initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. *Lucae evangelium*>

Capitulum 17

Numérotation du verset Lc. 17,1 
Et ad discipulos suos ait :
marg.|  ET  AD  DISCIPULOS. Sciendum cum Dominus de misericordia loqueretur, Pharisei avari in irrisione perseverabant in quo infirmis auditoribus scandalum ne attenderent faciebant. Hos ergo increpat loquens apostolis, scilicet quod illi suo vitio faciebant ut evenirent scandala per se que non poterant non evenire in mundo erumnis et erroribus plenissimo. Quasi diceret : vos ne turbemini si isti derisores scandala movent, quia ita necesse est fieri, ut qui probati sunt manifesti fiant in vobis.
marg.|  Nota quod in quantum potes sive peccato vitare scandalum proximi debes, quod si de veritate est, pro scandalo veritas relinqui non debet.
Impossibile est ut non veniant scandala.
interl.|  offendicula
Ve autem illi per quem veniunt.
Numérotation du verset Lc. 17,2 
Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius
marg.|  SI  LAPIS  MOLARIS. Secundum ritum provincie, ubi erat ista criminum pena, ut alligato saxo in profundum demergerentur. Et vere utilius, innoxium pena gravissima vitam finire, quam ledendo fratrem mortem mereri perpetuam. Vel per lapidem molarem 'secularis vite circuitus et labor' exprimitur. Per mare 'extrema damnatio'. Quicumque ergo speciem sanctitatis habens, verbo vel exemplo ceteros destruit, melius esset ei, ut eum sub exteriori habitu ad mortem terrena acta constringent, quia si solus caderet, tolerabilior eum pena cruciaret.
et proiciatur in mare,
marg.|  » Melius est pro culpa brevem recipere penam quam eternis servare cruacitibus :"Non enim iudicabit Deus bis in idipsum "».

Non enim... idipsum] s ententia ex Na. 1, 9 (Vetus latina iuxta LXX ). Weber : « Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio ». Cf. Hieronymus Commentarii in prophetas minores (Na.), Na. 1, 9, CCSL 76A, p. 534.242-247 : « Quid cogitatis contra dominum ? consummationem ipse faciet ; non consurget duplex tribulatio. Septuaginta : quid cogitatis contra dominum ? consummationem ipse faciet, non vindicabit bis in idipsum in tribulatione. Symmachus apertius : ‘non sustinebunt impetum secundae angustiae’ ; Theodotio : non consurget secunda tribulatio ».
Cf. Sedulius Scotus, In evangelium Matthaei, lib. 3, cap. 18, p. 429.71-76 : « Quod autem dicit"expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius", secundum ritum prouintiae loquitur, quo maiorum criminum ista apud Iudaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur."Expedit" autem"ei", quia multo melius est pro culpa brevem recipere poenam quam aeternis servari cruciatibus. Non enim iudicabit Deus bis in id ipsum ». < Parall . > Glossa ordinaria (Mt. 18, 6) marg.
quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
interl.|  magnus enim moveri non potest
marg.|  PUSILLIS  ISTIS. Non etate, sed fide et animo, qui occasiones querunt quomodo scandalizentur, ideo consulere oportet vos his, ne occasione vestri recedant a fide et a salute.
Numérotation du verset Lc. 17,3 
Attendite
interl.|  ergo
vobis.
interl.|  ve quem ledatis
marg.|  ATTENDITE  VOBIS. Quo ordine scandala declinare et ve perpetuum evitare possimus insinuat, sed si nos attendimus ne quem ledamus, si penitentem zelo iustitie corripimus, si ex corde penitenti dimittimus. Nec iubemur passim peccanti, sed penitentiam agenti dimittere. Primum ergo est peccantem increpare, ut postea penitenti possimus dimittere. Ita enim peccat qui peccantem videns tacet, sicut qui penitenti non indulget.
Si peccaverit in te frater tuus increpa illum et si penitentiam egerit dimitte illi.
interl.|  ne vel nimis difficilis venia vel nimis remissa sit indulgentia
marg.|  ET  SI  PENITENTIAM. Aliter fratri penitenti, aliter inimico persequenti, veniam dare precipimur. Fratri concessa remissione, socia caritate communicamus. Persecutori malum nobis volenti, vel si potest facienti, bona volumus et facimus quod possumus.

