initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. Lucae evangelium**>

Capitulum 4

Numérotation du verset Lc. 4,1 
{t. 4 : Erfurt, f. 997ra ; facsim., p. 153a} [Rusch, f. 997ra ] Iesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Iordane. Et agebatur in spiritu in deserto
interl.| interl.| alias : desertum ||
interl.| interl.| in quo Adam exulaverat nec quomodo redire posset habebat dux ergo ad erroneum accedit||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 997ra ; facsim., p. 153a} [Rusch, f. 997ra ] ET AGEBATUR. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Agebatur in desertum hoc consilio ut diabolum provocaret. Nam nisi ille certasset, iste mihi non vicisset. Mysterio ut Adam de exilio liberaret. Exemplo ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Ne cui in dubium veniret a quo spiritu ductus Iesus in desertum diceretur, preponit quia plenus Spiritu sancto cuius voluntate locum certaminis quo adversarium sternat de victoria certus ingreditur. Sic nos accepta in baptismo remissione et Spiritu sancto illuminati contra insidias diaboli accingi et seculum debemus deserere, ut quasi manna deserti sola eterna esuriamus.||
marg.| marg.| IN DESERTO etc. Historialiter in illo deserto quod est inter Hierusalem et Hiericho ubi figuraliter dixerat Adam a diabolo victum fuisse.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Tria sunt que proficiunt ad usum salutis, sacramentum baptismi, desertum, ieiunium :"Nemo enim coronabitur nisi legitime certaverit". Nemo ad certamen admittitur virtutis, nisi prius ablutus a maculis gratie celestis munere consecretur.||

a Cf. 2Tim. 2, 5 : « Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit »

1 Iesus] Iohannes CorS1 | 2 ab] a ΩJ; om. Cor3 (g, reca littera nec in nec a habet) | 3 Et] hic incipit cap. 3 ΩJ | 4 in] a CorS1 (vel), om. CorS1 (G. non habet in nec a) | 5 deserto Rusch] desertum Li448@ Li448 Weber |
Numérotation du verset Lc. 4,2 
diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis.
marg.| marg.| DIEBUS  QUADRAGINTA etc. Quadraginta diebus ieiunavit legislator et propheta, ut ieiunium Christi testimonium habeat a lege et prophetis. Hoc numero significatur excursus huius seculi in his qui vocantur per gratiam ad eum :"Qui venit legem non solvere sed adimplere'. Decem sunt precepta legis et quattuor partes mundi et quater decem fiunt quadraginta, et per gratiam Dei adimpletionem decalogi vocantur de quattuor partibus mundi. Ieiunat Christus ante mortem carnis quasi clamet : abstinete a desideriis seculi dum estis in agone. Comedit post resurrectionem quasi dicat : etsi nondum habetis corpus immortale, spe immortalitatis iam pascimini, quia dum viam Domini capimus et a vanitate seculi ieiunare et refici debemus futuri promissione.||
marg.| marg.| QUADRAGINTA  DIEBUS. Decem ad decalogum quo Deum et proximum diligere iubemur refertur. Sed quia motu corporis quod de quattuor elementis constat caritas Dei et proximi violatur ad diluenda peccata in quadraginta tempus penitentie surgit.||
marg.| marg.| Congrue exercetur ieiunium in illa anni parte que contigua est passioni dominice, quia in ea significatur hec vita laboriosa, cui opus est continentia, ut ieiunetur a mundi amicitia.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Nisi ieiunasset, diabolo occasio temptandi non adesset secundum illud :"Fili accedens ad servitutem Dei prepara animam tuam ad temptationem". Quia quanto magis diabolus sibi rebellare conspicit, tanto amplius expugnare contendit.||

Cf. Mt. 5, 17 : « Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere ».
Cf. Sir. (Eccli.) 2, 1 : « Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et prepara animam tuam ad tentationem ».

diebus quadraginta Rusch Weber] inv. Li448@ Li448 diebus illis Rusch Weber] inv. Li448@ Li448
Et consummatis illis esuriit.
marg.| marg.| ESURIIT. Beda Venerabilis BEDA. Non est scriptum de Moyse vel Elia quod post ieiunia esurierit. Non quod homines illi fortiores quam hic Deus. Sed ideo factum est ne ab eo temptando pavens hostis aufugeret qui multa celestia signa viderat in eo. Esurit ergo humilis Deus homo, ne inimico innotescat sublimis homo Deus. Fames Domini pia fraus est, ne caveat diabolus temptare. Esurit autem non tam cibum corporis quam salutem anime.||
Numérotation du verset Lc. 4,3 
Dixit autem illi diabolus :
interl.| interl.| temptatio a gula||
Si Filius Dei
interl.| interl.| vivi||
marg.| marg.| SI FILIUS  DEI. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Noverat Dei filium venturum, sed venisse per infirmitatem corporis non putabat. Nam fastuosus in Deo humilia non potest credere. Aliud itaque explorantis, aliud temptantis est et Deo profitetur se credere, et homini conatur illudere. Sed cum ille temptat ut exploret sic explorat ut temptet. Dominus e contra sic fallit ut vincat, sic vincit ut fallat. Si enim converteret naturam proderet creatorem. Ergo sicut homo commune sibi accersit auxilium ut divine lectionis pabulo intentus {t. 4 : Erfurt, f. 997rb ; facsim., p. 153b} [Rusch, f. 997rb ] famem corporis negligat. His armis Dominus hominem adversus irritamenta gule munit. Huic pani intenti Moyses et Elias famem prolixioris non senserunt ieiunii qui hoc verbo non vescitur, non vivit.||
interl.| interl.| Gregorius MagnusGREGORIUS. Tribus modis fit temptatio : suggestione, delectatione, consensu. Christo autem suggestione sola, quia delectatio peccati mentem eius non momordit. Nec illum indignum est temptari qui occidi venerat, ut sua temptatione nostras vinceret, sicut sua morte nostra tulit peccata.||
es, dic lapidi huic
interl.| interl.| duritiam significat diaboli||
ut panis fiat.
interl.| interl.| quia scivit scriptum : « Ipse dixit et facta sunt ».||

