initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. *Lucae evangelium*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Lc. 3,1 
Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Cesaris, procurante Pontio Pilato Iudeam, tetrarcha autem Galilee Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha
interl.|  terre
marg.|  ANNO  AUTEM. Herodes, Philippus et Lysanias qui cum Pilato romano preside regunt Iudeam, filii fuerunt maioris Herodis sub quo natus est Dominus. Inter quos et ipsum Archelaus decem annis regnavit, quo propter superbiam remoto regnum in quattuor tetrarchias divisum est ut sic minueretur superbia Iudeorum. Annas et Caiphas erant principes sacerdotum quando Iohannes cepit predicare, sed Annas illum annum quo Iohannes inchoat predicare, Caiphas illum quod Dominus crucifixus est administrabat, quia tunc pontificatus non virtute vel generis merito, sed romana potestate prestabatur. Multos legimus pontifices tunc fuisse quos subticet evangelista, ponens tantum illos qui ad Domini pertinent passionem. Quia vero Iohannes illum veniebat predicare, qui ex Iudea quosdam et multos ex gentibus redempturus erat, per regem gentium et principes Iudeorum predicationis eius tempora designantur. Et quia gentilitas per fidem colligenda, Iudea pro perfidia dispergenda erat, unus gentium multi Iudeorum principes describuntur, quia ad finem regni venerat que tot regibus subiacebat. Sacerdotum etiam facta est memoria, quia ille nuntiatur qui simul rex et sacerdos erat.
Ituree et Trachonitidis regionis et Lysania
interl.|  regio est
Abiline
interl.|  terre
tetrarcha
Numérotation du verset Lc. 3,2 
sub principibus sacerdotum Anna et Caipha factum est verbum Domini
interl.|  istud : Vade et predica baptismum.

Domini Li448 Li448 @ Rusch ] Dei Weber
super Iohannem Zacharie filium in deserto.
marg.|  FACTUM  EST  VERBUM etc. Beda VenerabilisBEDA. Congregaturus Ecclesiam Dei filius primum operatur in servulo ut Ecclesia non ab homine ceperit, sed a Verbo ut appareat maior auctoritas Iohannis novum baptismi ritum instituentis factum est verbum domini super Iohannem, id est ad Iohannem. Quod quidem est desuper sola Dei gratia prius operatur verbum intus et declarat Iohanni que velit ab ipso proferri, postea profert Iohannes. Sequitur verbum interius operans sonus vocis exterius sonans.   In deserto , id est in Ecclesia que prius deserta. modo plures habet filios.   Factum est ergo   verbum in deserto ut que tunc erat deserta fructum nobis terra generaret.   Factum est verbum ut Iohannes penitentiam predicaret non remissionem daret. Unde Iohannes est figura legis que peccatum nuntiat non condonat. Iohannes prenuntius Christi, ita lex prenuntiat gratiam Ecclesie. Mattheus et Marcus commendant Iohannem ex vestitu et cibo et cinctu. Sufficit Luce Iohannem commendare sola commemoratione prophetie. Nullo enim indicio sui eget qui verbo Dei abundat. Unum itaque dixit et omnia declaravit.
Numérotation du verset Lc. 3,3 
Et venit in omnem regionem Iordanis predicans baptismum {t. 4 : Erfurt, f. 995va ; facsim., p. 150a} [Rusch, f. 995va ] penitentie in remissionem peccatorum
interl.|  fidem preco prenuntiat quod post per seipsam veritas
marg.|  PREDICANS  BAPTISMUM. Beda VenerabilisBEDA. Iohannes baptismum penitentie predicavit et quibusdam etiam dedit, sed   remissionem peccatorum dare non potuit. Non ergo ait : Dans   baptismum penitentie in remissione peccatorum sed   predicans . Quia enim dare non potuit baptismum {t. 4 : Erfurt, f. 995va ; facsim., p. 150a} [Rusch, f. 995va ] quo peccata solverentur predicabat, ut sicut verbo predicationis Verbum Patris precurrit, ita baptismum penitentie quo peccata solvuntur precurreret suo baptismate quo peccata solvi non possunt.
Numérotation du verset Lc. 3,4 
sicut scriptum est in libro sermonum Isaie prophete :
interl.|  ecce Iohannis predicatio firmatur prophete testimonio

Cf. Is. 40, 3-5.
Vox
interl.|  Iohannes est Verbi vox
clamantis in deserto,
interl.|  istud
marg.|   Vox clamantis. Vox , quia prenuntius Verbi,   in deserto , quia deserte et destitute Iudee solacium redemptionis annuntiat. Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine verbi intelligentia valet.
parate viam Domini,
interl.|  pravitates abiicite, fidem et bona opera accipite
marg.|  PARATE  VIAM etc. Qui fidem et bona opera predicat quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat ut hec vis gratie illustret, ut rectas Deo semitas faciat ? Dum mundas cogitationes in animo per sermonem predicationnis format.
rectas facite semitas eius.
interl.|  ut non pro terrenis serviatis
Numérotation du verset Lc. 3,5 
Omnis vallis implebitur
interl.|  » Omnis qui se humiliat exaltabitur ».
marg.|  OMNIS  VALLIS. In adventu Domini humilis gentilitas impleta est et crescit plenitudinem gratie accipiendo. Et Iudea superba per errorem perfidie hoc unde superbiebat perdidit.

