initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. Lucae evangelium**>

Capitulum 2

Numérotation du verset Lc. 2,1 
Factum est autem in diebus illis
interl.| interl.| quibus crescebat Iohannes vel quibus Maria in domum reversa est post tres menses quibus cum Elisabeth mansit||
exiit edictum a Cesare Augusto ut describeretur
marg.| marg.| UNIVERSUS  ORBIS. BEDA. AMBROSIUS. Multe gentes erant quibus non imperabat Augustus, sed his verbis regnum Christi exprimitur qui omnibus erat imperaturus. Quis enim posset totius orbis professionem exigere, nisi qui totius orbis habebat imperium?||
universus orbis.
interl.| interl.| vel ut censum profiteretur universus orbis terre||
marg.| marg.| EXIIT  EDICTUM A  CESARE  AUGUSTO. Beda Venerabilis BEDA. Augustus duodecim annis circa nativitatem Christi in pace regnavit ut etiam ad litteram completum videatur illud propheticum :"Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas in falces nec levabit gens contra gentem glaudium". Pacatissimo autem tempore voluit Christus nasci, quia pacem magnopere quesivit et amavit, quia pacis amatores semper invisit. Voluit etiam ut discipuli quos ad predicandum missurus erat quocumque vellent securi transire possent et ab imminentium seditionum fervore tremenda Romani nominis umbra protegerentur.||
marg.| marg.| Nascituro Domino describitur mundus, quia ille apparebat in carne qui electos suos ascriberet in eternitate. In quo nomen Augusti vere impletur qui suos augere sufficiens, censoribus sue professionis non pecunie, sed fidei oblatione signare precepit, quia dum professio secularis obtenditur spiritalis impletur. Abolito autem censu Synagoge vetusto, novus census Ecclesie paratur qui tormenta non exigit sed aufert, qui non uno numismate sed una signatur fide.||
marg.| marg.| Quietissimum et pacatissimum erat regnum, quia una descriptione totum mundum conclusit.||
marg.| marg.| Propterea census datus est ut sciret rex numerum hominum et magnitudinem. Hic primum Iudea facta est stipendiaria Romanis.||

Cf. Is. 2, 4 : « Et iudicabit gentes, et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prelium »
Numérotation du verset Lc. 2,2 
Hec descriptio
interl.| interl.| hec professio||
prima facta est
marg.| marg.| PRIMA. Beda Venerabilis BEDA. Iam diversis temporibus plereque partes terrarum leguntur descripte, sed hec est  prima earum que totum orbem concluserunt que professio est mentium, quia nullus excluditur. Vel certe tunc primum cepit quando Cyrinus a Cesare Syriam missus est, censor patrimoniorum futurus.||
a preside Syrie
marg.| marg.| SYRIE. Syria in qua Iudea est media et quasi umbilicus est totius terre. Census ergo primum in medio terre exigitur, ut inde postea usque ad fines terre exigeretur et redderetur.||

a CorS1 Li448@ Li448 Rusch] om. CorS1 (greca littera non habet a et planior hic et verior est) Weber
Cyrino
interl.| interl.| dominico||
marg.| marg.| CYRINO. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Historico more scribens ut seriem temporis designet, nomen presidis tamquam consulis, signi gratia huic libro ascribit. Nam si consules ascribuntur tabulis emptionis, quanto magis redemptori omnium debuit tempus ascribi ? Habemus hic omnia que in contractibus esse solent. Vocabulum summam potestatem gerentis, diem, locum, causam, testes etiam qui adhiberi solent. Hos quoque nativitati sue et generationi Christus adhibuit qui signarent evangelium dicens :"Vos eritis mihi testes in Hierusalem".||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Sicut imperante Augusto et presidente Cyrino ibant singuli in suam civitatem ut profiterentur censum, sic modo imperante Christo per doctores Ecclesie presides profiteri debemus censum iustitie. Subeamus iugum quod leve est veniamus ad requiem animarum que est patria nostra. Et {t. 4 : Erfurt, f. 993rb ; facsim., p. 145b} [Rusch, f. 993rb ] sicut Cesari solvebatur denarius qui decem nummos habebat, qui etiam nomine Cesaris titulabatur, sic offeramus regi nostro decalogum legis in quo vultum nostri regis, id est agnitionem voluntatis eius inveniemus. Quem denarium quasi sacculo inclusum portamus in via cum in occulta conscientie meditatione servamus. Proferemus autem cum"regem in decore suo contuebimur", vel etiam proferimus cum"ea que in tenebris discimus in lumine dicimus et quod in aure audivimus. predicamus in tectis".||

Cf. Act. 1, 8 : « Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudea et Samaria et usque ad ultimum terre ».
Cf. Is. 33, 17 : « Regem in decore suo videbunt oculi eius, cernent terram de longe ».
Cf. Mt. 10, 27 : « Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine et quod in aure auditis, predicate super tecta ».
Numérotation du verset Lc. 2,3 
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
interl.| interl.| ut nullus extra Ecclesiam Deo censum reddat||
Numérotation du verset Lc. 2,4 
Ascendit autem et Ioseph a Galilea de civitate Nazareth
marg.| marg.| NAZARETH. Beda Venerabilis BEDA. Quotidie Dominus in Nazareth concipitur, in Bethleem nascitur, cum aliquis flore verbi suscepto se domum eterni panis operando efficit. Quasi in alvo virginali concipitur in corde credentis per fidem, generatur per baptisma. Quotidie Dei genitrix Ecclesia suum comitata doctorem de rota mundi in civitatem confessionis et laudis ascendens censum sue devotionis regi eterno persolvit. Que quasi alii desponsata, sed ab alio fecundatur dum proposito sibi pontifici visibiliter iungitur, sed invisibili spiritus virtute cumulatur. Unde Ioseph 'auctus' interpretatur, indicans ipso nomine quod instantia loquentis magistri nihil valet, nisi augmentum superni iuvaminis ut audiatur acceperit.||
in Iudeam
interl.| interl.| ubi conceptus est Christus||
civitatem David
interl.| interl.| qui gerebat typum Christi||
que vocatur Bethleem
interl.| interl.| domus panis quia ibi natus est qui suos reficit eterno pane||
eo quod esset de domo et familia David
interl.| interl.| in preconium futuri||
Numérotation du verset Lc. 2,5 
ut profiteretur {t. 4 : Erfurt, f. 993rb ; facsim., p. 145b} [Rusch, f. 993rb ] cum Maria desponsata sibi uxore pregnate.
interl.| interl.| ubi profiterentur iustus et virgo nisi ubi Christus nascitur, id est in pacato corde prope est verbum in corde tuo et in ore tuo||
Numérotation du verset Lc. 2,6 
Factum est autem cum essent ibi
interl.| interl.| non in domo parentum sed in via nascitur quia per humanitatem quasi in alieno nascebatur non secundum potestatem sed secundum naturam||
marg.| marg.| FACTUM  EST  AUTEM. Alibi concipi, alibi nasci Dominus voluit ut, insidiantis Herodis, furorem facilius evaderet.||

