|
<57. Lucae evangelium**>Capitulum 22
Numérotation du verset
Lc. 22,1
Appropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur Pascha1
interl.|
id est prima
dies azymorum
post immolationem agni scilicet quindecim dies que erat solennis
marg.|
QUI
DICITUR
PASCHA etc.
Pascha
non a passione sed sed 'a transitu' nominatur, quod illa die transivit exterminator per Egyptum, vel Dominus liberans populum suum, quo nomine significabatur agnum in hac die de mundo ad Patrem transiturum. Inter Pascha vero et azyma hoc distat, quod
Pascha
vocatur solus dies in quo agnus occidebatur ad vesperam, id est quattuordecim luna primi mensis.
Dies azymorum
erant a quindecima luna usque ad viginti unam diem eiusdem mensis. Sed evangeliste indifferenter ponunt et diem
azymorum
pro Pascha et Pascha pro diebus
azymorum
. Unde hic Lucas :
Dies festus azymorum qui dicitur Pascha
, quia et Pasche dies in azymis panibus celebrari precipiebatur. Et nos quasi perpetuam
Pascha
facientes, semper ex hoc mundo transire precipimur, uno die immolato agno ad vesperam sequuntur septem
dies azymorum
, quia Christus in plenitudine temporum semel pro nobis passus, toto tempore seculi quod septem diebus agitur « in azymis sinceritatis et veritatis »a
precepit esse vivendum.
a 1Cor. 5, 8. 1 Approbinquabat
CorS1
(temporis est quod patet in greco idest venerat)
Numérotation du verset
Lc. 22,2
et querebant principes sacerdotum et scribe quomodo Iesum2
interficerent.
marg.|
ET
QUEREBANT etc. Hec ante biduum Pasche congregatis principibus sacerdotum et scribis in atrium Caiphe, Mattheus gesta testatur.
2
Iesum
Li448@ Li448 Rusch
] eum
Weber
Timebant vero3
plebem.
interl.|
non metuentes seditionem sed ne auxilio populi de suis manibus tolleretur
3
vero
CorS1
(al.)
Li448@ Li448 Rusch Weber
] enim
CorS1=Cor3
(grec.)
Numérotation du verset
Lc. 22,3
Intravit autem Satanas in Iudam qui cognominabatur4
Scarioth5
unum de duodecim.
marg.|
INTRAVIT. Dicit Iohannes quod post buccellam a Domino traditam intravit Satanas in Iudam. Sed et ante buccellam invaserat eum Satanas et quem prius intraverat ut deciperet postmodum intravit ut iam sibi traditum plenius possideret.
4
cognominabatur
Rusch
] cognominatur
Li448@ Li448 Weber
5
Scarioth
Li448@ Li448 Rusch Weber
] Iscariotes
Clementina
Numérotation du verset
Lc. 22,4
Et abiit
interl.|
non a principibus invitatur nulla necessitate constringitur sed propria sponte scelerate mentis iniit consilium
et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis.
interl.|
sine turbis
Numérotation du verset
Lc. 22,5
Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare.
Numérotation du verset
Lc. 22,6
Et spopondit et querebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
Numérotation du verset
Lc. 22,7
{t. 4 : Erfurt, f. 1026vb ; facsim., p. 212b}
[Rusch, f. 1026vb ] Venit autem dies azymorum
interl.|
quarta decima luna
marg.|
VENIT
AUTEM
DIES. Licet sequenti die, id est quindecima luna sit crucifixus, hac tamen nocte qua agnus immolabatur et carnis sanguinisque suis discipulis sacramenta celebranda tradidit et a Iudeis tentus et ligatus ipsius immolationis, id est passionis sue sacravit exordium.
in qua necesse erat occidi Pascha.
interl.|
agnus paschalis
Numérotation du verset
Lc. 22,8
Et misit Petrum et Iohannem dicens : Euntes parate nobis Pascha ut manducemus.
Numérotation du verset
Lc. 22,9
At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?
interl.|
qui non habemus tabernaculum
Numérotation du verset
Lc. 22,10
Et dixit ad eos : Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aque portans.
marg.|
HOMO
AMPHORAM. Sine nomine designatur ut pauper et ignobilis estimetur, qui a Domino eligitur. Cuius sanctitas in hoc apparet, quod in strato eius Dominus cum discipulis cum sublimium virtutum delectatione requiescit.
marg.|
ECCE
INTROEUNTI etc. Sicut Deus cunctorum prescius cum discipulis loquitur, de his que alibi geruntur. Et bene paraturis Pascha amphoram aque portans occurrit, ut ostendatur quod huius Pasche mysterium pro ablutione mundi per {t. 4 : Erfurt, f. 1026vb ; facsim., p. 212b}
[Rusch, f. 1026vb ] aquam baptismi sit celebrandum, ubi veri Pasche cultoribus typicus de limine cruor aufertur et ad tollenda peccata vivifici fontis baptisma consecratur. Amphora significat perfectam mensuram expleti temporis quo dignum erat hec gerit.
Sequimini eum in domum in quam6
intrat
marg.|
SEQUIMINI
EUM. Consulte pretermittuntur nomina, vel baiuli aque, vel Domini domus, ut omnibus volentibus imbui sacramentis Christi quod est Pascha celebrare. Christum sue mentis hospicio suscipere querentibus facultas danda signetur.
