initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. *Lucae evangelium*>

Capitulum 19

Numérotation du verset Lc. 19,1 
Et ingressus perambulabat Hiericho.
marg.|  ET  INGRESSUS. Ecce camelus deposita sarcina gibbi per foramem acus transit, dum contempto censu fraudium, angustam portam que ducit ad vitam ascendit. Et quia devotione fidei ad videndum salvatorem quod natura minus habebat, ascensu arboris supplet, iuste quod rogare non audebat, dominice susceptionis benedictionem accipit quam desiderabat.
marg.|  MYSTICE. Zaccheus qui interpretatur 'iustificatus', significat credentes ex gentibus qui per occupationem temporalium depressi erant et minimi, sed a Domino sanctificati. Qui intrantem Hiericho salvatorem videre volunt, dum fidei quam in mundo attulit participare querunt. Sed turba, id est vitiorum consuetudo, que cecum clamantem increpabat, etiam hunc suspicientem tardat. Sed sicut amplius clamando cecus turbam vicit, ita pusillus terrena relinquendo, arborem crucis ascendendo, turbam obstantem transcendit, clamans cum Apostolo : « Mihi absit gloriari nisi incruce Domini » etc.

a Gal. 6, 14.
Numérotation du verset Lc. 19,2 
Et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives,
marg.|  ET  IPSE  ERAT  DIVES . Quis de se desperet, cum venit iste ad Deum cui census ex fraude ? Per hunc apparet, quia non omnis dives avarus.
sic Rusch
Numérotation du verset Lc. 19,3 
et querebat videre Iesum quis esset et non poterat pre turba
marg.|  PRE  TURBA etc. Que turba nisi imperite confusio multitudinis que verticem sapientie videre nequit.   Zaccheus ergo non in turba, sed plebem transgressus messiam quem desiderat aspicit.

Cf. Agg. 2,8.

non Rusch Weber ] om. Li448
quia statura pusillus erat.
interl.|  non malitia sed fide
Numérotation du verset Lc. 19,4 
Et precurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum
marg.|  Sycomorus, arbor est moro foliis similis, sed altitudine prestans et interpretatur 'ficus fatua', id est crux que credentes ut ficus pascit, ab infidelibus irridetur ut fatua. Quam pusillus ascendit, dum quilibet humilis et proprie infirmitatis conscius in virtute crucis gloriatur, et per hanc laudabilem fatuitatem, transeuntem prope Dominum cernit, quia si nondum ita solide ut est iam, tamen raptim, et quasi in transitu luci sapientie celestis intendit.
quia inde erat transiturus.
marg.|  QUIA  INDE  ERAT  TRANSITURUS. Illa parte ubi sycomorus, vel vbi crediturus ut et mysterium servaret et gratiam seminaret. Sic enim venerat, ut per Iudeos transiret ad gentes. Vidit itaque Zaccheum sursum. Iam enim sublimitate fidei inter fructus novorum operum, velut in fecunda altitudine operis eminebat.
Numérotation du verset Lc. 19,5 
Et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum : Zacchee,
marg.|  ET  CUM  VENISSET. Per premissos precones verbi sui, in quibus erat Iesus et loquebatur, venit ad populum nationum, qui passionis eius fide iam sublimis etiam divinitatem eius agnoscere ardet, suspiciens videt, quia per fidem a terrenis elevatum eligit eligentem se, et amat amantem se.
festinans descende
marg.|  DESCENDE. Quod descendere de sycomoro et sic in domo parare mansionem iubetur, hoc est quod Apostolus ait : « Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed iam non novimus ». 'Si enim mortuus est ex infirmitate, sed iam vivit ex virtute Dei'.

2Cor. 5, 16.
Cf. 2Cor. 13, 4 : « Nam etsi crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis ».
quia hodie in domo tua oportet me manere.
interl.|  non invitatus invitat quia si nondum audierat vocem invitantis audierat affectum
marg.|  MANEBAT . Manebat aliquando Dominus in domo principis Phariseorum, id est in Iudeorum Synagoga docebat, sed quia sabbato curantem, peccatores recipientem, {t. 4 : Erfurt, f. 1023rb ; facsim., p. 205b} [Rusch, f. 1023rb ] contra avaros disputantem et cetera digna Deo gerentem, lingua venenata capiebant, perosus facinora eorum discessit, dicens : « Relinquetur vobis domus vestra deserta ». Hodie tamen in domo pusilli Zacchei oportet illuminare, id est nove lucis gratia coruscante. in humili credentium nationum corde quiescere.