essent ibi Li448 Rusch Weber] inv. Li448@
impleti sunt dies ut pareret.
marg.| marg.| Humilitas Christi commendatur quia non solum incarnari sed etiam illo tempore nasci voluit quo mox natus censui Cesaris propter nostram liberationem subderetur.||
Numérotation du verset Lc. 2,7 
Et peperit filium suum primogenitum
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. Non post quem alii sed ante quem nullus||
et pannis eum involvit et reclinavit eum in presepio
interl.| interl.| ponitur in presepio, id est corpus Christi super altare||
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. Ut sancta animalia carnis sue frumento reficiat qui panis est angelorum||
marg.| marg.| PANNIS  EUM  INVOLVIT. Vilibus induitur  pannis ut stolam immortalitatis reciperemus. Manus et pedes stringuntur ut manus nostre ad bene operandum, pedes in viam pacis dirigantur. Parvulus factus ut nos perfecti simus.||

eum Li448 Rusch Weber] om. Li448@
quia non erat ei locus
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. Loco eget ut nos plures in celis habeamus mansiones.||

ei Li448@ Li448 Rusch] eis Weber
in diversorio.
marg.| marg.| LOCUS IN  DIVERSORIO. Diversorium est domus inter duos muros, duas ianuas habens. Figurat Ecclesiam inter paradisum et mundum.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. In diversorio ut in via nascitur qui ait : « Ego sum via » qua ad patriam"veritatis" et"vite" veniamus.||

Cf. Io. 14, 6 : « Dicit ei Iesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me ».
Numérotation du verset Lc. 2,8 
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis
marg.| marg.| ET PASTORES. Beda Venerabilis BEDA. Nato summo pastore, pastores ab insidiis noctis gentium greges more pecudum prius viventes vigilando defendunt et in aulam Dei congregant. Quibus bene vigilantibus angelus apparet et eos claritas circumfulget, quia illi pre ceteris sublimia videre merentur qui fidelibus sollicite presunt, super quos divina gratia largius coruscat.||
supra gregem suum.
interl.| interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Grex 'populus', nox 'seculum', pastores 'sacerdotes' vel etiam 'angeli'||
Numérotation du verset Lc. 2,9 
Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos
marg.| marg.| ET ECCE  ANGELUS. Beda Venerabilis BEDA. Et concipiendum et conceptum et natum Dominum celi cives testantur ut et mortales sufficienter imbuant et suum auctori servitium impendant.||
et claritas Dei circumfulsit illos
interl.| interl.| ut non solum voce sermonis sed etiam divine lucis claritate ortus veri luminis astruatur||
marg.| marg.| CIRCUMFULSIT. Beda Venerabilis BEDA. Id est ex omni parte illorum fulsit radios sui luminis aspersit, quod in tota Veteris Testamenti serie non invenitur. Consonat autem qui ait : « Nox precessit dies autem appropinquavit. Ergo abiciamus opera tenebrarum et induamur arma lucis ».||

Rm. 13, 12.
et timuerunt timore magno.
Numérotation du verset Lc. 2,10 
Et dixit illis angelus : Nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. fidelium de cunctis diversitatibus gentium congregando eternum gaudium nuntiatur||
Numérotation du verset Lc. 2,11 
quia natus est vobis hodie {t. 4 : Erfurt, f. 993va ; facsim., p. 146a} [Rusch, f. 993va ] salvator qui est Christus Dominus
interl.| interl.| homo et Deus||
marg.| marg.| HODIE. Cum nox esset, non ait : 'hac nocte' sed hodie, quia scilicet gaudium {t. 4 : Erfurt, f. 993va ; facsim., p. 146a} [Rusch, f. 993va ] venerat nuntiare. Ubi tristia geruntur, noctis mentio solet fieri ut « scandalum patiemini in me nocte ista ».||

Mt. 26, 31.
in civitate David.
interl.| interl.| in Bethleem unde David natus||
Numérotation du verset Lc. 2,12 
Et hoc vobis signum,
interl.| interl.| signum salutis fidelibus humilitas salvatoris que est opposita superbie per quam mors in mundum intravit||
invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio.
marg.| marg.| INFANTEM  PANNIS. Beda Venerabilis BEDA. Crebris infantia salvatoris et angelorum testimoniis et evangelistarum est inculcata ut mentibus nostris altius infigatur quid pro nobis sit factus. In quo humilitas notatur quia"cum esset dives pauper pro nobis factus est, ut inopia sua nos ditaret".||

2Cor. 8, 9 : « Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis ».
Numérotation du verset Lc. 2,13 
Et subito facta est cum angelo
interl.| interl.| ne parva unius angeli videatur auctoritas||
multitudo militie celestis
interl.| interl.| que Christum ducem sequitur||
laudantium Deum et dicentium :
marg.| marg.| MULTITUDO  MILITIE  CELESTIS etc. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Bene angelorum nominatur exercitus qui sequebantur militie ducem qui contra malignos spiritus ad tutelam nostram angelorum ordinat exercitus.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Uno evangelizante multitudo consonam in laudem prorumpit, ut et officium suum Deo impendat et nos instruat ut quotiens sacram eruditionem ex fratris ore audimus, Deo laudes corde, ore, opere reddamus. Quia vero Deus et homo nascitur, hominibus pax cum ipsis angelis, Deo canitur gloria qui ab angelis pro nostra redemptione glorificatur.||
Numérotation du verset Lc. 2,14 
Gloria in altissimis Deo et in terra pax
marg.| marg.| ET IN TERRA  PAX. Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant. Sed quia cognovimus regem nostrum recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat.||
hominibus bone voluntatis.
interl.| interl.| «Pax multa diligentibus legem tuam Domine, et non est illis scandalum ».||
marg.| marg.| HOMINIBUS  BONE  VOLUNTATIS. Beda Venerabilis BEDA. Qui suscipiunt natum Christum non his qui audita eius nativitate sunt turbati et eum persecuti : « Non est pax impiis dicit Dominus ».||

Ps. 118, 165.
Is. 48, 22.