6
quam
Li448@ Li448 Rusch
] qua
Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,11
et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi magister ubi est diversorium ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?
Numérotation du verset
Lc. 22,12
Et ipse ostendet vobis7
cenaculum magnum stratum et ibi parate.
marg.|
CENACULUM
MAGNUM. Spiritualis est lex que de angustiis littere egrediens in sublimi loco recipit salvatorem. Qui in littera remanet in imis Pascha facit, sed qui aque baiulum, id est gratie preconem in domum Ecclesie sequitur, transcendens littere superficiem in mentis solio refectionem parat Christo, dum cuncta vel Pasche sacramenta, vel cetera legis decreta, de eo intelligit scripta.
7
ostendet vobis
Rusch
]
inv. Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,13
Euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt Pascha.
Numérotation du verset
Lc. 22,14
Et cum facta esset hora
interl.|
id est quadra decima die primi mensis ad vesperam cum quinqua decima luna iam terris apparente iuxta legis edicta instabat Pascha
discubuit et duodecim apostoli
interl.|
vel discipuli
cum eo.
Numérotation du verset
Lc. 22,15
Et ait illis : Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar.
interl.|
agnum manducat quia in agno ipse figurabatur
marg.|
DESIDERIO. Desiderat primo typicum Pascha manducare, et sic passionis sue mundo mysteria declarare, ut et antiqui Pasche probator existat et hic ad sue dispensationis figuram pertinuisse demonstrans, iam adveniente veritate umbra cessare debeat. In cuius rei figura defecit manna, postquam comederunt filii Israel de frugibus terre, nec usi sunt ultra cibo illo.
Numérotation du verset
Lc. 22,16
Dico enim vobis quia ex hoc
interl.|
tempore
non manducabo illud
interl.|
vetus Pascha
marg.|
NON
MANDUCABO. Non ultra mosaicum Pascha celebrabo, donec in Ecclesia quod est regnum Dei spiritaliter intellectum compleatur. In hoc regno usque hodie manducat Christus, cum ea que Moyses rudi populo carnaliter observanda precepit, in membris suis spiritaliter exercet.
donec impleatur in regno Dei.
interl.|
id est Ecclesia
Numérotation du verset
Lc. 22,17
Et accepto calice
interl.|
bis dicitur accepisse calicem prior vetus secundus novus
marg.|
ET
ACCEPTO
CALICE. Hic calix ad vetus Pascha cui finem imponebat pertinet. Quo accepto, gratias agit, ideo scilicet quia vetera transierunt et nova omnia erant ventura.
gratias egit et dixit : Accipite et dividite inter vos.
marg.|
GRATIAS
EGIT. Ostendit quid quisque facere debet in flagello culpe proprie cum ipse equanimiter flagella tulit aliene.
Numérotation du verset
Lc. 22,18
Dico enim vobis {t. 4 : Erfurt, f. 1027ra ; facsim., p. 213a}
[Rusch, f. 1027ra ] quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
marg.|
DICO
ENIM
VOBIS. Sicut typicum esum agni, sic et typicum Pasche potum negat se bibiturum, donec ostensa resurrectionnis gloria, regnum Dei, id est fides mundi adveniat, ut per horum duorum immutationem sacramentorum, cetera legis sacramenta vel iussa, ad spiritalem observantiam doceat transferenda. Potest tamen simpliciter accipi quod ab hora cene usque ad tempus resurrectionis quo in regno Dei erat venturus vinum non erat bibiturus. Post resurrectionem enim cum discipulis manducavit et bibit.
Numérotation du verset
Lc. 22,19
Et accepto
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1027ra ; facsim., p. 213a}
[Rusch, f. 1027ra ]
ET
ACCEPTO. Finitis veteris Pasche solenniis transit ad novum quod in sue redemptionis memoria Ecclesiam frequentare desiderat, ut pro carne et sanguine agni, sue carnis et sanguinis sacramentum in panis et vini figura substituat, frangit et porrigit, ut ostendat sui corporis fractionem non sine sua sponte futuram, agit gratias de veteribus terminatis, et novis incipiendis.
pane,
marg.|
PANE. Quia panis corpus confirmat, vinum operatur sanguinem. MYSTICE. hoc ad corpus, illud ad sanguinem Christi refertur. Verum nec panis sine aqua conficitur, nec vinum sine aqua offertur. Per aquam 'populos' significatur qui nec Christi passione salvatur, nec sine cuius amore Christus passus. Opertet ergo ut nos ei uniamur et ipse in nobis maneat et nos in eo.
gratias egit et fregit et dedit eis dicens : Hoc est corpus meum
interl.|
quod sub specie panis apparet
quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem.
interl.|
«Quotienscumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini annuntiabitis donec veniat »b
b
1Cor. 11, 26.
Numérotation du verset
Lc. 22,20
Similiter et calicem,
interl.|
scilicet dedit eis
postquam cenavit dicens : Hic est calix novum Testamentum
interl.|
ad distinctionem veteris quod sanguine hircorum et vitulorum dedicatum est
in sanguine meo,
interl.|
quia impossibile est sanguine hircorum peccatam tolli
qui8
pro vobis
interl.|
vel multis
8
qui
Li448@ Li448 Rusch
] quod
Weber
effundetur9
.
