initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. *Lucae evangelium*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Lc. 5,1 
Factum est autem,
marg.|  FACTUM  EST  AUTEM. Nec tempore, nec loco turba a studio sanandi cohibetur, vesper incumbit et tamen sequitur,   stagnum occurrit et turba urget et ideo ascendit   in navim Petri.
cum turbe irruerent in eum,
interl.|  conventus turbarum fidem designat populorum
ut audirent verbum Dei et ipse
interl.|  qui magna fecit in terra transit ad mare ut et ibi faciat et Dominus maris terreque appareat
stabat secus stagnum
marg.|  SECUS  STAGNUM. Beda VenerabilisBEDA. Stagnum presens seculum designat. Dominus autem iam non in stagno quasi iam non in carne passibili, sed secus stagnum, quia in ea carne in qua passus est stabilitatem perpetue quietis adiit.

secus Li448 @ Rusch Weber ] iuxta Li448
Genesareth.
interl.|  legem
marg.|  GENESARETH. A proprietate loci quasi generans auram, quia crispantibus aquis de se auram emittit.
Numérotation du verset Lc. 5,2 
Et vidit duas naves
marg.|  VIDIT  DUAS  NAVES. Beda VenerabilisBEDA. Due naves : circumcisio et preputium quas {t. 4 : Erfurt, f. 999ra ; facsim., p. 157a} [Rusch, f. 999ra ] videt, quia in utroque populo"novit qui sunt eius" quorum corda a fluctibus seculi ad future vite tranquillitatem, quasi ad litus misericorditer videndo provehit.

Cf. 2Tim. 2, 19 : « Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini ».
piscatores autem
marg.|  PISCATORES. Doctores Ecclesie retibus fidei comprehensos et de profundo ad lumen elatos terre viventium quasi litori pisces ingerunt.
descenderant
interl.|  a navi in litus
et lavabant retia.
marg.|  LAVABANT  RETIA. Lota retia plicat qui intermisso predicandi officio quod alios docuit ipse implere satagit.
Numérotation du verset Lc. 5,3 
Ascendens autem in unam navim que erat Simonis
marg.|  QUE  ERAT  SIMONIS. Navis Simonis : primitiva Ecclesia circumcisionis, de cuius auctoritate docet gentes usque hodie. Que bene una quia : « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una ».
marg.|  Hec navis apud Mattheum, fluctuat, in quo attenditur principium Ecclesie, quando trepidantibus discipulis Christus adhuc dormit, quando Petrus suis meritis firmus, alienis turbatur, quando Iudas proditor adhuc est immixtus. Lucas dicit piscibus repleri, quia ad finem Ecclesie respexit, ubi fructus exuberat, ubi perfectis in fide Christus vigilat, ubi perfidia proditoris cessat, ubi perfecta dilectio.

Act. 4, 32.
rogavit eum a terra reducere pusillum
interl.|  ab amore terrenorum
marg.|  ROGAVIT  EUM. Beda VenerabilisBEDA. Quia primo rogat navim a terra reduci   pusillum , significat vel temperate utendum verbo ad turbas ut nec terrena eis precipiantur, nec a terrenis in profunda sacramentorum recedant, ut ea penitus non intelligant. Vel prius in proximis regionibus gentibus predicandum. Sed dum dicitur Petro :   duc in altum ad remotiores gentes quibus postea predicatum est pertinet.
et sedens docebat de navicula turbas.
Numérotation du verset Lc. 5,4 
Ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem : Duc in altum
interl.|  ad Christum ascendentem in altum
marg.|  DUC  IN  ALTUM etc. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Etsi aliis imperatur ut laxent retia, soli Petro dicitur :   Duc in altum , id est in profundum disputationum, ut quando de eterna Verbi generatione disseritur que non visu sed sola fide attingitur, vel quando de virtute resurrectionis, vel de Spiritus sancti profluentibus donis instruitur Ecclesia et armatur.