hominibus Li448@ Li448 Rusch] in praem. Weber
Numérotation du verset Lc. 2,15 
Et factum est ut discesserunt angeli ab eis in celum pastores loquebantur ad invicem :
interl.| interl.| credentes verbis angeli pastores, testimonium dant vero agno||
marg.| marg.| PASTORES  LOQUEBANTUR. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Non sit vilis persona pastorum, quia quo vilior ad prudentiam, eo pretiosior ad fidem. A pastoribus fidem Maria colligit. A pastoribus populus ad Dei reverentiam congregatur. Mirati sunt enim de his que dicebantur a pastoribus ad illos.||

angeli - ab eis Rusch] inv. Li448@ Li448 Weber
Transeamus usque Bethleem
interl.| interl.| non aspiciamus retro nec ad dexteram vel sinistram nisi in solum Christum||
marg.| marg.| TRANSEAMUS.  MORALITER. Sic nos abiectis carnalibus concupiscentiis, cogitatione et desiderio mentis in supernam domum vivi panis debemus transire, illum amando qui pro nobis caro factus est ut ad eius visionem perveniamus.||

Cf. Io. 1, 14 : « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam eius, gloriam quas unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis ».
et videamus hoc verbum
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Quod in principio apud Patrem factum est caro et sic ostensum nobis quod in deitate non poterat videri||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Cum caro Domini videtur Verbum videtur quod est Filius||
quod factum est
interl.| interl.| caro||
quod fecit Dominus
interl.| interl.| Quod 'Dominus' Pater et Filius et Spiritus sanctus fecit, id est incarnari constituit et sic factum ostendit||
et ostendit nobis.
Numérotation du verset Lc. 2,16 
Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph
interl.| interl.| ministros nativitatis||
marg.| marg.| ET VENERUNT  FESTINANTES. Beda Venerabilis BEDA. Non cum desidia Christi querenda est presentia. Ideo pastores sine mora inveniunt, quia non ficta fide currunt videre que audierant. Horum exemplum pastores Ecclesie, immo cuncti fideles imitari debent ut fide et virtute proficiant et celesti oraculo erecti, precedentium patrum vitam in qua panis vite semper et servatur et reficit quasi Bethleem portas contemplando subeant. Ibi catholice Ecclesie pulchritudinem quasi Mariam et doctorum cetum quasi Ioseph et humilem mediatoris adventum Scripture paginis insertum quasi in presepio invenient.||
et infantem
interl.| interl.| hominem natum||
positum in presepio.
interl.| interl.| in carne||
Numérotation du verset Lc. 2,17 
interl.| interl.| carnem||
marg.| marg.| VIDENTES  AUTEM . Visio Dei cognitio Dei est, et hec est sola vita hominum ut cognoscant verum Patrem et quem misit Iesum Christum esse unum Deum.||

Cf. Io. 17, 3 : « Hec est autem vita eterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum ».

ergo Rusch] autem Li448@ Li448 Weber
autem] sic Rusch
cognoverunt
interl.| interl.| recto ordine per cognitionem nativitatis venerunt ad cognitionem Verbi||
de verbo
interl.| interl.| quod erat in principio||
quod dictum erat illis de puero hoc.
Numérotation du verset Lc. 2,18 
Et omnes qui audierant mirati sunt et de his que dicta erant a pastoribus ad ipsos.
marg.| marg.| MIRATI  SUNT. Mirantur et de mysterio Incarnationis et de tanta pastorum attestatione qui fingere audita nescirent, sed simplici facundia vera predicarent. Sic Dominus non rhetores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Sic et in veteri Testamento sue dispensationis nuntios pastores ordinavit. Ideo non est parvipendenda pastorum attestatio.||

audierant Rusch] audierunt Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 2,19 
Maria autem conservabat omnia verba hec conferens in corde suo.
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 993vb ; facsim., p. 146b} [Rusch, f. 993vb ] MARIA  AUTEM. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Maria non minus ore pudica quam corpore secreta que noverat nulli divulgat, sed tacito corde scrutans congruum tempus quo hec Deus vulgari velit reverenter expectat, conferens ea que viderat circa se acta, et que legerat in Scripturis agenda. Ei dictum erat ab angelo : « Ecce concipies in utero et paries filium ». Predixit Isaia : « Ecce virgo concipiet et pariet filium ». Videbat se de stirpe David ortam. In Nazareth de Spiritu sancto concepisse, in Bethleem peperisse. Quorum omnim testimonia in diversis prophetis legerat. Comparat ergo verba prophetarum factis et in omnibus habet argumenta fidei. Si Maria a pastoribus, discit debemus a sacerdotibus discere. Si Maria ante apostoli preceptum tacet, debemus post apostoli preceptum magis doceri quam docere.||

Lc. 1, 31.
Is. 7, 14.
Numérotation du verset Lc. 2,20 
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus que audierant
interl.| interl.| ab angelis||
marg.| marg.| ET REVERSI. Beda Venerabilis BEDA. Sic spiritales pastores modo dormientibus aliis contemplando celestia subvehuntur, modo castra fidelium lustrant et probitatis exempla querendo circumeunt, modo ad publicum pastoralis officii redeunt docendo, ut quod in privato gustaverunt aliis predicando eructent.||
et viderant
interl.| interl.| in Bethleem||
sicut dictum est ad illos.
marg.| marg.| SICUT  DICTUM. Beda Venerabilis BEDA. Et in hoc glorificant quod non aliter inveniunt quam dictum erat, vel sicut dictum est ad illos ab angelis referunt laudes et gloriam Deo. Non quod angeli imperassent laudare sed ipsi laudando offerebant formam devotionis sue dum dicunt :  gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis.||
Numérotation du verset Lc. 2,21 
Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer10  ,
marg.| marg.| UT CIRCUMCIDERETUR. Beda Venerabilis BEDA. Ritus circumcisionis ab Abraham sumplit exordium, quando et nominis amplificationem accepit, ad quam imitationem nomen imponebatur pueris in die eorum circumcisionis. Sic etiam factum est ipsi Iesu. Octavo die circumciditur Iesus, quia utraque nostra innovatio et in presenti spiritus per baptismum et in futuro carnis et in sua resurrectione est prefigurata et in nostra quandoque est perficienda. Christus autem die octava surrexit et post sex seculi huius etates et septimam sabbati que nunc interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore resurgemus, tunc verissime ab omni corruptione circumcisi, ubi verum preputium auferetur, quia ibi neque nubent neque nubentur.||

