|
<57. Lucae evangelium**>Capitulum 6
Numérotation du verset
Lc. 6,1
Factum est autem in sabbato {t. 4 : Erfurt, f. 1000vb ; facsim., p. 160b}
[Rusch, f. 1000vb ] secundo primo
interl.|
una dictio est vel due sunt dictiones
marg.|
IN
SABBATO
SECUNDO
PRIMO. Beda VenerabilisBEDA. Diem quo sabbati littera solvi ceperat deuteron proteron, id est secundo primum sabbatum vocat, per hoc innuens observantiam legalis sabbati cessaturam et naturalis sabbati libertatem que usque ad Moysi tempora ceterorum dierum similis erat restituenda qua credentes per gratiam septiformis Spiritus a malis operibus vacant. Sabbatum ergo gratie ad distinctionem legalis sabbati secundo primum dicitur, id est primum secundo prelatum, id est superius et dignius inferiori legali. Vel ordine temporis, quia et ante legem hoc sabbatum a patribus ita agebatur sicut nunc agitur a nobis. Vel secundo primum dici potest, ut unum idemque novi Testamenti sabbatum et secundum sit quia post {t. 4 : Erfurt, f. 1000vb ; facsim., p. 160b}
[Rusch, f. 1000vb ] legale a nobis observatur, et primum quia ante decreta legis a iustis observabatur antiquis.
marg.|
SECUNDO
PRIMO. Ad litteram in altero sabbato quod post illud fuit primitus secundum, vel quod occurrit prius post secundum ab eo quo precedentia sunt dicta vel facta.
cum transiret per sata
marg.|
PER
SATA etc. MYSTICE. Ager mundus. Agri seges 'humani generis fecunditas', spice 'fructus Ecclesie' quibus saturantur apostoli nostro se alentes profectu.
vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes1
manibus.
marg.|
VELLEBANT
DISCIPULI etc. Non habentes discipuli spatium manducandi propter importunitatem turbarum esuriebant ut homines, sed vellentes spicas inediam consolantur, quod est indicium austerioris vite non preparatas escas, sed cibos simplices querere. Et nota quod apostoli litteram sabbati iam destruunt adversus Ebionitas qui alios apostolos recipiunt, Paulum quasi legis transgressorem repudiant.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA.
MYSTICE. Discipuli esurientes salutem hominum transeunt per sata, id est per regiones que albe sunt ad messem. 'Spicas confricant', quia in illis quos in corpus Christi volunt traiicere, mortificabant veterem hominem cum actibus suis a terrena intentione extrahendo, exempla operum proponendo, aristarum integumenta removendo et grana mundata per ora predicantium membris Ecclesie incorporando. Apud Marcum discipuli pregredientes Dominum hoc egisse referuntur, quia necesse est ut doctoris sermo precedat et sic cor auditoris gratia superne institutionis illustret. Sed hoc putant Iudei sabbato non licere. Christus vero nove gratie munere designat esse otium legis opus gratie arguens doctores legis nescire legem.
1
confricantes
Rusch Weber
]
om. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 6,2
Quidam autem Phariseorum dicebant illis :
marg.|
DICEBANT
ILLIS etc. Alii dicunt ipsi Domino hec fuisse obiecta. Sed a diversis et ipsi Domino et discipulis potuerunt obiici et cuicumque obiectum sit ad ipsum maxime respicit.
Quid facitis quod non licet in sabbatis ?
interl.|
secundum preceptum legis
marg.|
IN
SABBATIS etc. Sabbata significant feriationes. Vel que in hoc seculo aguntur a vacantibus superstitionibus Iudeorum. vel que in futuro agentur quando in perpetua solemnitate manducabimus bona terre.
Numérotation du verset
Lc. 6,3
Et respondens Iesus ad eos dixit : Nec hoc legistis2
que3
interl.|
vel : quod
marg.|
NEC
HOC
LEGISTIS etc. Beda VenerabilisBEDA. Quomodo Domino ad crimen obiicitur, quod in servo pro crimine non tenetur ? Verus rex et sacerdos et ideo Dominus sabbati evulsarum sabbato spicarum noxa non tenetur.
2
Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.3
que
Rusch
] quod
Li448@ Li448 Weber
fecit David cum esuriret4
ipse et qui cum eo erant ?
marg.|
DAVID
CUM
ESURIRET etc. Beda VenerabilisBEDA. Si David et Abimelech excusatione famis mandatum legis transgredientes non reprehenduntura
, cur eandem in apostolis famem non probatis ?
marg.|
Allegorice. David qui cum sociis fugit a facie Saul significat Christum qui cum discipulis latet principem mundi. David observator legis panes consecratos manducat et dat illis qui cum illo sunt, significans sacerdotalem cibum ad usum transiturum populorum, sive quia omnes filii Ecclesie sunt sacerdotes uncti Spiritu sancto ut seipsos offerant.
a
Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6. 4
esuriret
Rusch
] esurisset
Li448@ Weber
| cum esuriret ipse
om. Li448
Numérotation du verset
Lc. 6,4
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum eo5
erant quos non licebat6
manducare nisi tantum sacerdotibus ?
marg.|
INTRAVIT
IN
DOMUM etc. Magna hospitalitatis gratia, proposito mortis periculo, non declinat hospitem animus sacerdotis. Et sic nos debemus aliena pericula in nos transferre. Sed et verum David hospitio mentis nec pro periculo mortis {t. 4 : Erfurt, f. 1001ra ; facsim., p. 161a}
[Rusch, f. 1001ra ] veri excludunt sacerdotes.