Lc. 13, 35.
sic Rusch
Numérotation du verset Lc. 19,6 
Et confestim descendit et excepit illum gaudens.

confestim Rusch ] festinans Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 19,7 
Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes : Quia ad hominem peccatorem divertisset.
marg.|  MURMURABANT. Manifestum est Iudeos semper gentium odisse, vel non intellexisse salutem. Unde et adversus Petrum dicitur : 'Quare introisti ad gentes preputium habentes ?'

Act. 11, 3.
Numérotation du verset Lc. 19,8 
Stans autem Zaccheus dixit ad Iesum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et si {t. 4 : Erfurt, f. 1023rb ; facsim., p. 205b} [Rusch, f. 1023rb ] quid aliquem defraudavi reddo quadruplum.
marg.|  STANS  AUTEM etc. Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse et   Zaccheus stans , id est in ea quam ceperat fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter innocentes probat conversatum, cum etiam ante conversationem innocenter vixit, et qui ante conversionem dimidium, post conversionem potest dare et totum.   Sed si quem defraudav i, Primum est secundum legem reddere, deinde quod remanet pauperibus erogare. Hunc fructum vite publicanus de sycomoro per sapientem stultitiam legit quod rapta reddit, propinqua relinquit, visibilia contemnit, eius quem nondum videt sequi vestigia concupiscit.

Iesum Li448 Li448 @ Rusch ] Dominum Weber Domine Rusch Weber ] om. Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 19,9 
Ait Iesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse sit
marg.|  EO  QUOD etc. Non solum qui iusti perseverant sed etiam qui de iniustitia convertuntur ad filios promissionis pertinent.
filius Abrahe.
marg.|  FILIUS. Non carne sed fide, quia sicut Abraham iussu Dei patriam ob spem future hereditatis deseruit, sic et iste qui thezaurum in celis acquirit spe.

sit filius Rusch ] inv Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 19,10 
Venit enim Filius hominis
interl.|  » Non veni vocare iustos sed peccatores »
marg.|  VENIT  ENIM etc. Etiam murmurantibus sua mysteria non dedignatur exponere, quod propter penitentiam peccatorum suscipiendam maxime ipse interram venerit, ubi et se appellat Filium hominis, ut insinuet nobis dispensationem sue pietatis.

Lc. 5, 32.
querere et salvum facere quod perierat.
interl.|  salus que olim Iudeorum domum implebat hodie populo gentium illuxit eo quod et ipse populus sit Abrahe filius
Numérotation du verset Lc. 19,11 
Hec illis audientibus adiiciens
marg.|  HEC  ILLIS. Suscepta et commdeinendata penitentia publicani divitis, per parabolam docet sibi magis penitentiam peccatorum, quam iustitiam placerum superborum, latiusque in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Iudeis de iustitia legis superbientibus se esse regnaturum. Et quia discipuli audita passione et resurrectione Hierosolymis implenda, existimabant regnum Dei mox esse venturum, hanc eorum ignorantiam illuminat, docens se primo regni sui fidem toto orbe dispersurum et in fine seculi iudicem omnium, regemque venturum.
dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
Numérotation du verset Lc. 19,12 
Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit
marg.|  NOBILIS  ABIIT. Hic est nobilis, cui cecus clamabat : « Miserere mei, filii David » et cui turbe clamabant : « Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel » qui constitutus est a Patre rex, cui date sunt gentes in hereditatem.

Lc. 18, 39.
Mt. 21, 9.
in regionem longinquam
marg.|  LONGINQUAM. Excecatos Iudeos relinquens, transit ad illuminandas gentes que longe (quia a finibus terre) clamant ad Dominum, vel quia : « Longe a peccatoribus salus ». Deus qui ubique presens, longe ab his qui idola colunt, sed et ipsi prope facti sunt in sanguine.