Lc. 14, 11 : « Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur ».
et omnis mons et collis humiliabitur
interl.|  et « qui se exaltat humiliabitur »

Lc. 14, 11.
et erunt prava in directa et aspera in vias planas.
interl.|  ET ERUNT PRAVA. Beda VenerabilisBEDA. Prava , id est malorum corda per iniustitiam distorta ad regulam iustitie dirigentur,   et aspera, id est immites et iracunde mentes per infusionem gratie ad mansuetudinem redibunt ut ibi predicator planam viam inveniat, ubi prius pro asperitate gressum ponere non poterat.
Numérotation du verset Lc. 3,6 
Et videbit
marg.|  ET  VIDEBIT. Beda VenerabilisBEDA. In hac vita omnis homo Christum videre non potuit, sed in die iudicii in sede maiestatis et electi et reprobi pariter videbunt, ut iusti remunerentur et mali in eternum gemant. Unde et subditur :   Dicebat ergo ad turbas que exiebant ut baptizarentur ab ipso    : gemina viperarum qui ostendit vobis etc. Ventura enim ira est animadversio ultionis extreme, quam tunc fugere peccator non valet qui nunc ad lamenta penitentie non recurrit.
omnis] omis cacogr. Rusch
omnis caro
interl.|  omnis homo Iudeus et gentilis, vir et mulier, iuvenis et senex
salutare Dei.
interl.|  Christum
Numérotation du verset Lc. 3,7 
Dicebat ergo ad turbas que exiebant ut baptizarentur ab eo :
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Phariseorum et Sadduceorum qui penitentia et correctione maxime indigebant

ergo Rusch Weber ] autem Li448 , om. Li448 @ eo Li448 Li448 @ Rusch ] ipso Weber
Genimina viperarum,
interl.|  venenati venenatorum filii qui bonis invidetis et persequemini
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Quare non prius deponitis venenum ut sic ad baptismum veniatis
quis ostendit vobis fugere
interl.|  nemo cum non penitetis sed ego demonstro et hoc est facite ergo dignos fructus
marg.|  QUIS  OSTENDIT. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quis ostendit in prudentia miseratione Dei infusa ut penitentiam delictorum agentes, terrorem iudicii provida devotione metuatis ? Ad generationem ergo non ad successionem referenda est comparatio viperarum. Vel ideo serpentibus comparat, ut ostendat eos habere naturalem prudentiam providendi futura, unde : « Estote prudentes sicut serpentes ». Ideoque monentur operis potius quam generis claritatem querere, quia non genus, sed sola fides valet quam ad gentes transferendam prophetat.

Mt. 10, 16.
a ventura ira ?
interl.|  a vindicta
Numérotation du verset Lc. 3,8 
Facite ergo fructus dignos penitentie
interl.|  pro equalitate culpe
marg.|  DIGNOS. Beda VenerabilisBEDA. Non debet esse par fructus boni operis eius qui nihil vel minus peccavit et eius qui gravius cecidit.
et ne ceperitis dicere patrem habemus Abraham.
interl.|  peccatores enim estis
marg.|  ET  NE  CEPERITIS. Beda VenerabilisBEDA. Ideo se peccatores cognoscere nolebant, quia de stirpe Abrahe descenderant. Unde dicitur ne ceperitis dicere, quia non qui filii carnis hi sunt in semine sed qui fidei. Unde subditur : P  otest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe .
Dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. de gentilibus quorum corda insensibilia
marg.|  DICO  ENIM  VOBIS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Qui amisso sensu rationis, lapidibus putant inesse alicuius rationem divinitatis, ipsi in naturam lapidum, non usu corporis sed mentis habitu vertuntur. Quos autem   lapidibus comparaverat, quia ante deformes ad usum, nudi ad ornatum, steriles ad fructum, irrationabiles ad profectum, iam arboribus comparat, quia processu rationis iam intelligit in illis aliquem dementiorem profectum quod rationabili quodam munere nature iam sunt decori ad usum, {t. 4 : Erfurt, f. 995vb ; facsim., p. 150b} [Rusch, f. 995vb ] venusti ad aspectum, optimi ad fructum surgunt, cacuminibus funduntur, brachiis replentur fructibus, vestiuntur frondibus.
suscitare filios Abrahe.
interl.|  si autem vos Christi, ergo Abrahe semen estis, quia semini eius Christo per fidem uniti
Numérotation du verset Lc. 3,9 
Iam enim securis ad radicem arborum posita est.
interl.|  severitas iudiciaria ad funditus extirpandos infructuosos preparata est
marg.|  IAM  ENIM. Beda VenerabilisBEDA. Ideo :"Agite penitentiam et ne dicere patrem habemus Abraham. Iam enim securis ad radicem arborum posita est". Faciet ergo fructum qui potest gratie, qui debet penitentie.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. 'Arbor' humanum genus. 'Securis' redemptor qui velut ex manubrio tenetur ex humanitate, sed ferro incidit, id est ex divinitate. Qui etsi expectet per patientiam videt tamen quid facturus sit per iustitiam. Nec ad ramos, sed ad radicem positam dicit securim. Cum enim filii malorum tolluntur quid aliud quam rami infructuose arboris abscinduntur ? Cum tota progenies cum parente tollitur : arbor radicitus absciditur ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur.