cessavit autem Rusch Weber ] inv Li448 Li448 @
et laxate retia vestra in capturam.
interl.|  quia boni et gentiles parati erant accipere legem
marg.|  LAXATE  RETIA. Beda VenerabilisBEDA.   Retia sunt verborum complexiones et quasi quidam orationis sinus et disputationum recessus qui quos capiunt non amittunt, unde et retia quasi retinentia sunt vocata que captos non perimunt sed reservant.
Numérotation du verset Lc. 5,5 
Et respondens Simon
interl.|  sicut humilis
dixit illi : Preceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus,
interl.|  per veterem legem laborantes nullum duximus ad vitam
in verbo autem tuo laxabo rete.
marg.|  IN  VERBO  AUTEM  TUO. Beda VenerabilisBEDA. Nisi in verbo gratie laxata fuerint instrumenta disputationum, frustra predicator vocis sue iaculum mittit, quia fides populorum non in sapientia verbi compositi, sed divine vocationis munere provenit. O vacua presumptio, o humilitas fructuosa. Qui nihil ante ceperant, magnam in verbo concludunt multitudinem. Rumpitur rete pro multitudine piscium, quia modo cum electis tot reprobi intrant qui ipsam Ecclesiam heresibus scindant. Rumpitur rete sed non labitur piscis, quia Dominus suos servat etiam inter persequentium scandala.
Numérotation du verset Lc. 5,6 
Et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam,
interl.|  pisces sunt qui hanc vitam enavigant
rumpebatur autem rete eorum.
interl.|  MORALITER. Rumpitur qui divitias et paupertates non sustinet
marg.|  RUMPEBATUR. In Ecclesia circumcisionis rumpitur rete, quia non tot intrant de Iudeis, quot apud Deum ad vitam erant preordinati. Alia ergo navis, id est Ecclesia de gentibus succedit que electos ad salutem colligit. Qui non intrant nisi rupto rete, quia ante Iudas proditor, ante Simon magus, ante Ananias et Saphira, ante multi quos Iohannes Antichristos vocat abierunt retrorsum, quam Paulo vel Barnabe committatur apostolatus gentium.
Numérotation du verset Lc. 5,7 
Et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas
interl.|  quia Ecclesiam et Synagogam convertit
ita ut mergerentur.

ut Rusch Weber ] + pene Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 5,8 
Quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens {t. 4 : Erfurt, f. 999rb ; facsim., p. 157b} [Rusch, f. 999rb ] : Exi a me, Domine, quia homo peccator sum.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 999rb ; facsim., p. 157b} [Rusch, f. 999rb ] ET  IMPLEVERUNT. Beda VenerabilisBEDA. Hec impletio usque in finem seculi crescit. Sed implete merguntur, id est in submersione premuntur, non tamen periclitantur sic ut mergantur. Mergi enim est homines ad pravitatem seculi de qua elati fuerant redire. Quales etiam Petrus adhuc in infirmitate positus hoc loco demonstrat. Unde sequitur :   Quod cum vidisset   Simon Petrus etc., quia carnales in Ecclesia spiritalibus rectoribus in quibus persona Christi eminet honorem quidem exterius deferunt et specietenus humiliantur sub illis. Sed tamen moribus non voce contradicunt et nolunt ab illis gubernari quorum vita et predicatio ipsorum contraria est voluntati.

Domine –quia ... sum Rusch ] inv. Li448 Li448 @ Weber
vidisset] sic Rusch
Numérotation du verset Lc. 5,9 
Stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant.
marg.|  STUPOR  ENIM. Excusat Petrum, non studio malitie sed ex humano defectu hoc dixisse. Admirabatur autem divina dona et quo plus meruerat, hoc presumebat minus. Et talis humilitas meretur piam domini consolationem.
Numérotation du verset Lc. 5,10 
Similiter autem
interl.|  circumdederat stupor
Iacobum et Iohannem filios Zebedei qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus : Noli timere,
marg.|  NOLI  TIMERE etc. Beda VenerabilisBEDA. Non recedit, sed ad litus producit et vivificandi potestatem tribuit. In quo significatur quod spiritales viri etsi peccatis turbarum commoti, non tamen debent habere voluntatem dimittendi ecclesiasticum munus, ut securius et tranquillius vivant. Nemo de sue conscientia culpe tremens, vel de aliorum innocentia stupens sanctitatis iter formidet aggredi.
ex hoc iam homines eris capiens.
interl.|  nondum eligitur in apostolatum sed predicitur quod aliquando sit eligendus
marg.|  EX  HOC  IAM  HOMINES  ERIS. Beda VenerabilisBEDA. Hoc ad ipsum Petrum specialiter pertinet cui exponitur quid captura significet piscium. Sed sicut tunc per retia pisces, sic per verba aliquando capiet homines, in quo Petro est typus totius Ecclesie.
Numérotation du verset Lc. 5,11 
Et subductis ad terram navibus,
interl.|  quia adhuc habent voluntatem redeundi
relictis omnibus secuti sunt
marg.|  RELICTIS  OMNIBUS. Beda VenerabilisBEDA.  MYSTICE. Finem seculi significat quo ab huius mundi salo qui Christo inheserint, penitus sunt recessuri.
eum.
interl.|  vel : illum

eum Li448 Li448 @ Rusch ] illum Weber
Numérotation du verset Lc. 5,12 
Et factum est cum esset in una civitate
interl.|  vel : civitatum
interl.|  vel venisset in unam civitatem
marg.|  IN  UNA  CIVITATUM. Hic duo adventus in Capharnaum notantur. Primus incarcerato Iohanne quando fecit continue illa tria miracula. Secundus quando descendit de monte electis apostolis quando fit istud miraculum de leproso.