in te Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 17,4 
Et si septies in die peccaverit in te
interl.|  si enim ‘in Deum’ non erit nostri arbitrii
et septies in die conversus fuerit ad te dicens : Penitet me. Dimitte illi.
marg.|  SEPTIES. Solet universitas septenario designari. Precipitur ergo ut omnia peccata dimittantur vel semper penitenti dimittatur.
Numérotation du verset Lc. 17,5 
Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.
interl.|  quasi dicerent dicis erogandam pecuniam condonanda peccata sed ut habeamus perfectam notitiam horum faciendorum : Adauge nobis fidem
marg.|  ADAUGE  NOBIS. Cum supra dixisset : 'Qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est, et si in alieno fideles non fuistis. quod vestrum est quis dabit ?' Apostoli qui in alieno et in minimo, id est in terrenorum contemtu fuerant fideles, in suo et maiori fidem postulant augeri, ut qui ex fide iam habent exordia virtutis in eadem proficiant, donec ad perfectionem veniant.

Cf. Lc. 16, 10-12 : « Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ? Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ? »
Numérotation du verset Lc. 17,6 
Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1020vb ; facsim., p. 200b} [Rusch, f. 1020vb ] SICUT  GRANUM  SINAPIS. Fidem perfectam grano sinapis comparat, que in facie est humilis et nullarum virium apparens, sed pressuris trita quantum intus ferveat ostendit.
marg.|  Sinapis granum tritum et cribratum tepide pingui mulse admixtum, si ieiunus contra solem vel in balneo gargarises, omnem noxium humorem de capite purgat et imminentium imbecillitatum pericula vitari facit. Sic fides temptationis pistillo probata, ab omni levium cogitationum superficie, cribro discretionis castigata et perfecte dilectionis melle dulcorata, omnes de corde vitiorum sentinas, non solum ad presens exhaurit, sed et in futurum ne recolligi possint precavet.

habueritis Li448 Rusch ] haberetis Weber
dicetis huic arbori moro
interl.|  species pro genere quia fides consummata etiam elementis imperare potest
marg.|  ARBORI  MORO. Per morum colore sanguineo, cuius fructus et virgulta rubent, 'evangelium crucis' exprimitur que per fidem apostolorum de gente Iudeorum (in qua velut in stirpe generis tenebatur verbum predicationis) est eradicata et in mare gentium transplantata cui etiam convenit subiecta parabola de ministris verbi.
marg.|  Folia mori serpenti subiecta necem inferunt et verbum crucis ut cuncta salutaria confert, cuncta noxia tollit.
marg.|  Fructus mori in flore albet, formatus irrutilat, maturitate nigrescit. Sic diabolus flore angelice nature et potestate rutilantis prevaricando tetro inhorruit odore qui per fidem excluditur.

dicetis Li448 Rusch ] diceretis Weber
eradicare et transplantare {t. 4 : Erfurt, f. 1020va ; facsim., p. 200a} [Rusch, f. 1020va ] in mare et obediet vobis.

obediet Li448 Rusch ] obediret Weber
Numérotation du verset Lc. 17,7 
Quis autem vestrum
marg.|  QUIS  AUTEM. Servus arans aut pascens 'doctor est Ecclesie', de quo dicitur : « Nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei ». Et Dominus Petro dicit : « Paste oves meas ». Qui servus de agro regreditur, cum intermisso opere predicandi, quasi ad curiam conscientie rediens sua dicta vel facta pertractat, cui Dominus non statim iubet ab hac vita transire et eterna quiete refoveri, sed domi perare quod cenet, id est post laborem aperte locutionis, humilitatem proprie conversationis exhibere, in tali enim conscientia Deus cenat. Unde : « Cenabo cum illo et ipse mecum ». Et precinge te, id est fluctantium cogitationum sinus, quibus gressus operum impediri solet constringe.

