initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. *Lucae evangelium*>

Capitulum 24

Numérotation du verset Lc. 24,1 
Una
interl.|  id est prima
autem sabbati, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes que paraverant aromata
marg.|  UNA  AUTEM  SABBATI etc. Una sabbati idem est quod prima sabbati, id est una dies a die sabbati vel sabbatorum que nunc dominica dicitur. Quod   valde mane   mulieres ad monumentum venerunt , magnus fervor caritatis querendi et inveniendi Dominum ostenditur.
marg.|  MYSTICE. Exemplum datur ut illuminata fide, decussisque vitiorum tenebris ad sacrum corpus Domini accedamus. Nam sepulcrum figura est altaris in quo celebratur mysterium corporis et sanguinis Domini. Aromata que deferunt odorem virtutum et suavitatem orationum cum quibus altari propinquare debemus significat.
Numérotation du verset Lc. 24,2 
et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
marg.|  LAPIDEM  REVOLUTUM. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi que velo littere tegebantur. Lex in lapide scripta est, cuius ablato tegmine Domini corpus mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur quia « et si cognovimus Christum secundum carnem, sed iam non novimus ». Potuit autem clauso exire sepulcro, qui clauso exivit utero.

Cf. Ex. 31, 18.
2Cor. 5, 16.
Numérotation du verset Lc. 24,3 
Et ingresse non invenerunt corpus Domini Iesu.
Numérotation du verset Lc. 24,4 
Et factum est dum mente consternate essent de isto
marg.|  MENTE  CONSTERNATE. Mente consternantur, quia et lapidem immense magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam venerabile non inventum dolebant. Sicut temptato in solitudine Domino, expleta victoria angeli ministrabant ei, ita modo post devictam mortem venerunt angeli, qui non solum verbo sed etiam fulgenti habitu gloriam annuntiant triumphantis. Et sicut corpori in sepulcro astiterunt, sic etiam corpori consecrato in altari quotidie assistunt.

mente Li448 @ Rusch Weber ] om. Li448
ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Numérotation du verset Lc. 24,5 
Cum timerent autem et declinarent vultum in terram
marg.|  DECLINARENT  VULTUM. Nota quod nec sancte mulieres in terram cecidisse, nec aliquis sanctorum in resurrectione Domini prostratus in terram adorare legitur. Unde mos cepit in Ecclesia pascali tempore non flecti genua in oratione sed vultu in terram declinato orare. Exemplo mulierum, cum aproppinquamus mysteriis celestibus, cum gaudia supernorum civium contemplamur, ad conspectum angelorum debemus vultum in terram humiliter declinare, nos terram et pulverem esse recolentes.

Cf. Gn. 3, 19.
dixerunt ad illas : Quid queritis viventem
interl.|  iam resuscitatum a mortis
cum mortuis ?
interl.|  id est in monumento qui locus est proprie mortuorum
Numérotation du verset Lc. 24,6 
Non est hic
interl.|  presentia corporis
sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis
marg.|  RECORDAMINI  QUALITER. Die tertia sicut ex hoc loco habemus inter discipulos {t. 4 : Erfurt, f. 1030va ; facsim., p. 220a} [Rusch, f. 1030va ] etiam feminis que eum sequebantur, Dominus resurrecturum se predixit. Parasceve hora nona expiravit, mane prima sabbati resurrexit. Merito autem una die et duabus noctibus in sepulcro iacuit, quia lucem sue simple mortis, que tantum in carne erat, tenebris duple nostre mortis que in corpore erat et anima, opposuit et utramque nostram curavit. Si enim utramque suscepisset, nos a neutra liberasset.
cum adhuc in Galilea esset
Numérotation du verset Lc. 24,7 
dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus{t. 4 : Erfurt, f. 1030va ; facsim., p. 220a} [Rusch, f. 1030va ] hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere.
Numérotation du verset Lc. 24,8 
Et recordate sunt verborum eius.
marg.|  ET  RECORDATE. Sicut mulieres in monumento Domini stantes, recordantur verborum que de sua dispensatione prefatus erat, sic nos inter dominice passionis mysteria celebranda, non solum passionis, sed et resurrectionis debemus recordari.
Numérotation du verset Lc. 24,9 
Et regresse a monumento nuntiaverunt hec omnia
marg.|  NUNTIAVERUNT. Sicut in principio mulier auctor culpe viro fuit, vir executor fuit erroris, ita nunc que mortem prior gustaverat, resurrectionem vidit et ne perpetui reatus opprobrium apud viros sustineret, que culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Et quia constantiam predicandi non habet inferior sexus et ad exequendum infirmior, mandatur viris officium evangelizandi.
illis undecim et ceteris omnibus.