civitate Rusch ] civitatum Li448 Li448 @ Weber
et ecce vir plenus lepra
marg.|  VIR  PLENUS. AMBROSIUS. BEDA. Quarto signo ex quo in Capharnaum venit iste sanatur. Nam sicut quartum diem sole illuminavit et clariorem ceteris fecit diebus cum illucescerent elementa mundi, sic et hoc clarius opus debet existinari. Secundum Mattheum post novum Testamentum in monte datum, hic primus a Domino sanatus inducitur, ut ille qui excludebatur a lege, purgari se Domini potestate presumens, non ex lege sed supra legem esse gratiam indicaret, qua leprosi maculam posset abluere.
et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum
marg.|  ET  PROCIDENS. Sicut humilis et vite sue maculas erubescens et confessionem verecundia non reprimens, sed detecto vulnere remedium querens.
dicens : Domine, si vis potes me mundare
interl.|  eo genere sanat quo obsecratur : Si vis potes me mundare
interl.|  BEDA. AMBROSIUS. Voluntati postestatem tribuit nec quasi incredulus dubitat sed sue colluvionis conscius non presumit.
marg.|  SI  VIS  POTES. AMBROSIUS. BEDA. Sicut in Domino potestatis auctoritas, ita in isto fidei constantia declaratur.
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Non quod sine tactu sanare non posset sed ut indicet se non subiectum esse legi.
Numérotation du verset Lc. 5,13 
et extendens manum tetigit eum10 
interl.|  in hoc humilitas
marg.|  TETIGIT. Propter humilitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Tangit non dedignatus, imperat non diffisus, adhibet operis testimonium.   Volo dicit propter Photinum, imperat propter Arium, tangit propter Manicheum.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Tetigit non quin sine tactu sanare posset, sed ut indicet se non subiectum legi esse, sed dominum legis ostendens qui non timet contagium.

extendens Rusch Weber ] + Ihesus Li448 Li448 @ | manum Rusch Weber ] manus Li448 | 10  eum Rusch ] illum Li448 Li448 @ Weber |
dicens : Volo
interl.|  in hoc pietas
mundare
interl.|  in hoc maiestatis potentia
et confestim
interl.|  "Quia dixit et facta sunt"

Ps. 32, 9. Cf. Ps. 148, 5 : « Laudate eum, celi celorum ; et aque omnes quae super celos sunt, laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt ».
interl.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Nihil medium inter preceptum et opus quia in precepto est opus
marg.|  ET  CONFESTIM  LEPRA etc. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Super hunc locum : Vides quod dubitari non potest {t. 4 : Erfurt, f. 999va ; facsim., p. 158a} [Rusch, f. 999va ] quia voluntas Dei potestas est.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Ubi leprosus mundatur non exprimitur locus, ut ostendatur non unus populus alicuius civitatis specialis, sed omnim populos fuisse sanatos.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. TYPICE. Leprosus genus humanum significat, plenum lepra quod extenta manu, id est verbo Dei humanam contingente naturam a prisci erroris varietate mundatur, ut diu abominabiles et sequestrati iam queant templo reddi : « Templum Dei sanctum est quod estis vos ». Et sacerdoti offerri, de quo dicitur : « Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech ». Et offerant pro emundatione :"Corpora sua, hostiam vivam, sanctam, Deo placentem".

1Cor. 3, 17.
Ps. 109, 4.
Rm. 12, 1 : « Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum ».
Numérotation du verset Lc. 5,14 
Et ipse11  precepit illi ut nemini diceret
interl.|  non erat necesse ut sermone iactaret quod corpore preferebat
marg.|  PRECEPIT  ILLI  UT. Beda VenerabilisBEDA. Taceri iubet, nec taceri potest. Non quod aliquid voluerit et non potuerit, sed dat exemplum ut sui in magnis que faciunt latere velint, sed ut pro sint aliis prodantur inviti.
marg.|  HILARIUS. Docet non vulganda nostra beneficia, sed premenda ut non solum a mercede abstineamus pecunie, sed etiam gratie. Iactantia vitata facit ne lepra possit transire in medicum. Ideo etiam imperatur silentium, quia meliores putabat qui fide magis spontanea quam qui speratis beneficiis credidissent.