5
eo
Rusch
] ipso
Li448@ Weber
6
licebat
Li448@ Rusch
] licet
Weber
Numérotation du verset
Lc. 6,5
Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
interl.|
preest non subest veteri observantie et ideo non peccat qui secundum eius observationem observat
Numérotation du verset
Lc. 6,6
Factum est autem et in alio sabbato
interl.|
Beda VenerabilisBEDA. Sabbatis maxime curat et docet non solum propter insinuandum spiritale sabbatum sed etiam propter celebriorem populi conventum
ut intraret in {t. 4 : Erfurt, f. 1001ra ; facsim., p. 161a}
[Rusch, f. 1001ra ] synagogam et doceret. Et erat ibi homo et manus eius dextera erat7
arida.
marg.|
HOMO
ET
MANUS. Beda VenerabilisBEDA. Mystice : Homo iste humanum genus significat in fecunditate boni operis arefactum, pro manu in primo parente ad lignum extensa, quam sanat manus innocens in cruce extensa. Et bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi maius donum scientie ibi maiori transgressor subiacet culpe.
7
erat
Rusch Weber
]
om. Li448@ Li448
Numérotation du verset
Lc. 6,7
Observabant autem scribe et Pharisei si in8
sabbato curaret ut invenirent unde accusarent9
illum.
marg.|
OBSERVABANT
AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Quia destructionem sabbati quam in discipulis arguebant probabili magistri excusavit exemplo, nunc ipsum observando magistrum, calumniari volunt ut si non curet crudelitatis vel imbecillitatis, si curet transgressionis arguant.
8
in
Li448 Rusch Weber
]
om. Li448@
9
unde accusarent
Li448@ Li448 Rusch
] accusare
Weber
Numérotation du verset
Lc. 6,8
Ipse vero sciebat cogitationes eorum
interl.|
«Dominus novit cogitationes hominum quoniam vane sunt »b
.
b
Ps. 93, 11 (Ps-R).
ait10
homini qui habebat manum aridam : Surge et sta in medium11
. Et surgens stetit.
10
ait
Rusch
] et
praem. Li448@ Li448 Weber
11
medium
Rusch Weber
] medio
Li448@ Li448
Numérotation du verset
Lc. 6,9
Ait autem ad illos Iesus : Interrogo vos
marg.|
INTERROGO
VOS. Beda VenerabilisBEDA. Preveniens calumniam quam sibi parabant arguit eos qui precepta legis male interpretando, etiam a bonis operibus sabbato feriandum estimabant, cum lex a servili opere, id est a malis abstinere precipiat in sabbato. In quo significatur in septima quiete illos qui in sex etatibus huius seculi bona fecerunt, non a bonis sed a malis ferias habituros.
si licet sabbato
interl.|
vel :
sabbatis
bene facere
interl.|
vel :
agere
an male
interl.|
exponit
animam salvam facere
interl.|
id est hominem curare
marg.|
ANIMAM
SALVAM. Beda VenerabilisBEDA. Corpus curaturus de anime salvatione interrogat, quia illa miracula propter anime salutem faciebat et ipsa sanatio manus salutem anime significabat. Vel nomine anime totus homo significatur.
an perdere ?
interl.|
id est a perditione salvam non facere
marg.|
AN
PERDERE. Beda VenerabilisBEDA. Non est auctor mali Deus, sed quos non salvat perdere dicitur.
Numérotation du verset
Lc. 6,10
Et circumspectis omnibus
interl.|
quasi iratus illis obmutescentibus
dixit homini : Extende manum tuam.
interl.|
ad pauperem ut proximum iuves vidue presidium feras extende ad Deum pro peccatis tuis orando
marg.|
EXTENDE. Beda VenerabilisBEDA. Infructuose debilitas anime nullo melius ordine curatur, quam eleemosynarum largitate. Unde dicitur : « Non sit manus tua ad accipiendum porrecta et ad dandum collecta »c
. Quia frustra pro peccatis rogaturus manus ad Deum extendit qui has ad pauperes pro posse non extendit.
c
Sir. (Eccli.) 4, 36.
Et extendit et restituta est manus eius.
interl.|
que crimine aruerat succis bonorum operum salutaribus irrigatur
interl.|
quia statim Dei imperium sequitur miraculum
Numérotation du verset
Lc. 6,11
Ipsi autem repleti sunt insipientia
interl.|
id est invidia
marg.|
INSIPIENTIA. Quia solo livore permoti sunt non enim culpa fuit vel hominis manum extendere vel Iesum sanare. Magna insipientia erat de nece eius tractare cuius beneficiis plurimum indigebant.
et colloquebantur12
ad invicem quidnam facerent de13
Iesu.
interl.|
quomodo eum perderent
12
colloquebantur
Li448 Rusch Weber
] circumloquebantur
Li448@
13
de
CorS1
(al.)
Li448@ Li448 Rusch
]
om. CorS1 Cor3
(gr. non habet) ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Lc. 6,12
Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare
interl.|
forma prescribitur quam debeas emulari
marg.|
EXIIT
IN
MONTEM
ORARE. Mons in quo apostolos eligit et docet altitudinem significat iustitie, quia instituendi erant et predicaturi ne in infimis remaneant, sed ad superna erigantur, sic et lex in monte data fuit. Apostolos preminentius abducit ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses solus legem spiritaliter intelligens, montis verticem in quo deus erat ascendit.
marg.|
Moraliter. Qui Deum orando querit ad superiora progreditur, verticem curie sublimis ascendit. Orat autem Dominus, non pro se quasi impotens, sed pro me sicut clemens. Unde statim subditur :
Et cum dies factus esset vocavit discipulos suos
, omnes qui eius magisterio discunt iter regni.
et erat pernoctans in oratione Dei.
interl.|
non seculi
Numérotation du verset
Lc. 6,13
Et cum dies factus esset vocavit discipulos suos
marg.|
DISCIPULOS. De quibus elegit duodecim quos apostolos, id est suo loco missos nominavit. Unded
: « Sicut misit me Pater et ego mitto vos ». In montem ascendens ad se vocat eligit quos vult, quia non illorum est studii, sed divine gratie ut in apostolatum vocarentur. Undee
: « Non vos me elegistis sed ego elegi vos ».