undecim Rusch Weber ] duodecim Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 24,10 
Erat autem Maria Magdalena
interl.|  ipsa est soror Lazari que unxit Dominum unguento

Magdalena Rusch ] Magdalene Li448 Li448 @ Weber
et Iohanna
interl.|  uxor Chuze procuratoris Herodis
et Maria Iacobi
interl.|  mater Iacobi minoris et Ioseph soror matris Domini unde Iacobus frater Domini dicitur

Cf. Gal. 1, 19.
et cetere que cum eis erant que dicebant ad apostolos hec.
Numérotation du verset Lc. 24,11 
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non crediderunt illis.
marg.|  CREDIDERUNT. Quod discipuli tarde credunt, non tam illorum infirmitas quam nostra futura firmitas fuit. Nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur, que dum legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur ?

crediderunt Rusch ] credebant Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 24,12 
Petrus autem surgens
marg.|  PETRUS  AUTEM  SURGENS. Iohannes commemorat quod et ipse et Petrus simul cucurrerunt, et quod Petro intus introeunte in monumentum, et vidente linteamina et sudarium, ipse Iohannes inclinans se vidit linteamina nec introivit. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Iohannes tacet. Post vero ingressum, ut diligentius interiora dinosceret, ingressum tamen antequam Iohannes intraret.

Cf. Io. 20, 2-5.
cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat.
Numérotation du verset Lc. 24,13 
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem
marg.|  STADIORUM  SEXAGINTA. Stadium est octava pars milliarii et ideo sexaginta stadiis septem millia passuum et quingentos significat. Quod spatium eis congruit qui de morte et sepultura Domini certi gradiebantur, de resurrectione dubii. Nam resurrectionem que post septimam sabbati facta est, octavo numero continere nullus ambigit. Discipuli ergo qui de Deo loquentes incedunt, sextum milliarium cepti itineris compleverant, quia illum sine querela viventem usque ad mortem quam sexta sabbati subiit, pervenisse dolebant. Compleverant et septimam, quia hunc in sepulcro quievisse non dubitabant. Sed de octavo dimidium tantum peregerunt, quia gloriam iam celebrate resurrectionis perfecte non credebant.
nomine Emmaus.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1030vb ; facsim., p. 220b} [Rusch, f. 1030vb ] NOMINE  EMMAUS. Emmaus ipsa est metropolis civitas insignis Palestine que post expugnationem Iudee sub Marco Aurelio Antonio principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.
Numérotation du verset Lc. 24,14 
Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus que acciderant.
Numérotation du verset Lc. 24,15 
Et factum est dum fabularentur et secum quererent
marg.|  DUM  FABULARENTUR. Loquentes de se Dominus approprinquans comitatur ut et fidem resurrectionis eorum mentibus incendat et quod se promiserat facturum impleat : « Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum ».

Mt. 18, 20.
et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis.
marg.|  APPROPINQUANS  AUTEM etc. Apparuit quidem in specie propria, sed speciem quam recognoscerent non ostendit. Sicut et ipsi et intus amabant et tamen dubitabant, sic ipse foris et presens adest, et quis sit non ostendit. De se ergo loquentibus presentiam exhibet sed de se dubitantibus speciem cognitionis aufert.
autem] sic Rusch
Numérotation du verset Lc. 24,16 
Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Numérotation du verset Lc. 24,17 
Et ait ad illos : Qui sunt hii sermones {t. 4 : Erfurt, f. 1030vb ; facsim., p. 220b} [Rusch, f. 1030vb ] quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes ?

estis] estise cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lc. 24,18 
Et respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei : Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti que facta sunt in illa his diebus ?
marg.|  PEREGRINUS  ES etc. Peregrinum putant quem non agnoscunt. Et vere peregrinus erat eis a quorum fragilitate per gloriam resurrectionis iam longe stabat, a quorum fide resurrectionis nescia extraneus manebat.
Numérotation du verset Lc. 24,19 
Quibus ipse dixit : Que ? Et dixerunt : De Iesu Nazareno qui fuit vir propheta,
marg.|  VIR  PROPHETA. Prophetam et magnum fatentur filium Dei tacent, vel quia nondum perfecte credunt, vel si credunt timent tradi in manus Iudeorum, nescientes cum quo loquuntur.