11  ipse Rusch Weber ] om. Li448 Li448 @
sed : Vade ostende te sacerdoti
interl.|  mittit ad sacerdotes propter humilitatem et ut videntes credant ei vel non credentes inexcusabiles sint
marg.|  OSTENDE  TE  SACERDOTI. Beda VenerabilisBEDA. Ut intelligeret sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei curatum.   Offer  : non solvit legem sed implet qui secundum legem gradiens. supra legem sanare eos quos remedia legis non sanaverant videtur. Sicut precepit Moyses. Lex spiritalis est, ideo videtur sacrificium spiritale mandasse, ut sit in testimonium illis, si Deo credant, si impietatis lepra discedat.
et offer
interl.|  non debent auferri signa priusquam veniant significata
pro emundatione tua sicut precepit Moyses in testimonium illis.
interl.|  pro emundatione offerebant tortam panis turtures duos et sextarium olei
Numérotation du verset Lc. 5,15 
Perambulabat autem magis sermo
interl.|  sanitatis et doctrine
de illo et conveniebant turbe multe ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis,
Numérotation du verset Lc. 5,16 
ipse autem secedebat in desertum12 
marg.|  ET  CONVENIEBANT  TURBE etc. Beda VenerabilisBEDA. Sanatio unius multas ad Dominum cogit turbas. Ut enim ipse interius et exterius se sanatum doceret perceptum beneficium etiam iussus non tacet. Sed ut Marcus ait evangelico functus officio : « Mox egressus cepit predicare et diffamare sermonem, ita ut non posset manifeste in civitatem introire, sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique ».

Mc. 1, 45.

12  desertum Li448 Rusch ] deserto Weber
et orabat.
marg.|  ET  ORABAT etc. Quando orat theoricam vitam, quando sanat activam informat.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Sanat ut Deus, orat ut homo. In urbe miracula facit, in deserto orat ut et active et contemplative documenta monstret, ne quis pro cura proximi amorem Dei, vel pro amore Dei quamvis sit superior curam dimittat proximi.
marg.|  In desertum secedit et orat qui exsurgentem strepitum vitiorum premit, et quoddam sibi cum Domino intra se desertum querit, ut cum illo exteriore tumultu cessante per interna desideria silenter loquatur.
17 Et factum est in una dierum et ipse13  sedebat docens
marg.|  ET  FACTUM  EST etc. Beda VenerabilisBEDA. Ubi sedens docuerit Lucas breviandi gratia preteriit. Sed Mattheus : 'In civitate sua', Marcus 'In Capharnaum' hoc eum fecisse testatur. Sed civitas Christi dicitur Galilea, in qua erat Nazareth et Capharnaum, ad distinctionem regionis transmarine Gerasenorum de qua transfretando venerat Galileam, sicut Mattheus scribit. Vel ipsa Capharnaum civitas Christi est, quam non nascendo, sed virtutibus illustrando suam fecerat.
et erant Pharisei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilee et Iudee et Hierusalem et virtus Domini erat14  ad sanandum eos.
marg.|  ET  ERANT  PHARISEI etc. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Inter ceterorum remedia debilium, convenientibus ex omni parte doctoribus hec paralytici sanatio describitur, ut magna et magne rei significativa. Unde orasse premittitur non propter suffragium, sed propter dandum exemplum, in quo docetur unusquisque eger petende salutis precatores adhibere, per quos vite nostre compago {t. 4 : Erfurt, f. 999vb ; facsim., p. 158b} [Rusch, f. 999vb ] resoluta, actuumque nostrorum clauda vestigia verbi celestis remedio reformentur.
Numérotation du verset Lc. 5,18 
{t. 4 : Erfurt, f. 999vb ; facsim., p. 158b} [Rusch, f. 999vb ] Et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus
marg.|  VIRI  PORTANTES  IN  LECTO  HOMINEM etc. Allegorice : id est erigentes ad superiora animum hominum, quamvis exterioris hominis debilitate torpentem, quorum rursus adminiculis et attollere et humiliare se facilius ante Iesum locetur, dominico dignus videri aspectu. Humilitatem enim respicit Deus.
et querebant eum inferre et ponere ante eum.
Numérotation du verset Lc. 5,19 
Et non invenientes qua parte illum15  inferrent pre turba ascenderunt supra tectum
marg.|  ET  QUEREBANT  EUM etc. Beda VenerabilisBEDA. Desiderant offerre, sed turba inter posita recluduntur, quia sepe anima post infirmi corporis desidiam ad Deum respiciens et divina gratia innovari desiderans, pristine conversationis obstaculo retardatur. Sepe dum cum Deo in orationibus colloquitur, turba cogitationum interueniens aciem mentis ne Christus videatur intercludit. Sed non est exterius in infimis ubi turbe tumultuantur remanendum, sed tectum domus in qua Christus docet ascendendum, id est sacre Scripture sublimitas est appetenda et lex Dei nocte dieque meditanda, quia in custodiendo sermones Dei corrigit iunior viam suam. Et patefacto tecto, id est reseratis Scripturis, eger submittitur, quia ad Christi humilitatem fidei pietate descenditur et ad Christi notitiam venitur.