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1001rb ; facsim., p. 161b}
[Rusch, f. 1001rb ] Non sapientes, non divites, non nobiles elegit ne duxisse pro prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentie nobilitatisque auctoritate aliquos ad gratiam traxisse videretur.
d
Io. 20, 21. e
Io. 15, 16.
et elegit duodecim
interl.|
ut quadratum orbem fide Trinitatis insignirent
{t. 4 : Erfurt, f. 1001rb ; facsim. t. 4 p. 161b}
[Rusch, f. 1001rb ] ex ipsis quos et apostolos nominavit :
Numérotation du verset
Lc. 6,14
Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius,
interl.|
et scilicet vocavit
marg.|
COGNOMINAVIT. Non modo primum, sed longe prius cum ab Andrea adductus diciturf
: « Tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus ». Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non hoc antea vocaretur, sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur sed ex commutatione sacramentum petre audientibus commendaretur.
f
Io. 1, 42.
Iacobum et Iohannem, Philippum et Bartholomeum,
Numérotation du verset
Lc. 6,15
Mattheum et Thomam,
marg.|
MATTHEUM
ET
THOMAM. Mattheus compari suo Thome in ordine causa humilitatis se supponit, cum a ceteris evangelistis prelatus sit.
Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes,
Numérotation du verset
Lc. 6,16
Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor.
Numérotation du verset
Lc. 6,17
Et descendens
marg.|
ET
DESCENDENS. Electurus apostolos Dominus in montana subiit, turbas docturus ad campestria redit, quia non nisi in humili turbe Christum videre sufficiunt et raro invenitur quod vel turba Dominum ad altiora sequatur, vel quispiam debilis in monte curetur, sed extincta febre libidinum et succensa luce scientie, pedetentim quisque subit culmen virtutum.
cum illis de monte14
stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudea et Samaria15
et Hierusalem et Maritima16
et17
Tyri et Sidonis
marg.|
MARITIMA. Non a proximo mari Galilee, quia hoc non miraculi loco ponunt, sed a mari magno cognominatur. In quo etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Sed quia sunt civitates gentium, consulte nominatim ponuntur ut quanta sit virtus Christi intimetur que etiam exteras civitates excitat.
14
de monte
Rusch
]
om. Li448@ Weber
| de monte cum illis
Li448
|
15
et Samaria
Rusch
]
om. Li448@ Li448 Weber
|
16
Maritima
Li448@ Li448 Rusch
] Maritimae
Weber
|
17
et
Li448@ Li448 Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 6,18
qui venerant18
ut audirent
marg.|
UT
AUDIRENT. Si dicamus duos esse sermones ascendit in montem et habuit ibi discipulos et post descendit et fecit istum ad turbam. Si dicimus unum fuisse, ita intelligendum est quod ascendit in montem et post aliquantulum descendit et ibi fecit sermonem ubi erat planities.
18
venerant
Li448@ Li448 Rusch
] venerunt
Weber
eum19
et sanarentur a languoribus20
suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur.
19
eum
Li448 Rusch Weber
] illum
Li448@
20
languoribus
Rusch Weber
] lanoribus
Li448@
, lan.
Li448
Numérotation du verset
Lc. 6,19
Et omnis turba querebat21
eum tangere
marg.|
EUM
TANGERE. Tangit Christum qui fideliter credit in eum, tangitur a Christo qui firmatur in illo. Qui sic tangit et tangitur, spiritus ipsius virtute sanatur.
21
querebat
Li448@ Li448 Rusch
] querebant
Weber
quia virtus de illo exibat22
et sanabat omnes.
22
exibat
Li448@ Li448 Rusch
] exiebat
Weber
Numérotation du verset
Lc. 6,20
Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat :
marg.|
ET
IPSE
ELEVATIS
OCULIS etc. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialiter in discipulos oculos levat ut qui intenta cordis aure verbum Dei percipiunt, latius saporis intimi lumen accipiant, quibus os in monte sedens aperit, ut magna proferret in eos stans in campo oculos dirigit, ut audita patenter intelligant.
Beati pauperes
interl.|
spiritu
interl.|
hi a peccato abstinent seculum calcant illecebrosa non querunt
marg.|
BEATI
PAUPERES. Qui nondum consummate virtutis arcem conscendere possunt, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, ut paulatim ad meliora progressi, dum Domino in planitie stante libenter auscultant ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum cordibus adhuc edomandis insistit, hos quasi stans affatur. Quos longo studio exercitatos et iam dociles invenit, his quasi quietus residens mystica intimat.
marg.|
Beda VenerabilisBEDA. Quod apud Mattheumg
plenarie per octo beatitudines dicitur in sermone perfectionis ad apostolos in summo montis, hoc apud Lucam temperantius per quattuor cardinales virtutes comprehenditur in leviore sermone ad turbas in imo. Dicit ergo :
Beati pauperes spiritu :
ecce temperantia que etiam facit cordis munditiam.
Beati qui nunc esuritis
qui compatiuntur aliis et miserentur et {t. 4 : Erfurt, f. 1001va ; facsim., p. 162a}
[Rusch, f. 1001va ] tribuunt sua, non querentes aliena : ecce iustitia que etiam facit misericordiam.
Beati qui nunc fletis :
ecce prudentia que attenditur quam misera hec terrena, quam beata celestia que etiam pacem facit.
Beati eritis cum vos oderint
: ecce fortitudo que facit etiam mansuetudinem. Fortis est qui vincit iram et alios motus animi. Connexe virtutes ut qui unam habeat plures habere videatur, sed eius que fuerit uberior et uberius premium. Hospitalitas et humilitas et sanctitas Abrahe commendantur, sed quia fide prestitit, fide pre ceteris meruit principatum.
g
Cf. Mt. 5, 3-11.
quia vestrum est regnum {t. 4 : Erfurt, f. 1001va ; facsim., p. 162a}
[Rusch, f. 1001va ] Dei.
interl.|
vel : celorum
Numérotation du verset
Lc. 6,21
Beati qui nunc esuritis
interl.|
iustitiam
marg.|
QUI
NUNC
ESURITIS. Qui esurit esurienti compatitur, compatiendo largitur, largiendo fit iustus, equalem se inferioribus prestat, dolum excludit, veritatem requirit.
quia saturabimini. Beati qui nunc fletis
interl.|
de presenti miseria de dilatione bonorum
marg.|
QUI
NUNC
FLETIS etc. Qui propter divitias hereditatis Christi, propter panem vite eterne, propter spem celestium gaudiorum, fletus, esuriem paupertatemque desiderat, beatus est. Multo beatior qui has virtutes inter adversa servare non trepidat.
quia ridebitis.
