei
marg.| marg.| AUDIEBANT  AUTEM. Monebat Dominus scribas et Phariseos non superbe sapere, non de sua iustitia presumere, sed peccatores penitentes suscipere et sua que forte inciderent peccata eleemosynis redimere. Sed illi preceptorem misericordie humilitatis et parsimonie, derident quasi minus utilia et numquam facienda noxius imperaret vel certe utilia, sed a se iam perfecta superfluus ingereret. Unde eos redarguit.||
qui erant avari et deridebant illum.
interl.| interl.| intelligentes parabolam adversus se dictam et carnalia presentia spiritalibus futuris quasi incertis preponentes||
Numérotation du verset Lc. 16,15 
Et ait illis :
marg.| marg.| ET AIT. Dum peccatores quasi infirmos et desperatos contemnitis et vos perfectos in omnibus cuncteque fragilitatis expertes, eleemosynarum remedio non egere creditis. Sed hec tumoris altitudo quam iuste damnanda sit, videt ille : « Qui illuminat abscondita tenebrarum et manifestat consilia cordium ».||

1Cor. 4, 5.
Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante10  Deum.
interl.| interl.| vestra altitudo displicet Deo et in hoc ne defendatis vos per legem quia lex vestra iam amisit statum||

est Li448 Rusch Weber] om. Li448@ 10  ante Rusch Weber] apud Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 16,16 
Lex et prophete
interl.| interl.| ubi temporalia dabantur||
marg.| marg.| LEX ET  PROPHETE. Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis, cum in lege multi divites Deo placuerunt et cum lex suis observatoribus bona terre promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et evangelium. Quia in lege carnalibus propter terram precipiuntur minora et in evangelio spiritalibus propter celum precipiuntur maiora. Ideo in evangelizatione regni addit :  Et omnis. ||
usque ad Iohannem
interl.| interl.| qui penitentiam et vite austeritatem verbo et exemplo propter celestia docebat||
interl.| interl.| qui est finis legis et initium gratie||
ex eo
interl.| interl.| et tempore eius||
regnum Dei evangelizatur et omnis
interl.| interl.| supple : tendens||
in illud vim facit.
marg.| marg.| ET OMNIS IN  ILLUD  VIM etc. Magna vis est cum de terra genitus celum querit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium contemnit, sicut Dominus irrisus est a Phariseis.  Omnis qui  vim facit, vehementi studio properat non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnities criminosa. Faciamus ergo vim nature, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat.||
Numérotation du verset Lc. 16,17 
Facilius est autem celum et terram preterire quam de lege unum apicem cadere.
interl.| interl.| non solvo legem sicut in hoc uno apparet sic et de aliis intelligite||
marg.| marg.| FACILIUS  EST. Quamvis dicam : Lex et prophete usque ad Iohannem, tamen non predico legis destructionem, quia facilius est maxima mundi elementa quam minima legis precepta transire, quia etiam illa que levia vel superstitiosa videntur, non vacant a sacramentis spiritalibus quin omnia et in evangelio recapitulentur. Et tamen lex et prophete usque ad Iohannem, quia non potuit ultra venturum prophetari, quem claret venisse testimonio Iohannis.||
Numérotation du verset Lc. 16,18 
Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram mechatur.
interl.| interl.| Mattheus : « Excepta causa fornicationis »||
marg.| marg.| OMNIS  QUI. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Non omne coniugium est a Deo. Non enim gentilibus christiane copulantur, cum lex prohibeat. Ubi est impar coniugium, lex Dei non est.||

Mt. 5, 32.
Et qui dimissam a viro ducit mechatur.
Numérotation du verset Lc. 16,19 
11  Homo quidam
interl.| interl.| quasi ignotus apud Deum nomine non designatur||

11  Hic incipit capitulum 16 : Catena aurea (Li448@ V796 V798 )
erat dives
marg.| marg.| HOMO  QUIDAM  ERAT. Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur qui Lazarum non fecit sibi amicum a quo posset recipi in eterna tabernacula. Et magis videtur narratio quam parabola.||
qui12  induebatur purpura et bysso
interl.| interl.| hoc nisi ad inanem gloriam||
marg.| marg.| QUI  INDUEBATUR. Gregorius Magnus GREGORIUS.  Purpura color regii habitus est conchis marinis {t. 4 : Erfurt, f. 1020ra ; facsim., p. 199a} [Rusch, f. 1020ra ] ferro circumcisis emissa. Byssus genus lini candidissimi et mollissimi. Si cultus pretiosarum vestium culpa non esset, sermo Dei non tam evigilanter exprimeret, quod  dives purpura et bysso indutus apud inferos irremediabiliter torquetur. Nec reprehenditur  dives quod aliena rapuerit, sed quod sua non erogaverit. Quid ergo illi erit qui aliena rapit ? Hoc etiam hunc inferno tradidit, quia in sua felicitate timidus non fuit, quia percepta dona ad usum arrogantie inflexit, quia viscera pietatis ignoravit, quia precepta pretio redimere noluit.||

