initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. *Lucae evangelium*>

Capitulum 7

Numérotation du verset Lc. 7,1 
interl.|  stans in loco campestri
marg.|  CUM  AUTEM  IMPLESSET. Pulchre ubi precepta complevit, formam docet suorum exequendi preceptorum. Nam statim gentilis centurionis servus Domino sanandus offertur, in quo gentiles qui mundana servitute egri tenebantur, beneficio Dei salvandi exprimuntur.
in aures plebis
interl.|  ad quam descenderat
intravit Capharnaum.
interl.|  de cacumine montis
marg.|  INTRAVIT. Non ante intravit quam verba terminasset, et si statim post hec verba non intravit. Priusquam enim intraret, in ipso interuallo mundatus est leprosus ut Mattheus ponit.

Capharnaum Rusch Weber ] praem. Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 7,2 
Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus.
interl.|  nisi fide precantis Deum et miserentis Christi pietate fuisset vite redditus, in quo notatur quod sic inimicos dilexit ut morti eriperet et spem salutis perpetue daret
Numérotation du verset Lc. 7,3 
Et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudeorum, rogans eum ut veniret et sanaret servum eius.

sanaret Li448 Li448 @ Rusch ] salvaret Weber
Numérotation du verset Lc. 7,4 
At illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi prestes.
Numérotation du verset Lc. 7,5 
Diligit enim gentem nostram et synagogam ipse edificavit nobis.
marg.|  GENTEM  VESTRAM .  MYSTICE. Gentilis populos cuius figuram gestat centurio, non longe habet a domo Iesum, tametsi sub tecto mutare non audet, quia : « Prope timentes eum salutare ipsius ». Qui naturali lege recte utitur, ut bona que novit operatur, eo illi qui vere bonus est appropiat. At illis quos errore gentilitatis crimina vinxerant, aptari potest, quod alibi dicitur :"Quidam enim ex his de longe venerunt"'.

Ps. 84, 10.
Cf. Mc. 8, 3 : « Et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via ; quidam enim ex eis de longe venerunt ».
sic Rusch
Numérotation du verset Lc. 7,6 
Iesus autem ibat cum illis.
marg.|  IESUS  AUTEM  IBAT. Solo verbo potenter curaturus, ad humilitatis{t. 4 : Erfurt, f. 1003ra ; facsim., p. 165a} [Rusch, f. 1003ra ] commendationem visitare dignatur languentem, et qui ad sanandum reguli filium ire noluit, ne divitias honorasse videretur, ad servum vadit, ne servilem condicionem sprevisse putaretur. Elucet fides in operibus dum sanat, sed plus operatur humilitas in affectibus dum vadit.
Et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos
marg.|  MISIT  AD  EUM. Divina providentia seniores Iudeorum mittuntur et eis presentibus languidus sanatur, ut inexcusabiles sint si credere noluerint. Centurio amicos mittit, ne presentia sua verecundiam Domini gravare videretur et officium officio provocasse. Significat autem quia nos qui de gentibus credimus ad Deum non ipsi venire possumus, quem in carne videre non possumus, sed ad residentem in dextera Patris. Gentilis populus quasi centurio stipatur milite virtutum et spiritalium perfectione que in centum significatur. Sublimis, nihil terrenum a Domino sibi suisque requirens, sed sola eterne salutis gaudia. Et hi pro servis, id est pro his qui adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, Domino supplicant ut eis paulatim ad superiora provectis :"Perfecta dilectio foras mittat timorem". Mattheus dicit centurionem accessisse, quod per fidem intelligendum est. Per fidem enim vere ad Deum acceditur que in centurione a Domino commendatur :   Non inveni tantam fidem in Israel . Porro Lucas ordine quo gestum est exequitur ut intelligere cogeremur, quomodo eum accessisse dicit Mattheus.