9
effundetur
Rusch
] fundetur
Li448@ Li448
, funditur
Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,21
Verumtamen ecce
marg.|
VERUMTAMEN
ECCE. Sicut de passione predixit, sic predixit et de proditore, ut videns se latere non posse, peniteat facti. Nec designat ex nomine ne manifeste correctus in pudentior fiat. Mittit ergo culpam in numero, ut conscius penitentiam agat. Predicit et penam, ut quem pudor non convicerat, denuntiata supplicia coerceant.
manus tradentis
marg.|
Manus tradentis
. Exemplo Iude filium hominis tradit qui illud inviolabile dominici corporis sacramentum violare presumit. Vendit qui, eius timore et amore neglecto, caduca amare convincitur et criminosa.
me mecum est in mensa.
interl.|
sed tamen uni de vobis non proderit per quem fundetur ipse sanguis
Numérotation du verset
Lc. 22,22
Et quidem Filius hominis secundum quod diffinitum est vadit.
interl.|
"Homo pacis mee in quo sperabam qui edebat panes in meos adversum me supplantionem"c
.
c
Cf. Ps. 40, 10 : « Etenim homo pacis mee in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem ».
Verumtamen ve homini illi10
per quem tradetur11
.
10
homini illi
Li448@ Li448 Rusch
]
inv. Weber
11
tradetur
Li448@ Li448 Rusch
] traditur
Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,23
Et ipsi ceperunt querere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
interl.|
noverant undecim quod nihil tale cogitarant sed plus credunt magistro quam sibi et timentes fragilitatem suam anxii querunt de peccato cuius non habent conscientiam
Numérotation du verset
Lc. 22,24
Facta est autem et contentio12
inter eos quis eorum videretur esse maior.
marg.|
FACTA
EST
AUTEM
CONTENTIO. Beda VenerabilisBEDA. Causa contentionis nobis incognita, sed non est incredibile quia, iuxta hoc quod alibi precipiturd
: « Contendite intrare per angustam portam », honore se invicem preveniendo certarent. Sed qualibet ex causa contenderint, non quid adhuc carnales gesserint sed quid spiritalis magister iusserit videamus.
marg.|
Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Caveamus ergo impendio, id est sedulo ne qua inter nos de prelatione possit esse
contentio
. Si enim contendebant apostoli, non excusationi obtenditur, sed cautioni proponitur. Omnibus una datur forma sententie ut non de prelatione iactantia sit sed de humilitate
contentio
.
d
Lc. 13, 24. 12
contentio]
philonikia philominia (?)
id est amor victorie
CorS1
(gr.)
,
phylonikia
id est amor victorie
Cor3
(Gl.)
Numérotation du verset
Lc. 22,25
Dixit autem eis :
marg.|
DIXIT
AUTEM. Pius magister non inite contentionis arguit, sed formam humilitatis quam sequantur describit. Quasi dicat : vos more secularium per prelationem pervenire vultis ad regni possessionem. Sed ad summa virtutum non potentia venitur, sed humilitate. Necesse est autem ut correctionem subditus et matrem pietas et patrem exhibeat disciplina, aut ne districtio rigida aut pietas sit remissa.
Reges gentium dominantur eorum
interl.|
per potentiam eos humiliantes
et qui potestatem habent
interl.|
largiendi
super eos benefici vocantur.
Numérotation du verset
Lc. 22,26
Vos autem non sic
interl.|
quia non eorum que distribuitis non auctores sed dispensatores estis
sed qui maior est in vobis
interl.|
in virtutibus
fiat sicut iunior
interl.|
humili reputatione
et qui {t. 4 : Erfurt, f. 1027rb ; facsim., p. 213b}
[Rusch, f. 1027rb ] precessor13
est
interl.|
gradu dignitatis
13
precessor]
igumenos
id est dux
CorS1
(G.)=
Cor3
(Gl.)
sicut ministrator.
Numérotation du verset
Lc. 22,27
Nam quis maior est
interl.|
secundum iudicium seculi
marg.|
NAM
QUIS
MAIOR
EST. Ad verba exhortationis explende exemplum de se ponit. Hinc Iohannes scribite
: « Si ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis » etc. Possunt et in verbo ministrandi omnia que Dominus in carne gessit, non tantum predicando, vel miraculam monendo, sed etiam animam quam pro nobis accepit ponendo, ut et nos pro invicem ponere animas discamus.
e
Io. 13, 14.
qui recumbit an qui ministrat ? Nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat.
marg.|
EGO
AUTEM
IN
MEDIO. Beda VenerabilisBEDA. Ego ministro, vos autem recumbitis et proponit causam, quia permansistis mecum in temptationibus meis. Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono cepto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Pater {t. 4 : Erfurt, f. 1027rb ; facsim., p. 213b}
[Rusch, f. 1027rb ] « Nomen quod est super omne nomen »f
, sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad eternum regnum. Intelligendum est Iudam iam recessisse et multos alios iam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando hec loquebatur Dominus.
f
Phil. 2, 9.
Numérotation du verset
Lc. 22,28
Vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis.