Ps. 32, 9.
Numérotation du verset Lc. 4,4 
Et respondit ad illum Iesus : Scriptum est
interl.| interl.| in Deuteronomio||
marg.| marg.| SCRIPTUM  EST. Docet magis doctrina quam miraculis pugnare, humilitate quam potentia. nihil pro diaboli arbitrio nec declarande virtutis consideratione faciendum.||

Cf. Dt. 8, 3.
quia non in pane solo vivit10  homo sed in omni verbo {t. 4 : Erfurt, f. 997rb ; facsim., p. 153b} [Rusch, f. 997rb ] Dei.
interl.| interl.| quasi persuasio tua temptatio quia agis de cibo corporis et non de cibo mentis||

quia Li448 Rusch Weber] om. Li448@ 10  vivit Li448@ Rusch] vivet Weber
Numérotation du verset Lc. 4,5 
Et duxit illum diabolus in montem excelsum11 
marg.| marg.| ET DUXIT. Lucas sicut res gesta est exequitur mediam ponens avaritiam ultimam superbiam, secundum mores presentis temporis, quia superbia post omnes virtutes sevit. Mattheus non sequitur ordinem historie sed temptationum Ade.||

11  in montem excelsum Rusch] om. Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 4,6 
et ostendit illi omnia regna orbis terre
marg.| marg.| OSTENDIT. Non quod visum eius qui omnia videt amplificaverit, sed vanitatem humane pompe quam amabat quasi speciosam ostendens, facere amari volebat. Vel sciens diabolus quod Christus sibi regnum tolleret, ostendit ei omnia regna mundi : non Persas, non Indos, sed quomodo in omnibus terrenis regnaret vel per gulam vel per superbiam aut per alia, ut suadens quod volebat eum sibi subiicere12  .||
12  subiicere] subiiceret Rusch
in momento temporis
interl.| interl.| temptatio de ambitione||
marg.| marg.| IN MOMENTO. AMBROSIUS. BEDA. Non tam celeritas conspectus quam caduce fragilitas potestatis exprimitur. In momento enim cuncta pretereunt.||
et ait illi13   : Tibi dabo potestatem hanc universam
interl.| interl.| non quod hoc possit||
marg.| marg.| TIBI  DABO. Hec de arrogantia dicit, non quod totus mundus sit suus. Sunt enim aliqui boni.||

13  illi Li448@ Li448 Rusch] ei Weber
et gloriam illorum
interl.| interl.| regem te faciam horum||
quia mihi tradita sunt et cui volo do illa.
marg.| marg.| MIHI  TRADITA. Non a diabolo est potestas, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec ideo mala ordinatio potestatum, quia malo sunt obnoxie potestates.||
Numérotation du verset Lc. 4,7 
Tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia14  .
interl.| interl.| qui diabolum adorat ante corruit||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Docemur hic omnem ambitionem despicere, quia omnis dignitas seculi diabolice subiacet potestati. Ad usum fragilis et inanis ad fructum. Nota autem quia 'omnis potestas a Deo', quia ordinatio potestatum a Deo, sed a malo ambitio potestatis. Licet ergo diabolus se dicat dare potestatem, omnia tamen illa ad tempus permissa non abnuit. Itaque ille qui permisit ordinavit, nec potestas mala, sed is qui male utitur potestate qui ambit.||
marg.| marg.| TU ERGO SI  ADORAVERIS. Beda Venerabilis BEDA. Dicens diabolus salvatori : si procidens  adoraveris me, e contrario audit quod ipse magis adorare eum debeat Dominum et Deum suum.||

Cf. Rm. 13, 1 : « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt ».

14  tua omnia Rusch Weber] tibi omnia subdita Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 4,8 
Et respondens Iesus dixit illi : Scriptum est15 
interl.| interl.| in Deuteronomio||

15  Cf. Dt. 6, 13.
Dominum Deum tuum adorabis
interl.| interl.| qui solus remunerat fructu amplissimo||
et illi soli servies.
interl.| interl.| caret ambitione devota religio||
marg.| marg.| ET ILLI  SOLI  SERVIES. Beda Venerabilis BEDA. Grece 'latria' dicitur servitus que soli Deo debetur. 'Dulia' que etiam hominibus invicem exhibetur. Iubemur ergo per caritatem servire invicem, quod grece ‘dulium’ dicitur. Iubemur Deo servire, secundum quod grece 'latrium' dicitur. Unde hic :  et illi soli servies.||
Numérotation du verset Lc. 4,9 
Et duxit illum in Hierosolymam16 
marg.| marg.| ET DUXIT. Nec indignum videatur Dominum ab illo deferri qui crucifigitur a membris diaboli.||