Cf. 1Io. 4, 18 : « Timor non est in caritate : sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor penam habet : qui autem timet, non est perfectus in caritate ».
dicens : Domine, noli vexari. Non enim sum dignus ut sub tectum{t. 4 : Erfurt, f. 1003ra ; facsim., p. 165a} [Rusch, f. 1003ra ] meum intres
interl.|  militari tumore deposito reverentiam sumit ad fidem facilis ad honorificentiam promptus

noli vexari Li448 @ Rusch Weber ] om. Li448 sum dignus Li448 @ Rusch ] inv Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 7,7 
propter quod et meipsum non sum arbitratus dignum
marg.|  NON  SUM  ARBITRATUS. Propter vite gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini quam iuvari, nec posse habere hospitem Christum, cuius etsi fide preditus, nondum tamen sacramentis imbutus. Sed quia quod infirmitas humana non presumit, divina gratia dare novit in figuram gentilis populi, et suam fidem nondum catechizatus a Domino laudari et famulum sanari promeruit.

arbritratus dignum Rusch ] inv. Li448 Li448 @ Weber
ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus.
interl.|  magna fides que Dei dicere credit esse facere
Numérotation du verset Lc. 7,8 
Nam et ego homo sum
marg.|  NAM  ET  EGO etc. Si ego homo sub alio possum imperare minoribus, quanto magis tu qui super omnia habens famulantes angelos, potes per eorum ministeria sine corporis presentia dicere infirmitati ut recedat et recedet, et sanitati ut veniat et veniet.
sub potestate constitutus, habens sub me milites et dico huic vade et vadit, et alio veni et venit, et servo meo fac hoc et facit.
interl.|  ita angeli tibi serviunt
Numérotation du verset Lc. 7,9 
Quo audito Iesus miratus est
interl.|  qui suam intelligit maiestatem
et conversus sequentibus se turbis dixit :
interl.|  non ut turbati animi sed docentis nos quos opus est moneri de huiusmodi mirari
Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni.
interl.|  presentis temporis invenit enim in antiquis
interl.|  etsi a prophetis edocti
marg.|  NEC  IN  ISRAEL. Fides istius etiam electioribus et Deum videntibus antefertur. Etiam in isto uno, fides gentium prefertur Israeli.
sic Rusch
Numérotation du verset Lc. 7,10 
Et reversi
marg.|  ET  REVERSI  SUNT . Mattheus planius explicat quod dicente Domino :"Sicut credidisti fiat tibi. Sanatus sit puer". Sed mos est beato Luce ab aliis plane exposita breviare. Vel etiam de industria preterire que breviter dicta ab aliis vel omissa sollertius dilucidare.

Cf. Mt. 8, 13.
sic Rusch
qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum.
marg.|  INVENERUT  SERVUM. Credente Domino, sanatur servus quia potest meritum Domini etiam servis suffragari, non tantum fidei merito sed etiam studio discipline.
Numérotation du verset Lc. 7,11 
Et factum est deinceps ibat Iesus in civitatem
marg.|  ET  FACTUM  EST etc. Post sanatum infirmum suscitat mortuum, quia infirmitas precedit mortem.

Iesus Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
que vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa.
marg.|  QUE  VOCATUR. Naim est civitas Galilee in secundo milliario Thabor contra meridiem iuxta Endor qui est vicus grandis. Naim autem interpretatur 'fluctus' vel 'commotio'.
Numérotation du verset Lc. 7,12 
Cum autem appropinquaret porte civitatis10 
marg.|  CUM  APPROPINQUARET. Beda VenerabilisBEDA. Cum"Verbum caro factum" gentilem populum per portas fidei ad celestem Hierusalem induceret, ecce iudaicus populos minor, propter perfidiam defunctus effertur, quem mater Ecclesia nihil in mundo quasi proprium possidens, multis populorum turbis circumsepta, pio affectu plorat et ad vitam piis lacrimis revocare laborat. Quod et interim in paucis Iudeorum conversis et tandem in plenitudine impetrat.

Cf. Io. 1, 14 : « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratie et veritatis ».