Numérotation du verset
Lc. 6,22
Beati eritis cum vos oderint homines
interl.|
corde
et cum separaverint vos
interl.|
pellendo de synagogis
et exprobraverint
interl.|
nomen crucifixi
et eiecerint nomen vestrum
interl.|
quantum ad Iudeos et gentiles nomen Christianum sepe a memoria abrasum et eiectum est ab hominibus
tamquam malum propter Filium hominis.
interl.|
nulla alia causa
interl.|
cuius nomen vestrum facitis cognomen
Numérotation du verset
Lc. 6,23
Gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa est23
in celo
interl.|
multa patientibus in terris multa merces erit in celis
marg.|
GAUDETE
ET
EXULTATE. Inter odia cordium, inter probra linguarum, inter manus persequentium, letiori corde versamimi, intuitu superne mercedis.
23
est
Li448@ Li448 Rusch
]
om. Weber
secundum hec enim faciebant prophetis patres eorum.
interl.|
qui timore non deficiebant a veritate
marg.|
SECUNDUM
HEC etc. Exemplo prophetarum confortat illos, quia vera dicentes persecutionem solent pati.
Numérotation du verset
Lc. 6,24
Verumtamen
interl.|
nunc quidem possunt exprobrare et evicere sed inde eis :
Ve
ve vobis divitibus
interl.|
quia perdetis usum temporalium quem nunc diligitis
interl.|
contra necessarias temporis miserias
marg.|
VERUMTAMEN
VE
VOBIS. Mattheus in monte beatitudines solummodo proborum. Lucas vero in campo etiam
've'
describit improborum, quia rudes adhuc auditores minis et terroribus ad bona sunt compellendi perfectos satis est premiis invitari.
marg.|
VERUMTAMEN
VE
VOBIS
DIVITIBUS. Cum supra regnum celorum pauperum esse dicatur ex opposito apparet, quod ab hoc regno se alienat qui consolationem querit in temporalibus. Nec tam divitie quam amor divitiarum in culpa est.
marg.|
MYSTICE. Dives 'populus iudaicus' vel 'hereticus' vel 'philosophus mundi' qui ubertate verborum et facundie patrocinio delectati, simplicitatem vere fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt, secundum usum seculi de generatione Christi disputantes, qui in futuro egestatem fidei sue recognoscent cibumque perfidie que in presenti ructant, eterno macerati ieiunio causam tanti suplicii esse scient. Eritque tempus cum risus suos lugeant, quibus bene dicitur :
Ve cum bene dixerint vobis homines
, quia dum hic placent potentibus, maledicto perpetuo se subdunt, quia sicut pauperes esurientes, flentes, in probitate malorum probantur, sic divitiis, epulis risuique vacantes, mala obsequentium clientela, maiorem foventur ad penam.
quia habetis consolationem vestram.
interl.|
quam queritis
interl.|
qui in desideriis vobis placentes nullam veri boni famen patimini
Numérotation du verset
Lc. 6,25
Ve vobis qui saturati estis
interl.|
scilicet Epicuris
marg.|
QUI
SATURATI. Qui inter divites amplius abundatis, sicut « dives qui induebatur purpura et bysso et epulabatur » qui de digito Lazari querit guttam aqueh
.
h
Cf. Lc. 16, 19-29.
quia esurietis. Ve vobis qui nunc ridetis24
, quia lugebitis et flebitis.
marg.|
VE
VOBIS
QUI
RIDETIS. Salomoni
:"Cor sapientis ubi est tristitia cor stultorum ubi est letitia", docens stultitiam ridentibus, prudentiam flentibus ascribendam.
i
Cf. Qo. (Ecl.) 7, 5 : « Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi letitia ». 24
nunc ridetis
Rusch
]
inv. Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset
Lc. 6,26
Ve cum benedixerint vobis25
omnes26
homines,
marg.|
BENE
DIXERINT. Magna pars pene est peccatorum sua scelera non modo non {t. 4 : Erfurt, f. 1001vb ; facsim., p. 162b}
[Rusch, f. 1001vb ] argui, sed insuper quasi bene gesta laudari.
25
benedixerint vobis
Rusch
] benedixerint
Li448@
, vobis bened.
Li448
, bene vobis dixerint
Weber
26
omnes
CorS1
(al.)]
om. CorS1 Cor3
(grec. non habet) ΩJ
secundum hec faciebant pseudo prophetis27
patres eorum.
interl.|
id est benedicebant pseudo prophetis qui ob captandum vulgi favorem de corde suo prophetabant
27
pseudo prohetis
Rusch
] prophetis
Weber
Numérotation du verset
Lc. 6,27
Sed vobis dico qui auditis :
interl.|
hoc perfectum non impossibile
Diligite inimicos {t. 4 : Erfurt, f. 1001vb ; facsim., p. 162b}
[Rusch, f. 1001vb ] vestros
interl.|
homines, non vitia
marg.|
DILIGITE
INIMICOS etc. Dicto quid ab inimicis possint pati, supponit qualiter ad ipsos se debeant habere inimicos et hic Ecclesia non lacte imbuitur sed validiore caritatis cibo roboratur. Non sufficit non odisse, sed quod ultra humanam naturam est precipitur diligere et cum lex vicissitudinem imperet ultionis, evangelium inimicitiis caritatem, odiis benignitatem, maledictis vota, persequentibus patientiam, esurientibus etiam gratiam remunerationis impertit.
benefacite his qui oderunt vos28
.
interl.|
ministrando cibum mentis vel etiam corporis
28
oderunt vos
Li448@ Li448 Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lc. 6,28
Benedicite
interl.|
bona optate
maledicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
interl.|
hinc Apostolusj
:"Maledicimur et benedicimus blasphemamur et obsecramus"
marg.|
ORATE
PRO
CALUMNIANTIBUS. Quod prophete videntur imprecari. Non vota sunt optantium sed prenuntiationes futurorum ipsi enim pro inimicis orabant.
j
Cf. 1Cor. 4, 11-13 : « Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cedimur et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur et sustinemus : blasphemamur et obsecramus : tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc ».