16  Hierosolymam] Hierusalem Li448@ Weber
et statuit eum supra pinnaculum templi17 
marg.| marg.| SUPRA  PINNACULUM etc. In hoc quod Christus in altum tolli se permittit, sed monenti cadere non obedit, ostendit quod cuique bona et alta imperanti obediamus, sed precipitare volenti contra eamus.||
interl.| interl.| SUPRA PINNACULUM TEMPLI. Ita est iactantia ut dum putat unusquisque ad altiora ascendere sublimium usurpatione ad inferiora trudatur, quia vero diabolus fortem sentit iactantiam pretendit que etiam fortes decipit.||

17  pinnaculum Cor3 Li448@ Rusch] pinnam ΩJ Weber
et dixit illi : Si Filius Dei es
marg.| marg.| SI FILIUS  DEI. In omnibus temptationibus hoc agit ut intelligat si filius Dei sit. Sed Christus sic responsum temperat, ut ambiguum relinquat.||
mitte te hinc deorsum.
marg.| marg.| MITTE TE  DEORSUM. Quem nec gula nec avaritia vicit, temptat vana gloria si forte illum vel ipsa victorie sue iactantia valeat deicere.||
marg.| marg.| MITTE. Hec vox ei convenit qui omnes precipitare satagit in quo infirmus ostenditur qui nulli possit nocere, nisi prius ille se deorsum miserit.||
Numérotation du verset Lc. 4,10 
Scriptum est18  enim
marg.| marg.| SCRIPTUM  EST. Quia Scripturarum exemplum pretulerat. Scripturarum vincitur {t. 4 : Erfurt, f. 997va ; facsim., p. 154a} [Rusch, f. 997va ] exemplis. Utitur autem diabolus per hereticos testimoniis Scripturarum, non ut doceat sed ut fallat.||

18  Ps. 90, 11-12.
{t. 4 : Erfurt, f. 997va ; facsim., p. 154a} [Rusch, f. 997va ] quod angelis suis mandavit19  de te ut conservent te
marg.| marg.| ANGELIS  SUIS. Beda Venerabilis BEDA. Hec prophetia non de Christo est, sed de sancto viro. Que etiam si de Christo esset illud etiam quod sequitur debuerat meminisse : « Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem ». Sed de angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione quasi tergiversator tacet.||
marg.| marg.| David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, Christus diabolum tribus testimoniis de lege.||
marg.| marg.| Notandum quod exempla de Deuteronomio tantum protulerit ut secunde legis sacramenta confirmet.||

Ps. 90, 13.
Cf. 1Rg. (1Sm.) 17, 40.

19  mandavit Li448@ Rusch] mandabit Weber
Numérotation du verset Lc. 4,11 
et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Numérotation du verset Lc. 4,12 
Et respondens Iesus ait illi : Dictum est20  non temptabis
interl.| interl.| o homo||
marg.| marg.| NON  TEMPTABIS. Beda Venerabilis BEDA. Suggerebatur enim quasi homini ut signo aliquo exploraret, quantum apud Deum valeret. Sed pertinet ad sanam doctrinam quando habet quid faciat homo non temptare Deum. Unde precipit : « Si vos persecuti fuerint in civitate una fugite in aliam ». Quando vero deficit humana providentia, si homo se totum divine committit potentie non est dicenda temptatio. Nunc autem poterat Christus aliter descendere de templo quam per iactantiam se precipitare.||

Si vos... aliam] sententia ex Mt. 10, 23 (Vetus latina  : Sabatier, t. 3, p. 58, ut ref. Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium, tract. 46, par. 7 et alii, passim). Weber : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam ». [MM2016]

20  Cf. Dt. 6, 16.
Dominum Deum tuum.
interl.| interl.| Patrem et Filium, quia : « Ego et Pater unum sumus »||

Io. 10, 30.
Numérotation du verset Lc. 4,13 
Et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
interl.| interl.| passionis quando non tantum dolis sed aperte impugnavit, sic etiam nos ille antiquus hostis aliquando temptare intermittit, ut quasi securos repente rediens facilius irrumpat||
marg.| marg.| ET CONSUMMATA etc. Beda Venerabilis BEDA. Tribus temptationibus victis omnem temptationem dicit consummatam quia in his omnium vitiorum origo continetur quia » Omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vite » que aliis nominibus 'curiositas', 'gula', 'vana gloria' nominantur. Cum temptatur homo concupiscentia carnis dicat :"Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei". Cum temptatur avaritia quam Apostolus servitutem simulacrorum nominat Deum adoret, pro solis eternis illi serviat. Si temptatur vana gloria que etiam de precedentibus victoriis solet crescere non temptet Dominum quod facit qui de suis viribus presumit quasi amplius peccare non possit.||
marg.| marg.| Nota diabolum in his vinci in quibus vicit Adam. Quem de gula temptavit dum de ligno vetito gustare rogavit, de vana gloria dum dixit : « Eritis sicut dii », de avaritia dum dixit : « Scientes bonum et malum ».||
marg.| marg.| Nota diabolum non esse pertinacem in stadio, sed cedere vere virtuti, etsi non desinit invidere, tamen formidat instare, ne frequentius triumphetur.||