10  puer Li448@ Rusch] om. Weber
vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
interl.| interl.| non decuit tam gloriosum nomen primum ab hominibus appellari sed excellentiori natura ne homo videatur machinator huius nominis||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Qui"in similitudine carnis peccati" venerat remedium quo caro peccati mundari consueverat non respuit, sicut baptisma nove gratie, non necessitatis hec exempli causa subiit. Et nota quod idem auxilium curationis in lege circumcisio prestitit, quod nunc baptisma confert tempore gratie, nisi quod introitus in regnum nondum patebat. Significat autem hec circumcisio carnalis illam circumcisionem in die iudicii, cum omnibus anime et carnis corruptionibus exuti, ad faciem creatoris videndam ingrediemur. Significat etiam presentem circumcisionem, id est ablutionnem vitiorum per baptismum. Significabat etiam illum de Abraham nasciturum qui et in presenti per baptismum et in futuro per resurrectionem ab omni sorde suos purgaret. Erat etiam in Abraham signaculum iustitie.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Sicut a Christo Christiani, sic et in utraque nostra circumcisione a Iesu, id est a salvatore 'salvati' vocamur. Quod nomen non solum antequam concipiamur in utero Ecclesie per fidem, sed etiam ante tempora secularia a Deo nobis vocatum est.||

Rm. 8, 3.
Numérotation du verset Lc. 2,22 
Et postquam impleti sunt dies purgationis eius11 
interl.| interl.| Marie vel Domini||

11  eius CorS1 ΩJ] eorum CorS1 (G. vel hab.) Cor3 (greca littera)
secundum legem Moysi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent
interl.| interl.| offerent et consecrarent||
marg.| marg.| TULERUNT  ILLUM. Parvuli qui de toto regno Iudeorum ad templum portabantur si erant de tribu Levi, in ministerium domus perpetuo detinebantur. Si de alia tribu pretio dato a parentibus primogeniti redimebantur ad propria referendi.||
eum Domino
Numérotation du verset Lc. 2,23 
marg.| marg.| SICUT  SCRIPTUM  EST. Beda Venerabilis BEDA.  Scriptum est in lege :"Mulier que suscepto {t. 4 : Erfurt, f. 994ra ; facsim., p. 147a} [Rusch, f. 994ra ] semine pepererit masculum immunda erit septem dies". Ad distinctionem illius que virgo peperit. Non ergo filius, non mater hostiis indigebat purgari, sed ut nos solveremur a timore legis. Decretum autem erat puerum post tricesimum tertium circumcisionis diem ad templum deferri et pro eo hostiam dari primogenitum sanctum Domino fieri. Per quod significatur nullum nisi circumcisis vitiis dignum esse conspectu Domini, nullum nisi mortalitatis nexibus absolutum, superne civitatis gaudia subiturum. Vera enim circumcisione purgatus templum Hierusalem cum muneribus ingreditur qui gloria resurrectionis ab omni labe excoctus, cum bonorum operum fructibus superne beatitudinis gaudia subit.||

Lv. 12, 2 : « Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstrue ».

12  Cf. Ex. 13, 2.
quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. Consueto nativitatis more loquitur non quod Dominus ventris hospitium ingrediens vel egrediens devirginasset||
marg.| marg.| OMNE  MASCULINUM. Beda Venerabilis BEDA. Omne tam hominis quam pecoris quod Deo sanctificari et sacerdotis esse iubebatur, ut sacerdos primogenitum hominis redimi faceret, sic et omne animal immundum que primogenita illum significant qui unigenitus Dei, dignatus est fieri primogenitus omnis creature, qui vere est sanctus Domino, quia sine peccato. Qui ad generandos sibi populos secretum genitale sancte Ecclesie sibi aperuit. Vel  MORALITER. Primogenita significant bona initia nostre actionis que quasi corde gerimus que Dei gratie deputare debemus. Male gesta redimere fructibus penitentie iubemur.||
Numérotation du verset Lc. 2,24 
et ut darent hostiam secundum quod dictum est13   14  in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum.
interl.| interl.| turtur 'castitem', columba 'simplicitatem' significat et casta et simplex iustorum conversatio gratum Deo offert sacrificium||
marg.| marg.| PAR  TURTURUM. Beda Venerabilis BEDA. Hec oblatio pauperum erat qui non sufficerent offerre agnum ut per omnia humilitas Domini pateat.||
marg.| marg.| MORALITER. Sive quis fortia opera que masculi nomine, sive infirma que femine significantur creaverit, ut hec Domino legitime consecrentur, necesse est ut lacrimas compunctionis offerat que per gemitum illarum avium significantur, quia lacrimis etiam in bonis indigemus, quia quo fine consummandi sumus nescimus. Qui non invenit agnum, id est divitias innocue vite, ad lacrimas recurrat. Sunt autem duo genera compunctionis : dum vel malorum recolentes supplicia timemus, vel dum desiderio celestium ardentes de dilatione gemimus. Unde duo pulli offerri iubentur, unus in holocaustum quando amore celestium inflammamur, alter pro peccato dum de malis perpetratis gemimus.||
marg.| marg.|  BEDA. AMBROSIUS. Columba que in grege conversatur activam, turtur solivagus contemplativam vitam significat que paucorum et quia utraque hostia accepta est Deo consulte utraque avis oblata est pro Domino. Qui,"clauso ostio, Patrem orat in abscondito", turturem offert. Qui compares operis querit columbam ad altare portat. Turtur in desertis habitat non multis divulgatur, pullos nocte pascit, morticinio non pascitur. Sic Ecclesia deserta est a peccatis, nec Christus in multis locis divulgatur, nisi in fide Trinitatis et unitatis. In nocte mundi sanctos pascit, heresim non suscipit.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Puer primo circumciditur et post interpositis diebus cum hostiis Hierusalem defertur, quia et ipse iuvenis resurgendo corruptionem carnis calcavit et interpositis diebus cum carne quam hostiam fecerat ad celum ascendit. Sic et nos prius in baptismo circumcidimur a peccatis et proficiente gratia ad altare ingredimur, consecrandi hostia corporis et sanguinis Domini nostri. Sed in fine omnis Ecclesia corruptionem exuet, et cum victimis bonorum operum in eternam Hierusalem transferetur.||

Cf. Mt. 6, 6 : « Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi ».