Numérotation du verset
Lc. 6,29
Et qui29
te percusserit30
interl.|
vel
percutit
marg.|
ET
QUI
TE
PERCUSSERIT etc. Cum caritas patiens sit, debet patientiam verberantis sustinere. Cum benigna sit, non debet respondere maledictis. Si non querit que sua sunt, non debet resistere rapienti. Si non emulatur, non debet odisse inimicumk
.
k
Cf. 1Cor. 13, 4-7 : « Caritas patiens est, benigna est. Caritas non emulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non querit que sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati : omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet ». 29
Et qui
Li448 Rusch
] et ei qui
Li448@
, ei qui
Weber
30
percusserit
Rusch
] percutit
Li448@ Weber
, percu.
Li448
in maxillam unam31
prebe illi32
et alteram,
interl.|
PREBE ILLI. Medicus animarum quos ad curandos proximos instruit, omnia que ad salutem proximorum valere possunt tolerare precipit. Et pertinet ad misericordiam, ut tamquam a filiis egrotantibus et freneticis si salus illorum hoc exigat multa patiantur, donec infirmitas transeat. Quid tam mirum quam percutienti maxillam prebere ? Immo omnis indignantis impetus frangitur, ira sedatur et per patientiam ille invitatur ad penitentiam.
31
unam
Rusch
]
om. Li448@ Weber
| maxillam unam]
inv. Li448
32
illi
Li448 Rusch
]
om. Weber
, ei
Li448@
et ab eo qui aufert tibi vestimentum
interl.|
exterius
marg.|
VESTIMENTUM etc. Quod de vestimento et tunica dicitur et in aliis est faciendum que aliquo iure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatur, multo magis superflua contemnere precipitur.
etiam tunicam
interl.|
interius
noli prohibere.
marg.|
quia parum est non nocere addit de beneficiis
Numérotation du verset
Lc. 6,30
Omni autem petenti te
marg.|
rem vel correctionem
tribue et qui aufert que tua sunt
interl.|
domum, fundum et generaliter quamcumque pecuniam
ne repetas.
interl.|
cum lite et contentione
marg.|
NE
REPETAS etc. Quia « caritas est patiens, benigna est »l
non tantum iniurias inimici fortiter sustinet : sed etiam amici quoque gratiam benigne preuenit. ut beneficiis aliis trahantur. Unde latius instruit subdendo :
Et si diligitis eos
.
l
1Cor. 13, 4.
Numérotation du verset
Lc. 6,31
Et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter.
marg.|
ET
PROUT
VULTIS. Ne videatur legem dissolvere in beneficiis vicem servat, quam negligit in iniuriis. Nec ait prout faciunt, sed
prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis
ut vicissitudo sit cumulatior cum votis actus equatur.
marg.|
Et non tantum iam ad amicos opera caritatis extendite, sed etiam ad inimicos ut amici esse incipiant et prius affectum dilectionis et postmodum opera extendite caritatis.
Numérotation du verset
Lc. 6,32
interl.|
ideo quia
Et si diligitis eos33
qui
marg.|
ET
SI
DILIGITIS. Quantum vobis gradus professionis eximior ita necesse est, ut cura virtutis sit uberior, ut etiam non amantes caritatis sinu amplectamini.
marg.|
Duo sunt genera beneficii : vel cum benevole donamus quod damus, vel cum reddituro commodamus.
33
eos
Rusch Weber
] illos
Li448@ Li448
vos diligunt que vobis est gratia ? Nam et peccatores
interl.|
ethnici et publicani
diligentes se diligunt.
interl.|
natura duce
Numérotation du verset
Lc. 6,33
Et si benefeceritis34
his qui
interl.|
ideo quia
34
benefeceritis
Rusch Weber
] benefacitis
Li448@
, benefaci.
Li448
vos diligunt35
interl.|
vel :
vobis benefaciunt
35
vos diligunt
Rusch
] vobis benefaciunt
Li448@ Li448 Weber
que vobis gratia est36
? Siquidem et peccatores hoc faciunt.
36
gratia est
Rusch
]
inv. Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset
Lc. 6,34
Et si mutuum dederitis37
his a quibus speratis recipere
interl.|
ex hoc solo quod speratis recipere non pro Deo datis
37
dederitis
Rusch Weber
] dederis
Li448@ Li448
que gratia erit38
vobis ? Nam et peccatores fenerantur peccatoribus39
interl.|
commodant
38
erit
Rusch
] est
Li448@ Li448 Weber
39
fenerantur peccatoribus
Rusch
]
inv. Li448@ Li448 Weber
ut recipiant equalia.
Numérotation du verset
Lc. 6,35
Verumtamen diligite inimicos vestros
marg.|
VERUMTAMEN
DILIGITE. Postquam dilectionem et mutuum beneficium peccatorum quasi infructuosa redarguit, nunc qualiter hic a fidelibus fructuose fieri debeant ostendit, quasi : quamvis peccatoribus non prosit talis dilectio et mutuum {t. 4 : Erfurt, f. 1002ra ; facsim., p. 163a}
[Rusch, f. 1002ra ] beneficium, tamen vos diligite, non tantum ductu nature sicut illi amicos sed altiori gradu virtutis inimicos.
marg.|
Philosophi in tres partes dividunt iustitiam : unam in Deum que 'pietas' dicitur, alteram in parentes vel reliquum humanum genus, tertiam in mortuos ut his exequiarum iusta solvantur. Sed Dominus legis oraculum et philosophie fastigium supergressus in eos quoque qui leserint pietatis porrexit officium.