Quibus ipse dixit Rusch ] quibus ille dixit Li448 @ Weber , om. Li448 dixerunt Rusch Weber ] + ei Li448 Li448 @
potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
Numérotation du verset Lc. 24,20 
et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes10  et principes nostri in damnationem11  mortis et crucifixerunt eum.

tradiderunt eum Li448 Li448 @ Rusch ] inv. Weber | 10  sacerdotes Li448 Rusch ] sacerdotum Weber | 11  damnationem Li448 @ Rusch Weber ] condamnationem Li448 |
Numérotation du verset Lc. 24,21 
Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel et nunc super hec omnia tertia dies est12  hodie quod hec facta sunt.
interl.|  promissam resurrectionem tacent timentes eum cui loquebantur
marg.|  NOS  AUTEM  SPERABAMUS etc. Quodammodo redarguunt seipsos, quod in illam redemptionem speraverint, quem mortuum viderant, nec resurrecturum credebant et maxime dolent eum sine culpa occisum, quem innocentem noverant et ex hoc tristes incedebant.

12  est Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 24,22 
Sed et mulieres quedam ex nostris terruerunt nos que ante lucem fuerunt ad monumentum.
marg.|  TERRUERUNT  NOS. Merito dicuntur terruisse eos quibus de non invento corpore plus mestitiam addiderunt, quam de nuntiata resurrectione gaudium quo recrearentur afferunt.
Numérotation du verset Lc. 24,23 
Et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere.
Numérotation du verset Lc. 24,24 
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non invenerunt.
marg.|  ABIERUNT  QUIDAM etc. Cum supra dixerit Petrum cucurrisse ad monumentum, et modo dicat Cleophas :   Quidam ex nostris abierunt ad monumentum etc., intelligendum est quod duo simul ierunt. Sed Petrum solum primo commemoravit, quia primitus illi nuntiavit Maria.
Numérotation du verset Lc. 24,25 
Et ipse dixit ad eos : O stulti et tardi corde
marg.|  O STULTI  ET  TARDI  CORDE. Hic gemina humiliandi necessitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec adimplenda que novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophete de Christo locuti sunt et eum per passionem et gloriam intraturum predixerant, quomodo gloriatur se esse christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat ?
ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete.
Numérotation du verset Lc. 24,26 
{t. 4 : Erfurt, f. 1031ra ; facsim., p. 221a} [Rusch, f. 1031ra ] Nonne hec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam ?
Numérotation du verset Lc. 24,27 
Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis que de ipso erant.
Numérotation du verset Lc. 24,28 
Et appropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1031ra ; facsim., p. 221a} [Rusch, f. 1031ra ] ET  IPSE  SE  FINXIT. Talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Probandi erant, si hunc quem nondum ut Deum diligebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed quia extranei a caritate esse non possunt, cum quibus veritas gradiebatur, ad hospitium vocant, immo cogunt. Quo exemplo colligitur, quia peregrini non solum ad hospitium sunt vocandi sed etiam trahendi.
Numérotation du verset Lc. 24,29 
Et coegerunt13  illum dicentes : Mane nobiscum, Domine14  , quoniam advesperascit et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis.

13  coegerunt Li448 @ Rusch Weber ] congregaverunt praem. Li448 14  Domine Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 24,30 
Et factum est dum recumberet cum eis15  , accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.
marg.|  FREGIT  ET  PORRIGEBAT. Quem in expositione Scripture non cognoverunt, in fractione panis noverunt, quia non auditores legis sed factores iustificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur.

15  eis Rusch ] illis Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 24,31 
Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum.
marg.|  APERTI  SUNT  OCULI. Subtrahitur carnalibus oculis species infirmitatis, ut mentibus incipiat apparere gloria resurrectionis. Unde subditur :   Et dixerunt ad invicem    : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis etc.
marg.|  MYSTICE. Ideo in Christo illis ostensa est alia effigies, ne eum nisi in fractione panis cognoscerent, ut omnes intelligant se Christum non agnoscere, nisi fiant participes corporis eius, id est Ecclesie, cuius unitatem commendat Apostolus in sacramento panis dicens : « Unus panis unum corpus multi sumus ». Cum ergo panem benedictum porrigit aperiuntur oculi ut eum cognoscant, et removetur impedimentum quod a Satana in oculis erat ne agnosceretur Iesus. Et hoc impedimentum permittit inesse Dominus, donec ad sacramentum panis veniatur. Sed participata unitate corporis, aufertur impedimentum inimici ut possit Christus agnosci.