Numérotation du verset
Lc. 22,29
Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
Numérotation du verset
Lc. 22,30
ut edatis et bibatis
interl.|
«Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur »g
, fruendo scilicet desiderato olim et amato gaudio veri boni
g
Mt. 5, 7.
super mensam meam in regno meo14
interl.|
mensa que omnibus sanctis est ad fruendum proposita est celestis vite gloria
14
meo
Li448@ Li448 Rusch
]
om. Weber
et sedeatis super thronos15
marg.|
ET
SEDEATIS
SUPER
THRONOS. « Hec mutatio dextere excelsi »h
, ut qui humiles nunc gaudent ministrare conservis, tunc sublimes super mensam Domini perpetuis dapibus alantur, et qui in temptationibus iniuste iudicati cum Domino permanent, illic cum co super temptatores suos iusti iudices veniant. Quanto enim hic despectiores, tanto illic maiori culmine potestatis excrescent.
h
Ps. 76, 11. 15
thronos
Rusch Weber
] + duodecim
Li448@ Li448
iudicantes duodecim tribus Israel.
marg.|
IUDICANTES
DUODECIM. Per duodecim non duodecim persone, sed multitudo iudicantium significatur, propter duas pertes septenarii, quo universitas significatur, id est tria et quattuor per quas duodecim multiplicantur.
Numérotation du verset
Lc. 22,31
Ait autem Dominus Simoni :
marg.|
AIT
AUTEM
DOMINUS
SIMONI. Ne glorientur duodecim quod soli de tot millibus cum domino in temptationibus permansisse dicerentur, admonet eos eadem procella potuisse conteri, nisi divina gratia fuissent protecti. Cum vero Satanas expetit temptare, et velut qui triti cum purgat ventilando concutere, docetur nullus a diabolo nisi Deo permittente temptari.
Simon16
ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum.
marg.|
ECCE
SATANAS. Satanas bonos ad crebrandum petit, cum ad eorum afflictionem estibus anhelat malitie. Quo enim invidens eorum temptationem appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit.
16
Simoni Simon
Li448@ Li448 Rusch
]
CorS1 Cor3
(grec.
:
Dixit autem Dominus : Symon Symon ecce sathanas)
,
Simon Simon
Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,32
Ego autem rogavi pro te ut non17
deficiat fides tua.
marg.|
EGO
AUTEM. Non ut tempteris, sed ne deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum penitendo resurgas. Utile est enim sanctis et temptationibus examinari, ut vel temptati quam fortes fuerint appareat, vel cognita per temptationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probari fuerint accipiant coronam vite.
17
non
Li448 Rusch Weber
]
om. Li448@
Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
interl.|
sicut ergo orando te protexi ne dificeres, sic tu infirmiores fratres exemplo tue penitentie conforta ne de venia desperent
Numérotation du verset
Lc. 22,33
Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum18
et in carcerem et in mortem ire.
marg.|
QUI
DIXIT
EI
DOMINE. Quia Dominus dixerat se pro Petro orasse, conscius ille presentis affectus et feruentis fidei, sed nescius casus futuri, non credit se ab eo posse deficere. Sed ille qui novit quid sit in homine, ne quis de suo statu incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, sicut Deus modum, tempus, numerum negationis eius predicit et sicut misericors auxilium sue defensionis promittit.
18
paratus sum
Li448 Rusch Weber
]
inv. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 22,34
At19
ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me.
19
At
Rusch
] Et
Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,35
Et dixit eis : Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis
marg.|
QUANDO
MISI. Non eadem regula vivendi persecutionnis tempore qua pacis discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad predicandum, ne quid tollerent in via precepit, ordinans scilicet ut qui evangelium nuntiat de evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens necessaria victui, donec sopita persecutorum insania tempus evangelizandi redeat.
numquid aliquid defuit vobis ? At illi dixerunt : Nihil.
Numérotation du verset
Lc. 22,36
Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram
marg.|
SED
NUNC
QUI. In hoc nobis quoque datur exemplum, ut nonnumquam causa instante, quedam de nostri propositi rigore sine culpa possimus intermittere. Verbi gratia si per inhospitales regiones iter agimus, plura viatici causa licet portare quam domi habebamus.
{t. 4 : Erfurt, f. 1027va ; facsim., p. 214a}
[Rusch, f. 1027va ] et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1027va ; facsim., p. 214a}
[Rusch, f. 1027va ]
ET
QUI
NON
HABET.
Gladium
vel habitum sumere, vel non habitum iubet emere, ut sciant legentes non facultatem resistendi deesse discipulis, sed amorem magistro potius inesse paciendi, ubi et si nulla alia causa esset evaginandi gladium, sufficere potest illa, ut amputata servi auricula, tactu Domini sanareturi
. In quo admonemur, ne iram percussi sustineamus, sed fidem resurgentis suscipiamus. Quare vero
sacculum et peram
et
gladium
tollere iubeat subdit, scilicet quia ipse passurus et cum iniquis erat deputandus, id est cum latronibus in quorum medio est crucifixus. Vel cum inferis ad quos per mortem erat descensurus, ut educeret suos vinctos de lacu, ubi non est aqua.
marg.|
MYSTICE. Est gladius spiritalis, ut vendas patrimonium et emas verbum Dei, quo nuda mentis penetralia vestiuntur. Est etiam gladius passionis, ut exuas corpus et immolate carnis exuviis, ematur tibi corona martyrii. Denique ut scias quia de passione locutus est, ne turbaret discipulorum animos, de se exemplum supponit :
Quomodo adhuc hoc quod scriptum est
.
i
Cf.Lc. 22, 51.