Cf. Mt. 3, 8-10 : « Facite ergo fructum dignum penitentie. Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur».

ad radicem arborum – posita est Li448 @ Rusch Weber ] inv. Li448
{t. 4 : Erfurt, f. 995vb ; facsim., p. 150b} [Rusch, f. 995vb ] Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum
interl.|  ut gentiles et hypocrite qui nullum et heretici qui malum

bonum Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
excidetur et in ignem mittetur.

excidetur Li448 Rusch ] exciditur Weber mittetur Li448 Li448 @ Rusch ] mittitur Weber
Numérotation du verset Lc. 3,10 
Et interrogabant eum turbe dicentes :
interl.|  ex verbis Iohannis terrore percussi notantur qui consilium querunt
Quid ergo faciemus ?
interl.|  ne excidamur et ne in ignem mittamur
Numérotation du verset Lc. 3,11 
Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas
interl.|  id est superfluas
marg.|  QUI  HABET  DUAS  TUNICAS. Beda VenerabilisBEDA. Tunica plus usui necessaria quam pallium ad dignum penitentie fructum pertinet ut non exteriora minus necessaria, sed etiam ipsa valde necessaria cum proximis dividamus, ut escam qua vivimus et tunicam qua vestimur. Ecce quantum valent opera misericordie que ad dignum fructum penitentie pre ceteris precipiuntur. Unde : « Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis ». De duabus tunicis dividendis datur preceptum, quia si una dividatur nemo vestitur. In dimidia tunica et nudus remanet qui accipit et qui dedit. Misericordie enim ipsius pro possibilitate humane condicionis servatur mensura ut non sibi unusquisque totum eripiat, hec quod habet cum paupere partiatur.

Lc. 11, 41.
det non habenti et qui habet escas similiter faciat.
Numérotation du verset Lc. 3,12 
Venerunt autem et publicani
marg.|  PUBLICANI. Beda VenerabilisBEDA. Qui vectigalia publica exigunt sive qui conductores sunt vectigalium fisci vel rerum publicarum. Necnon et hi qui huius seculi lucra per negotia sectantur quos pariter unumquenque in suo gradu ab agenda iniuria coercet, ut dum primo ab alienorum se temperarent appetitu, tandem ad propria cum proximis communicanda pertingerent.
ut baptizarentur et dixerunt ad illum10   : Magister, quid faciemus ?
marg.|  MAGISTER  QUID etc. Beda VenerabilisBEDA. Magna vis in sermone Iohannes qui etiam publicanos et milites ad consilium salutis sue cogit, quibus precepit, ne ultra prescriptum exigant.

10  ad illum Li448 @ Rusch Weber ] om. Li448
Numérotation du verset Lc. 3,13 
At11  ille dixit ad eos12   : Nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis.

11  At Rusch Weber ] Et Li448 Li448 @12  eos Li448 Li448 @ Rusch Weber ] illos Li448 *
Numérotation du verset Lc. 3,14 
Interrogabant autem eum et milites dicentes : Quid faciemus et nos ? Et ait illis : Neminem concutiatis
marg.|  NEMINEM  CONCUTIATIS. Beda VenerabilisBEDA. Iusto moderamine eos promovet, ne ab eis calumniando predam requirant quibus militando prodesse debuerant. Docens idcirco stipendia constituta militie, ne dum sumptus queritur predo grassetur, nullum officium, nullum genus, nulla etas ab agenda misericordia excluditur. Omnes in commune monentur ut conferant non habenti. Misericordia enim plenitudo virtutum est.
neque calumniam faciatis
interl.|  non timore et amore
et contenti estote stipendiis vestris.
Numérotation du verset Lc. 3,15 
Existimante13  autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne
marg.|  EXISTIMANTE  AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Non solum cogitabant, sed sicut alius evangelista declarat, missis ad eum sacerdotibus et Levitis an esset Christus requirebant. Unde et Iohannes subditur respondisse. Patet Iudeis fuisse notum secundum Scripturas dominice incarnationis tempus adesse, sed mira cecitas, quod in Iohanne sponte credebant. hoc in salvatore tantis signis et virtutibus approbato et ipso etiam Iohanne attestante non credunt, quem per mulierem credebant venturum per virginem venisse non credunt.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Videbat Iohannes cordis occulta, sed Dei revelantis gratia qui prophetis palam facit occulta cordis.