1Io. 2, 16.
Cf. Dt. 8, 3 : « Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei ».
Gn. 2, 3.
Gn. 2, 3.
Numérotation du verset Lc. 4,14 
Et regressus est Iesus
interl.| interl.| cum iam traditus esset Iohannes iterum venit in Galileam de primo adventu tacet||
in virtute Spiritus in Galileam
interl.| interl.| signis miraculorum||
et fama exiit per universam regionem de illo.
marg.| marg.| ET FAMA  EXIIT. Non tantum a presentibus propter visa miracula honoratur sed apud absentes fama divulgabatur.||
Numérotation du verset Lc. 4,15 
Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Ne quis putet ea que per ordinem sunt exponenda, post ieiunium confestim facta, sed post aliquot a Domino miracula vel in Iudea vel in Galilea patrata que apud Iohannem leguntur primo adventu facta.||
marg.| marg.| DOCEBAT etc. Post miracula ecce sapientia qua docet qua doctrina per miracula precedentia magnificatur.||
Numérotation du verset Lc. 4,16 
et venit Nazareth
interl.| interl.| Ecclesiam in qua fit homo non obliviscitur||
ubi erat nutritus
interl.| interl.| unde illis vilescebat||
et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam
interl.| interl.| quando omnes confluebant ad legis monita quieto corde meditanda. Ad publicos autem conventus accedit ubi doctrina illius a multis audiatur.||
marg.| marg.| ET INTRAVIT etc. Intravit Christus Dei sabbati in synagogam, ut ritum {t. 4 : Erfurt, f. 997vb ; facsim., p. 154b} [Rusch, f. 997vb ] legis mosaice cumulo celestis gratie adimpleret.||
et surrexit21  legere.
interl.| interl.| si minori revelatum fuerit senior taceat||
marg.| marg.| ET SURREXIT  LEGERE. Beda Venerabilis BEDA. Qui non venerat ministrari, sed ministrare lectoris officium non designatur suscipere. Et provide Lucas gesta Domini scripturus ab explicatione prophetie inchoavit, quia omnes prophetie ad ipsum pertinent et in ipso complentur et per ipsum nobis aperiuntur. Surrexit igitur legere ut quos nova signorum operatione non converterat vel prophetice lectionis attestatione corrigeret.||

21  surrexit] surrexeris Cor3 (al.)
Numérotation du verset Lc. 4,17 
Et {t. 4 : Erfurt, f. 997vb ; facsim., p. 154b} [Rusch, f. 997vb ] traditus est illi22  liber prophete Isaie
interl.| interl.| ab illis qui Christi adventum desiderantes etiam ipsius adventus manifesta iudicia reliquerunt||

22  illi Li448 Rusch Weber] ei Li448@
et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat 23   :
marg.| marg.| ET UT REVOLVIT. Librum prophetie clausum accipit, sed revolutum legit, quia mysterium incarnationis sue in prophetis obscurum et prius suscepit implendum et post mortalibus aperuit intelligendum.||
marg.| marg.| Accipit librum ut ostendat se esse qui locutus est in prophetis et removet sacrilega perfidorum testimonia qui alium veteris dicunt, alium Deum esse Novi Testamenti. Vel qui dicunt initium Christi esse ex virgine. Quomodo enim cepit ex virgine qui ante virginem loquebatur ?||

23  Cf. Is. 61, 1-2 ; Is. 58, 6.
Numérotation du verset Lc. 4,18 
Spiritus Domini
marg.| marg.| SPIRITUS. Beda Venerabilis BEDA. In superioribus prophetie salvator de gentium vocatione et Ecclesie confirmatione loquens dicebat : « Ego dominus in tempore eius subito faciam illud ». Confestimque intulit : Spiritus Domini super me secundum quod homo. Unde in Psalmo :"Unxit te Deus oleo letitie pre consortibus tuis". Pre ceteris sanctis unctus est spiritali unctione quando in Iordane super baptizatum Spiritus in specie columbe descendit et mansit cum illo. Unctus est igitur virtute celesti ut paupertatem condicionis humane thesauro resurrectionis rigaret eterno, captivitatem mentis auferret, cecitatem illuminaret animarum, confractis et contritis corde mederetur, alligando contritiones eorum et remittendo peccata, vel ut eos qui legis pondere deprimebantur relevaret et in remissionem gratie spiritalis admitteret predicare annum Domini acceptum. Annus iubilei et vere libertatis, tempus gratie quo Ecclesia in corpore versata peregrinatur a Domino. Unde Apostolus : « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis ». Et post annum acceptabilem predicare diem retributionnis quando filius Hominis veniet in gloria cum angelis reddere unicuique secundum opera sua. Ad hec cuncta evangelizanda vel agenda ideo se dicit missum, quia spiritus Domini est super eum.||

Is. 60, 22
Cf. Ps. 44, 8 : « Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie, pre consortibus tuis ».
2Cor. 6, 2.
super me eo24 
interl.| interl.| vel 'propter'||

24  eo Rusch] propter Li448@ Li448 Weber
quod unxit me evangelizare pauperibus
interl.| interl.| ut « beati pauperes spiritu »||
misit me,
Numérotation du verset Lc. 4,19 
sanare contritos corde25  , predicare26  captivis remissionem
interl.| interl.| Iudeis de pharaone, gentibus de diabolo||

25  sanare ...corde Li448@ Li448 Rusch] om. Weber 26  predicare Rusch Weber] et praem. Li448@ Li448
et cecis visum27  ,
interl.| interl.| tam Iudeis quam gentibus||
interl.| interl.| unxit vel misit||