Lc. 9, 62.
Io. 21, 15.
Apc. 3, 21.
habens servum arantem aut boves pascentem qui regresso de agro dicat illi : Statim transi
interl.|  a labore

boves Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber dicat Li448 Li448 @ Rusch ] dicet Weber
et recumbe
interl.|  ad mensam

et Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 17,8 
et non dicat ei :
interl.|  potius

dicat Li448 Li448 @ Rusch ] dicet Weber
Para quod cenem et precinge te et ministra mihi
marg.|  ET  MINISTRA  MIHI. Ministrat conditori qui eius naturam considerans et eius iudicia pertimescens de suis se virtutibus humiliat. Minister enim 'a minori statu' dicitur.
donec manducem et bibam et post hec tu manducabis et bibes ?
interl.|  postquam tua predicatione et compunctione refectus ero, tunc tandem eternis mee sapientie epulis reficieris
Numérotation du verset Lc. 17,9 
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit que ei imperaverit ?
interl.|  vel <imperav>erat

ei imperaverit  Rusch ] sibi imperaverat Li448 Li448 @ Weber
Non puto.
Numérotation du verset Lc. 17,10 
Sic et vos
marg.|  SIC  ET  VOS. Postquam ad perfectionem fidei exhortatus est per quam fiunt mirabila opera etiam contra rerum naturam, monet ne quis de suis operibus glorietur, sed quanto fides est foris virtutibus excellentior tanto conscientia intus sit humilior, quia Domino iure debemus obsequium.
cum feceritis omnia que precepta sunt vobis
interl.|  quasi diceret : quid mirum si fecerit servus quod debet cuius est laborare et assidue servire ?
dicite : Servi inutiles sumus.
interl.|  quia empti pretio
marg.|  SERVI  INUTILI. Si homo ab homine servo non uniforme sed multiplex mysterium exigit, nec gratiam habet, quanto magis vos qui sine me nihil potestis, non unius usum operis vel laboris exercere debetis, sed semper novis studiis augere priora, nec vos iactetis quia bene servitis.
Quod debuimus facere fecimus.
interl.|  quia bonorum operum non eget Deus vel quia non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam que revelabitur in nobis
marg.|  DEBUIMUS  FACERE. Qui venit ministrare non ministrari, nos debitores sibi fecit, ne nostris operibus confidentes sed eius examen paventes, omnibus impletisque precepta sunt, nos imperfectos esse recognoscamus, quamdiu peregrinamur a Deo.
Numérotation du verset Lc. 17,11 
Et factum est dum iret in Hierusalem, transiebat per mediam Samariam et Galileam.
marg.|  ET  FACTUM  EST. Post parabolam que invitat ad humilitatem et perseverantiam in diversis officiis Dei, reprehenduntur ingrati de impensis beneficiis.
Numérotation du verset Lc. 17,12 
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi qui {t. 4 : Erfurt, f. 1021ra ; facsim., p. 201a} [Rusch, f. 1021ra ] steterunt a longe
marg.|  OCCURRERUNT  EI. Leprosi sunt heretici qui quasi varios colores habentes {t. 4 : Erfurt, f. 1021ra ; facsim., p. 201a} [Rusch, f. 1021ra ] in eodem corpore, varias sectas, nunc falsitatis, nunc veritatis permiscent in eadem predicatione. Hi autem quia vitantur et ab Ecclesia removentur longe, necesse habent ut magno clamore interpellent. Unde sequitur :   Qui steterunt a longe.
marg.|  Qui contra decalogum peccaverant, nec amando Deum de quo male sentiunt, nec proximum a quo dividuntur, sub denario ad Deum clamant et sanantur, dum in Ecclesie societate doctrinam integram veramque assequuntur et omnia secundum catholice fidei regulam disserunt et varietate mendaciorum quasi lepra carent. Sed unus gratias agit, id est qui in unitate Ecclesie per humilitatem remanent. Qui vero per superbiam elati mundatori sunt ingrati. Novem sunt, quia per unitatem a perfectione denarii deficiunt. Unde Apostolus : « Qui cum Deum cognovissent non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis ».