13  Existimante Li448 Li448 @ Rusch Weber ] Existimantes Li448 *
ne forte
interl.|  id est an
ipse esset Christus.
Numérotation du verset Lc. 3,16 
Respondit14  Iohannes dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo {t. 4 : Erfurt, f. 996ra ; facsim., p. 151a} [Rusch, f. 996ra ] vos15  .
interl.|  Tingo corpora aqua et instituo usum baptizandi donec veniat qui abluat animas per Spiritum.
marg.|  EGO  QUIDEM. BEDA. AMBROSIUS. Cito probavit se non esse christum. qui visibili tantum {t. 4 : Erfurt, f. 996ra ; facsim., p. 151a} [Rusch, f. 996ra ] operatur officio. Aqua non spiritu baptizat quod solius est Christi, nec verbo sed opere Christum se non esse declarat. Ut sicut nativitatem Christi, ita baptismum quoque eius suo precurreret, imitatione sacramenti non virtute.

14  Respondit Li448 Li448 @ Rusch Weber ] Respondet Li448 * 15  vos Rusch Weber ] + in aqua Li448 Li448 @
Veniet16  autem17  fortior me post me18 
interl.|  etsi humilis et ego magnus reputor tamen ille fortior quia Deus
marg.|  VENIET  AUTEM. Ideo baptizo aqua quia ille venit qui baptizabit spiritu et oportet ut illi via preparetur.

16  Veniet Rusch ] Venit Li448 Li448 @ Weber | 17  autem Rusch Weber ] enim Li448 , om. Li448 @ | 18  post me Rusch ] om. Weber |
cuius non sum dignus solvere
marg.|  CUIUS  NON  SUM  DIGNUS. Beda VenerabilisBEDA.   Non sum dignus mysterium incarnationis investigare. Vel nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi, sed amicus sponsi volo. Vel   non sum dignus portare per totum mundum predicando calciamenta, id est mysterium incarnationis. Hoc enim non est Iohannis precurrentis officium, sed apostolorum sequentium. Calciamentum nuptiale : evangelica predicatio qua calciati sunt apostoli.

Cf. Eph. 6, 15 : « Et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis ».
corrigiam calciamentorum eius.
interl.|  ligaturam mysterii
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Id est purgatione santificationis et probatione tribulationis vel Spiritu qui sanctificat et accendit amore Dei vel hic Spiritu in futuro igni purgatorio permundabit.
Numérotation du verset Lc. 3,17 
cuius ventilabrum
interl.|  discretio iusti examinis
in manu eius
interl.|  quia omne iudicium dedit Pater Filio
et purgabit19 
interl.|  a paleis
marg.|  PURGABIT. Beda VenerabilisBEDA. Purgat dum vel in presenti ob manifesta peccata perversus de Ecclesia eiicitur vel post mortem damnatur.

19  purgabit Rusch Weber ] permundabit Li448 Li448 @
aream suam
interl.|  presentem Ecclesiam
et congregabit triticum in horreum suum20 
interl.|  immobiles a spe eternorum

20  suum Li448 @ Rusch Weber ] om. Li448
paleas autem comburet igni inextinguibili.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Quia neque extinguetur neque extinguet cruciatos sed eternaliter puniet dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur : « Igne nos examinasti ».
marg.|   Paleas  : palee sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt. Zizania qui et opere et pofessione ab electis secernuntur qui hoc ventilabro non removentur, quia iam iudicati sunt, sed palee ventilantur.

Ps. 65, 10.
Numérotation du verset Lc. 3,18 
Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo21  .

21  populo Li448 Li448 @ Rusch ] populum Weber
Numérotation du verset Lc. 3,19 
Herodes autem tetrarcha
marg.|  HERODES  AUTEM. Antequam Lucas aliquid narret de actibus Iesu, dicit Iohannem ab Herode captum, ut ostendat se solummodo ea facta descripturum que eo anno gesta sunt, quo Iohannes vel captus est vel punitus.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Herodes autem tetrarcha . Non his diebus captus est Iohannes sed, iuxta evangelium Iohannis, post aliqua signa gesta a Domino et post eius baptismum diffamatum. Sed a Luca ad exaggerandam Herodis malitiam preoccupatum est, qui cum videret ad predicationem Iohannis multos confluere, milites credere, publicanos penitere et totum vulgus baptismum suscipere. Ipse e contrario non solum Iohannem contemnit, sed et vinculat et occidit.
cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis que fecit Herodes
Numérotation du verset Lc. 3,20 
adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcerem22  .
interl.|  prius autem hoc
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Notandum quod Iohannes evangelista qui de divinitate Christi scribere suscepit testatur quia Iesus Iohanne Baptista qui figura legis est adhuc predicante et baptizante plures faceret discipulos et baptizaret, mystice docens Iesum antequam in carne nasceretur eternum per secula Deum et fidelium per legem doctorem fuisse populorum. Alii evangeliste qui humanitatem Christi describunt ab incarceratione Iohannis sumunt exordium dominice predicationis quorum officium est, post corruptam a Iudeis legem et quasi tenebris carceris ignorantia cecaque traditione fedatam, Domini in carne apparentis et per carnem operantis quasi advenientis in Galileam celestem pandere doctrinam.