Numérotation du verset
Lc. 22,37
Dico enim vobis quomodo20
adhuc hoc21
quod scriptum est, oportet impleri in me et22
cum iniquis23
deputatus est. Etenim ea que sunt de me
interl.|
predicta
20
quomodo
Rusch
] quoniam
Li448@ Li448 Weber
|
21
hoc
Li448 Rusch Weber
]
om. Li448@
|
22
et
Li448@ Li448 Rusch
] + quod
Weber
|
23
iniquis
Li448@ Li448 Rusch
] iniustis
Weber
|
finem habent.
interl.|
impletorum
Numérotation du verset
Lc. 22,38
At illi dixerunt : Domine, ecce gladii duo hic.
marg.|
ECCE
GLADII
DUO. Duo gladii promuntur : unus novi, alter veteris Testamenti, quibus adversus diaboli munimur insidias. Et dicitur :
Satis est
, quia nihil deest ei, quem utriusque Testamenti doctrina munierit.
At ille dixit eis : Satis est.
marg.|
SATIS
EST. Duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte passi salvatoris. Unus qui et apostolis audaciam certandi pro Domino et evulsa ictu ensis auricula Domino etiam morituro pietatem virtutemque medicandi inesse doceret. Alter qui nequaquam exemptus vagina, ostenderet eos, non totum quod potuere pro eius defensione facere permissos.
Numérotation du verset
Lc. 22,39
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Oliveti24
interl.|
vel Olivarum
interl.|
secundum alios in villam que dicitur Gethsemani
marg.|
ET
EGRESSUS
IBAT. Tradendus a discipulo Domini, consuetum locum adit, ubi facile posset inveniri, ne mortem putaretur timuisse. Et bene discipulos sanguinis et corporis sui mysteriis imbutos,
in montem Oliveti
educit ut omnes in morte ipsius baptizatos designaret, altissimo sancti Spiritus charismate confirmandos.
24
Oliveti
Rusch
] Olivarum
Li448@ Li448 Weber
Secuti sunt autem illum et discipuli.
Numérotation du verset
Lc. 22,40
Et cum pervenisset ad locum dixit illis : Orate ne intretis in temptationem.
marg.|
ORATE
NE
INTRETIS etc. Impossibile est hominem non temptari, nec ait ut non temptemini, sed ne intretis in temptationem.
Orate
, id est ne temptatio vos superet et intra casses suos teneat.
Numérotation du verset
Lc. 22,41
Et ipse avulsus25
est ab eis
marg.|
ET
IPSE
AVULSUS
EST. Dato apostolis precepto orandi, et ipse avulsus est ab eis. Solus orat pro omnibus, qui solus pro omnibus passurus erat, innuens orationem suam tantum, quantum et passionem a nostra distare.
25
avulsus
Li448 Rusch Weber
] evulsus
Li448@
quantum iactus est lapidis
marg.|
IACTUS
EST
LAPIDIS. In hoc mystice innuit, ut in idipsum dirigant lapidem, id est usque ad ipsum perducant intentionem legis, que scripta erat lapide usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis legis est Christus omni credenti ad iustitiam.
et positis genubus orabat
interl.|
ut humilitatem mentis habitu corporis ostendat
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1027vb ; facsim., p. 214b}
[Rusch, f. 1027vb ]
ORABAT. Orat non tam timore patiendi, quam misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Unde et signanter dicit 'istum', id est populi Iudeorum qui non habent excusationem ignorantie in meam mortem, quia quotidie annuntior illis in lege et prophetis. Si ergo fieri potest, ut sine interitu Iudeorum credat multitudo gentium, recuso passionem. Si vero illi excecandi sunt ut alii videant, non mea sed tua fiat voluntas.
Numérotation du verset
Lc. 22,42
dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me.
marg.|
PATER, SI
VIS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Pro me doluit, cum pro se nihil habuit quod doleret. Suscepit enim tristitiam mea, ut mihi largiretur suam letitiam. Confidenter ergo tristitiam nomino, qui crucem predico.
Verumtamen non mea voluntas
marg.|
VERUMTAMEN
NON
MEA. Appropinquans Dominus passioni, infirmantium vocem et timorem ut abstraheret in se suscepit et rursus per obedientiam fortitudinem mentis ostendit, ut cum nobis imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ne fiat, ut tamen per fortitudinem parati simus ad implendam conditoris voluntatem potius quam nostram.
sed tua fiat.
interl.|
in se revertens, quod ex hominis persona renuerat trepidanter, ex Dei Filii potestate confirmat.
Numérotation du verset
Lc. 22,43
Apparuit autem illi angelus de celo confortans eum.
interl.|
Homo factus eo modo est confortatus quo et contristatus. Nam si nobis tristis est, id est propter nos tristis est, necesse est ut etiam propter nos confortatus sit et nobis.
Numérotation du verset
Lc. 22,44
Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor eius
marg.|
ET
FACTUS
EST
SUDOR. Appropinquante morte certamen mentis nostre in se expressit, qui merito quamdam vim terroris patimur, cum post pusillum sumus inventuri quod ineternum duret.
{t. 4 : Erfurt, f. 1027vb ; facsim., p. 214b}
[Rusch, f. 1027vb ] sicut gutte sanguinis decurrentis26
in terram.
marg.|
SANGUINIS
DE
CURRENTIS
IN
TERRAM. Per terram sanguine irrigatam declaratur, quod effectum sue precis iam obtineret, ut fidem scilicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret, et quidquid illa scandali de morte eius pertulisset, hoc totum ipse moriendo deleret, sed et totum mundum peccatis mortuum, ad vitam resuscitaret.