27  cecis visum Rusch Weber] inv. Li448@ Li448
dimittere confractos in remissionem,
interl.| interl.| Iudeos lutum fabricando gentes idolis supplicando||
predicare annum Domini acceptum
interl.| interl.| annus Domini quattuor habet tempora, id est quattuor evangelia ; duodecim menses id est duodecim apostolos||
et
interl.| interl.| et predicare||
diem retributionis.
interl.| interl.| iudicii||
Numérotation du verset Lc. 4,20 
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
marg.| marg.| ET CUM  PLICUISSET. Beda Venerabilis BEDA. Audientibus illis qui aderant legit, sed lectum ministro reddit, quia cum esset in mundo, palam locutus est mundo, docens in Synagogis et in templo, sed ad celestia regressurus his qui ab initio ipsum viderant et ministri sermonis fuerant evangelizandi officium tradidit. Stans legit, quia dum nobis Scripturas que de ipso erant aperit in carne dignatus est operari. Sed reddito libro residet, quia peracto dispensationis officio discipulos doctrine sue sequaces elegit seque superne quietis solio restituit. Sic predicator verbi surgat, legat, id est operetur et predicet. Et resideat, id est premia quietis expectet.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Revolutum legit, quia Ecclesiam misso spiritu omnem veritatem docuit. Plicatum ministro reddidit, quia non omnia omnibus dicenda, sed pro capacitate audientium committit doctori dispensandum verbum.||
Numérotation du verset Lc. 4,21 
Cepit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hec28  Scriptura in auribus vestris.
interl.| interl.| impleta est in hoc quia sicut illa predixerat et magna faciebat et maiora evangelizabat||

28  hec Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,22 
Et omnes illi testimonium29  dabant et mirabantur in verbis gratie que procedebant de ore {t. 4 : Erfurt, f. 998ra ; facsim., p. 155a} [Rusch, f. 998ra ] ipsius et
interl.| interl.| tamen||
marg.| marg.| Testimonium dabant. Testabantur ut ipse dixerat eum esse de quo {t. 4 : Erfurt, f. 998ra ; facsim., p. 155a} [Rusch, f. 998ra ] prophete cecinerant, vere Spiritus sancti gratia perunctum vere se pauperes cecos, captivos, confractos, illius super omnia indigere muneribus.||

29  illi testimonium Rusch] inv. Li448@ Li448 Weber
dicebant :
interl.| interl.| scribe et Pharisei invidentes||
Nonne hic est filius30  Ioseph ?
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Magna cecitas eum quem verbis et factis Christum esse cognoscunt ob solam generis notitiam contemnunt, quia apud se nutritum et per etatum tempora profecisse viderant||

30  est Filius Li448@ Li448 Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 4,23 
Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem, medice
marg.| marg.| MEDICE. Sicut fabri filium, ita eadem erroris dementia medicum vocant, sed in errore illorum veritas latet. Vere enim erat filius fabri qui per ipsum in principio omnia fecit, qui operatur in Spiritu sancto et igni, qui in magna domo huius mundi facit vasa diversi generis. Est et medicus, quia per ipsum omnia que in celis et que in terra sunt restaurata. Qui de se dicit : « Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus ».||

Mt. 9, 12
cura te ipsum,
interl.| interl.| quid proverbium contineat aperit scilicet : Quanta audivimus facta||
marg.| marg.| CURA  TEIPSUM. Quia in Capharnaum plures te curasse audivimus cura etiam te ipsum et fac similiter in tua civitate ubi conceptus es et nutritus. Quod quare Dominus non fecerit, alius evangelista ostendit et excusat Dominum, dicens :"Quia non poterat ibi ullam virtutem facere, nisi quod paucos infirmos curabat et mirabatur propter incredulitatem eorum". Non ergo viluerat Domino patria qui amabat cives, sed incredulitas eorum hoc non merebatur et patria se caritate privabant despicientes Christum quasi notum.||

Cf. Mc. 6, 5-6 : « Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens ».
quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua.
interl.| interl.| quasi : non credimus quod incerta fama vulgavit cum apud non nihil tale feceris quibus convenientius talia impendenda erant beneficia||
Numérotation du verset Lc. 4,24 
Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta31  acceptus est in patria sua.
interl.| interl.| quasi dicat : ideo non operor inter vos quia vos increduli non quia patriam oderim cui beneficium mee nativitatis contuli||
marg.| marg.| AMEN  DICO etc. Beda Venerabilis BEDA. Non solum Dominus et caput prophetarum, quia a Moyse propheta nominatur, sed et Elias et ceteri minores prophete minus in patria quam in ceteris civitatibus sunt honorati, quia prope modum naturale est cives civibus invidere, nec enim considerant presentia viri opera, non virtutem, sed fragilem recordantur infantiam quasi non et ipsi per eosdem etatis gradus ad maturam etatem pervenerint.||
marg.| marg.| Hinc declaratur quod frustra opem misericordie celestis expectes si aliene virtutis fructibus invides. Aspernator enim Dominus est invidorum et ab his qui divina beneficia in aliis persequuntur.miracula sue virtutis avertit.||