10  civitatis Li448 Li448 @ Rusch ] + et Weber
ecce defunctus efferebatur
marg.|  ECCE  DEFUNCTUS. Defunctus qui coram multis extra portam effertur significat 'criminaliter peccantem' et peccatum non cordis cubili tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia sue civitatis aliis propalantem. Quem sicut unicum deflet mater Ecclesia, que licet ex multis collecta personis, una est tamen virgo mater Ecclesia, singuli autem filii. Porta qua effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit. Ut qui videt ad concupiscendum qui aurem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis.
filius unicus matris11  sue
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1003rb ; facsim., p. 165b} [Rusch, f. 1003rb ] FILIUS  UNICUS  MATRIS  SUE. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Adam de terra portatur a quattuor elementis, unde homo constat. Tangitur loculus a Deo, id est lignum crucis quia periit Adam per lignum paradisi. Homo a terra portatur, quando sola terrena cogitat vel quando eger est, et ambulare non potest. Ab aqua portatur, quando luxuriari cogitat, vel quando pre nimio frigore corpus tangi non potest. Ab aere portatur, quando omnia pro laude humana facit, vel quando pro egritudine flare non potest. Ab igne portatur, quando avaritiam cogitat, vel quando pro nimia febre tangi non potest.

11  matris Li448 Rusch ] matri Weber
et hec vidua erat
interl.|  vidua est Ecclesia que sponsi morte redempta ab ipso peregrinatur tempore sui incolatus
et turba civitatis multa cum illa.
marg.|  ET  TURBA. Multi cum Domino, multi cum vidua, ut viso miraculo multi Dei laudatores et testes fiant.
Numérotation du verset Lc. 7,13 
interl.|   misericordia movetur ecce imitande pietatis exemplum, postea suscitat in hoc fides miram de potestatis astruitur
super eam12  dixit illi : Noli flere.
interl.|  mortuum quem mox resurgere videbis

12  eam Li448 Li448 @ Rusch ] ea Weber
Numérotation du verset Lc. 7,14 
Et accessit et tetigit loculum. Hi autem qui portabant steterunt et ait : Adolescens tibi dico surge.
marg.|  TETIGIT  LOCULUM. Loculus quo effertur, secura desperati peccatoris est conscientia, quem fert sepeliendum vel immunda desideria vel adulantium blandimenta, que quasi agger terre peccantes obruunt. Sed Domino tangente conscientiam peccatoris, futuri metu iudicii turba carnalium voluptatum et iniustarum laudationum coercetur et mens ad se reversa Deo vocanti ad vitam occurrit et respondet obediendo salvatori. Loculus quo defertur corpus est humanum. Portatores sunt mali mores qui ipsum corpus ad mortem trahunt. Sed Iesus loculum tangit, cum fragilem naturam in ligno crucis erigit. Tunc stant funeris portatores, quia non valent sicut prius ad mortem trahere, tunc loquitur Iesus, id est monita salutis infundit. Quo verbo audito languidus ad vitam erigitur et loquitur de eo bonis actibus et sic redditur matri.
Numérotation du verset Lc. 7,15 
Et resedit13  qui erat mortuus
interl.|  interna compunctione reviviscens
marg.|  ET  RESEDIT. Tres mortuos suscitavit Dominus : filiam archisynagogi in domo, id est in cogitatione. Filium unicum matris in porta, id est in verbo. Lazarum in monumento, id est in opere.

13  resedit Li448 Li448 @ Rusch Weber ] recedit Li448 * Li448 @*
et cepit loqui
interl.|  eis qui peccatum luxerant vitam reducere indicans
et dedit illum matri sue.
interl.|  sacerdotali iudicio sociatus communioni Ecclesie
Numérotation du verset Lc. 7,16 
Accepit autem omnes timor et magnificabant Deum
interl.|  quanto desperatior mors anime ad vitam revocatur, tanto plures eodem corriguntur et pietas Domini maior intelligitur
dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam.
marg.|  VISITAVIT. Dum et verbum semel incorporari constituit et quotidie Spiritum sanctum in corda hominum ut suscitentur mittit.
Numérotation du verset Lc. 7,17 
Et exiit hic sermo in universam Iudeam de eo14  et omnem circa regionem.