Ps. 118, 155.
accipere sibi regnum et reverti.
interl.|  quando in fine seculi"omnis Israel salvus erit".

Rm. 11, 25-26 : « Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob ».
Numérotation du verset Lc. 19,13 
Vocatis autem decem servis suis
marg.|  VOCATIS  AUTEM. Vocat decem servos, dum eligit discipulos littera decalogi imbutos. Dat decem mnas, dum post resurrectionem surgit et aperit sensum, ut spiritaliter intelligant legis dicta. Mna decem drachmas appendit et omnis Scripture sermo, quia vite celestis perfectionem suggerit, quasi centenarii numeri pondere fulget.
dedit eis decem mnas et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
marg.|  NEGOTIAMINI. Verba legis mystica interpretatione discussa populis offerte et ab eis confessionem fidei morumque probitatem recipite.

eis Rusch ] illis Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 19,14 
Cives autem eius oderant eum.
interl.|  id est Iudei ex quibus Christus secundum carnem non solum presentem usque ad mortem crucis oderant sed et post resurrectionem eius miserunt persecutionem apostolis et predicationem regni celestis spreverunt

eum Rusch ] illum Li448 Weber
Et miserunt legationem post illum dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
Numérotation du verset Lc. 19,15 
Et factum est ut rediret accepto regno
interl.|  hoc erit quando ille qui humilis apparuit in manifestissima claritate iudicaturus adveniet
marg.|  ET  FACTUM  EST etc. Quotidie Christus accepto regno a Patre redit, quia {t. 4 : Erfurt, f. 1023va ; facsim., p. 206a} [Rusch, f. 1023va ] peregrinantis in terra Ecclesie semper statum conspicit. Huic servo pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consumati operis examinat. Hunc prudenter laborantem ampliori gratia donat, illum luxuriosa sectantem, etiam quod dederat privat. In iudicio vero multi qui ad docendum idonei videbantur, ob negligentiam suam inter indoctos reputabuntur. Quidam simplicioris observationis devotionem inter apostolicos summa premia percipient. Qui enim recipit prophetam in nomine prophete, mercedem prophete accipiet.
et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret
interl.|  id est sciri faceret tunc enim omnium opera et cogitationes omnibus palam ostenderentur
interl.|  ut simul de iudicantibus et negotiatis iudicet
Numérotation du verset Lc. 19,16 
Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
marg.|  VENIT  AUTEM etc. Primus servus ordo doctorum in circumcisione missus, qui unam mnam negotiaturus accepit, quia « unum Deum, unam fidem, unum baptisma » missus est predicare, sed decem acquirit dum populum sub lege constitutum docendo sibimet associat.

Cf. Eph. 4, 5 : « Unus Dominus, una fides, unum baptisma ».
Numérotation du verset Lc. 19,17 
Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis10 
interl.|  non tua querens
marg.|  IN  MODICO etc. Modicum est quidquid in presenti percipimus donorum ad comparationem futurorum : « Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus ».

1Cor. 13, 9.

10  fuisti fidelis Li448 Li448 @ Rusch ] inv Weber
eris potestatem habens supra decem civitates.
Numérotation du verset Lc. 19,18 
Et alter venit dicens :
marg.|  ET  ALTER  VENIT. Bonus ordo vocaturus gentes et Iudeos missurus interfici qui noluerunt super se Christum regnare, hanc premisit comparationem, ne diceretur nihil dederat populo Iudeorum unde melior possit fieri, ut quid exigeretur ab eo qui nihil recepi ? Ex una mna quinque facit qui moralia habet propter quinque sensus.
Domine, mna tua fecit quinque mnas.
marg.|  QUINQUE  MNAS. Qui ad preputium missus est, cui Dominus mnam unam eandemque fidem que circumcisioni credita est ad predicandum commisit, que quinque mnas facit, quia gentes quinque sensibus corporis mancipatas ad gratiam fidei evangelice convertit.
Numérotation du verset Lc. 19,19 
Et huic ait : Et tu esto supra quinque civitates.
interl.|  id est ex earum animarum quas imbuisti fide et conversatione magnus sublimisque esto ut non tantum de tuis sed etiam de auditorum profectibus honoreris
marg.|  DECEM  CIVITATES. Decem civitates sunt 'anime per legis verba ad gratiam evangelii pervenientes', quibus tunc glorificandus preponitur, qui eius pecuniam verbi digne Deo commendaverit. Unde Apostolus : « Que est spes nostra, aut gaudium, aut corona glorie ? Nonne vos ante Dominum Iesum ? »