12  qui Rusch] et Li448@ Li448 Weber
interl.| interl.| ecce voracitas||
Numérotation du verset Lc. 16,20 
Et erat quidam mendicus
marg.| marg.| ET ERAT  QUIDAM. Si qua reprehensibila in pauperibus videmus, despicere non debemus, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat.||
nomine Lazarus
interl.| interl.| pauper humilis per approbationem ex nomine scitur||
qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus,
marg.| marg.| ULCERIBUS  PLENUS. Huius ulcera dives fastidiosus exhorret, ne inter pretiosas epulas unguentatosque convivas, fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineat.||
Numérotation du verset Lc. 16,21 
cupiens saturari
marg.| marg.| CUPIENS. In una re duo iudicia Dei explentur. Ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur, et rursum ex visione divitis, temptatus quotidie pauper probatur, quem ad maiorem ipsius probationem, paupertas simul et egritudo, et visa divitis copia, et nulla sibi adhibita consolatione afficiunt.||
de micis que cadebant de mensa divitis. Et nemo illi dabat13  . Sed et canes veniebant
marg.| marg.| CANES. Potest in lingua canum 'lingua' significari 'adulantium' qui vulnera lingunt, dum mala que in nobis reprehendimus, improbo favore laudant.||
marg.| marg.| Allegorice. Dives qui iduebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide 'Iudaicum populum' significat qui cultum vite exterius habuit et accepte legis deliciis usus est ad nitorem non ad utilitatem. Lazarus ulceribus plenus 'gentilem populum' significat qui conversus ad Deum, dum peccata confitetur, virus quod intus latebat, quasi rupta cute foras emittit. Et cupiebat saturari de micis que cadebant de mensa divitis et nemo illi dabat, quia gentilem quemquam ad cognitionem legis admittere superbus ille despiciebat, quia enim non ad caritatem, sed ad elationem doctrinam legis habuit, quasi de acceptis opibus tumuit. Et quia ei verba defluebant de scientia, quasi mice cadebant de mensa. Sed e contra pauperis ulcera canes lambunt, quia dum predicatores loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo vulnera ad sanitatem reducunt, sicut canis curat vulnera dum lingit. Unde Lazarus 'adiutus' bene interpretatur, quia ipsi hunc ad ereptionem iuvant qui eius vulnera per lingue correctionem curant.||

13  Et nemo illi dabat Li448@ Li448 Rusch] om. Weber
et lingebant ulcera eius.
interl.| interl.| hos nec a se removere poterat nec visitator erat qui removeret||
Numérotation du verset Lc. 16,22 
Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahe.
marg.| marg.| IN SINUM  ABRAHE. Sinus Abrahe est 'requies beatorum pauperum', quorum est regnum celorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni 'penarum profunditas' est que superbos et immisericordes post hanc vitam vorat.||
marg.| marg.| Sinus Abrahe : 'requies est Patris' in qua recumbunt venientes ab oriente et occidente cum Abraham, Isaac et Iacob, sed filii regni purpura et bysso induti, foras eiciuntur.||
Mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno. 14 
marg.| marg.| ET SEPULTUS. In lege non tenacia, sed rapina damnatur. In evangelio dives quod sua non dedit torquetur.||

14  Mortuus... inferno] Mortuus est autem et dives et sepultus est, in inferno autem [quod CorS1] cum esset in tormentis vidit etc. CorS1 (G. ita punctat)=Cor3 (g. ita)
Numérotation du verset Lc. 16,23 
Elevans autem15  oculos suos, cum esset in tormentis,
marg.| marg.| ELEVANS etc. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem iudicii, fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. Refrigeret {t. 4 : Erfurt, f. 1020rb ; facsim., p. 199b} [Rusch, f. 1020rb ] linguam meam. Infidelis populus verba legis in ore tenuit que in opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebat, ubi se ostendit scire quod facere noluit. Ab extremo digito se tangi desiderat qui eternis suppliciis datus optat operatione iustorum ultima participare. Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, quia omne tuum gaudium felicitatem transitoriam putasti. Habebant et iusti in mundo bona, sed quia in recompensatione non recipiunt, sed ad eterna sanctis desideriis estuant, que assunt minime bona videntur. 'Memento fili', ecce Abraham filium vocat quem tamen a tormento non liberat, quia precedentes patres huius populi multos a sua fide deviasse considerant, nec ulla compassione a tormentis eripiunt quos tamen filios per carnem recognoscunt. Habeo enim quinque fratres. Iudaicus populus iam ex magna parte damnatus, sequaces quos in terra reliquit quinque libris Moysi carnaliter intellectis vel quinque corporis sensibus deditos novit. Quinque sunt ergo fratres quos ad spiritalem intelligentiam non assurgere gemit. Si Moysen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei16  . Ex mortuis Dominus resurrexit, sed quia iudaicus populos Moysi credere noluit, ei qui resurrexit credere contempsit. Et cum Moysi verba spiritaliter intelligere noluit, ad eum quem Moyses predixerat non pervenit. Unde Veritas : 'Si crederetis Moysi crederetis utique et mihi'.||

Cf. Io. 5, 46 : « Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit ».