13  est RuschWeber] erat Li448@ Li448 14  Cf. Lv. 12, 8.
Numérotation du verset Lc. 2,25 
Et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Simeon
interl.| interl.| id est signum||
marg.| marg.| ET ECCE  HOMO etc. Non solum angeli, sed omnis etas et sexus testimonium nato reddunt puero. Et sicut ab omnium seculorum fidelibus presagiebatur, {t. 4 : Erfurt, f. 994rb ; facsim., p. 147b} [Rusch, f. 994rb ] ita veniens omnium sanctorum laude predicatur.||
et homo iste iustus et timoratus
marg.| marg.| IUSTUS ET  TIMORATUS. Difficile iustitia sine timore custoditur, non penali, sed qui permanet in seculum seculi quo iustus quanto plus Deum diligit, tanto sollertius offendere cavet. Et bene iustus qui non suam sed populi gratiam querebat, cupiens ipse dissolvi, sed expectans videre promissum auctorem salutis ut qui ab Herode pressi fuerant, adventu salvatoris liberati acciperent  consolationem.||

Cf. sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815. Cf. Phil. 1, 23 : « Coarctor enim ex duobus cupiens dissolvi et esse cum Christo : multo enim hoc melius ».
expectans consolationem Israel et Spiritus sanctus erat in eo.
Numérotation du verset Lc. 2,26 
Et responsum acceperat
interl.| interl.| mente||
a15  Spiritu sancto non visurum
interl.| interl.| experturum||

15  a Li448@ Li448 Rusch] ab Weber
se mortem
interl.| interl.| carnis||
nisi prius videret
interl.| interl.| oculis carnis alias cordis||
Christum
interl.| interl.| messiam||
interl.| interl.| messias hebraice, christus : grece, unctus : latine||
Domini.
Numérotation du verset Lc. 2,27 
Et venit in Spiritu in templum.
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. Eadem gratia qua venturum prenoverat venientem cognovit||
Et cum16  inducerent puerum Iesum
marg.| marg.| PUERUM etc. Cum pueritia post septem annos infantie incipiat, Iesus frequenter puer dicitur, non tam pro etate quam pro servitio. Unde propheta : « Ecce puer meus » quia « filius hominis non venit ministrari sed ministrare ».||

Mt. 12, 18.
Mt. 20, 28.

16  cum Li448 Rusch Weber] om. Li448@
parentes eius ut facerent secundum consuetudinem {t. 4 : Erfurt, f. 994rb ; facsim., p. 147b} [Rusch, f. 994rb ] legis pro eo
Numérotation du verset Lc. 2,28 
et ipse accepit eum in ulnas suas
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Magna humilitas salvatoris qui loco non capitur grandevi hominis ulnis gestatur||
marg.| marg.| ET IPSE  ACCEPIT. Beda Venerabilis BEDA.  MORALITER. Veteranus accipit infantem, docens ut"Exuentes veterem hominem qui corrumpitur induamur eum qui secundum Deum creatus est". Iustus secundum legem accipit puerum in ulnas, ut innuat iustitiam legis gratia evangelice fidei mutandam. Accipit etiam senior mundus innocentiam christiane infantie"ut renovetur sicut aquila".||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Quod Simeon et Anna provecti Iesum excipiunt et laudant significat fidelem Synagogam que post longam expectationem promissionum, fide non ficta, eum recepit qui prenuntiabatur.||

Cf. Eph. 4, 20-24 : « Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu, deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestre, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis ».
Cf. Ps. 102, 5 : « Qui replet in bonis desiderium tuum, renovabitur ut aquile iuventus tua ».
et benedixit Deum et dixit :
interl.| interl.| viso redemptore||
Numérotation du verset Lc. 2,29 
Nunc dimittis
interl.| interl.| quasi : dimitte||
marg.| marg.| NUNC  DIMITTIS etc. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Qui vult dimitti, veniat in Hierusalem, conversationem habens in celestibus veniat in templum, imitetur exempla illorum in quibus Deus habitat. Expectet Dominum accipiat in manibus verbum Dei, brachiis fidei, spei, et caritatis amplectatur tunc dimittetur ut non videat mortem, quia viderat vitam.||
servum tuum, Domine,17 
interl.| interl.| ad mortem carnis||

17  servum tuum Domine Li448 Rusch Weber] inv. Li448@
secundum verbum tuum
interl.| interl.| quia responsum acceperat a Spiritu sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini||
in pace
interl.| interl.| in sinu Abrahe requieturum||
Numérotation du verset Lc. 2,30 
quia viderunt
interl.| interl.| beati qui vident quod Simeon vidit, « beati qui non viderunt et crediderunt » ||
marg.| marg.| QUIA  VIDERUNT etc. Sciebat quod beati oculi qui Christum essent visuri et ideo donec illum videret nolebat morte dissolvi quem tamen ut vidit mox optavit in pace dimitti.||

Io. 20, 29.
oculi mei
interl.| interl.| et carnis hominem et cordis Deum||
salutare tuum
interl.| interl.| Christum||
Numérotation du verset Lc. 2,31 
quod parasti ante faciem omnium populorum.
interl.| interl.| quem postmodum omnibus populis querendum dilectione et conspiciendum fide previdi iam carnis et mentis oculis salvatorem contemplor.||
marg.| marg.| QUOD  PARASTI etc. Et in primo adventu Christus ante faciem populorum a Deo paratur, ut credant et diligant et in secundo adventu parabitur, ut videat eum omnis populus et reddat unicuique secundum opera sua.||
Numérotation du verset Lc. 2,32 
Lumen
interl.| interl.| ipse salvator ipse lux illuminans||
ad revelationem gentium
interl.| interl.| ad gloriam fidei||
marg.| marg.| AD REVELATIONEM  GENTIUM. Ut reveletur cecis oculis gentilium nulla spe dominici adventus erectorum et ut ipse Israel glorietur excipiens suum promissum et desideratum et prefertur revelatio gentium glorie Israel quia :"Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit".||

Cf. Rm. 11, 25-26 : « Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiatet avertat impietatem a Iacob ».
et
interl.| interl.| ad||
gloriam plebis tue Israel.
Numérotation du verset Lc. 2,33 
Et erat pater eius
interl.| interl.| Ioseph ad conservandam famam Marie pater est ab hominibus deputatus et quia erat nutricius||
et mater mirantes super his que dicebantur de eo18  .
interl.| interl.| ab angelis, a pastoribus, a Simeone||