{t. 4 : Erfurt, f. 1002ra ; facsim., p. 163a}
[Rusch, f. 1002ra ] et benefacite et mutuum date nihil inde sperantes40
interl.|
ultra sortem
marg.|
NIHIL
INDE
SPERANTES. Non in hominem spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis reddet tamen et Deus quo iubente fecistis, sive non reddat hereditas vestra in eternum erit.
40
inde sperantes
Li448@ Li448 Rusch
] desperantes
Weber
et erit
interl.|
in celo
merces vestra multa et eritis filii Altissimi
interl.|
«Dedit eis potestatem filios Dei fieri »m
.
marg.|
«Coheredes Christi »n
.
m
Io. 1, 12. n
Rm. 8, 17.
quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Numérotation du verset
Lc. 6,36
Estote ergo misericordes sicut et41
Pater vester misericors est.
marg.|
ESTOTE
ERGO etc. Pluit super malos, proventus terra non negat, idem sol bonos et malos illuminat. Mystice : Populum Iudeorum propheticis pluviis irrigat et non merentibus radius eterni solis refulsit. Si ergo illi crediderint
estote
eis
misericordes
docendo et extollendo et nolite temere iudicare, ne quis sui conscius delicti, in alterum cogatur ferre sententiam.
41
et
Li448 Rusch Weber
]
om. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 6,37
Nolite iudicare
interl.|
non tantum in largitate beneficiorum sitis misericordes sed etiam in iudicando
marg.|
NOLITE
IUDICARE. Sunt quedam media et incerta quo animo fiant, quia bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est qui nunc apparet malus, de cuius correctione desperare eumque quasi abiectum reprehendere temerarium est.
marg.|
De apertis que bono animo fieri non possunt, permittitur nobis iudicare.
et non iudicabimini, nolite condemnare et non condemnabimini.
interl.|
a Deo
Dimittite
interl.|
iniurias
interl.|
et quedam aperta
et dimittetur42
.
interl.|
peccatum vestrum
42
dimittetur vobis
Li448@ Li448 Rusch
] dimittemini
Weber
Numérotation du verset
Lc. 6,38
Date
interl.|
beneficia
et dabitur vobis
interl.|
vita eterna
mensuram bonam
interl.|
utilem
et43
confertam
interl.|
id est plenam
marg.|
mensuram confersam
: farcior farsus inde confertior confersus44
o
o
Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189.
43
et
Li448@ Li448 Rusch
]
om. Weber
et coagitatam
interl.|
conquassatam
marg.|
concussam45
p
p
Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189.
et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
interl.|
erunt causa ut Deus det quia occasio promerendi fuerunt
Eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.
marg.|
EADEM
QUIPPE
MENSURA etc. Generaliter de omnibus potest accipi, quo mente, manu, lingua aguntur quia secundum opera singulorum reddet Deus.
marg.|
EADEM
QUIPPE
MENSURA. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Non iniqua mensura rependet Deus sed est ac si dicat : ipsa temeritas iudicandi et iniqua mensura tibi nocet, te punit et sepe non illum de quo hoc agis. vel si recte iudicas et meritis tibi prodest te salvat et si aliquando non illum cui hec impendis.
Numérotation du verset
Lc. 6,39
Dicebat autem illis et similitudinem :
marg.|
DICEBAT
AUTEM
ILLIS etc. Similitudinem per quam invitat ad eleemosynam dandam et ad dimittendam iniuriam.
Numquid potest cecus cecum ducere ?
interl.|
stultus stultum docere
marg.|
NUMQUID
POTEST
CECUS
CECUM. Si contra violentum ira te cecaverit, si contra petentem avarus eris, numquid vitiata mente tua vitium eius curare poteris ? Nec solum qui tibi iniuriam fecit, sed etiam tu qui ferre nescis reus eris. Sed si improbitas illius te tranquillum invenit et ille penitebit et tu de patientia coronaberis, quia cecum vidente oculo, id est sereno corde ad lumen ducere curasti.
Nonne ambo in foveam
interl.|
in perditionem
cadunt46
?
46
cadunt
Li448@ Rusch
] cadent
Weber
Numérotation du verset
Lc. 6,40
Non est discipulus
interl.|
apostolus homo fragilis
super magistrum.
interl.|
Christum Deum omnipotentem
Perfectus autem omnis erit, si sit sicut47
magister {t. 4 : Erfurt, f. 1002rb ; facsim., p. 163b}
[Rusch, f. 1002rb ] eius.
marg.|
SICUT
MAGISTER. Deus non suas ulciscitur iniurias, sed tolerando persecutores mitiores reddere voluit, discipuli qui homines sunt hanc regulam perfectionis debent imitari.
47
si sit sicut
Li448@ Li448 Rusch
] ut
CorS1
(
G. hab.
)
Cor3
(Glosa habe t), sicut
Weber
Numérotation du verset
Lc. 6,41
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
interl.|
levius crimen vel quicquid turbat oculum mentis
marg.|
QUID
AUTEM
VIDES
FESTUCAM. Vere peccans peccantem castigare non valet, quia qui superbia vel odio vel alio vitio preventi, levia hec vel nulla iudicantes, graviter increpant illos quos a statu mentis vident, vel ira vel aliquo levi peccato perturbatos, hi tales amant magis vituperare et condemnare, quam corrigere et emendare.
trabem autem
interl.|
gravius crimen
que in oculo tuo est
interl.|
intentione
non consideras ?
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1002rb ; facsim., p. 163b}
[Rusch, f. 1002rb ]
NON
CONSIDERAS etc. Apertus oculus male videt, scilicet iactantiam sui dum alii vult mederi, sed cecus se non valet intueri, dum in hoc deterius cadit.