1Cor. 10, 17.
Numérotation du verset Lc. 24,32 
Et dixerunt ad invicem :
interl.|  iam certi de resurrectione
Nonne cor nostrum ardens erat in nobis
marg.|  ARDENS  ERAT. Exaudito sermone, corprius torpore incredulitatis et timoris frigidum, igne sancti Spiritus est accensum, ut iam superno desiderio ardeat et ad credendam veritatem se extendat. Quot preceptis instruitur homo, quasi tot facibus inflammatur.
dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas ?
Numérotation du verset Lc. 24,33 
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt16  congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant

16  invenerunt Li448 Li448 @ Rusch ] viderunt Weber
Numérotation du verset Lc. 24,34 
dicentes : Quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni.
interl.|  primo omnium virorum apparuit Petro quod et si non dicit evangelista quando vel ubi factum tamen quia factum sit non tacet.
marg.|  SURREXIT  DOMINUS  VERE. Iam fama erat quod resurrexerat Iesus ab illis mulieribus facta et a Simone Petro cui apparuerat, hec loquentes invenerant isti duo, sed et ipsi prius audierant quod resurrexerat, sed timuerunt dicere in via, quando tantummodo angelos dixerunt visos mulieribus. Ignorantes enim eum cum quo loquebantur, poterant timere ne inciderent in manus Iudeorum, si quid passim dicerent de Christi resurrectione.
Numérotation du verset Lc. 24,35 
Et ipsi narrabant17  que gesta erant in via et {t. 4 : Erfurt, f. 1031rb ; facsim., p. 221b} [Rusch, f. 1031rb ] quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

17  narrabant Rusch Weber ] narraverunt Li448
Numérotation du verset Lc. 24,36 
Dum autem hec18  loquuntur, stetit Iesus19  in medio eorum et dixit20  eis : Pax vobis. Ego sum, nolite timere.
marg.|  STETIT  IESUS  IN  MEDIO etc. Hec ostensio est illa de qua Iohannes ait :"Cum sero esset die, id est venit Iesus et stetit in medio eorum et dixit eis : Pax vobis". Quod vero dicit Iohannes Thomam non fuisse cum illis, cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos et eos qui cum eis erant, intelligendum est quod Thomas inde exisset, antequam Dominus eis hoc loquentibus appareret.

Cf. Io. 20, 19 : « Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli propter metum Iudeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis : Pax vobis ».
Cf. Io. 20, 24.

18  autem hec Rusch ] inv Li448 Li448 @ Weber | 19  stetit Iesus Rusch ] inv Li448 Li448 @ Weber | 20  dixit Li448 Li448 @ Rusch ] dicit Weber |
Numérotation du verset Lc. 24,37 
Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum21 
interl.|  non carnem

21  spiritum (ſṕm) Li448 @ Rusch Weber ] ipsum (ıṕm) Li448
videre.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1031rb ; facsim., p. 221b} [Rusch, f. 1031rb ] SPIRITUM  VIDERE etc. Noverant discipuli fuisse verum hominem sed postquam mortuus est, non credunt tertio die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se videre spiritum quem emisit in passione, sed hunc errorem aufert Dominus.
Numérotation du verset Lc. 24,38 
Et dixit eis : Quid turbati estis
marg.|  QUID  TURBATI  ESTIS. Credebant apostoli sed tamen turbantur. Primo quia paucorum opinionem sententia maioris partis excludit. Denique quia Petrus etsi crederet resuscitatum, turbari potuit quod clausis ianuis Dominus cum corpore suo se improvisus infuderit.
et cogitationes ascendunt in corda vestra ?
marg.|  COGITATIONES  ASCENDUNT. False non desuper descendentes, sed sicut mala herba in corde ascendentes, fidem quam in vobis plantavi exigo quod ex vobis ortum est condemno, si non est veritas resurrectionis, perditus est fructus passionis.
Numérotation du verset Lc. 24,39 
Videte manus meas et pedes, quia ego ipse22  sum. Palpate et videte,
marg.|  PALPATE  ET  VIDETE. Multis documentis persuadet resurrectionem prebendo se, et oculis videndum et manibus contrectandum. Qui dum palpando ossa carnemque monstrat, statum sue vel nostre resurrectionis significat in qua corpus nostrum et subtile erit per effectum spiritalis potentie et palpabile per veritatem nature.
marg.|  Post resurrectionem Dominus in corpore suo duo contraria ostendit et palpabile eiusdem nature ut informet ad fidem et incorruptibile alterius glorie, ut invitet ad premium.