1Th. 2, 19.
Numérotation du verset Lc. 19,20 
Et alter11  venit
interl.|  tertius servus sunt illi qui post collectos Iudeos et gentes negligenter utuntur commisso predicationis officio

11  alter Rusch Weber ] tertius Li448 Li448 @
dicens : Domine, ecce mna tua quam habui repositam in sudario,
marg.|  IN  SUDARIO. In sudario pecuniam reponit qui ad predicandum idoneus officium predicandi vel suscipere renuit, vel susceptum non bene gerit, sed percepta dona sub otio temporis abscondit secum dicens : sufficit mihi ut de me rationem reddam, cur aliis predicem ? Vel de aliis cogar reddere rationem ? Cum etiam apud Deum illi sunt inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant creatorem cognoscere.

Cf. Rm. 1, 18-20 : « Revelatur enim ira Dei de celo super omnem impietatem, et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent : quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque eius virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles ».
Numérotation du verset Lc. 19,21 
timui enim te quia homo austerus12  es.
interl.|  quam ardua est via que ducit ad vitam et quia quanto gradus altior, tanto casus gravior

12  austerus Li448 Li448 @ Rusch ] austeris Weber
Tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti.
marg.|  METIS  QUOD. Metit enim Deus ubi non seminavit, id est etiam eos impietatis reos tenet, quibus legis verbum vel evangelii non ministravit. Timens ergo periculum iudicii, requiescam ab administratione verbi.
marg.|  MYSTICE. Mattheus : « Metis ubi non seminasti », precidis falce iudicii eos quibus legem non commisisti, « et congregas ubi non sparsisti », congregas in regno tuo bonos, etiam de gentibus et de eorum comparatione qui naturalem legem servant, damnas eos qui negligunt etiam scriptam.
marg.|  MYSTICE. Per duos servos 'fideles utriusque populi doctores'. Per servum nequam 'malos catholicos'. Per decem et quinque mnas 'credentes populi'. Per inimicos 'qui verbum Dei vel numquam audire vel male interpretando corrumpere malunt'. Per messionem ruris non seminati 'quos verbum Dei nec audire contigit'. His quinque personis genus hominem in die iudicii discutiendum signatur.

Mt. 25, 24.
Numérotation du verset Lc. 19,22 
Dicit ei : De ore tuo te iudico serve nequam.
interl.|  quia piger ad exercendum officium, superbus ad accusandum Domini iudicium
Sciebas quod ego homo austerus13  sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1023vb ; facsim., p. 206b} [Rusch, f. 1023vb ] SCIEBAS. Quod putaverat pro excuratione dixisse vertitur in culpam. Si me ita durum et crudelem noveras, quare ista cogitatio non incussit tibi timorem ut scires me mea diligentius quesiturum ?

13  homo austerus Rusch ] austerus homo Li448 Li448 @, austeris homo Weber
Numérotation du verset Lc. 19,23 
Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam
marg.|   Pecuniam. Id est evangelicam predicationem, peratisque fidelium cordibus non intimasti.   Meam non tuam. Unde Apostolus : « Si quis loquitur quasi sermones Dei ».

1Pt. 4, 11.
et ego veniens cum usuris utique exegissem illud14   ?
marg.|  merita discutiens
marg.|  CUM  USURIS. Qui verbi pecuniam a doctore emit credendo, necesse est ut cum usuris solvat operando, vel de accepto verbi fenore usuras solvit qui ex eo quod audit, etiam alia studet intelligere.