Numérotation du verset
Lc. 6,42
Aut48
quomodo potes dicere fratri tuo :
interl.|
non potes minus ut iram in fratre emendare donec maius ut odium vel invidiam pepuleris de corde tuo
48
Aut
Li448 Rusch
] et
Li448@ Weber
‘Frater, sine eiciam festucam de oculo tuo’ ipse in oculo tuo trabem non videns49
? Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
interl.|
non enim est prius doctor alii idoneus mederi qui nondum se sanaverit
marg.|
HYPOCRITA etc. Si quem vis reprehendere primum vide si similis ei sis. Quod si es pariter ingemisce et noli eum tibi obtemperare, sed pariter conari mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti vel esse potuisti, condescende et non ex odio sed misericordia argue. Raro ergo non sine magna necessitate sunt obiurgationes adhibende et non nisi respectu Dei remota ab oculo trabe.
marg.|
Hi enim odio vel livore omnia accusare suscipiunt et volunt videri consultores sine exemplo sue emendationis. Sed prius debent auferre trabem invidie vel malitie vel simulationis de occulto sui cordis, ut valeant eiicere
festucam
ire vel alicuius livoris culpe
de oculo fratris
.
49
non videns
CorS1
(
gr.
)
Cor3
(Glossa !) ΩJ
Rusch Weber
] vides
CorS1
(al.)
Numérotation du verset
Lc. 6,43
Non est enim arbor bona
interl.|
voluntas
marg.|
NON
EST
ENIM
ARBOR etc. Arbor bona vel mala non natura que a Deo in omnibus bona creata est, sed bona vel mala voluntas fructus, opera que nec bona male voluntatis possunt esse, nec mala bone voluntatis.
que facit fructus malos,
interl.|
opera
neque arbor mala
interl.|
voluntas
marg.|
NEQUE
ARBOR
MALA. Si veram vis habere iustitiam et non fictam que verbis ostendis factis imple ut sis bona arbor et bonis fructibus orneris. Quia etsi fingat hypocrita non est bonus qui facit opera mala, etsi reprehendit insontem non ideo malus est qui facit opera bona. Et nota quod de manifestis hic agitur.
faciens fructum bonum.
interl.|
opera
Numérotation du verset
Lc. 6,44
Unaqueque enim arbor ex50
interl.|
vel : de
marg.|
UNAQUEQUE
ARBOR. Mali suo fructu noscuntur, dum bonos opprimunt et Deum si non verbis blasphemant factis et maxime per impatientiam dinoscuntur in tempore adversitatis. Ieiunia enim et oratio et huiusmodi sunt simulatis ut et bonis. Sed non debent oves pelles suas deponere etiam si aliquando lupi eis se contegant.
50
ex
Rusch
] de
Li448@ Li448 Weber
fructu suo cognoscitur.
marg.|
COGNOSCITUR. Non a veste sed ab operibus que fiunt ab eis cognoscuntur, quia ut spina non facit uvam, sic bona arbor bonum, mala malum, et non e converso.
Neque enim de spinis
marg.|
NEQUE
ENIM
DE
SPINIS. Non de spinis, id est sollicitudinibus mundi. Ficus, id est dulcedo resurrectionnis, neque de rubo, id est punctione vitiorum. Uva, id est fructus anime que sicut uva proxima terrenis corrumpitur in superioribus maturatur. Vel de carne que generat spinas et tribulos non vindemiamus Christum qui sicut uva pependit in ligno.
colligunt ficus, neque de rubo
marg.|
Spina et rubus : heretici a quibus nullus sapientium sanctitatem vel virtutem poterit invenire, sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spine et rubi : cure seculi et punctiones vitiorum. Uva et ficus : dulcedo nove conversationis, quam Christus in nobis esurit et 'fervor dilectionis' qui letificat cor hominis. Non de spinis et rubis uva vel ficus, quia mens adhuc hominis veteris pressa consuetudine, potest quidem simulare, sed non ferre fructum novi hominis. Quod si quando facta vel dicta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei.
vindemiant uvam.
interl.|
sed
Numérotation du verset
Lc. 6,45
Bonus homo de bono thesauro51
cordis sui52
interl.|
intentione cogitationi
51
thesauro ΩJ²
Rusch Weber
] + suo ΩJ* (
rubr. cancel et exp.
)52
cordis sui
CorS1 Cor3
(Glossa habet utrobique
cordis sui
) ]
om. Cors1
(al.)
profert bonum
interl.|
proventum operis
marg.|
PROFERT
BONUM. Diligit inimicum. Omni petenti tribuit et huiusmodi. Profert malum, odit amicum, aufert aliena, non dat sua et huiusmodi que Deus iudicat secundum intentionem cordis et vere, quia de bono vel malo corde procedit, {t. 4 : Erfurt, f. 1002va ; facsim., p. 164a}
[Rusch, f. 1002va ] bonus vel malus debet iudicari fructus, quia
x abundantia cordis
quod interius latet
loquitur os
, id est procedit exterius effectus, tam in verbis quam in factis hoc est quantum ad divinum examen cui loquitur os cordis, quia ex qua intentione verba procedunt non ignorat. Qui etiam verba que exterius bona videntur, quia ex mala radice procedunt non bona esse iudicat. Unde subdit :
Quid autem vocatis me Domine, Domine
, quasi : quid folia recte confessionis vos germinare iactatis qui nullos boni operis fructus ostenditis.
et malus homo de malo thesauro53
interl.|
thesaurus cordis idem est quod radix arboris quod de corde profertur idem est quod arboris fructus
53
thesauro
Rusch
]
om. Weber
profert malum. {t. 4 : Erfurt, f. 1002va ; facsim., p. 164a}
[Rusch, f. 1002va ] Ex abundantia enim cordis
interl.|
quasi ex thesauro
marg.|
EX
ABUNDANTIA
CORDIS
OS
LOQUITUR etc. Per oris locutionem universa que actu vel cogitatu de corde proferuntur Dominus significat. Nam et verbum pro facto solet poni. Undeq
: « Non fuit verbum quod non ostenderet eis ».
q
Is. 39, 2.
os loquitur.
interl.|
Deo et si non hominibus
Numérotation du verset
Lc. 6,46
Quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis que dico ?
marg.|
QUID
AUTEM. Hec vocatio videtur fructus boni arboris, sed quia non procedit de pinguedine caritatis Deus non bonum iudicat. Que autem bonorum malorumve fructuum vera discretio sit, sub alia figura supponit : OMNIS
QUI
VENIT
AD
ME.