31  nemo propheta Rusch Weber] inv. Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 4,25 
In veritate dico vobis, multe vidue erant in diebus Elie in Israel quando clausum32  est celum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna33  in omni {t. 4 : Erfurt, f. 998rb ; facsim., p. 155b} [Rusch, f. 998rb ] terra
marg.| marg.| IN DIEBUS  ELIE. Beda Venerabilis BEDA. Quasi non est contrarium exemplo prophetarum quod vobis meis civibus fastidiosis divina beneficia subtraho, quia sicut tempore famis nemo in Iudea est dignus repertus hospitio Elie, sed extere gentis vidua est quesita que a tanto propheta visitaretur. Et sicut multis leprosis ibidem existentibus solus Naaman Syrus qui devote quesivit est curatus, sic et vos modo qui me ex invidia spernitis superno munere estis privati non causa mee impotentie vel invidie.||
marg.| marg.| IN DIEBUS  ELIE. In quibus Elias est operatus. Vel quia diem faciebat illis qui in eius operibus lucem videbant gratie spiritalis et convertebantur ad Dominum. Et ideo aperiebatur celum videntibus divina mysteria, claudebatur quando fames erat, quia nulla erat cognoscende divinitatis ubertas.||

32  clausum Li448@ Li448 Rusch] clusum Weber 33  magna Rusch Weber] om. Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 4,26 
et ad nullam illarum34  missus est Elias nisi in Sarepta Sidonie ad mulierem viduam35  .
marg.| marg.| VIDUAM. Beda Venerabilis BEDA. Vidua ad quam Elias mittitur gentium figurat Ecclesiam que a suo conditore diutius deserta populum recte fidei nescivit quasi pauperem filium egena stipe nutriebat, id est verbo secularis scientie absque humilitatis fructu docebat que bene in Sarepta Sidoniorum fuisse dicitur. Sidonia enim 'venatio inutilis', Sarepta 'incendium' vel 'angustia panis' interpretatur quibus omnibus gentilitas exprimitur que inutili venationi dedita, id est lucris et negotiis seculi serviens incendium carnalium cupiditatum panisque spiritalis angustias patiebatur, donec Elias, id est propheticus sermo, mittitur ad eum qui in Iudea fame periclitabatur. Clausa celi ianua, id est cessante Scripturarum intelligentia pro perfidia Iudeorum. Venit ergo propheticus sermo ad Ecclesiam ut receptus pasceretur et reficeret corda credentium. Ubi prius panis spiritalis erat in angustia, ibi {t. 4 : Erfurt, f. 998rb ; facsim. p. 155b} [Rusch, f. 998rb ] farina et oleum ore prophetico benedicitur, id est fructus et hilaritas caritatis. Vel gratia dominici corporis et unctio chrismatis, indefectivo verbi celestis munere fecundatur et hactenus hec munera apud Ecclesiam non deficiunt. Hec mulier mysticum panem factura duo ligna colligit in quo figuram crucis exprimit in qua nobis vite eterne preparatur panis.||

34  illarum Rusch Weber] earum Li448@ Li448 35  Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 9.
Numérotation du verset Lc. 4,27 
Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Naaman36  Syrus37  .
marg.| marg.| NAAMAN  SYRUS. Beda Venerabilis BEDA. Naaman qui 'decor' interpretatur populum significat nationum, olim perfidie scelerumque lepra maculosum, sed sacramento baptismi ab omni mentis et corporis feditate purgatum. Qui capte consilio puelle, id est superne inspirationis gratia quam Iudeis servare non valentibus rapuere gentiles commonitus, septies lavari iubetur, quia illud baptisma salvat quod septiformi spiritu regenerat. Unde caro eius post lavacrum sicut pueri apparuit, quia mater gratia omnes in unam parit infantiam. Vel factus est ut puer, id est exuto veteri homine conformatus est Christo de quo dicitur : « Puer natus est nobis et filius datus est nobis ». Partem sancte terre secum tulisse dicitur, quia oportet baptizatos dominici corporis participatione confirmari.||

Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 : « Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius : et vocabitur nomen eius, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri seculi, Princeps pacis ».

36  Naaman Li448@ Li448 Rusch] Neman Weber 37  Cf. 4Rg. (2Rg.) 5, 14.
Numérotation du verset Lc. 4,28 
Et repleti sunt omnes in synagoga ira hec audientes38 

38  hec audientes Rusch Weber] om. Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 4,29 
et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem
marg.| marg.| ET EIECERUNT. Beda Venerabilis BEDA. Quia Dominus de eis supradixerat, hoc ipsi de se verum esse facto ostenderunt, quia eiciunt extra civitatem, nec salutem merentur qui salvatorem pellunt de suis finibus.||
et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra39  quem civitas illorum erat edificata ut precipitarent eum.
marg.| marg.| ET DUXERUNT etc. Beda Venerabilis BEDA. Peiores Iudei discipuli, diabolo magistro. Ille verbo ait : Mitte te deorsum, isti facto mittere conantur. Sed illorum mente mutata subito vel obstupefacta descendit, quia adhuc illis locum penitentie reservat et quia nondum venerat hora passionis, nec elegerat hoc genus mortis. Quod capitur a paucis et tenetur voluntatis est, quod a populo non tenetur sed transit maiestatis est. A paucis voluit crucifigi ut non multorum esset sacrilegium, sed in actores crucis invidia retorqueretur et a paucis affigeretur pro omnibus moriturus.||