14  illud Rusch Weber ] illam Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 19,24 
{t. 4 : Erfurt, f. 1023vb ; facsim., p. 206b} [Rusch, f. 1023vb ] Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet.
marg.|  AUFERTE. Collatam gratiam amittit qui predicando aliis communicare neglexit. Auget vero illi qui in ea laboravit. Sicut regium chrisma quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit Spiritus enim Domini qui a Saul recessit, directus est a die illa et deinceps in David.

Cf. 1Rg. (1Sm.) 16, 1-14.
Numérotation du verset Lc. 19,25 
Et dixerunt ei15   : Domine, habet decem mnas.

15  ei Rusch Weber ] illi Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 19,26 
Dico autem vobis, quia omni16  habenti
interl.|  utenti eo quod habet

16  omni Li448 @ Rusch Weber ] om. Li448
dabitur et abundabit17  ab eo autem qui non habet et quod habet
interl.|  qui non utitur
marg.|  ET  ABUNDAVIT.  MYSTICE. Cum 'omnis Israel salvus erit', tunc plenitudo spiritalis gratie quam modo torpenter exercemus doctoribus illius temporis abundanter conferetur.

Cf. Rm. 11, 26 : « et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob ».

17  et abundabit Li448 Rusch ] om. Li448 @ Weber
auferetur ab eo.
Numérotation du verset Lc. 19,27 
Verumtamen inimicos meos illos
interl.|  id est Iudeos et omnes nolentes converti ad Christum
qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me.
Numérotation du verset Lc. 19,28 
Et his dictis, precedebat ascendens18  Hierosolyma.
marg.|  ET  HIS  DICTIS. Finita parabola vadit Hierosolymam, ut ostenderet de eiusdem maxime civitatis eventu parabolam fuisse premissam, que non longe post et ipsum occisura, ob odium regni eius hostili clade sit peritura.

18  ascendens Li448 Li448 @ Rusch ] + in Weber
Numérotation du verset Lc. 19,29 
Et factum est cum appropinquasset ad Bethphage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti
interl.|  venit ad montem Oliveti ut novellas olivas in sublimi virtute plantaret
marg.|  AD  BETHPHAGE.   Bethphage viculus sacerdotum in monte Oliveti et interpretatur 'domus bucce'.   Bethania villa vel civitas in latere eiusdem montis et dicitur 'domus obedientie'. Has Dominus Hierosolymam venturus presentia sua sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo pie confessionis donis et obedientie spiritalis implevit. Que bene in monte Oliveti sunt posite, id est in ipso Domino qui nos unctione spiritalium chrismatum et conscientie pietatatisque luce refovet, et quia non vult"abscondi civitatem supra se positam", mittit discipulos in castellum quod est contra eos, ut per eos totius contrapositi orbis munitiones penetret.

Cf. Mt. 5, 14 .
misit duos discipulos suos
marg.|  propter scientia veritatis et munditiam operis vel gemine dilectionis sacramentum toto orbe predicandum. Vel propter duos ordines predicatorum : unum in circumcisione, alterum in gentibus
Numérotation du verset Lc. 19,30 
dicens : Ite in castellum quod contra vos19  est, in quod introeuntes invenietis
marg.|  INTROEUNTES  INVENIETIS. Introeuntes in mundum predicatores inveniunt populum nationum, perfidie vinculis irretitum, liberum et lascivum, cui nemo unquam hominum sedit, id est nullus rationalis doctor frenum correctionis posuit qui vel linguam a malo prohiberet, vel in artam viam vite ire cogeret. Nemo indumenta salutis quibus calefieret utilia suadendo contulit. 'Nemo sedit', quia nullus stultitiam eius de primendo correxit.

19  vos Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
pullum asine
marg.|  PULLUM  ASINE. Tres evangeliste qui grece scripserunt pullum tantum commemorant. Mattheus qui hebraice scripsit etiam asinam solutam et adductam refert ut hebree quoque gentis si penituerit non desperandam monstrat esse salutem.