22  carcerem Li448 Li448 @ Rusch ] carcere Weber
Numérotation du verset Lc. 3,21 
Factum est autem cum baptizaretur {t. 4 : Erfurt, f. 996rb ; facsim., p. 151b} [Rusch, f. 996rb ] omnis populus
interl.|  nam quasi transito mari Rubro necatos quidem gratulamur Egyptios

Cf. Ex. 15, 1-21  ; cf. 1Cor. 10, 1-2.
et Iesu baptizato
interl.|  a Iohanne quod alii plenius dicunt
marg.|  ET  IESU  BAPTIZATO. Beda VenerabilisBEDA. Baptizatur Dominus non mundari indigens, sed tactu munde carnis aquas mundans, ut vim abluendi habeant. Et ideo qui ad lavacrum Christi venerit, peccata deponit, quia (quod innumera sub lege baptismata non poterant) contra prevaricationis malum. vim regenerative sanctificationis aque concipiunt. Unde cum baptizatum populum diceret nihil magnum addidit, sed baptizato Iesu et orante dicit apertum celum, quia dum ille aquas Iordanis subiit :"Nobis celi ianuam pandit" et dum caro innoxia aquis frigentibus tingitur opposita quamdam noxiis rumphea ignea restringitur nec ibi Christo celum cepit aperiri, sed his verbis ostenditur virtus {Erfurt, f. t. 4, f. 996rb ; facsim., p. 151b} [Rusch, f. t. 4, f. 996rb ] baptismi. Orat autem ut nos ad orandum informet, ut post baptismum precibus et ieiuniis et eleemosynis et aliis bonis celum nobis aperiatur. Quia etsi peccata in baptismo sunt laxata, non adhuc caro est solidata, sed in deserto mundane conversationis hostes occurrunt qui sudore nostro vincuntur per gratiam Christi donec tandem inducamur in aulam pacis.
marg.|  Nulli inter natos mulierum secundus est Iohannes, cui se Christus credit baptizandum, se videndum in columbam exhibet Spiritus sanctus de celo Pater commendat Filium. Non enim Filio quod ignoraret, sed Iohanni et ceteris qui aderant quod ignorabant indicabatur. Unde et Iohannes quem prius virum fortiorem et Christum evangelizabat iam edoctus Dei Filium aperte predicat.

Beda Venerabilis, In Lucae evangelium expositio, lib. 1, cap. 3, CCSL 120, lin. 2583-2588 : « Merito iohannes inter natos mulierum nulli secundus est cui se baptizandum credit christus se uidendum inuisibilis exhibet spiritus suum de caelo filium commendat pater. Neque enim ipsi filio quod optime nouerat sed uel iohanni uel ceteris qui aderant quod nossent indicabatur. Unde notandum quod idem iohannes qui eatenus uirum se fortiorem et christum euangelizabat exinde iam uel descensione spiritus uel patris attestatione praemonitus aperte dei filium praedicauerit, hic est, inquit, de quo dixi, post me uenit uir qui ante me factus est quia prior me erat, et ego nesciebam eum ; item que de columba, et ego uidi et testimonium perhibui quia hic est filius dei ». [MM2016]
et orante apertum est celum.
Numérotation du verset Lc. 3,22 
Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba
interl.|  quia in natura divinitatis a mortalibus non poterat videri
marg.|  SICUT  COLUMBA. Beda VenerabilisBEDA. Post diluvium non corvus, sed columba ramum qui pacem redditam nuntiaret detulit, docens quia solis in simplicitate cordis baptizatis, unctio sancti Spiritus assit. Et Dominus non primum post baptismum Spiritu sancto est unctus, sed ideo monstratur columba, ut intelligamus quod in corpore eius, id est Ecclesia, baptizati precipue accipiunt Spiritum sanctum. Et qui ad exemplum Simonis in felle amaritudinis iniquitatis obligationne perdurant. sortem in Spiritu sancto et partem nullatenus habere possunt. Unde cum mundi crimina quondam in figura baptismi diluvio purgarentur, non corvi sed columbe ore delatus olive ramus pacem redditam seculo nuntiavit.
in ipsum
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Quia Spiritus discipline effugiet fictum : « Nec habitabit in corpore subdito peccatis ».