22  ego ipse Li448 @ Rusch ] inv Li448 Weber
quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere.
Numérotation du verset Lc. 24,40 
Et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes.
marg.|  OSTENDIT  EIS etc. Ut ostensa vulnerum cicatrice infidelitatis vulnus sanaret quas cicatrices et tunc servavit et in iudicio servaturus est. Primo ad fidem resurrectionis instruendam. Deinde ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit semper ostendat. Tertio ut sua morte redemptis, quam misericorditer sint adiuti, propositis eiusdem mortis insinuat iudiciis. Sed postremo ut in iudicio quam iuste damnentur impii denuntiet, ostensa quam ab illis accepit cicatrice. Non ergo ex impotentia curandi cicatrices servavit, sed ut perpetuum victorie sue circumferat triumphum.
Numérotation du verset Lc. 24,41 
Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus pre gaudio dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?
marg.|  HABETIS  HIC  ALIQUID. Ad insinuandam veritatem resurrectionis, non solum tangi sed convesci voluit, non quod vel ipse vel nos post resurrectionem cibo debeamus indigere, sed ut corpus non spiritum esse manifestaret, manducavit potestate non necessitate. Aliter absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius calens. Illa indigentia, iste potentia.
Numérotation du verset Lc. 24,42 
At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
marg.|  PISCIS  ASSIS. Piscis assus ipse mediator passus, in aquis humani generis captus laqueo mortis, assatus tempore passionis. Ipse et favus mellis nobis est in resurrectione. ‘Favus mellis’ in cera, id est divinitas in humanitate. In huius mellis commestione significatur quia illos in corpore suo ad eternam quietem suscipit, qui cum tribulationes pro Deo sentiunt, ab amore interne dulcedinis non recedunt. Qui hic assantur illic vera dulcedine satiabuntur.
Numérotation du verset Lc. 24,43 
Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis.
marg.|  ET  CUM  MANDUCASSET. Omnes ambages aufert {t. 4 : Erfurt, f. 1031va ; facsim., p. 222a} [Rusch, f. 1031va ] visus est, tactus est, manducavit, et ne in aliquo sensus humanos lucidificasse videretur, mittit manus ad Scripturas, ut etsi magicis artibus videatur potuisse quod voluit, sicut dicunt pagani, saltem videant prophetare non potuisse antequam natus fuit.
Numérotation du verset Lc. 24,44 
Et dixit ad eos23   : Hec sunt verba que locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum,
interl.|  in eadem mortali carne

23  eos  Rusch Weber ] illos Li448 Li448 @
quoniam necesse est impleri omnia
interl.|  scilicet hec verba
que scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis {t. 4 : Erfurt, f. 1031va ; facsim., p. 222a} [Rusch, f. 1031va ] de me.
Numérotation du verset Lc. 24,45 
Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.
marg.|  TUNC  APERUIT. Post visum, post contactum, post commemoratam legem aperuit sensum, ut quod vident et legunt intelligant. Deinde post sui corporis commendatam veritatem commendat Ecclesie unitatem :   et predicari in nomine eius penitentiam etc.
Numérotation du verset Lc. 24,46 
Et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
marg.|  OPORTEBAT  CHRISTUM  PATI. Oportebat ut ministri qui penitentiam et remissionem erant predicaturi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei et quia eorum est adoptio filiorum et gloria et testamenta et legislatio, sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicite, hoc maxime indicio divine pietatis ad spem venie provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, venia relaxatur.
Numérotation du verset Lc. 24,47 
et predicari in nomine eius penitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma.
interl.|  non in una tantum gente Iudeorum vel in aliqua parte terrarum
Numérotation du verset Lc. 24,48 
Vos autem
interl.|  qui vidistis et audistis
estis testes horum.
interl.|  que predicanda sunt
Numérotation du verset Lc. 24,49 
Et ego mittam24 
interl.|  ut sufficatis ad testandum mittam vobis auxilium