26
decurrentis] decurrentes
CorS1 Cor3
(grec.)
Numérotation du verset
Lc. 22,45
Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos27
dormientes pre tristitia.
interl.|
pre tristitia somnum vincere non possunt
27
eos
Li448 Rusch Weber
] illos
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 22,46
Et ait illis :
interl.|
vicina iam negatione
Quid dormitis ?
interl.|
apparet quia pro illis oraverat quos monet orationum suarum vigilando et orando participes existere
Surgite et28
orate, ne intretis in temptationem.
interl.|
id est ne in vos calix mee passionis incumbat
28
et
Li448@ Li448 Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,47
Adhuc eo loquente, ecce turba et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos
interl.|
factum congruit mutate menti iam enim cum fustibus qui quamdiu cum pace fuit tranquillius se egit
et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum.
interl.|
ut hoc signo dinoscerent eum quem tenerent
marg.|
UT
OSCULARETUR. Suscipit Dominus osculum, non quod simulare nos doceat, sed ut nec proditorem refugere videretur et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret. Unde dicitur : « Cum his qui oderunt pacem eram pacificus »j
.
j
Ps. 119, 7.
Numérotation du verset
Lc. 22,48
Iesus autem dixit ei : Iuda, osculo Filium hominis tradis ?
interl.|
instrumento pacis mortem irrogas servus Dominum discipulus magistrum prodis
Numérotation du verset
Lc. 22,49
Videntes autem hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?
marg.|
D
omine, si percutimus gladio
. Ordo : cum interrogassent dicentes :
Domine, si percutimus in gladio
, tunc respondit :
Sinite usque huc
, id est non vos moveat quod futurum est. Permittendi sunt hucusque progredi, ut me apprehendant et impleantur que de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium et respondentis. Petrus aviditate defensionis, maiore commotione pro Domino percussit. Sed non potuerunt simul dici que potuerunt simul fieri. Non ergo dicitur :
sinite usque huc
, quasi Domino placuerit factum Petri cum apud Mattheum legatur dixissek
: « Converte gladium tuum in locum suum », quod post factum apparet dixisse Iesum.
k
Mt. 26, 52.
Numérotation du verset
Lc. 22,50
Et percussit unus ex illis
interl.|
Petrus eodem ardore mentis quo cetera zelatus sicut Phinees
servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dexteram.
marg.|
SERVUM
PRINCIPIS
SACERDOTUM. MYSTICE. Servus est 'populus Iudeorum', principibus, scilicet indebite mancipatus, qui in passione Domini dexteram aurem, id est spiritalem intelligentiam perdidit. Sinistra, id est vilitate littere {t. 4 : Erfurt, f. 1028ra ; facsim., p. 215a}
[Rusch, f. 1028ra ] contentus, non Petro tollente, sed divino iudicio ablatam pandente. Que auris in his qui credere maluerunt, pietate Domini restituitur. Vel auris amputata et sanata, significat auditum ablata vetustate innovatum, ut sit in novitate spiritus et non in vetustate littere. Quia servus inventus est, pertinet ad illam vetustatem que generat in servitutem que est Agar. Sed cum accessit sanitas, figurata est libertas. Unde et nomen servi Malchus id est 'rex' vel 'regnaturus', quia regnabit cum Christo, cui auditus innovatur.
Numérotation du verset
Lc. 22,51
Respondens autem Iesus ait : Sinite usque huc.
interl.|
id est non moveat vos quod futurum est
Et cum tetigisset {t. 4 : Erfurt, f. 1028ra ; facsim., p. 215a}
[Rusch, f. 1028ra ] auriculam eius sanavit eum.
interl.|
numquam pietatis obliviscitur qui nec hostes suos patitur vulnerari
Numérotation du verset
Lc. 22,52
Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores :
marg.|
VENERANT
AD
SE
PRINCIPES. Iuxta alios evangelistas non venerant ad Iesum principes sacerdotum et magisteratus, sed in atrio Caiphe expectaverant. Sed quia illi de nece Domini ita agebant ut quasi innoxii viderentur, cum per discipulum traditus, a tribuno et turbis comprehensus, a preside damnatus, a Romanis crucifixus, a populis etiam Barabbas est electus, volens evangelista eos maxime esse reos, quorum consilio cuncta gerebantur, dicit eos venisse ad comprehendem dum salvatorem qui sue iussionis potestate venerunt.
Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?
marg.|
QUASI
AD
LATRONEM. Stultum est cum gladiis et fustibus querere, qui ultro se eorum offert manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem investigare per proditorem, qui quotidie in templo docet. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra qua contra lucem armamini in tenebris est.
Numérotation du verset
Lc. 22,53
Cum quotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me, sed hec est hora vestra
interl.|
noctis nequitie vestre congrua
et potestas tenebrarum.
Numérotation du verset
Lc. 22,54
Comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum.
interl.|
in hoc diversus a ceteris
marg.|
PRINCIPIS
SACERDOTUM. Caiphe qui pontificatum unius anni pretio sibi emerat a romano principe prius tamen ad Annam ut Iohannes ait.