Sap. 1, 4.
et vox de celo facta est : Tu
interl.|  non Iohannes
es filius meus dilectus,
interl.|  consubstantialis
in te complacuit mihi.
interl.|  placitum meum constitui id est per te facere quod mihi placet
marg.|  IN  TE  COMPLACUI. Non aliena in Filio, sed sua laudat, quasi dicat : quecumque habens tu mea sunt.
Numérotation du verset Lc. 3,23 
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur
interl.|  quia natura non erat sed putabatur quia Maria eum genuit que Ioseph erat desponsata
marg.|  ANNORUM  TRIGINTA. Beda VenerabilisBEDA. Quod tricennalis baptizatur, nobis etiam convenit propter mysterium Trinitatis et operationem decalogi, quia decalogus per fidem et melius intelligitur et impletur.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Tricesimo anno baptizatur, facit miracula, docet ut reprimat temerarios qui omnem etatem ad hec officia idoneam credunt, quod non est nisi aliquando miraculo Dei contingat ut in Ieremia et Daniele.
filius Ioseph,
interl.|  auctus
marg.|  IOSEPH. Beda VenerabilisBEDA. Non per Mariam que vere genuit sed per Ioseph qui alienus est a generatione texitur ordo generationis, quia non est mos Scripturarum ut generatio texatur per nomina mulierum et ex una tribu erant Maria et Ioseph, unde et simul censentur, et sic per Ioseph origo Marie declaratur. Generationem carnis dicturus, premisit testimonium Patris : T  u es filius meus dilectus , ut appareat verum Deum et hominis esse filium.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. In generationibus viri nomen et persona queritur que etiam in senatu et in reliquis curiis civitatum generis asserit dignitatem.
qui fuit Eli
interl.|  secundum legem Ioseph filius est Eli sed secundum carnem Iacob
interl.|  Deus meus vel scandens
marg.|  QUI  FUIT. Mattheus ponit 'genuit', quia carnis solas successiones numerat. Lucas non 'genuit', sed qui fuit, in quo designat se etiam adoptivos interponere filios. Et Mattheus a David ad Christum pauciores, Luca ponit plures generationes, quia cum per alias personas generatio texatur, potest fieri ut alii longevam, alii breviorem transegerint vitam, cum videamus plures senes cum suis nepotibus vivere, multos statim susceptis filiis obire.
marg.|  QUI  IOSEPH  FUIT  FILIUS  ELI. Qui Eli fuit filius Mathat. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS vero, DE VETERIS ET NOVI TESTAMENTI QUESTIONIBUS : Qui Christus fuit filius Mathat.
Numérotation du verset Lc. 3,24 
qui fuit Mathat
interl.|  donans peccata
marg.|  QUI  FUIT  MATHAT. Beda VenerabilisBEDA. Mathan qui per Salomonem descendit, de uxore {t. 4 : Erfurt, f. 996va ; facsim., p. 152a} [Rusch, f. 996va ] sua Iacob filium genuit et defunctus est. Tunc   Mathat qui de Nathan, de eadem uxore suscitat semen defuncto fratri et generat Eli et sunt uterini fratres Iacob et Eli. Et Eli accepta uxore moritur sine semine, cuius uxorem accipit Iacob et generat Ioseph. Et merito Lucas adoptionis originem suscipit et usque ad Deum transit, quia per adoptionem efficimur filii Dei, credendo in filium Dei qui per carnalem generationem ostenditur factus filius hominis.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Si intelligimus Mattheum quadraginta duas generationes posuisse, ut unum Iechonie nomen bis numeretur, pro patre et filio hic numerus presens Ecclesie tempus designat quo Domino cooperante in spem futuri sabbati laborat. Septies enim seni quadraginta duo. Sex ad opera, septem ad requiem pertinent. Unde populus de Egypto liberatus, quadraginta annis in deserto moratur, sed quia sub spe intrandi in requiem exercetur septies sena, id est quadraginta duo castra metatur. Quorum ultimo Iesu duce aperto Iordane, victis hostibus promissas olim sedes ingreditur. Sic Dominus quadragesima secunda generatione ex quo mundus prisce cecitatis tenebras ab Abraham credente discussit, veniens in carne per baptismum celi ianuas pandit et nos perfecto vite cursu sub eiusdem numeri sacramento, post siccatum Christo duce leti fluvium promissa regna intramus.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Mattheus qui regiam instituit in Christo insinuare personam, preter ipsum Christum quadraginta homines in generationis serie nominavit quo numero signatur istud tempus, quo in hac terra regi nos oportet a Christo, per laboriosam disciplinam. Neque enim quadraginta due que faciunt ter quattuordecim, sed propter unum Iechoniam bis numeratum quadraginta una generationes fiunt si ipsum Christum annumeramus qui temporali vite regende tamquam quadragenario numero presidet regaliter. Quattuor ad mundi partes vel tempora referuntur, decem ad legis decalogum quo contra vitia pugnamus. Unde et ieiunium Ecclesie spatio quadraginta dierum consecratur. Et quia ad istam mortalitatem nobiscum participandam descendentem Christum significare voluit, ideo istas generationes descendendo commemorat ab initio evangelii sui in quo significatur susceptio peccatorum nostrorum a Domino Christo. Lucas qui vitulus tamquam sacerdotem in expiandis peccatis assignans, a baptismo in quo hominum incipit ascensus, generationis seriem ascendendo disponit a quo abolitio peccatorum nostrorum significatur a Domino Christo. Proinde Mattheus a David per Salomonem descendit in cuius matrem ille peccavit. Lucas ad David per Nathan ascendit per cuius nominis prophetam Deus peccatum illius expiavit. Lucas septuaginta septem generationes ponit quo numero remissio omnium peccatorum significatur, quod considerandum est in partibus in quibus multiplicatur, id est undecim et septem. Per undecim transgressio denarii (quo in vineam Christi conducti sunt remunerandi), id est perfectionis significatur. Et multiplicantur undecim per septem, ut significetur illa transgressio ex motu hominis fieri. Septem enim e tribus et quattuor congregantur : tria ad naturam humane anime propter triplicem vim referuntur, quattuor ad corpus quod quattuor constat elementis. Unde homo non incongrue per septenarium numerum significatur. Per septem {t. 4 : Erfurt, f. 996vb ; facsim., p. 152b} [Rusch, f. 996vb ] undecim multiplicantur, quia per motum hominis transgressio perpetratur. Hoc ergo numero omne peccatum intelligitur, hoc ipso numero omnium peccatorum remissio accipitur, expiante nos carne sacerdotis a quo nunc iste numerus incipit et reconciliante nos Deo ad quem nunc iste numerus pervenit per Spiritum sanctum qui in columbe specie in baptismo ubi iste numerus commemoratur apparuit.
qui fuit Levi
interl.|  additus
marg.|  QUI  FUIT  LEVI etc. Non autem hi quattuor qui hoc loco inseruntur Iacob filii fuerunt, sed quod eorum nominibus participabant.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Quasi nominibus alludens quod in illis figuratum est hoc istis adaptat.
marg.|  Quattuor genera virtutum cognoscimus fuisse in quattuor filiis Iacob quorum isti posteri sunt. In Iuda per figuram dominice passionis mysterium prophetarum. In Ioseph precessisse castitatis exemplum. In Simeone vindictam lesi pudoris. In Levi officium sacerdotis. Non ergo nomina tantorum patriarcharum Lucas pretermittenda putavit, ut quia unus omnia Christus Iesus in singulis quoque maioribus genera virtutum diversa precederent.
qui fuit Melchi
interl.|  rex meus
qui fuit Iamne
interl.|  dexter
qui fuit Ioseph
interl.|  auctus alius iste Ioseph
Numérotation du verset Lc. 3,25 
qui fuit Mathathie
interl.|  donum Dei vel aliquando
qui fuit Amos
interl.|  onerans vel oneravit
qui fuit Naum
interl.|  consolatio vel consolator
qui fuit Hesli
interl.|  adiuva me
qui fuit Nagge
interl.|  meridies vel meridianum
Numérotation du verset Lc. 3,26 
qui fuit Maath
interl.|  desiderium
qui fuit Mathathie
interl.|  donum Dei vel aliquando
qui fuit Semei
interl.|  obediens
qui fuit Ioseph
interl.|  augmentum
qui fuit Iuda
interl.|  confitens
Numérotation du verset Lc. 3,27 
qui fuit Iohanna
interl.|  Dominus, gratia eius, vel Dominus misericors
qui fuit Resa
interl.|  misericors
interl.|  princeps vel magister Babylonis
qui fuit Salathiel
interl.|  petitio mea Deus
qui fuit Neri
interl.|  lucerna mea
Numérotation du verset Lc. 3,28 
qui fuit Melchi
interl.|  regnum meum
qui fuit Addi
interl.|  robustus vel violentus
qui fuit Cosan23 
interl.|  divinans