15  illum Rusch Weber ] eum Li448 Li448 @
et16  per tegulas
marg.|  ET  PER  TEGULAS. Beda VenerabilisBEDA. Domus Iesu tegulis tecta describitur quia sub contemptibili litterarum velamine, si assit doctor qui reseret divina spiritalis gratie virtus invenitur. Quia cum lecto deponitur significat ab homine adhuc in ista carne constituto Christum debere cognosci.

16  et Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
submiserunt eum17  cum lecto in medium ante Iesum
interl.|  divinitatem cognitam

17  eum Rusch ] illum Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 5,20 
quorum fidem
interl.|  non paralytici qui sensu carebat
marg.|  QUORUM  FIDEM. Beda VenerabilisBEDA. Multum valet fides propria cuiusque, cum per alienam fidem homo interius et exterius fit salvatus.
ut vidit dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Hec curatio paralytici significat salvationem anime suspirantis ad Deum de diuturna illecebra carnalis inertie que indiget bonis doctoribus qui eam sublevent et Christo offerant et pro ea intercedant. Qui apud Marcum quattuor fuisse leguntur, propter quattuor evangeliorum libros. seu propter quattuor virtutes quibus ad promerendam sospitatem mentis fiducia erigitur que sunt prudentia, fortitudo, temperantia, iustitia.
marg.|  HOMO  REMITTUNTUR etc. Tu homo peccator, ego Deus qui peccata remitto, qui aliorum merito tibi peccata relaxo. Qui ergo peccatis gravatur, adhibeat Ecclesiam que pro eo precetur.
marg.|  Quia pro culpa anime etiam corpus infirmabatur, ideo sanaturus corpus prius <quam> sanat animam.
Numérotation du verset Lc. 5,21 
Et ceperunt cogitare scribe et Pharisei dicentes : Quis est hic qui loquitur blasphemias18   ? Quis potest dimittere peccata19  nisi solus Deus ?
marg.|  QUIS  POTEST  DIMITTERE etc. Nemo dimittit peccata nisi Deus qui per eos quoque dimittit quibus potestatem dimittendi dedit. Cum ergo Christus dimittat vere Deus probatur. Verum testimonium Deo reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Perfidia enim confiteri potest credere non potest. Itaque testimonium non deest divinitati, fides deest saluti. Deus autem volens salvos facere peccatores et occultorum cognitione se Deum esse demonstrat et admiratione factorum illis respondens :   Quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Eadem maiestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Sed quia spiritalem gratiam non cognoscitis, nec creditis quod interius factum est, probetur signo visibili quod non minoris constet esse potentie, ut in filio hominis latentem cognoscatis potentiam maiestatis qua potest peccata dimittere ut Deus.

Lc. 5, 22.

18  blasphemias  Rusch Weber ] blasphemiam Li448 Li448 @ 19  dimittere peccata Rusch Weber ] inv. Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 5,22 
Ut autem cognovit20  Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?
marg.|  UT  AUTEM  COGNOVIT etc. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Magnus sacerdos lepram videbat in cordibus Iudeorum et peiores ostendit illo leproso cui purgato iussit se offerre sacerdoti. {t. 4 : Erfurt, f. 1000ra ; facsim., p. 159a} [Rusch, f. 1000ra ] Sed hos summus sacerdos repudiat, ne alios quoque eorum lepra contaminet.

20  autem cognovit Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 5,23 
interl.|  dicto facere
dimittuntur tibi peccata
interl.|  quod solus novi qui dimitto
an dicere surge et ambula ?
interl.|  quod vos etiam videre potestis
interl.|  innuit resurrectionem omnium
Numérotation du verset Lc. 5,24 
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem21  in terra dimittendi22  peccata
interl.|  quia idem est filius hominis et Deus

21  habet potestatem Rusch ] inv. Li448 Weber 22  dimittendi Rusch Li448 Li448 @] dimittere Weber
ait paralytico : Tibi dico surge, tolle lectum23  tuum
interl.|  ut quod fuit testimonium infirmitatis sit probatio sanitatis
marg.|  TIBI  DICO  SURGE. Beda VenerabilisBEDA. Surgere est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, ad paradisum redire vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet.
marg.|  Ecce per remissionem pene, remissionem culpe intellige.

23  lectum Rusch Weber ] grabatum Li448 Li448 @
et vade in domum tuam.
interl.|  ne christiana fide curatus moreris in perfidia Iudeorum
Numérotation du verset Lc. 5,25 
Et confestim surgens
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Magna virtus ubi sine mora salus imperium commitatur, unde merito qui aderant relictis blasphemiis stupentes ad laudem convertuntur tante maiestatis
coram eis24 
interl.|  vel illis

24  eis Rusch ] illis Li448 Li448 @ Weber
tulit lectum25  in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum.