18  eo Rusch] illo Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 2,34 
Et benedixit illis
interl.| interl.| Deo et Marie||
Simeon
marg.| marg.| SIMEON. Qui interpretatur 'audiens tristitiam' figura est prophetarum qui vindictam sibi a Deo dictam super populum audiebant. Anna que 'gratia' dicitur figura est Ecclesie.||
et dixit ad Mariam matrem eius : Ecce positus est hic
interl.| interl.| quia lapis offensionis||
in ruinam
interl.| interl.| non credentium||
marg.| marg.| POSITUS  EST IN  RUINAM etc. In ruinam illorum qui steterant et resurrectionem illorum qui ceciderant vel in ruinam vitiorum et in resurrectionem virtutum.||
marg.| marg.| Non in se tantum sed in suis quoque predicatoribus positus est in ruinam et resurrectionem. Unde Apostolus : « Christi bonus odor sumus Deo in his qui salui fiunt et in his qui pereunt ». Bono enim odore alii salvantur, alii pereunt.||

2Cor. 2, 15.
et in19  resurrectionem
interl.| interl.| quia lumen quia gloria||

19  in Li448@ Li448 Rusch] om. Weber
multorum
interl.| interl.| credentium||
in Israel et in signum cui contradicetur.
interl.| interl.| id est evangelium in quo dicitur veni hominem separare adversus matrem et reliqua||
marg.| marg.| IN SIGNUM  CUI  CONTRADICETUR etc. Omnia que de Christo narrantur signum sunt : quod natus de virgine, quod surrexit, quod clausis ianuis intrat, cui signo contradicitur ab infidelibus. Spiritualiter signum est in fide dominice {t. 4 : Erfurt, f. 994va ; facsim., p. 148a} [Rusch, f. 994va ] crucis quod ubique contradicitur.||
Numérotation du verset Lc. 2,35 
Et tuam {t. 4 : Erfurt, f. 994va ; facsim., p. 148a} [Rusch, f. 994va ] ipsius animam pertransibit20  gladius
marg.| marg.| GLADIUS. Beda Venerabilis BEDA. Dolor dominice passionis, quia non potuit videre crucifigi sine affectu materni doloris etsi speraret resurrecturum et mortem devicturum. Usque ad finem seculi animam Ecclesie gladius tribulationis pertransit cum signo fidei ab improbis contradicitur, cum multos ruere videt, cum revelatis cordium cogitationibus ubi bonum semen seminaverat zizania germinare conspicit.||

Cf. Mt. 13, 24-30.

20  pertransibit Li448@ Rusch] pertransiet Weber
ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
interl.| interl.| ut male cogitationes que prius occultabantur proferantur in publicum et destruantur a Deo quamdiu enim occultantur non possunt sanari||
marg.| marg.| UT REVELENTUR. Ante erat incertum qui Iudeorum Christi gratiam reciperent qui conspuerent. Sed audita nativitate revelantur  cogitationes et Herodes et alii turbantur quidam ad Christi magisterium accedunt.||
Numérotation du verset Lc. 2,36 
Et erat Anna
interl.| interl.| Anna, que 'gratia' dicitur, figura est Ecclesie||
interl.| interl.| gratia eius||
marg.| marg.| ET ERAT  ANNA etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est in testimonio vite, per Christum redeuntis Anna coniungitur Simeoni.||
marg.| marg.| Convenit mysteriis Ecclesie quod Anna 'gratia' interpretatur que est filia Phanuel qui 'facies Dei' dicitur. Unde Psalmus : « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine »aa  . De tribu Aser, id est beati descendit qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est propter mysterium resurrectionis.||
marg.| marg.| Quinque sunt Anne ; prima : mater Samuelab  , secunda : uxor Raguelac  , tertia : mater Tobiead  , quarta : filia Phanuelae  , quinta : mater Marieaf  .||

aa  Ps. 4, 7.
ab  Cf. 3Rg. (1Rg.) 1.
ac  Tb. 7, 1.
ad  Tb. 1, 9.
ae  Lc. 2, 36.
af  Cf. Apocrypha, Liber de ortu beatae Mariae (Pseudo-Matthaei evangelium : textus A et P), 4, 1, CCSA 9 : « Post haec autem expletis mensibus nouem peperit Anna filiam et uocauit nomen eius Mariam ». [MM2016]
prophetissa filia Phanuel
interl.| interl.| persona Dei||
de tribu Aser.
interl.| interl.| aula Dei||
Et21  hec processerat in diebus suis22 
interl.| interl.| alias : multis||
marg.| marg.| PROCESSERAT IN  DIEBUS  SUIS. Beda Venerabilis BEDA. Iuxta historiam Anna et devote conversationis et venerande etatis digna describitur que Domino testimonium prohibeat. Significat autem Ecclesiam que in presenti quasi sponsi dominique sui morte est viduata. Septies duodecim octoginta quattuor faciunt. Septem ad cursum huius temporis, duodecim ad perfectionem apostolice doctrine pertinent. Quisquis ergo totum vite tempus apostolicis mancipat institutis quasi octoginta quattuor annis celestis limina templi servare et Domini prestolari adventum laudatur, dum a Domino peregrinatur. Septem anni quibus cum viro vixit, significant perfectionem illius temporis quo a Domino conversante in carne edocetur. Qui anni postea per duodecim multiplicantur propter apostolicam doctrinam.||

21  et Rusch] om. Li448@ Li448 Weber 22  suis Rusch] multis Li448@ Li448 Weber
et vixerat cum viro suo annis septem
interl.| interl.| similiter Synagoga cum heptatico ante octavum diem Novi Testamenti a virginitate, id est a lege nature||
a virginitate sua.
interl.| interl.| a tempore amisse virginitatis||
Numérotation du verset Lc. 2,37 
Et hec vidua
interl.| interl.| erat||
usque ad annos octoginta quattuor que non discedebat a23  templo
interl.| interl.| hoc exemplum viduis proponitur que sunt in Ecclesia||
marg.| marg.| QUE  NON  DISCEDEBAT etc. Quia circa templum frequens erat eam non discedere dicit, non quod ad horam non discesserit. Sic sancta Ecclesia et in prosperis et in adversis Deo serviens a celo non recedit.||
marg.| marg.| Vel MORALITER. Anima a templo non recedit cum semper studet et castum et immaculatum custodire templum corporis sui. Hinc precipitur sacerdotibus veteris Testamenti ut tempore ministrationis iugiter maneant in sanctis, quatenus anima que Deo ministrare cupit non quiescat a bonis operibus suis.||

23  a Rusch] de Li448@ Li448 Weber
ieiuniis et orationibus24 
interl.| interl.| alias : obsecrationibus||