23  Cosan Li448 Rusch ] Chosan Li448 @, Cosam Weber
qui fuit Elmadan
interl.|  Dei mensura
qui fuit Her
interl.|  vigilans vel vigilia vel pelliceus
Numérotation du verset Lc. 3,29 
qui fuit Iesu
interl.|  salvator
qui fuit Eliezer
interl.|  Deus meus adiutor
qui fuit Iorim
interl.|  Dominus exaltans vel est exaltans
qui fuit Mathat
interl.|  ut supra
qui fuit Levi
interl.|  additus
Numérotation du verset Lc. 3,30 
qui fuit Simeon
interl.|  audivi tristitiam vel signum
qui fuit Iuda
interl.|  confitens
qui fuit Ioseph
interl.|  augmentum
qui fuit Iona
interl.|  columba vel dolens
qui fuit Eliachim
interl.|  Dei resurrectio
Numérotation du verset Lc. 3,31 
qui fuit Melcha24 
interl.|  rex eius

24  Melcha Li448 Li448 @ Rusch ] Melea Weber
qui fuit Menna
interl.|  viscera mea
qui fuit Mathata25 
interl.|  donum

25  Mathata Rusch ] Mathathia Li448 , Mathatia Li448 @, Matthata Weber
qui fuit Nathan
interl.|  dedit vel dantis
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Per Nathan prophetie dignitatem expressam advertimus
marg.|  NATHAN. Beda VenerabilisBEDA. Quod Mattheus per Salomonem, Lucas per Nathan texit generationem. Ille regalem, iste ut vitulus sacerdotalem ostendit familiam, quia Christus rex ex regibus et sacerdos ex sacerdotibus secundum carnem ex regali et sacerdotali familia est exortus qui celestis rex in Dei virtute letatur et cui iudicium a Deo rege defertur et « sacerdos est in eternum secundum ordinem Melchisedech ».