Petrus vero
interl.|
divisus ab aliis
sequebatur eum29
interl.|
hoc est devotionis
29
eum
Li448@ Li448 Rusch
]
om. Weber
a longe.
interl.|
hoc est timoris nature
marg.|
SEQUEBATUR A LONGE. Merito a longe qui in proximo fuerat negaturus. Significat Ecclesiam imitaturam Christi passionem longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, Christus pro Ecclesia.
Numérotation du verset
Lc. 22,55
Accenso autem igne in medio atrii30
et circumsedentibus31
illis
marg.|
IGNE
IN
MEDIO. Ignis cupiditatis instinctu maligni spiritus accensus, in atrio Caiphe ad negandum et blasphemandum Deum linguas perfidorum armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum maligna synodus gerebat, hoc ignis inter frigora noctis foris accensus typice demonstrabat. Hoc frigore ad horam torpens Petrus, quasi prunis ministrorum calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solacium perfidorum societate querebat. Sed hanc infidelitatem Domino respiciente reliquit et post resurrectionem in captura piscium, cum prunas positas et piscem super positum vidisset, cor suum prunis amoris inflammavit.
30
atrii
Rusch
] atrio
Li448@ Li448 Weber
31
circumsedentibus
Rusch Weber
] circumstantibus
Li448@ Li448
erat Petrus in medio eorum.
Numérotation du verset
Lc. 22,56
Quem cum vidisset ancilla quedam
marg.|
ANCILLA
QUEDAM. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere nisi ut iste sexus ostendatur in nece Domini peccasse, per passionem redempturus ? Et ideo mulier prima resurrectionnis mysterium accepit et mandata custodit, ut veterem prevaricationis errorem aboleret.
sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit : Et hic cum illo erat.
Numérotation du verset
Lc. 22,57
At ille negavit eum
interl.|
quod negat Petrus obreptionis est, quod penitet fidei
marg.|
AT
ILLE
NEGAVIT. Non in monte, non in templo, non in domo sua Petrus negat, sed in pretorio Iudeorum, in domo principis sacerdotum ubi non est {t. 4 : Erfurt, f. 1028rb ; facsim., p. 215b}
[Rusch, f. 1028rb ] veritas, ubi Christus captus et ligatus. Quid nisi erraret quem intromisit ostiaria Iudeorum ? Eva male induxit Adam, Petrum male introduxit femina.
dicens : Mulier, non novi illum32
.
32
illum
Li448@ Li448 Rusch
] eum
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 22,58
Et post pusillum alius videns eum dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.
Numérotation du verset
Lc. 22,59
Et intervallo {t. 4 : Erfurt, f. 1028rb ; facsim., p. 215b}
[Rusch, f. 1028rb ] facto quasi hore unius, alius quidam affirmabat dicens : Vere et hic cum illo erat. Nam et Galileus est.
marg.|
GALILEUS
EST etc. Hierosolomite et Galilei eque sunt Hebrei et unius lingue, sed una queque provincia habet suas proprietates, vernaculum loquendi, sonum mutare non potest.
Numérotation du verset
Lc. 22,60
Et ait Petrus : Homo33
, nescio quid34
dicis.
marg.|
HOMO
NESCIO
QUID
DICIS etc. Non solum negat Christum qui dicit illum non esse Christum, sed etiam qui cum sit negat se esse christianum et ita impletur quod dicit Dominus :
Tu me negabis
.
33
Homo
Li448 Rusch Weber
] O
praem. Li448@
34
quid
Li448@ Li448 Rusch
] quod
Weber
Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus35
.
marg.|
ET
CONTINUO. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur media nocte negat, galli cantu penitet. Et post resurrectionem quem sub luce tunc negaverat, tunc se amare professus est, quia qui in tenebris oblivionis erravit sperate iam lucis rememoratione correxit et eiusdem vere lucis presentia plene quidquid mutaverat erexit. MYSTICE. Gallus aliquis doctorum est qui somnolentos increpans aitl
: « Evigilate iusti et nolite peccare ». Quod Petrus ante primum galli cantum negat, eos significat qui Christum ante resurrectionem Domini esse non putaverunt, morte eius turbati. Quod bis ante secundum galli cantum negat illos significat, qui vere in illo secundum hominem, vel secundum Deum in utraque substantia errant et ideo veritatem negant. Primus galli cantus est Domini resurrectio in ipso. Secundus eiusdem in corpore Ecclesie.
l
1Cor. 15, 34 ; cf. Ps. 4, 5. 35
cantavit gallus
Rusch Weber
]
inv. Li448@ Li448
Numérotation du verset
Lc. 22,61
Et conversus Dominus respexit Petrum.
interl.|
respexit Dominus ut recordaretur Petrus quia misericordia ad penitentiam vocat
marg.|
ET
CONVERSUS
DOMINUS. Intuitu provocavit ad lacrimas, quasi in mentem ei reducens quotiens negaverat, quod ei pre dixerat, nec potuit in tenebris remanere, quem lux mundi respexit.
Et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat36
: Quia priusquam gallus cantet ter me37
negabis.
36
sicut dixerat
Rusch
] quod dixerat
Li448@ Li448
, sicut dixit
Weber
37
me
Li448 Rusch Weber
]
om. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 22,62
Et egressus foras Petrus flevit amare.
marg.|
ET
EGRESSUS
FORAS. Ab impiorum concilio seclusus culpam lavat que non intus ob hoc permissus est hesitare, ut in Ecclesie principe conderetur remedium penitentie et nemo auderet de sua virtute confidere.