25  lectum Rusch Li448 Li448 @] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 5,26 
Et stupor apprehendit omnes et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.
marg.|  ET  STUPOR. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem et divini operis miracula malunt timere quam credere. Nam si crederent non timerent, sed diligerent : « Perfecta enim dilectio foras mittit timorem ».

1Io. 4, 18.
Numérotation du verset Lc. 5,27 
Et post hec exiit et vidit
interl.|  non tam corporeo quam miserantis intuitu
publicanum nomine Levi
interl.|  Levi additus vel assumptus, quia divina eum electio assumpsit et in numero apostolorum addidit
marg.|  LEVI. Beda VenerabilisBEDA. Idem Levi qui et Mattheus. Sed Lucas et Marcus propter honorem evangeliste nomen vulgatum tacent. Mattheus autem in sermonis principio, accusator sui factus Mattheum se publicanum nominat, ne quis a salute desperet pro immanitate peccatorum cum ipse de publicano in apostolum, de teloneario26  in evangelistam sit mutatus.
marg.|  BEDA. AMBROSIUS. Reliquit propria qui rapiebat aliena. Nec solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contemnit, quod poterat venire a principibus seculi, quia rationnes vectigalium incompositas reliquerit. Et quia in nullo prorsus huius vite respectum vel cogitationem sibi reservavit, dominicorum talentorum fidelis dispensator esse meruit.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Per Matthei electionem fides gentium que prius mundanis inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiunt exprimitur. Per superbiam Phariseorum insinuatur Iudeorum invidia que de gentium salute torquetur.
26  teloneario] scrips. , theloneario Rusch
sedentem
interl.|  pertinaciter lucris inhiantem
ad teloneum27 
interl.|  telos 28  grece : vectigal

Teloneum a τελώνιον (locus in quo sedent publicani), a τελώνης (vectigalium redemptor), unde a τέλος (finis) ; cf. Henricus Stephanus, Thesaurus graecae linguae, t. 3, Parisiis, 1572, col. 1386a [MM2016].

27  teloneum Weber ] theoloneum Rusch Li448 Li448 @, telonium Wordsworth (JP), theloneum Ω Wordsworth (X)
28  telos] corr. , theolos Rusch
et ait illi : Sequere me.
interl.|  amodo
interl.|  non lucra
interl.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Non gressu corporis sed mentis affectu
Numérotation du verset Lc. 5,28 
Et relictis omnibus surgens secutus est eum.
interl.|  non levitate ductus sed virtute operum et divina potentia intus operante sequitur tam corpore quam mente
Numérotation du verset Lc. 5,29 
Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba29  {t. 4 : Erfurt, f. 1000rb ; facsim., p. 159b} [Rusch, f. 1000rb ] multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Viderant publicanum a peccatis ad meliora conversum locum invenisse penitentie et ob id etiam ipsi non desperant salutem

29  turba Li448 @ Rusch Weber ] tuba Li448
Numérotation du verset Lc. 5,30 
Et murmurabant
interl.|  vel murmuraverunt
Pharisei
interl.|  de ieiunio gloriantes
et scribe eorum30 
interl.|  dupliceter errant quia et se iustos putant cum sint superbi et illos reos cum iam peniteant

30  eorum Rusch Weber ] om. Li448 Li448 @
dicentes ad discipulos eius : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?
marg.|  QUARE  CUM  PUBLICANIS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Omnis questio ex lege que tenax iustitie, non habet misericordiam. Omnes ergo declinaverunt, sed eius austeritatem missus filius Dei gratia euangelica temperavit. Provocat ergo ad penitentiam peccatores, cuius cibus et potus et ambulatio et omnia que gessit saluti serviunt.
marg.|  AMBROSIUS. BEDA. Qui domicilio Christum recipit interno maximis exuberantium pascitur delectationibus voluptatum. Itaque Dominus ingreditur et in eius qui credidit recumbit affectu. Sed rursus accenditur invidia perfidorum et future pene species prefiguratur. Epulantibus enim fidelibus et in regno celorum recumbentibus, perfidia ieiuna torquebitur. Ostenditur etiam quantum intersit inter emulos legis et gratie, quia qui legem sequuntur, mentis famem patientur eternam. Qui vero in interioribus verbum receperint, alimenti celestis et fontis ubertate recreati esurire et sitire non possunt. Et ideo qui animo ieiunant, murmurant dicentes : Quare cum publicanis etc. Filii diaboli venenum serpentis diffundunt. Serpens primam vocem emisit dicens Eve quid utique Deus dixit : « Nolite manducare ex omni ligno »? Hunc imitantur isti.