Cf. Mt. 21, 2.
alligatum
interl.|  alieni alligant ut possideant Christus solvit ut teneat
marg.|  ALLIGATUM. Alligatus vinculis perfidie, in quo addictus vel astrictus Domino errore famulabatur, sed dominatum sibi vendicare non poterat, quem Dominum fecerat non natura sed culpa, et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur. Nam etsi multi dii et domini, generaliter tamen unus Deus et unus Dominus. Marcus ait : « Ante ianuam ligatum », quia extra Christum quicumque est foris est in via, qui in Christo est foris non est. In bivio ergo ligatus stabat qui non unam fidei viteque viam tenebat, sed pluribus erroribus deserviebat de quibus aperte subditur :   Solventibus autem

Mc. 11, 4.
cui nemo umquam hominum sedit. Solvite illum
interl.|  "Quecumque solveritis in terra erunt soluta et in celo"

Cf. Mt. 18, 18 : « Et quecumque solveritis super terram, erunt soluta et in celo ».
et adducite.
Numérotation du verset Lc. 19,31 
Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? Sic {t. 4 : Erfurt, f. 1024ra ; facsim., p. 207a} [Rusch, f. 1024ra ] dicetis ei : Quia Dominus operam eius desiderat.
marg.|  QUID  SOLVITIS. Qui solvendo pullo contradixerant, audito nomine quiescunt, quia magistri errorum qui doctoribus ad salutem gentium venientibus obsistunt, suas tenebras defendunt, donec miraculis attestantibus veri possessoris virtus emineat. Sed postquam dominice fidei potestas apparet, cedentibus adversariorum querelis, cetus qui Deum corde portet adducitur.
Numérotation du verset Lc. 19,32 
Abierunt autem qui missi fuerant20  et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum21  .

20  fuerant Rusch ] erant Li448 Li448 @ Weber 21  stantem pullum Rusch Weber ] inv Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 19,33 
Solventibus autem illis pullum
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1024ra ; facsim., p. 207a} [Rusch, f. 1024ra ] SOLVENTIBUS  AUTEM  ILLIS  PULLUM. Non despicias hunc asellum, quia sicut in vestitu ovium sunt lupi rapaces, ita sub exuviis corporis quod nobis est commune cum beluis, mens Deo plena vegetatur.
dixerunt domini eius ad illos : Quid solvitis pullum ?
marg.|  DIXERUNT  DOMINI  EIUS. Multos habebat dominos qui non uni superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum raptabatur ad varios errores.
Numérotation du verset Lc. 19,34 
At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.
Numérotation du verset Lc. 19,35 
Et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum imposuerunt Iesum.
marg.|  IMPOSUERUNT  IESUM. Dum populos gentium portat Christum, discipuli in via vestimenta sternunt, quia corporis sui exuentes amictum, simplicibus sanguine suo viam parant, ut in offenso gressu mentis, Hierosolymam quo Christus ducit tendant, id est ad veram pacis visionem.
Numérotation du verset Lc. 19,36 
Eunte22  autem illo substernebant
marg.|  SUBTERNEBANT  VESTIMENTA. Iuxta alios evangelistas, non discipuli sed turba substernebat, que martyrum exempla sequens carnem per abstinentiam edomat, ut Domino iter admentem paret et sequentibus bona prebeat exempla.

22  Eunte Rusch Weber ] Exeunte Li448 Li448 @
vestimenta sua in via
marg.|  VESTIMENTA  SUA. Vestimenta apostolorum 'doctrina virtutum' vel 'discretio Scripturarum et gratia spiritalis', quibus illi corda hominem prius nuda et frigida contegunt, ut mereantur habere sessorem Christum.
Numérotation du verset Lc. 19,37 
et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti,
marg.|  AD  DESCENSUM  MONTIS. Descendente Domino de monte Oliveti, id est humiliante se ad infirmitatem nostre carnis, illo qui erat in forma Dei, cum eo descendunt turbe, id est humiliantur sub manu eius qui misericordia indigent, ut ab eo exaltentur.
ceperunt omnes turbe descendentium23  gaudentes laudare Deum
marg.|  GAUDENTES  LAUDARE  DEUM. Frequenter ingressus est civitatem Hierusalem, sed non cum his laudibus non rex vocatus, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est ut amplius eorum adversum se excitaret invidiam, quia iam tempus passionis instabat.