Rm. 1, 21.
Numérotation du verset Lc. 17,13 
et levaverunt vocem
marg.|  LEVAVERUNT  VOCEM. Quia in verbis salvatoris se errasse cognoscunt, salvandi preceptorem vocant et per cognitionem preceptoris redeunt ad formam salutis.
dicentes : Iesu preceptor, miserere nostri.
Numérotation du verset Lc. 17,14 
Quos ut vidit dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus
interl.|  qui sunt figura sacerdotii futuri in Ecclesia
marg.|  ITE,  OSTENDITE. Quisquis heretica pravitate vel gentili superstitione, vel iudaica perfidia, vel fraterno schismate per Dei gratiam mundatus caruerit, necesse est ut ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum aliis similem ostendat. Unde Paulus ad Ananiam, Cornelius ad Petrum mittitur. Cetera vitia Dominus in conscientia per seipsum corrigit et sanat.
Et factum est, dum irent, mundati sunt.
Numérotation du verset Lc. 17,15 
Unus autem ex illis
marg.|  UNUS  AUTEM  EX  ILLIS. Unus autem regressus significat unius Ecclesie devotam in Christo humilitatem. 'Qui cadens ad pedes eius gratias agens', quia repressis presumptionis cogitationibus quam sit infirmus videt nihil virtutis sibi tribuit, bonaque agit de misericordia intelligit. Unde et 'samaritanus', id est 'custos' cognominatur qui ita bonaque accepit Deo tribuit ut cum psalmista dicere possit : « Fortitudinem meam ad te custodiam ».

Ps. 58, 10.
ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum.
Numérotation du verset Lc. 17,16 
Et cecidit in faciem suam10 
marg.|  ET  CECIDIT  IN  FACIEM. Cadit in faciem qui de perpetratis malis erubescit. Ibi enim cadit homo ubi confunditur. Qui in faciem cadit, videt quo cadat ; qui retro cadit, non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus ut ad invisibilia erigantur. Mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ut non vident quid eos sequatur.

10  suam Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
ante pedes eius gratias agens. Et hic erat Samaritanus.
Numérotation du verset Lc. 17,17 
Respondens autem Iesus dixit : Nonne decem mundati sunt11  et novem ubi sunt ?
interl.|  ingratos quasi ignotos ubi sint inquirit

11  sunt Li448 @ Rusch Weber ] om. Li448
Numérotation du verset Lc. 17,18 
Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena.
Numérotation du verset Lc. 17,19 
Et ait illi : Surge, vade,
marg.|  SURGE. Qui infirmitatem suam agnoscens humiliter ante Deum iacuit, divina consolatione surgere ad fortiora opera et ire crescendo usque ad perfectiora iubetur.
quia fides tua
marg.|  FIDES  TUA. Fides que ad agendas gratias inclinavit, e contra perfidia illos damnat qui de acceptis beneficiis sunt ingrari.
te salvum fecit.
marg.|  TE  SALVUM  FECIT. In superiori parabola decernitur fidem per humilitatem debere augeri. In ista rebus ipsis manifeste ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed fidei executam operationem esse que salvum faciat credentem.
Numérotation du verset Lc. 17,20 
Interrogatus autem a Phariseis :
marg.|  INTERROGATUS. Ideo interrogavit, quia sicut Lucas inferius aperuit existimabant quod veniente Domino Hierosolymam confestim regnum eius manifestaretur, ita ut et ipsi apostoli hac opinione ducti, post resurrectionem eius interrogarent eum : « Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel ? » et alibi Cleophas : « Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel ».