24  orationibus Rusch] obsecrationibus Li448@ Li448 Weber
serviens nocte ac die.
Numérotation du verset Lc. 2,38 
Et hec ipsa hora superveniens
interl.| interl.| qua Simeon accepit||
marg.| marg.| ET HEC  IPSA etc. Prophetaverat Simeon, prophetaverat copulata coniugio, prophetaverat virgo, prophetaverat et vidua ne qua aut professio deesset aut sexus. Et ideo talis Anna inducitur et stipendiis viduitatis et moribus que digna sit nuntiare redemptorem omnium venisse. Congruus ordo : non venit ante virum mulier cuius verba non sunt digesta, sed generaliter dictum est quod confessa sit Domino et locuta de eo que longa castitate longisque ieiuniis ad hoc culmen pervenerat, ut spiritum prophetie acciperet, sed auctoritatem docendi mulier non accepit.||
confitebatur
interl.| interl.| laudabat||
Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
marg.| marg.| OMNIBUS  QUI etc.  Omnibus fidelibus qui iugo Herodis alienigene gravati, liberationem civitatis et populi  expectabant. Promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem a tyrannide alieni.||
Numérotation du verset Lc. 2,39 
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini {t. 4 : Erfurt, f. 994vb ; facsim., p. 148b}, [Rusch, f. 994vb ] reversi sunt in Galileam in civitatem suam Nazareth.
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 994vb ; facsim., p. 148b} [Rusch, f. 994vb ] REVERSI  SUNT. Pretermittit hoc loco Lucas que a Mattheo plenius posita sunt, scilicet puerum ob metum Herodis delatum esse in Egyptum et mortuo Herode inde relatum et habitasse in Nazareth. Solent enim singuli evangeliste sic quedam omittere que ab aliis commemorata viderint. Vel ab aliis commemoranda spiritu previderint, ut continuata sue narrationnis serie quasi nulla pretermisisse videantur.||
Numérotation du verset Lc. 2,40 
Puer autem
interl.| interl.| etate||
marg.| marg.| PUER  AUTEM. Beda Venerabilis BEDA. In eo quod puer erat, id est homo fragilis, poterat crescere et confortari, non in eo quod Verbum secundum quod plenus sapientia et gratia perhibetur. Sapientiaag   : « Quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ». Gratia quia eidem homini Christo magna gratia donata est, ut ex quo homo fieri cepisset, perfectus esset ut Deus.||

ag  Col. 2, 9.
crescebat
interl.| interl.| corpore||
et confortabatur
interl.| interl.| spiritu||
plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
interl.| interl.| secundum quod homo||
Numérotation du verset Lc. 2,41 
et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem
marg.| marg.| ET IBANT  PARENTES etc. Beda Venerabilis BEDA. Merito Lucas inter quattuor animalia vitulo comparatur qui quasi animal hostiis deputatum circa templum maxime et Hierusalem narrationis sue versatur incessu.||
marg.| marg.| In principio sacerdotem collocat ad aram orantem populo foris stante. Mariam concepto Domino Hierusalem mittit ad domum pontificis, ibi Baptistam natum refert, illuc Dominum natum cum hostia transfert. Illuc ipsum cum parentibus singulis annis ducit. Duodennem in templo choris doctorum interserit et post cetera talia discipulos Domini in templo laudantes in fine evangelii sui concludit.||
in die solenni Pasche.
interl.| interl.| ad immolandas hostias||
Numérotation du verset Lc. 2,42 
Et cum factus esset annorum duodecim
interl.| interl.| per duodecim annos significantur duodecim tribus que ad Christum veniunt||
marg.| marg.| ET CUM  FACTUS  ESSET etc. Utraque natura Christi hic aperitur et que iuxta maiestatem Patri et que iuxta fragilitatem decebat matri. Ascendit homo cum hominibus ad offerenda sacrificia, servat legem quam servandam imperaverat ut nos ad servandum instrueret. Duodecennis audit seniores et interrogat, ut eorum reprimat audaciam qui indocti non ad discendum, sed ad docendum volunt submitti. Mox maiestatem suam aperit. Congrue duodecimo anno prima fidei rudimenta revelat que per duodecim apostolos per totum mundum erant propaganda.||
ascendentibus illis in Hierosolymam
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Cum duodenarius multiplicatis inter se septenarii partibus constet, iure per ipsum rerum et temporum universitas et perfectio designatur. Et ideo recte a duodecimo anno iubar sumit exordium quo omnia loca vel tempora deceat occupari. Non ergo otiose immemor perhibetur carnalium parentum, sed ut ostendat quia antequam ipsi parentes essent, ipse in civitate et templo Dei paterno iure residebat.||
secundum consuetudinem diei festi
Numérotation du verset Lc. 2,43 
consummatisque diebus cum redirent
interl.| interl.| quia octonis protelabatur diebus||
remansit puer Iesus Hierosolymam25 
interl.| interl.| vel 'Hierusalem'||

25  Hierosolymam Rusch] in Hierusalem Li448@ Weber
et non cognoverunt parentes eius.
Numérotation du verset Lc. 2,44 
Existimantes autem illum esse
marg.| marg.| ET NON  COGNOVERUNT. Beda Venerabilis BEDA. Si queritur quomodo potuit a parentibus obliviscendo relinqui, qui tanta parentum providentia nutriebatur, respondendum est quia filiis Israel ad festa confluentibus vel ad propria redeuntibus mos erat seorsum viros, seorsum feminas choros ducentes incedere, pueri cum quolibet parente indifferenter ire poterant. Ideo Mariam et Ioseph vicissim putasse puerum Iesum quem secum non cernebant cum altero parente reversum.||
in comitatu
interl.| interl.| id est inter eos qui simul fuerant comitati||
venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos.
interl.| interl.| vicinos||
Numérotation du verset Lc. 2,45 
Et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum.
marg.| marg.| REQUIRENTES  EUM. Metuebant ne quod Herodes in infantia eius patrare quesierat, tunc iam in pueritia positum inventa opportunitate alii interficerent et ipsi proditores illius invenirentur.||
Numérotation du verset Lc. 2,46 
Et factum est post triduum
marg.| marg.| POST  TRIDUUM etc. Una die reversi sunt ab Hierusalem. Secunda die querunt inter cognatos et non invenientes. Tertia die regressi Hierusalem inveniunt.||
marg.| marg.| Post triduum reperitur in templo, ut esset indicio quia post triduum illius triumphalis passionis, in sede celesti et honore divino fidei nostre se resurgens {t. 4 : Erfurt, f. 995ra ; facsim., p. 149a} [Rusch, f. 995ra ] ostenderet qui mortuus credebatur.||
marg.| marg.| Quesitus adventus Christi a patriarchis ante legem, non est inventus. Quesitus a prophetis et iustis sub lege, non est inventus. Quesitus sub gratia a gentilibus invenitur.||
marg.| marg.| Pater, id est Ecclesia ; mater, id est Synagoga, per tres leges querunt Christum et non inveniunt nisi per evangelium.||
{t. 4 : Erfurt, f. 995ra ; facsim., p. 149a} [Rusch, f. 995ra ] invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum
marg.| marg.| IN MEDIO  DOCTORUM. Beda Venerabilis BEDA. Quasi fons medius doctorum sedet. Sed quasi exemplar humilitatis prius interrogat et audit quam instruat, ne parvuli a senioribus doceri erubescant, ne infirmus docere audeat.||
audientem illos et interrogantem.
interl.| interl.| eos||
Numérotation du verset Lc. 2,47 
Stupebant autem omnes
marg.| marg.| STUPEBANT  AUTEM. Ecce signum divinitatis. Apparet quod non ob imperitie necessitatem audiebat, sed ad ostendendum quod homo erat, homines magistros humiliter audit. Ad probandum quod Deus, eisdem loquentibus sublimiter respondet, divina lingua sapientiam prodebat, sed etas humanam infirmitatem pretendebat. Unde mirantur Iudei et turbantur sed non miratur fidelis qui cum propheta clamat : « Parvulus natus est nobis filius datus nobis »ah  . Parvulus factus ut inter parvulos crescendo et proficiendo paulatim eos ad capienda sue virtutis arcana proveheret.||