Numérotation du verset
Lc. 6,47
Omnis qui venit ad me
interl.|
per fidem
marg.|
OMNIS
QUI etc. Postquam de aperte malis, de vere et simulatis bonis diu disputavit, bonos auditores verbi sibiipsis, malos diabolo assimilat. Quia sicut Christus variis hominum personis unam Ecclesiam construit, erudit, gubernat in vitam eternam perducturus, sic bonus auditor variis virtutibus supernam sibi mansionem edificat in futuro cum Christo de dedicatione letaturus. Et sicut diabolus obedientes sibi de celis ad terrena et ad peccata trahit ubi non est fundamentum, quia malum est sine substantia et semper in deteriora precipitat, sic malus auditor sive sit initiatus mysteriis Christi, siue ex toto alienus, quasi in puteum sine fundo precipitatus non invenit ubi se retineat, sed cum venerit in profundum malorum contemnit.
et audit
interl.|
cum devotione
sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est.
Numérotation du verset
Lc. 6,48
Similis est homini
interl.|
ipsi Christo mediatori
edificanti domum
interl.|
Ecclesiam in qua perpetuo manet
qui fodit54
in altum
marg.|
FODIT
IN
ALTUM.
Fodit in altum
qui preceptis humilitatis terrena omnia de suorum cordibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat ut inconcussam in eis habeat mansionem.
54
qui fodit
Li448 Rusch Weber
]
om. Li448@
et posuit fundamenta
marg.|
POSUIT
FUNDAMENTA.
Fundamenta
: pluraliter doctores, singulariter fundamentum : doctor doctorum Christus.
marg.|
MORALITER.
Fundamenta
: domus, intentiones bone conversationis quas per humilitatem christianam exhaustis supervacuarum cogitationum ruderibus perfectus auditor in se inserit, hoc in se spiritaliter agens, quod Christus in universa Ecclesia generaliter agit.
in altum55
supra petram.
interl.|
petra erat Christusr
cuius fidei et dilectioni Ecclesia sancta nihil preponit
interl.|
non in terrenis
r
Cf. 1Cor. 10, 4. 55
in altum
Rusch
]
om. Li448@ Li448 Weber
Inundatione autem facta
interl.|
persecutione insurgente
marg.|
INUNDATIONE
AUTEM. Hanc inundationem alibi portas inferi appellat : « Et porte inferi non prevalebunt adversus eum »s
. Hec inundatio tribus modis fit : quia temptatur quisque a propria concupiscentia, vel falsorum fratum improbitate, vel aperta exteriorum impugnatione.
s
Mt. 16, 18.
illisum est flumen
interl.|
universe impulsiones
marg.|
ILLISUM
EST etc. Potest per impetum fluminis, extremi iudicii discrimen intelligi, quando Ecclesia utraque est consumata : « Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur »t
.
t
Lc. 14, 11.
domui illi
interl.|
edificatione virtutum
marg.|
DOMUI
ILLI. Singule nostre domus quotidie vel immundorum spirituum vel improborum hominum, vel sue ipsius mentis vel carnis inquietudine {t. 4 : Erfurt, f. 1002vb ; facsim., p. 164b}
[Rusch, f. 1002vb ] pulsantur. Et quantum propriis viribus fidunt inclinantur, quantum invictissime petre adherent, labefactari nequeunt.
et non potuit eam movere.
interl.|
«Fluminis impetus letificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Deus in medio eius non commovebitur »u
.
interl.|
potest irruere sed non diruere
interl.|
quia stat non sibi sed Deo tribuitur
u
Ps. 45, 5-6.
Fundata enim erat supra petram.
interl.|
que ergo cadit non edificatur in Christo
Numérotation du verset
Lc. 6,49
Qui autem audit56
interl.|
exterius et ideo non habet excusationem
56
audit
Li448 Rusch
] audivit
Li448@ Weber
et non fecit similis est homini
interl.|
de quo dicitur inimicus homo hoc fecit
qui edificat57
domum suam supra58
terram
marg.|
SUPRA
TERRAM etc. Diabolus"mundum qui in maligno positus est"v
super terram edificat
quia ad terrenorum amorem trahit,
sine fundamento edificat
quia peccatum in propria natura non subsistit, quia malum sustantia non est, quod tamen ubicumque fit in bona natura coalescit, vel
sine fundamento
id est sine fundo. Sicut ergo qui in puteo mergitur putei fundo retinetur, sic anima lapsa quasi in quodam loco fundi consistit, si in aliqua peccati mensura se retinet. Sed cum peccato in quo labitur non potest esse contenta, dum ad deteriora quotidie ducitur, quasi in puteo quo concidit fundum quo figatur non invenit.
v
1Io. 5, 19 : « Scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est ». 57
qui edificat
Rusch
] aedificanti
Li448@ Weber
, edifi.
Li448
58
supra
Li448 Rusch Weber
] super
Li448@
sine fundamento in quam illisus est fluvius et continuo concidit59
interl.|
vel :
cecidit
marg.|
CONCIDIT. Omnis conscientia que spe fixa in Deum non permanet in temptationibus non valet persistere, et tanto plus agitur quanto plus in illis que mundi sunt a superioribus disiungitur. Et vere omnes mali vel ficte boni, ingruente qualibet temptatione, peiores fiunt.
59
concidit
Li448 Rusch Weber
] cecidit
Li448@
et facta est ruina
interl.|
quia monita salutis contempsit
domus illius magna.
interl.|
ut in ignem eternum
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 27/02/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_6) |