Act. 1, 6.
Lc. 24, 21.
Quando venit regnum Dei ?
interl.|  dies iudicii
Respondens12  eis et dixit : Non venit regnum {t. 4 : Erfurt, f. 1021rb ; facsim., p. 201b} [Rusch, f. 1021rb ] Dei
interl.|  dies iudicii

12  respondens Rusch ] respondit Li448 Li448 @ Weber
cum observatione,
interl.|  temporis
marg.|  CUM  OBSERVATIONE. Quia quando veniet, neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut dominice incarnationis tempus et prophetarum vaticiniis prefixum, et angelorum est preconiis manifestatum, adeo13  ut {t. 4 : Erfurt, f. 1021rb ; facsim., p. 201b} [Rusch, f. 1021rb ] conceptus est, natus, baptizatus, predicans, moriens, resurgens, ad celos ascendens, comitantibus indesinenter vel angelorum vel hominum, vel certe miraculorum sit declaratus indiciis.
13  adeo] apeo cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lc. 17,21 
neque dicent : Ecce hic aut ecce illic.
interl.|  neque scietur determinatus locus
Ecce enim regnum Dei intra vos est.
interl.|  regnum Dei seipsum dicit intra seipsos positum et in cordibus eorum qui crediderunt regnantem
marg.|  ECCE  ENIM  REGNUM. Non poterit observari, quia regnum meum non est corporale ut putatis sed spiritale quod fide iam incepit.
marg.|  REGNUM  DEI. Vel sic potest accipi responsio Domini :   Regnum Dei intra vos est , qui quandoque venturus iudex omnium, nunc etiam regnat in cordibus fidelium. Sed cum heretici turbant Ecclesiam pravis dogmatibus, desiderant fideles ut Dominus una die ad terras rediens, si fieri posset, veritatem fidei intimaret. Sed non videbunt, quia quod semel evangelico fulgore est exhibitum, non est opus corporali visione Domini firmari.
Numérotation du verset Lc. 17,22 
Et ait ad discipulos suos14   :
interl.|  quos etiam intelligimus de adventu quesisse et isti sunt Petrus Iacobus Andreas et Iohannes ut Marcus testatur

14  suos Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Venient dies
marg.|  VENIENT etc. Noluit dicere quando veniret sed venturum dixit, ut incuteret omnibus terrorem imminentis iudicii, nec securitatem afferret dilationis. Et ne videretur contristare apostolos si eis aliquid denegaret, secundum alium evangelistam dicit : « De die autem et hora nemo scit, neque angeli, neque Filius nisi Pater ».

Mc. 13, 32.
quando desideretis15 
marg.|  DESIDERATIS etc. Post meam ascensionem, quando vos in hoc exilio mundi ingemiscentes   desiderabitis me videre in gloria mea, que voluntas laudanda, non tamen in hoc mundo implenda.

15  desideratis Li448 @ Rusch ] desideretis Li448 Weber
videre unum diem Filii hominis et non videbitis
marg.|  UNUM  DIEM  FILII. Bene 'unum diem', quia nulla gloria de qua propheta ait : « Melior est dies una in atriis tuis super millia ». Nulla est tenebrarum interruptio, nulla saltem memoria miserie vel doloris. Huius diei presentiam bonum est desiderare, non tamen magnitudine desiderii nobis fingere somnia, quasi instet dies Domini, quod ab aliquibus faciendum predicit.   Et dicent vobis : Ecce hic etc. Fuere quidam qui computantes curricula etatum, consummationis seculi, certum annum, diem et horam se dicerent invenisse.
marg.|  Multi heretici fuerunt et futuri sunt qui se Christos assererent quorum primus Simon magus, ultimus Antichristus.

Ps. 83, 11.
Numérotation du verset Lc. 17,23 
et dicent vobis :
interl.|  pseudo prophete
Ecce hic16  ecce illic.
interl.|  in hac persona vel in hoc tempore est Christus
interl.|  sed

16  hic Li448 @ Rusch Weber ] + et Li448
Nolite ire
interl.|  cum illis ut credatis que dicunt
neque sectamini17  .
interl.|  vitam eorum

17  sectamini Rusch ] sectemini Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 17,24 
Nam sicut fulgur coruscans de sub celo in ea que sub celo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua.
interl.|  subitus coruscus ut nullus in sua mente latere permittatur quin iudicis fulgore penetretur
marg.|  NAM  SICUT. Nolite illis credere, quia secundus adventus repentinus erit et ita manifestus, quod nullus poterit ignorare de sub celo, quia discrimen iudicii sub celo, hoc est in aeris medio geritur. Unde : « Rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera ».