15  autem ΩJ Li448@ Li448 Rusch] om. Weber
16  sic Rusch
vidit17  Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
marg.| marg.| VIDIT  ABRAHAM. Gregorius Magnus GREGORIUS. IN HOMELIIS . Credendum est quod ante retributionem extremi iudicii iniusti in requie quosdam iustos conspiciant, ut eos videntes et conspicientes in gaudio non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Iusti vero in tormentis semper iniustos intuentur, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditur evaserunt, ut etiam peccatores in iudicio amplius puniantur et eorum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum pena torquentur quos inutiliter amaverunt.||

17  vidit Li448@ Li448 Rusch] videbat Weber
Numérotation du verset Lc. 16,24 
et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aqua
marg.| marg.| UT INTINGAT. Qui micas cadentes de mensa Lazaro non dedit de extremo eius digito aquam distillari in ore suo cupit, et qui minima in vita non dedit in inferno minima querit.||
ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma.
interl.| interl.| in qua amplius crucior. In hoc nota quia sicut mos et etiam inter convivia loquacitati studuit||
interl.| interl.| torquetur ante iudicium quia luxurioso carere deliciis pena est||
Numérotation du verset Lc. 16,25 
Et dixit illi Abraham : Fili, recordare {t. 4 : Erfurt, f. 1020rb ; facsim., p. 199b} [Rusch, f. 1020rb ] quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris.
Numérotation du verset Lc. 16,26 
Et in his omnibus inter nos et vos chaos18  magnum firmatum est,
interl.| interl.| inter pauperem et divitem chaos est quia post mortem nequeunt merita mutari||
marg.| marg.| QUIA  RECTE 19  . Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit, et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopia purgavit.||
marg.| marg.| ET IN HIS  OMNIBUS. Sicut reprobi a penis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita iusti per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis ut eos liberent20  sed non possunt, quia iustorum anime etsi in nature sue bonitate misericordiam habent, iam tamen auctoris sui iustitie coniuncte, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.||
marg.| marg.| Nota quod apud animum iustorum non fuscat beatitudinem aspecta pena reproborum, quia ut iam compassio miserie non erit, minuere bonorum letitiam non valebit. Et licet iustis sua gaudia sufficiant, ad maiorem tamen gloriam vident penas malorum quas per gratiam evaserunt, quia qui claritatem Dei vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint.||

18  chaos Li448@ Li448 Rusch] chasma Weber
19  sic Rusch 20  liberent] leberent cacogr. Rusch
ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possunt21  , neque inde huc transmeare.

21  possunt Rusch] possint Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 16,27 
Et ait : Rogo ergo te, pater,
marg.| marg.| ROGO TE,  PATER. Post quam ardenti de se spes tollitur, animus ad propinquos recurrit, quia reproborum mentem pena sua quandoque inutiliter erudit ad caritatem, ut iam tunc etiam suos spiritaliter diligant qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant. Servatur ergo diviti ad penam et cognitio pauperis quem despexit et memoria fratrum quos reliquit, ut de visa despecti gloria et de pena inutilitur amatorum amplius torquetur.||
ut mittas eum in domum patris mei.
marg.| marg.| UT MITTAS. Servus dives iste magister incipit esse, cum iam nec discendi tempus habeat nec docendi.||
Numérotation du verset Lc. 16,28 
Habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in hunc locum22  tormentorum.

22  hunc locum Li448@ Li448 Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 16,29 
Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas, audiant illos.
Numérotation du verset Lc. 16,30 
At ille dixit : Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos penitentiam agent.
interl.| interl.| qui verba Dei despexerat hoc audire non posse suos sequaces estimabat||
Numérotation du verset Lc. 16,31 
Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent.
marg.| marg.| Si MOYSEN. Qui verba legis despiciunt. redemptoris precepta qui ex {t. 4 : Erfurt, f. 1020va ; facsim., p. 200a} [Rusch, f. 1020va ] mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt tanto hec difficilius implebunt, et cuius dicta implere renuunt, ei proculdubio credere recusant.||
marg.| marg.| Nota quod in villici illius superiore et istius divitis presentis comparatione, incentivum fit misericordie et ibi fortasse sanctis, quos amicos dicit quibus tabernacula tribuit, hic vero docet pauperibus conferendum.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_16)