23  descendentium Li448 Rusch ] descen. Li448 @, discentium Weber
voce magna super omnibus
marg.|  SUPER  OMNIBUS. Maxime de resurrectione Lazari que nuper facta erat. Nam et propterea obviam venit ei turba, quia hoc signum factum audierant ab eo. Laudant etiam de signis et doctrina que fecit cum ascendit ad diem Scenophegie24  quod Iohannes narrat.

Cf. Io. 7, 2.
24  Scenophegie] scrips. , scenophagie Rusch
quas viderant virtutibus
Numérotation du verset Lc. 19,38 
dicentes : Benedictus
interl.|  ab omnium peccato singulariter immunis et immunes faciens
marg.|  BENEDICTUS. Turba post modicum crucifixura, regem appellat, expectatum secundum carnem David filium venisse declarat, ut adversum se testimonium extorqueatur invitis.
qui venit rex in nomine Domini,
interl.|  » Ego veni in nomine Patris mei »

Io. 5, 43.
pax in celo et gloria in excelsis.
marg.|  PAX  IN  CELO. Sicut nascente Domino hominem et angelorum agmina celestia decantabant : 'Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus'. Sic eidem mox trium phaturo homines concinunt : pax in celo et gloria in excelsis.

Cf. Lc. 2, 14 : « Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis ».
Numérotation du verset Lc. 19,39 
Et quidam Phariseorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.
interl.|  turbas laudantes vel apostolos ad laudandum instituentes
marg.|  MAGISTER  INCREPA. Mira invidentium dementia quem vera docentem {t. 4 : Erfurt, f. 1024rb ; facsim., p. 207b} [Rusch, f. 1024rb ] noverant, cum magistrum appellari audiunt, discipulos eius quasi melius edocti, redarguendos estimant quos ille instituerat, quem Deum apparet esse per miracula.
Numérotation du verset Lc. 19,40 
Quibus ipse ait : {t. 4 : Erfurt, f. 1024rb ; facsim., p. 207b} [Rusch, f. 1024rb ] Dico vobis quia si hi tacuerint lapides clamabunt.
marg.|  LAPIDES  CLAMABUNT. Crucifixo Domino, apostolis pre timore tacentibus petre que scisse sunt, apertis monumentis, Deum et mundi Dominum aperte clamabant.
marg.|  MYSTICE. Si cecitas contigerit in Israel, ut a laude Dei conticeat, populus gentium mollito corde lapideo creatorem suum credet et annuntiabit.
Numérotation du verset Lc. 19,41 
Et ut appropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens :
marg.|  ET  UT  APPROPINQUAVIT etc. Quod Dominus secundum historiam semel fecit. Hoc quotidie per electos suos in Ecclesia agit : plangit reprobos qui nesciunt cur planguntur, sed exultant in rebus pessimis, qui si damnationem suam previderent, seipsos cum electorum lacrimis plangerent, qui in perversitate sua diem suum hic habent, in qua et pacem habent ex abundantia temporalium, et supplicia nunc absconduntur ab oculis eorum qui refugiunt futura previdere, que temporalem letitiam perturbent. Sed venient dies quando animas exeuntes a corporibus demones inimici circumdabunt vallo, trahentes eas ad societatem sue damnationis. Et undique circumdabunt et coangustabunt, quando non solum operis sed etiam locutionis et cogitationis iniquitates ante oculos eorum replicabunt et ad terram prosternent, cum caro in puluerem redigetur. Filii etiam cadent, cum in illa die peribunt omnes cogitationnes eorum que cogitationnes etiam per lapides signantur, cum subditur :   Et non relinquitur lapidem super lapidem. Perversus enim cum perverse cogitationi perversiorem adiicit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur et hoc ideo quia non cognoveris tempus visitations tue. Perversam enim animam Deus visitat, aliquando precepto, aliquando flagello, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis tradetur, cum quibus in eterno iudicio damnationis satietate colligatur.
Numérotation du verset Lc. 19,42 
Quia si cognovisses et tu
interl.|  ruinam que imminet
interl.|  subaudis flevisses que modo exultas
et quidem in hac die tua que ad pacem tibi,
marg.|  AD  PACEM etc. Dum carnem das voluptatibus mala ventura non prospiciens, habes bona presentia que ad pacem possunt esse temporalem. Et cur hoc subdit ? Scilicet quia non previdet mala que ei eventura sunt. Si enim previderet in presentibus prosperis leta non fuisset.
nunc autem25  abscondita sunt ab oculis tuis.
interl.|  non prudenter superventure miserie nunc tempore letitie