Ambrosius, Super Lucam, lib. 3, § 47, p. 103.857 : « Per Natham quoque expressam aduertimus prophetiae dignitatem, ut quia unus omnia Christus Iesus, in singulis quoque maioribus genera uirtutum diuersa praecederent ». [MM2017 FG2017]
Ps. 109, 4.
qui fuit David
interl.|  manu fortis

Fontes : < Parall . > Glossa ordinaria (Mt. 1, 6), cf. supra n. 7252.
Numérotation du verset Lc. 3,32 
qui fuit Iesse
interl.|  incensum
qui fuit Obed
interl.|  servitus
qui fuit Booz
interl.|  fortis
qui fuit Salmon
interl.|  sensibilis vel pacificus
qui fuit Naasson
interl.|  augurium vel serpentinus
Numérotation du verset Lc. 3,33 
qui fuit Aminadab
interl.|  populus voluntarius
interl.|  electus vel excelsus
qui fuit Esrom
interl.|  sagitta
qui fuit Phares
interl.|  divisio
qui fuit Iude
interl.|  confitens
Numérotation du verset Lc. 3,34 
qui fuit Iacob
interl.|  supplantator
qui fuit Isaac
interl.|  risus vel gaudium
qui fuit Abraham
interl.|  pater multarum gentium vel videns populum
qui fuit Thare
interl.|  exploratio vel pastura sive nequitia
qui fuit Nachor
interl.|  requievit lux
Numérotation du verset Lc. 3,35 
qui fuit Seruch
interl.|  lorum vel corrigia vel dependens vel perfectio
qui fuit Ragau
interl.|  egrotans vel pascens
qui fuit Phaleg26 
interl.|  dividens vel divisus

26  Phaleg Rusch ] Phales Li448 Li448 @, Phalec Weber
qui fuit Heber
interl.|  transitus
qui fuit Sale
interl.|  tollens
marg.|  QUI  FUIT  SALE. Vel   Sela . Beda VenerabilisBEDA. Generatio   Cainan non de hebraica veritate sed habetur de Septuaginta interpretum editione. In Genesi   Arphaxat Sela pro Sale filium nullo interposito perhibetur genuisse. Porro   Arphaxat vixit triginta annos et genuit Sale. Item in Paralipomenon :"Arphaxat autem genuit Sela qui et ipse genuit Heber". Sed apud Septuaginta ita scribitur quod   Arphaxat centum triginta quinque annorum genuit Cainan et ipse Cainan cum centum triginta annorum esset genuit Sela quorum quid verius sit Deus novit.

Cf. Gn. 10, 22-24 : « Filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram [23] filii Aram Us et Hul et Gether et Mes [24] at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber ».
Gn. 11, 12 : « Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale ».
1Par. 1, 18 : « Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber ».
Numérotation du verset Lc. 3,36 
qui fuit Cainan
interl.|  lamentatio vel possessio eorum
qui fuit Arphaxat27 
interl.|  sanans depopulatorum

27  Arphaxat Li448 Li448 @ Rusch ] Arfaxad Weber
qui fuit Sem
interl.|  nomen vel nominatus
qui fuit Noe
interl.|  requies
marg.|  NOE. Noe iustus, edificator arce, prefigurat edificationem Ecclesie.
qui fuit Lamech
interl.|  humiliatum vel percutientem vel percussum vel humilem28 
28  humilem] humimilem cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lc. 3,37 
qui fuit Mathusale
interl.|  mortis emissio vel mortuus est et interrogavit
marg.|  MATHUSALE. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Anni Mathusale ultra diluvium numerantur significat Christum cuius vita etatem nescit.
qui fuit Enoch29 
interl.|  dedicatio
marg.|  QUI  FUIT  ENOCH. Beda VenerabilisBEDA. A baptizato Dei filio usque ad Deum Patrem ascendens septuagesimo gradu Enoch ponit qui dilata morte translatus in paradisum est ut significet eos qui in gratiam electionis filiorum « ex aqua et Spiritu sancto » regenerantur, interim post corporis absolutionem eternam suscipiendos in requiem. Septuagenarius enim propter septimam sabbati illorum requiem significat qui iuvante Dei gratia decalogum legis implent quos in resurrectione immutabili Dei sapientie contemplande per secula monstrat esse iungendos.

Cf. Gn. 5, 24 ; Sir. 44, 16 ; Hbr. 11, 5.
Io. 3, 5.

29  Enoch Rusch ] Enos Weber
qui fuit Iareth
interl.|  descendens sive continens
qui fuit Maleleel
interl.|  laudatus Dei vel laudans Deum
qui fuit Cainan
interl.|  lamentatio vel possessio eorum
Numérotation du verset Lc. 3,38 
qui fuit Enos
interl.|  homo vel desperans vel violentus
qui fuit Seth
interl.|  positio sive posuit
marg.|  SETH.   Seth posterior Ade filius non siletur, ut cum due populi sint generationes significet Christum in posteriore potius quam in priore generatione numerandum.
qui fuit Adam
interl.|  homo vel terrenus vel indigena
qui fuit Dei.
marg.|  QUI  FUIT  DEI. A Filio Dei generatio incipit, terminatur in Filium Dei, precedit creatus in figura ut sequatur natus in veritate. Preit factus ad imaginem ut propter eum imago descendat.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_3)