39  supra Rusch Weber] super Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 4,30 
Ipse autem transiens per medium illorum ibat
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Dicitur quod cum Dominus de manibus illorum elapsus per medium illorum de rupis vertice descenderet atque sub ipsa rupe lateret, subito ad tactum vestis illius saxum illud subterfugit et, ad instar cere resolutum, quemdam sinum quo dominicum corpus reciperetur effecit tante utique capacitatis, quante ipsum corpus extitit quantitatis. In quo usque hodie universa liniamenta et ruge vestis que a tergo Domini fuerant, veluti divini sculptoris expressa manu servantur.||
Numérotation du verset Lc. 4,31 
et descendit in Capharnaum civitatem Galilee ibique docebat
marg.| marg.| ET DESCENDIT etc. Beda Venerabilis BEDA. Nec indignationne commotus, nec scelere offensus, nec iniuria violatus Iudeam deserit, sed memor clementie, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando in fide plebis corda demulcet. Quod sabbatis maxime sanat et docet se non sub lege sed supra legem esse docet, nec solvitur lex si fit renovatio hominis iam labentis.||
eos40 
interl.| interl.| vel : illos ||

40  eos Rusch] illos Li448@ Li448 Weber
sabbatis.
marg.| marg.| SABBATIS. Beda Venerabilis BEDA. Sabbatis dominice medicine opera cepta significant ibi novam creaturam incipere ubi vetus creatura ante desinit, in quo etiam se creatorem ostendit, qui opera operibus intexit et prosequitur opus quod iam ceperat. Incipit autem a minoribus ut ad maiora perveniat, liberare a demone etiam homines possunt, sed in Dei verbo resurrectionem mortuis imperare solius divine est potestatis.||
Numérotation du verset Lc. 4,32 
Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat {t. 4 : Erfurt, f. 998va ; facsim., p. 156a} [Rusch, f. 998va ] sermo ipsius41  .
marg.| marg.| QUIA IN  POTESTATE. Beda Venerabilis BEDA. Sermo doctoris in potestate fit cum cuncta que docet operatur. Qui enim facto destruit quod predicat contemnitur. {t. 4 : Erfurt, f. 998va ; facsim., p. 156a} [Rusch, f. 998va ] Vel secundum alium evangelistam erat docens illos sicut potestatem habens et non sicut scribe qui de preceptis legis alios docebant, sed Iesus quasi auctor et impletor legis vel mutabat vel augebat.||

41  erat sermo ipsius Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,33 
Et in synagoga erat homo habens demonium immundum42 
marg.| marg.| ET IN SYNAGOGA. Beda Venerabilis BEDA. In synagoga est homo habens spiritum immundum, quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus, unde Christus spiritaliter exierat.||
marg.| marg.| MYSTICE. Homo in synagoga habens demonium populus est Iudeorum qui adeo improbi ut negent quem diabolus confitetur.||

42  demonium immundum] spiritum demonii immundi CorS1 (grecus sic habet), demonii immundi Cor3 (greca littera) ΩJ
et exclamavit voce magna
marg.| marg.| ET EXCLAMAVIT etc.  MORALITER. Omnis amaritudo et ira et clamor immundi spiritus furor est. Fornicatio, immunditia, concupiscentia mala, avaritia febris ille cebrose carnis est.||
Numérotation du verset Lc. 4,34 
dicens : Sine.
interl.| interl.| que communicatio Christi ad Belial||
marg.| marg.| SINE. Beda Venerabilis BEDA. Paululum a me vexando quiesce cui nulla est societas cum nostra fraude.||
Quid nobis et tibi
interl.| interl.| nobis tormenta et tibi gloria||
marg.| marg.| QUID  NOBIS ET  TIBI etc. Beda Venerabilis BEDA. Extorta confessio non habet meritum, sed est veluti fugitivi servi, qui post multum tempus videns dominum suum, nihil aliud nisi de verberibus deprecatur. Sic demones ad se vindicandos Dominum venisse credentes, presentia illius tormentantur.||
Iesu Nazarene ? Venisti perdere nos ?
marg.| marg.| IESU  NAZARENE etc. Bona natura que Deum confitetur, mala operatio diaboli que Deo adversatur.||
marg.| marg.| Nota quod nomen Iesu Nazareni ab evangelista diabolus primus dixisse inducitur, quia est huius impudentie, ut inter homines aliquid prius usurpet et ad homines quasi novum deferat quo errorem sue potentie incutiat. In Genesi etiam diabolus primus Deum nominavit.||

Cf. Gn. 3, 1.
Scio43 
interl.| interl.| vehementer opinor||

43  Scio ΩJ Rusch Weber] + enim Li448@ Li448
te qui
interl.| interl.| alias : quia ||
sis44  Sanctus Dei.
marg.| marg.| SCIO TE  QUI etc. Per opera potuit probari filius Dei. Sed nonne dixit apostolis  : « Maiora facietis ? » Solutio : per opera, id est modum operationis. Alii dicebant : ‘In nomine Iesu Christi’ etc. Ipse dicebat : ‘tibi dico’ etc.||

Io. 14, 12.

44  qui sis Rusch Weber] quia scis CorS1 Li448@, quia sis Li448 CorS1 (grec. sic hab. : scio te quia es sanctus Dei) Cor3 (greca littera : scio te quia sis sanctus Dei) ΩJ
Numérotation du verset Lc. 4,35 
Et increpavit illum45  Iesus46  dicens : Obmutesce et exi ab illo.
marg.| marg.| OBMUTESCE. Beda Venerabilis BEDA. Quia per linguam serpentinam primo intravit mors in mundum prius lingua serpentina obcluditur, ne virus ultra spargat. Deinde femina que prima seducta est a carnalis concupiscentie febre est curata. Tertio vir qui dicta coniugis audivit a lepra curatur.||