25  autem Li448 @ Rusch Weber ] om. Li448
Numérotation du verset Lc. 19,43 
Quia venient dies in te
interl.|  ecce pena quam imminentem ignorant
et circumdabunt te inimici tui
interl.|  Romani principes
vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
Numérotation du verset Lc. 19,44 
et26  ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tue.
marg.|  ET  NON  RELINQUENT. Cum Hierusalem modo sit constructa extra portam ubi Dominus crucifixus erat, apparet illam Hierusalem ex toto fuisse destructam, cui unde eversio contigerit subditur :   Eo quod non cognoveris tempus visitationis tue , id est adventum filii Dei in carne.

26  et Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 19,45 
Et ingressus in templum cepit eicere vendentes27  et ementes
marg.|  ET  INGRESSUS. Post enumerata mala, ingressus templum eiecit vendentes et ementes, per hoc innuens quod ruina populi maxime ex sacerdotum culpa fuit, dum enim vendentes et ementes percutit, ostendit unde radix perditionis processit.

27  vendentes Rusch ] + in illo Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 19,46 
dicens28   : Scriptum est29  quia domus mea domus orationis est, vos autem
interl.|  qui ad hoc in templo residetis vel ut non dantes munera corporaliter persequamini vel dantes spiritaliter necetis
marg.|  MORALITER. Sicut in civitate est templum, sic in plebe fideli vita religiosorum. Sed multi dum pro religionis habitu sacrorum ordinum locum percipiunt, religionis officium in mercimonum terrene negotiationis convertunt. In templo vendit qui hoc quod quibusdam iure competit ad premium largitur. Iustitiam vendit qui hanc {t. 4 : Erfurt, f. 1024va ; facsim., p. 208a} [Rusch, f. 1024va ] pro premii acceptione servat. Emit in templo, quia dum hoc quod proximo iure debet negat, dato patronis premio, emit peccatum. Quibus dicitur : 'Fecistis domum meam speluncam latronum', quia dum perversi locum tenent religionis, ibi per malitiam occidunt ubi per orationem vivificare debuerunt. Sed quia contra perversa per sacras paginas nos indesinenter instruit. Recte subditur :   Et erat docens in templo . Domus Dei est 'conscientia fidelium', quam facit speluncam latronum qui relicta simplicitate sanctitatis, illud meditatur agere unum proximum innocentem possit ledere. Sed e contra Dominus mentes fidelium ad cavenda mala erudit.

28  dicens Rusch ] + illis Li448 Li448 @ Weber 29  Cf. Is. 56, 7.
fecistis illam30  speluncam latronum31  .

30  illam Rusch Weber ] eam Li448 Li448 @31  Cf. Ier. 7, 11.
Numérotation du verset Lc. 19,47 
Erat32  docens quotidie in templo.
marg.|  quia Dominus nec indignis verba predicationis subtrahit post vigorem discipline iniectis perseverat in gratia docendi

32  Erat Rusch ] et praem. Li448 Li448 @ Weber
Principes autem sacerdotum et scribe et principes plebis {t. 4 : Erfurt, f. 1024va ; facsim., p. 208a} [Rusch, f. 1024va ] querebant illum perdere
interl.|  quia quotidie docebat in templo et eiiciebat latrones recipiebat laudem turbarum
marg.|  QUEREBANT  ILLUM. Ideo non poterant illum perdere, quia timebant tumultum populi. Vel ideo volebant perdere, quia neglecto suo magisterio totum populum videbant ad eius doctrinam confluere.
Numérotation du verset Lc. 19,48 
et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat audiens illum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_19)