Gn. 3, 1.
Numérotation du verset Lc. 5,31 
Et respondens Iesus dixit ad illos : Non egent
interl.|  ideo vos declino quia putatis vos non egere
qui sani sunt medico31 
interl.|  qui gratiam non querunt
marg.|  MEDICO. Christus medicus qui, miro medicandi genere, « vulneratus est propter {t. 4 : Erfurt, f. 1000rb ; facsim., p. 159b} [Rusch, f. 1000rb ] iniquitates nostras ». Hoc medicamine serpentis venenum excluditur. Qui hoc medicamento utitur, non remanet ieiunus.

Is. 53, 5.

31  qui sani sunt - medico Rusch Weber ] inv. Li448 Li448 @
sed qui male habent.
interl.|  hos iuvo qui penitendo dant locum gratie
Numérotation du verset Lc. 5,32 
Non enim32  veni vocare iustos
interl.|  qui iustitie sue confidunt
marg.|  VOCARE  IUSTOS. Beda VenerabilisBEDA. Iustos vocat eo, qui"Dei iustitiam ignorantes et suam volentes constituere, iustitie Dei non sunt subiecti", et de lege presumentes gratiam evangelii non querunt. Peccatores qui sua mala attendentes, nec per legem posse iustificari se putantes Christi se gratie penitendo submittunt.

Cf. Rm. 10, 3 : « Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam querentes statuere, iustitie Dei non sunt subiecti ».

32  enim Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
sed peccatores
interl.|  converti volentes
in
interl.|  vel : ad
penitentiam.
Numérotation du verset Lc. 5,33 
At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter
interl.|  id est sepe
marg.|  QUARE  DISCIPULI. Beda VenerabilisBEDA. Mattheus dicit ipsos discipulos hoc quesisse. Sed sciendum quia utrique quesierunt.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Spiritualiter discipuli Iohannis et Phariseorum   ieiunant , quia qui opera legis vel traditiones hominum sequitur, vel qui etiam vocem Christi tantum aure percipit abstinens a bonis ieiuno corde tabescit. Sed qui Christo adheret reficitur, quia carne eius epulatur et sanguine. Iohannes"vinum et siceram non bibit" quia abstinentia meritum auget, cui nulla est potentia nature. Dominus autem qui peccata potest condonare, cur a peccatoribus declinaret quos abstinentibus poterat facere iustiores ? Ieiunat et Christus, ne preceptum declines. Manducat cum peccatoribus, ut gratiam et potestatem intelligas.

Cf. Lc. 1, 15 : « Erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae ».
et observationes33 
interl.|  vel obsecrationes

33  observationes Li448 Li448 @ Rusch ] obsecrationes Weber
faciunt similiter et Phariseorum tui autem comedunt34 
interl.|  vel edunt

34  comedunt Rusch ] edunt Li448 Li448 @ Weber
et bibunt ?
Numérotation du verset Lc. 5,34 
Quibus ipse ait : Numquid potestis
marg.|  NUMQUID  POTESTIS. Beda VenerabilisBEDA.  MORALITER. Quamdiu sponsus nobiscum est et in letitia sumus, nec ieiunare possumus, nec lugere. Cum autem propter peccata ille recedit, tunc indicendum est ieiunium et recipiendus est luctus.
filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare ?
marg.|  FILIOS  SPONSI. Beda VenerabilisBEDA. Sponsus 'Christus', sponsa 'ecclesia'. De hoc sancto connubio apostoli sunt creati per lavacrum regenerationis. Unde Marcus filios nuptiarum eos appellat qui lugere et ieiunare non possunt quamdiu sponsum in thalamo vident. Et sciunt esse cum sponsa, sed quando transierint nuptie et passionis et resurrectionis tempus advenerit, tunc filii sponsi ieiunabunt, desiderantes iudicis adventum.