1Th. 4, 17.
Numérotation du verset Lc. 17,25 
Primum autem oportet illum multa pati
interl.|  ita clarus veniet sed ad hanc claritatem oportet venire per passionem et si diligitis hanc gloriam ne pro hac timeatis pati mortem
marg.|  PRIMUM  AUTEM  OPORTET. Loquens de gloria adventus, inserit etiam de passione, ut cum morientem viderent quem regnaturum audierant, dolorem passionis, spe promisse claritatis mitigarent.
et reprobari a generatione hac.
interl.|  non tantum Iudeorum sed omnium reproborum a quibus quotidie patitur Christus in suo corpore
Numérotation du verset Lc. 17,26 
Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit
interl.|  sic fiet impiis
marg.|  ET  SICUT  FACTUM  EST  IN  DIEBUS. Subitum adventus sui diem pluribus astruit exemplis et quem fulguri (cito omnia transvolanti) comparaverat diebus Noe vel Loth equiparat, quando repentinus mortalibus supervenit interitus.
et18  in diebus Filii hominis,

18  et Li448 @ Rusch Weber ] + in die vel Li448
Numérotation du verset Lc. 17,27 
edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad {t. 4 : Erfurt, f. 1021va ; facsim., p. 202a} [Rusch, f. 1021va ] nuptias,
marg.|  ET 19   EDEBANT  ET  BIBEBANT. Non connubia vel alimenta damnantur, cum in his successionis in illis nature posita sint subsidia, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Quia enim his se totos dando, Dei iudicia contemnebant, igne vel aqua perierunt.
19  sic Rusch
usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1021va ; facsim., p. 202a} [Rusch, f. 1021va ] USQUE  IN  DIEM.  ALLEGO< RICE>. Noe arcam edificat, cum Dominus fideles in Ecclesia congregat, quam et consummatam ingreditur, cum hanc in die iudicii presentia sua illustrat. Sed dum arca edificatur iniqui luxuriantur, et dum intratur eterna damnatione plectuntur.
Numérotation du verset Lc. 17,28 
Similiter
interl.|  sic fiet impiis
sicut factum est in diebus Loth :
marg.|  SIMILITER  SICUT. Pretermisso maximo Sodomitarum scelere, sola ea commemorat, que vel levia vel nulla esse putarentur, ut intelligas quasi pena feriantur illicita. Si licita et ea sine quibus vita non ducitur, immoderatius acta igne et sulphure puniuntur.
edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et20  edificabant,

20  et Li448 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 17,29 
qua die autem exiit Loth
marg.|  LOTH.  ALLEGORICE. Loth qui interpretatur 'declinans est populus electorum', qui dum in Sodomis, id est inter reprobos (ut advena) moratur, quantum valet scelera eorum declinat. Exeunte Loth Sodoma perit, quia : « In consummatione seculi ex ibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis ».

Mt. 13, 49-50.
a Sodomis pluit
interl.|  Dominus
ignem et sulphur de celo et omnes perdidit,
Numérotation du verset Lc. 17,30 
secundum hec erit, qua die Filius hominis revelabitur.
interl.|  ita subitum et inevitabile erit
marg.|  FILIUS  HOMINIS. Qui interim apparens omnia videt, tunc apparens omnia iudicabit, quando cunctos iudiciorum suorum oblitos huic seculo conspexerit mancipatos, ut merito debeant cum ipso quem inhabitant orbe deleri.
Numérotation du verset Lc. 17,31 
In illa die21 
marg.|  IN  ILLA  DIE. Hucusque de hoc quod regnum, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat, nunc a qualibet ipse adventus expectari debeat. 'In tecto est' qui carnalia excedens velut in aura libera spiritaliter vivit. 'Vasa eius in domo' sunt concupiscentie carnales quas prius amaverat, sed superna petens in mundo reliquerat quas imminente iudicio necesse est ne repetat.