24  mittam Rusch ] mitto Li448 Weber
promissum Patris mei in vos.
interl.|  Spiritus sancti gratiam
Vos autem sedete
marg.|  VOS  AUTEM  SEDETE. Postquam discipulos de virtute predicationis perfecte instruxit, cum repente si vellet posset eos roborare, distulit dicens :   Vos autem sedete in civitate , ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti predicare ante tempus presumant. 'In civitate sedet', qui intra mentis claustra se constringit, ne loquendo exterius evagetur, ut cum divina virtute perfecte fuerit indutus, tunc quasi a seipso foras exeat, alios instruendo.
in {t. 4 : Erfurt, f. 1031vb ; facsim., p. 222b} [Rusch, f. 1031vb ] civitate quoadusque induamini virtutem ex alto.
Numérotation du verset Lc. 24,50 
Eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis.
marg.|  EDUXIT  AUTEM  EOS. Pretermissis omnibus que per quadraginta dies gesta sunt, primo resurrectionis diei tacite coniungit novissimum quo ascendit in celum. Et pulchre benedicturus discipulos, educit   in Bethaniam que 'domus obedientie' dicitur, quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit. Et quia eadem villa in latere montis Oliveti est posita, quia obedientis Ecclesie domus apostolico digna hospitio, non alibi quam in latere summi montis, id est Christi, fundamenta fidei, spei, et caritatis locavit, de quo latere sacramentum sanguinis et aque {t. 4 : Erfurt, f. 1031vb ; facsim., p. 222b} [Rusch, f. 1031vb ] quibus nascatur et nutriatur, gaudet emanasse. De cuius vertice, id est deitate, spiritalis unctionis munera desiderat, lucis et pacis promissa expectat. Deinde, quia Bethania iuxta Hierusalem quasi stadiis quindecim erat, iste numerus propter septem et octo, quibus constat, Scripturarum mysteriis accommodus. Vel vitam que nunc est et futuram, vel vetus et novum Testamentum, vel sabbatum animarum in futuro et carnis resurrectionem continet. Et ideo quibus utriusque Testamenti scientiam aperuit quos omnem vivendi et sperandi regulam edocuit, eos quindecim stadiis in locum quo eis benediceret et precepta docendi traderet eduxit. Recte quindecim stadiis locum ascensionis a loco passionis secrevit, ut omnes pro se vel mori vel vivere cupientes et primum quiescendi post mortem et in fine a mortuis resuscitandi desiderio pariter et amore firmaret.
Numérotation du verset Lc. 24,51 
Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in celum.
Numérotation du verset Lc. 24,52 
Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem
interl.|  ubi promissionem Patris iussi sunt expectare
cum gaudio magno.
interl.|  quia Dominum post triumphum resurrectionis etiam celos penetrare vident
Numérotation du verset Lc. 24,53 
Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum25  .
marg.|  IN  TEMPLO etc. Ut in loco orationis inter laudum devotiones, promissum sancti spiritus aduentum paratis per omnia cordibus expectent. Sic nos post celebrata in Hierosolymis, id est visione pacis, passionis et resurrectionis sollemnia, Domino duce, petamus Bethaniam, ut mente quieta corporis et sanguinis eius sacramentis imbuamur et domus obedientie esse curemus, quia sic quotidiana eius benedictione sublimamur. Quotidie triumphalis ascensionis memores, laudantes et benedicentes Deum in Hierusalem, id est sperata pacis visione quiescimus, similes hominibus expectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.
marg.|  LAUDANTES  ET  BENEDICENTES etc. Lucas qui sacerdotium Christi ceteris amplius exponendum suscepit, et ideo evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zacharie cepit, pulchre hoc in templi devotione complevit, cum apostolos ibi ministros, scilicet novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione concludit.

Cf. Lc. 1, 8.

25  Deum Li448 Li448 @ Rusch ] + Amen Weber
EVANGELIUM LUCE EXPLICIT26  .

26  Evangelium ... explicit Rusch ] Explicit Evangelium secundum Lucam Weber , om. Li448 Li448 @




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_24)