ah  Is. 9, 6.
qui eum audiebant super prudentia
interl.| interl.| super responsorum prudentia||
et responsis eius.
Numérotation du verset Lc. 2,48 
Et videntes
interl.| interl.| hoc||
admirati sunt
interl.| interl.| Maria et Ioseph vel quicumque alii hoc videntes||
et dixit mater eius ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? Ecce pater tuus
interl.| interl.| putative||
et ego dolentes querebamus te.
Numérotation du verset Lc. 2,49 
Et ait ad illos : Quid est quod me querebatis ?
marg.| marg.| QUID  EST  QUOD ME  QUEREBATIS etc. Beda Venerabilis BEDA. Non quod eum quasi filium querunt vituperat, sed quis sit sibi verus pater insinuat et quid potius debeat ei cui est eternus filius, mentis oculos attollere cogit. Quia enim Deus et homo est nunc excelsa deitatis, nunc infirma prefert humanitatis. Quasi filius Dei in templo commoratur, quasi filius hominis cum parentibus quo iubent regreditur.||
Nesciebatis quia in his que patris mei sunt oportet me esse ?
marg.| marg.| NESCIEBATIS. Inventus in templo dicit :  In his que patris mei sunt oportet me esse, ostendens templum non minus ad se quam ad Patrem pertinere, quia quorum est una maiestas, horum etiam una fides et una domus, non solum materialis sed etiam spiritalis. Alibi eum ad mysterium mater impellit. Hic mater arguitur, quia adhuc que humana sunt exigit. Sed cum hic duodecim describatur annorum, ibi discipulos habere docetur. Vides matrem didicisse de filio, ut exigeret a validiore mysterium que stupebat in iuniore miraculum.||
Numérotation du verset Lc. 2,50 
Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos.
Numérotation du verset Lc. 2,51 
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis
interl.| interl.| congrua verba : vere descendit qui humiliatur sub illis||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Magister veritatis officium implet pietatis. Et miramur si defert honorem Patri qui subditus est matri. Ista subiectio non est necessitatis sed pietatis. Ecce quid parentibus debeamus ostendit.||
et mater eius conservabat omnia {t. 4 : Erfurt, f. 995rb ; facsim., p. 149b} [Rusch, f. 995rb ] verba hec
marg.| marg.| ET MATER  CONSERVABAT.  Omnia que de Domino vel a Domino facta cognovit, sive que intellexit sive que nondum intelligere potuit, omnia in memoria recondebat, ut cum Domino tempus predicande seu scribende Incarnationis eius adveniret, sufficienter universa prout essent gesta posset explicare querentibus. Sic nos crebra factorum et doctorum Domini meditatione importunos cogitatus repellamus et alios instruere laboremus.||
in corde suo.
interl.| interl.| quasi sub signaculo recondebat||
Numérotation du verset Lc. 2,52 
Et Iesus proficiebat
interl.| interl.| in natura humanitatis||
marg.| marg.| PROFICIEBAT. Beda Venerabilis BEDA. Sicut est carnis etate proficere, sic est anime rationalis sapientia et gratia proficere. Non quod hoc eguerit susceptor Deus, presertim cum supra plenus fuisse sapientia describitur, sed quia hoc pro remedio nostre salutis suscipere elegit, ut cum caro et anima rationalis a Deo suscipitur utraque pariter salvaretur.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Iuxta hominis naturam proficiebat sapientia, non quod ipse sapientior tempore qui a prima conceptionis hora spiritu sapientie plenus permanebat, sed eandem qua plenus erat sapientiam ceteris ex tempore paulatim demonstrabat. Iuxta hominis naturam proficiebat etate de infantia ad iuventutem. Iuxta hominis naturam proficiebat gratia, non quod ipse non habebat {t. 4 : Erfurt, f. 995rb ; facsim., p. 149b} [Rusch, f. 995rb ] per accessum temporis accipiendo, sed pandendo donum gratie quod habebat apud Deum et homines. Quia quantum proficiente etate patefaciebat dona gratie hominibus que sibi inerant et sapientie, tantum eos ad laudem Dei excitabat per considerationem ipsius sapientie et gratie quas Deus ipsi contulerat, sic et Deo Patri ad laudem et hominibus ad salutem proficiebat. Ecclesiastes aitai   :"Sapientia mea stetit mihi".||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Stetisse sapientiam, est quod etiam in carne posito sibi permansit sapientia. Quod habet profectum in sapientia non stat ei sapientia qui autem non recipit profectum, nec per momenta succrescit, sed semper in plenitudine est, iste dicere potest : 'Stetit mihi sapientia'.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. SUPER EXODUM. Portat verbo virtutis sue Christus omnia et est « agnus Dei qui tollit peccata mundi » aj  ak  et sacerdos in eternum omnis sanctitatis ornatu preclarus. Non quem natus in carne per exercitium laboris accepit, sed qui in utero virginis incarnatus, preveniente gratia spiritus totum simul habuit.||

ai  Cf. Qo. (Ecl.) 2, 9 : « Et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum».
ak  Io. 1, 29.
sapientia et etate26  et gratia apud Deum et homines.

26  sapientia et etate Rusch] inv. Li448@ Li448, sapientia aetate Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_2)