Cf. Mc. 2, 19.
Numérotation du verset Lc. 5,35 
Venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc
interl.|  in humilitate tribulationis
marg.|  VENIENT  AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Quasi : facturi estis ut lugentes ieiunent, quia estis sponsum occisuri. Hic luctus absentie sponsi, non tantum post mortem sponsi, sed et ante incarnationem illius per totum huius seculi tempus est celebratus, quando desiderabant sancti incarnationem. Post ascensionem vero desiderant sancti adventum iudicis. Neque hic luctus requievit, nisi quamdiu cum discipulis Dominus in carne conversatus est.
ieiunabunt in illis diebus.
interl.|  ab amore mundi non solum a cibis
interl.|  in humilitate tribulationis
marg.|  TUNC  IEIUNABUNT. De utroque ieiunio quod est in tribulatione vel gaudio respondet. 'Cum ablatus erit sponsus' tunc erunt in merore et luctu, donec per Spiritum sanctum consolatio tribuatur, quo dono percepto, ieiunium quod fit per letitiam iam renovati in vitam spiritalem celebrabunt. Et hic prius agit de ieiunio quod pertinet ad humilitatem tribulationis. Illud autem quod ad gaudium mentis pertinet, quando mens ad spiritalia suspenditur et ideo a cibis corporeis alienatur, {t. 4 : Erfurt, f. 1000va ; facsim., p. 160a} [Rusch, f. 1000va ] sequentibus similitudibus significat, ostendens quod carnalibus et ob hoc adhuc veterem sensum trahentibus hoc genus ieiunii non congruit.
Numérotation du verset Lc. 5,36 
Dicebat autem et similitudinem ad illos :
interl.|  quare nondum conveniat apostolis ieiunium
interl.|  particulam
interl.|  ablatam
a vestimento novo
interl.|  a ieiunio vitiorum
immittit in vestimentum vetus, alioquin
interl.|  quia incipit displicere etsi ante placuerit
marg.|  IN  VESTIMENTUM  VETUS. Beda VenerabilisBEDA. Veteri vestimento comparantur discipuli qui adhuc sunt vetus homo. Quibus novus pannus, id est aliqua particula nove vite non debet immitti. Quod si fit etiam ipsa nova vestis, id est doctrina nove vite quodammodo scinditur, cuius particula que ad ieiunium ciborum valet. importune traditur, cum illa doceat generale ieiunium, non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni letitia temporalium delectationum. Cuius generalis ieiunii illa pars que ad cibos pertinet, non debet impartiri hominibus adhuc veteri consuetudine deditis, quia et illic videtur quasi scissio fieri. Et ipsi vetustati non convenit, quia timendum est ne per nimiam austeritatem etiam fidem quam habebant amittant, quia non deberet misceri actus veteris et novi hominis. Non enim placet sponso discolor vestis. Unde Apostolus :"Exuite veterem hominem cum actibus et induite novum cum suis actibus".

Col. 3, 9-10 : «Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit illum ».
et novum rumpet35 
interl.|  vel <rump>it

35  rumpet Rusch ] rumpit Li448 Weber
et veteri non conveniet36 
interl.|  vel <conve>nit

36  conveniet Rusch ] convenit Li448 Weber
commissura
interl.|  ablata
a novo.
interl.|  vite nove mysteria non sunt committenda mentibus nondum innovatis
Numérotation du verset Lc. 5,37 
Et nemo mittit vinum novum
marg.|  VINUM  NOVUM. Vino intus reficimur, veste foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera que foris agimus, quibus coram hominibus lucemus. Vinum fervor fidei, spei et caritatis, quo in conspectu Dei in novitate sensus intus reformamur.
in utres veteres, alioquin rumpet37  vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt
interl.|  quod, si fit, nec rudes mentes hoc pati possent et ipsa doctrina nihil prodest et ipse mentes pondere peccatorum suffocantur vel premuntur
marg.|  IN  UTRES  VETERES. Beda VenerabilisBEDA. Veteribus etiam utribus comparantur qui novo vino, id est spiritalibus preceptis facilius dirumpuntur quam contineant. Erunt autem noui utres, cum post ascensionem accepto Spiritu, desiderio consolationis eius orando et sperando innovabuntur. Aliter. Anime nondum innovate, sed in vetustate malitie perseveranti, novorum mysteriorum sacramenta non debent committi. Aliter. Veteres utres sunt scribe et Pharisei. Novus pannus et novum vinum precepta evangelii que non possunt sustinere Iudei, ne maior scissura fiat, cum quibus Galate precepta legis miscebant   in utres veteres novum vinum . Conveniunt autem apostolis non his qui traditionibus maiorum depravati sinceritatem preceptorum Christi nequeunt custodire. Unde subditur et nemo bibens vetus statim vult novum, quia Iudeis veteris vite salivis imbutis, nove gratie precepta sordebant, quia maiorum traditionibus accumulati, dulcedinem spiritalium verborum percipere non valebant.

37  rumpet Rusch Weber ] rumpit Li448 , rup. Li448 @
Numérotation du verset Lc. 5,38 
sed vinum novum38  in utres novos mittendum est
interl.|  nova mysteria in novatis mentibus committantur
marg.|  SED  VINUM  NOVUM. Fragilitas humane condicionis aperitur cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus nova vina conduntur, cum sacramenta que accepimus inviolata servamus. Hos utres si pleni sunt gratia servat, si vacui tinea et erugo consumit. Semper ergo sint pleni.

38  vinum novum Rusch Weber ] inv Li448 Li448 @
et utraque conservantur
interl.|  doctrina memorie traditur et mens non est sine fructu
Numérotation du verset Lc. 5,39 
et nemo bibens vetus statim vult novum.
interl.|   vult enim postea si innovatur quod etiam contigit apostolis
Dicit enim vetus melius est.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_5)