Numérotation du verset
Lc. 22,63
Et viri qui tenebant illum illudebant ei cedentes.
marg.|
ILLUDEBANT
EI
CEDENTES. Impleta est prophetiam
: « In virga percutietur maxilla iudicis Israel ». Et itemn
:"Dedi maxillam meam alapis". Sed qui tunc cedebatur colaphis Iudeorum, nunc ceditur blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt faciem, non ut eorum scelera non viderent sed ut a se (sicut quondam Moysi fecerunt) gratiam cognitionis eius abscondant : Si enim crederent Moysi crederent et Dominoo
. Hoc velamen usque hodie manet super corda eorum sed credentibus est ablatum, cum illo moriente velum templi scissum est.p
m
Mich. 5, 1. n
Dedi.. alapis] sententia ex Lam. 3, 30 : « Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis », et Is. 51, 6 : « Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me », ut ref.
Hieronymus
, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 4, CCSL 77, lin. 1428 : « Dedi maxillas meas alapis et faciem meam non averti a confusione sputorum » =
Beda Venerabilis
, In Marci evangelium expositio, lib. 4, cap. 14, CCSL 120/3, lin. 1101 =
Rabanus Maurus
, Expositio in Matthaeum, lib. 8, CCCM 174A, p. 720.64. o
Cf. Io. 5, 46 : « Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit ». p
Beda Venerabilis
, In Marci evangelium expositio, lib. 4, cap. 14, CCSL 120/3, lin. 1101 sqq. : « Impleta est hoc loco prophetia quae ait : dedi
maxillas meas
alapis et faciem meam non auerti a confusione sputorum. Sed qui tunc
caesus est colaphis siue alapis iudaeorum caeditur etiam nunc blasphemiis falsorum christianorum qui tunc consputus est saliuis infidelium nunc usque uesanis nomine tenus fidelium exhonoratur atque irritatur opprobriis. Velauerunt autem faciem eius non ut eorum ille scelera non
uideat
sed ut a se ipsi sicut quondam Moysi fecerunt gratiam cognitionis eius abscondant. Si enim crederent moysi, crederent forsitan et domino. Quod uelamentum usque hodie manet super cor eorum non reuelatum nobis autem in christum credentibus ablatum est ». Cf.
Rabanus Maurus
, Expositio in Matthaeum, lib. 8, CCCM 174A, p. 720.
Numérotation du verset
Lc. 22,64
Et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogaverunt38
eum dicentes : Prophetiza, quis est qui te percussit ?
marg.|
PROPHETIZA. Contumelia in eum qui se prophetam dicebat. Sed et heretici et Iudei qui usque hodie Christum negant et mali Christiani qui reprobis actibus exacerbant, dum suas cogitationes et opera tenebrarum ab illo videri non putant, quasi illudentes aiunt :
Prophetiza, quis est qui te percussit
?
38
interrogaverunt
Li448@ Rusch
] interrogabant
Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,65
Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
Numérotation du verset
Lc. 22,66
Et ut factus est dies
interl.|
vide quam solliciti in malo tota nocte vigilaverunt ut facerent homicidium
convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum, et scribe et duxerunt illum in concilium suum dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.
marg.|
SI
TU
ES
CHRISTUS. Non veritatem desiderant, sed calumniam parant. Intelligebant Christum purum hominem de David nasciturum. Secundum hoc ergo {t. 4 : Erfurt, f. 1028va ; facsim., p. 216a}
[Rusch, f. 1028va ] querunt, ut si diceret : ego sum Christus, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem.
Numérotation du verset
Lc. 22,67
Et ait illis : {t. 4 : Erfurt, f. 1028va ; facsim., p. 216a}
[Rusch, f. 1028va ] Si vobis dixero
marg.|
SI
VOBIS
DIXERO. Sepe dixerat se esse Christum. Interrogaverat etiam eos quomodo dicerent Christum filium David cum eum David Dominum vocet, ut per hoc ad credendum Deum provocaret. Sed illi nec dicenti credere, nec interroganti respondere, nec eum qui innoxius erat dimittere volebant.
non creditis mihi,
Numérotation du verset
Lc. 22,68
si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis.
Numérotation du verset
Lc. 22,69
Ex hoc autem
marg.|
ego quem ut hominem despicitis per supplicium crucis ero exaltatus et habens nomen quod est super omne nomen
marg.|
EX
HOC
AUTEM etc. Qui semen David calumniari querebant plus etiam audiunt, quod per contemtum sit venturus ad gloriam.
erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
interl.|
cum hic infirmus appaream
Numérotation du verset
Lc. 22,70
Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis quia ego sum.
interl.|
VOS DICITIS etc. Ita temperat responsionem, ut et verum dicat, et sermo calumnie non pateat. Maluit se Christum filium Dei probare quam dicere, ut condemnandi causa tolleretur his qui fatentur quod obiiciunt.
Numérotation du verset
Lc. 22,71
At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? Ipsi enim audivimus de ore eius.
marg.|
quod se Christum et Filium Dei dicat
interl.|
IPSI ENIM AUDIVIMUS. Ubi dixit :
Erit filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei
et
vos dicitis, quia ego sum
. Sua se sententia damnant qui eum morti tradunt quem oris et operis sui testimonio Deum esse cognoscunt.
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 27/02/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_22) |