45  illum Rusch Li448@ Li448] illi Weber 46  Iesus Rusch Weber] om. Li448@ Li448
Et cum proiecisset illum demonium in medium exiit ab illo
marg.| marg.| ET CUM  PROIECISSET. Beda Venerabilis BEDA. Curandus permittitur a demone  in medium proiici ut virtus patefacta plures ad salutem invitet.||
nihilque eum47  nocuit.
interl.| interl.| nullum membrum amputavit||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Marcus ait : « Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exiit ab eo ». Et hoc est quod Lucas ait : Et cum proiecisset eum in medium. Sed  nihil nocuit illa iactatio, nec eum debilitavit, sic solent exire demones quibusdam membris amputatis vel evulsis. Unde etiam pro tam integra restauratione etiam non credentes admirantur.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. MORALITER. Homo a demonio liberatur, cum animus ab immunda {t. 4 : Erfurt, f. 998va ; facsim., p. 156a} [Rusch, f. 998va ] cogitatione purgatur. Femina a febribus curatur, cum caro a concupiscentie fervore refrenatur.||

Mc. 1, 26.

47  eum Rusch] illi Li448@ Li448, illum Weber
Numérotation du verset Lc. 4,36 
Et factus est pavor in omnibus et colloquebantur ad invicem dicentes : Quod est hoc verbum
interl.| interl.| res digna verbo||
quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus et exeunt ?
marg.| marg.| IN VIRTUTE. Non ut homines qui in verbo Dei demonia eiciunt, sed propria potestate virtutes operatur.||
Numérotation du verset Lc. 4,37 
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Numérotation du verset Lc. 4,38 
Surgens autem Iesus48  de synagoga introivit in domum Simonis.
marg.| marg.| IN DOMUM  SIMONIS etc. Domus Petri circumcisio est eius apostolatui commissa. Socrus est synagoga que quodam modo materem Ecclesie Petro commisse. Hec febricitat, quia invidie estibus laborabat persequens Ecclesiam. Sed Iesus stans super eam sanat quia ubi timor Dei incipit esse, talis estuatio solet recedere.||

48  Iesus Rusch] om. Li448@ Li448 Weber
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus
marg.| marg.| ET ROGAVERUNT. Beda Venerabilis BEDA. Modo salvator rogatus, modo non rogatus curat, ostendens se contra vitiorum quoque passiones et precibus fidelium semper annuere et ea nonnumquam que ipsi non in se intelligunt, vel intelligenda dare, vel pie petentibus etiam non intellecta dimittere ut : « Delicta quis intelligit ? Ab occultis meis munda me, Domine ».||

Ps. 18, 13.
et rogaverunt illum pro ea
interl.| interl.| alii evangeliste non dicunt quod rogassent||
Numérotation du verset Lc. 4,39 
et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et {t. 4 : Erfurt, f. 998vb ; facsim., p. 156b} [Rusch, f. 998vb ] continuo surgens ministrabat illis.
marg.| marg.| SURGENS. Beda Venerabilis BEDA. Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere et molestiam egritudinis sentire. Sed sanitas que Domini datur imperio, tota simul redit et etiam eo robore firmat ut suis adiutoribus continuo ministrare sufficiat et iuxta leges tropologie :"Membra que servierant immunditie serviant iustitie".||

Cf. Rm. 6, 19 : « Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestre : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditie, et iniquitati ad iniquitatem, ita n unc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem ».
Numérotation du verset Lc. 4,40 
Cum sol autem49  occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum
marg.| marg.| CUM  AUTEM  SOL  OCCIDISSET. Beda Venerabilis BEDA. Solis occubitus, passio Christi, per quam plures sanantur demoniaci quam ante vivens in carne egrotos sanaverat, quia in carne vivens paucos Iudeorum docuit post resurrectionem gentibus apparuit.||

49  sol autem ΩJ Rusch Weber] inv. Li448@ Li448
at ille singulis manus
interl.| interl.| misericordie||
imponens curabat eos.
Numérotation du verset Lc. 4,41 
Exibant50  autem51  demonia a multis clamantia et dicentia : Quia tu es Filius Dei.
marg.| marg.| TU ES FILIUS  DEI. Beda Venerabilis BEDA. Cum ieiunio fatigatum diabolus videret, verum hominem intellexit, sed quia temptando non prevaluit utrum etiam Dei filius esset dubitabat. Nunc ergo per signorum potentiam iam certior effectus, filium Dei arbitrabatur. Non ergo eum ideo crucifigit, ut filium Dei ignoret, sed quia eius morte se damnandum non previdet. Hoc enim mysterium a seculis est absconditum quia"si cognovissent, Dominum glorie non crucifixissent".||

1Cor. 2, 8.

50  Exibant ΩJ Li448@ Li448 Rusch] Exiebant Weber 51  autem ΩJ Li448@ Li448 Rusch] + etiam Weber
Et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum52  esse Christum.
marg.| marg.| ET INCREPANS  NON. Beda Venerabilis BEDA. Ideo prohibet loqui, ne dum aliquis audit vera predicantem sequatur errantem. Improbus enim magister veris falsa permiscet, ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat.||

52  ipsum Ω(in ras.) Rusch Weber] eum ΩJ* (?) Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,42 
Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbe requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
marg.| marg.| FACTA  AUTEM  DIE.  MYSTICE. Manifestata luce resurrectionis a credentium turmis requiritur et in gentium deserto inventus ne abeat retinetur.||
Numérotation du verset Lc. 4,43 
quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum.
Numérotation du verset Lc. 4,44 
Et erat predicans in synagogis Galilee.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_4)