21  die Rusch ] hora Li448 Li448 @ Weber
qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne22  descendat tollere illa
interl.|  non qua iudex venit sed qua venturus est postquam venerit non poterit quisquam velle ut descendat in mundum aliquid rapere

22  ne Rusch Weber ] non Li448 Li448 @
et qui in agro similiter non redeat retro.
interl.|  qui operatur in Ecclesia plantans et rigans non respiciat spem secularem cui renuntiavit
marg.|  ET  QUI  IN  AGRO. Quod dixerat : eum qui in agro est retro non debere redire, ne de his tantum dictum videretur, qui aperte de agro redituri sunt, id est Dominum palam negaturi, ostendit multos qui cum faciem in anteriora videntur tenere, animo tamen retro respiciunt.
Numérotation du verset Lc. 17,32 
Memores estote
interl.|  ergo
uxoris Loth.
marg.|  MEMORES  ESTOTE. Uxor   Loth significat illos qui in tribulatione retro respiciunt et se a spe divine promissionis avertunt. Et ideo statua salis facta est, quia admonendo homines ne similia faciant, corda eorum condit, ne sint fatui.
Numérotation du verset Lc. 17,33 
Quicumque
marg.|  QUICUMQUE. Qui vitam carnalem (negando Christum) in mundo salvare voluerit, in futuro perdet eam. Vel qui eternam salutem anime querit, non dubitet eam dare ad mortem huius temporis.
quesierit animam suam salvam facere23  , perdet illam et quicumque24  perdiderit illam vivificabit eam.
interl.|  qui hic propter Christum perdiderit exsurgente Christo illic liberam inveniet.

23  animam suam salvam - facere Li448 Rusch ] salvare – animam suam Li448 @, animam suam – salvare Weber 24  quicumque Li448 Li448 @ Rusch ] qui Weber
Numérotation du verset Lc. 17,34 
Dico25  vobis : in26  illa nocte erunt duo in lecto uno unus assumetur et alter relinquetur.
interl.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Non de duobus hominibus sed de duobus generibus affectionum dictum est.
marg.|   In illa nocte. Id est in illa tam tenebrosa tribulatione « ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi ».   Duo in lecto , illi scilicet qui otium eligunt, neque secularibus neque ecclesiasticis negotiis occupati.   Unus , id est qui propter Deum continentie studens, que Dei sunt cogitat :"Assumetur obviam Christo in aera".   Alter relinquetur , qui vel humana laude vel qualibet corruptione statum {t. 4 : Erfurt, f. 1021vb ; facsim., p. 202b} [Rusch, f. 1021vb ] vite qua imbutus est deserit. De quo Ieremias : « Viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius ».

Mt. 24, 24.
Cf. 1Th. 4, 17 : « Rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera ».
Lam. 1, 7.

25  Dico Rusch Weber ] + autem Li448 Li448 @26  in Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 17,35 
Due erunt molentes in unum
marg.|  DUE  ERUNT  MOLENTES. Due differentie sequentium orbem rerum mobilium. Que femineo genere designantur, quia maiorum consilio reguntur, ut femine a viris que tamen in unum molunt, in quantum de suis negotiis Ecclesie usibus deserviunt, sed quidam tantum propter eterna qui habent tamquam non habentes, quidam propter temporalia qui in incerto divitiarum sperant.
una assumetur et altera relinquetur. Duo in agro unus assumetur et alter relinquetur.
interl.|  due differentie predicatorum in Ecclesia quasi in agro laborantium eorum qui Christum sincere annuntiant et eorum qui verbum Dei adulterant.
Numérotation du verset Lc. 17,36 
interl.|  assumentur vel relinquentur
Qui dixit eis :
marg.|  QUI  DIXIT. Duo querentibus unum respondet, sanctos scilicet secum assumendos, aliud subiiciendo innuit, malos scilicet a se repulsos cum diabolo damnandos.
Ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur27  aquile.
marg.|  UBICUm QUE  FUERIT etc. Ubicumque fuerit Dominus corporaliter illo congregabuntur electi, qui eius passionem humiliter imitando tamquam de carne eius saturantur, quorum per resurrectionem « renovabitur ut aquile iuventus ».

Ps. 102, 5 : « Qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquile iuventus tua ».

27  congregabuntur Rusch Weber ] + et Li448 Li448 @




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_17)