14  eo Rusch Weber ] illo Li448 | de eo] om. Li448 @
Numérotation du verset Lc. 7,18 
Et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his.
marg.|  ET  NUNTIAVERUNT. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Non simplici corde, sed invidia stimulante. Unde alibi querunt dicentes : « Rabbi qui erat tecum trans Iordanem cui testimonium perhibebas ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum ». Quibus tunc respondit Iohannes quia « non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de celo ». Quibus verbis se purum hominem et Iesum Dei filium declarabat.

Io. 3, 26.
Io. 3, 27.
Numérotation du verset Lc. 7,19 
Et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit15  ad Iesum16  dicens :
interl.|  hoc dicite
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Sed quia invidia adhuc expelli nequibat, mittit eos ad Iesum ut hac occasione videant signa et correcti credant in Iesum et magistro interrogante sibi dicant : Tu es qui venturus es ?
marg.|  BEDA. GREGORIUS. Non ait : qui venisti, quasi : Cum ab Herode interficiendus et ad inferna sum descensurus, debeo te nuntiare inferis qui nuntiavi superis ? An conveniat Filio Dei mori, an alium ad hec sacramenta missurus es ? Potuit enim phates pius quem venturum predixerat non credidisse moriturum, nec fide sed pietate dubitavit, quia lapsus amoris fidem non impedit. Talis enim lapsus est religiosus.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1003va ; facsim., p. 166a} [Rusch, f. 1003va ] Allego<rice>. Iohannes figura est legis que prenuntia Christi pectoribus perfidorum quasi carceribus luce vacuatis inclusa tenebatur, ne plenum testimonium dominice dispensationis sine evangelii attestatione proferret. Mittit ergo discipulos ad Christum ut supplementum scientie assequantur, quia plenitudo legis est Christus, ut quia plerumque nutabant dicta sine factis, eo fides plenior gestorum testificationibus, quam verborum sponsionibus exhiberetur et que tunc in pectoribus Iudeorum velut obscurata lege nutabat eo ipso spectaculo dominice crucis et pleno resurrectionis testimonio panderetur. Quod ergo lex dubie Christum venturum nuntiat, evangelium ubi tot miraculorum exhibitionem venisse certissime confirmat.

15  misit Rusch Weber ] + eos Li448 Li448 @16  Iesum Rusch ] Dominum Weber
Tu es qui venturus es an alium expectamus ?
Numérotation du verset Lc. 7,20 
Cum autem venissent ad eum viri dixerunt : Iohannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es an alium expectamus ?
Numérotation du verset Lc. 7,21 
In ipsa autem hora curavit multos a languoribus {t. 4 : Erfurt, f. 1003va ; facsim., p. 166a} [Rusch, f. 1003va ] et plagis et spiritibus malis et cecis multis donavit visum.
Numérotation du verset Lc. 7,22 
Et respondens dixit illis :
marg.|  ET  RESPONDENS  DIXIT. Sciens Iesus neminem sine evangelio plene posse credere, quia sicut fides a veteri incipit testamento, ita impletur in novo. Interrogatus de se, non verbo aliquo sed factis se esse signavit, non respondens ad ea que interrogabantur, sed ad scandalum nuntiorum.
Euntes nuntiate17  Iohanni que vidistis et audistis quia ceci vident,
marg.|  CECI  VIDENT. Ecce plenum testimonium quod sit filius Dei. Hec enim ante evangelium vel rara vel nulla. Unde Tobias oculos recepit et hoc fuit angeli non hominis medicina. Elias mortuum suscitavit, ipse tamen rogavit et flevit. Eliseus leprosum mundari fecit, non tamen ibi valuit precepti auctoritas, sed mysterii figura. Sed quia adhuc ista sunt dominice testificationis parva exempla, addit post supradicta de cruce et obitu et sepultura, quod est plenitudo fidei. Nullum enim maius divine persone est testimonium, quam toto se unum obtulisse pro mundo, hoc solo, plene Dominus declaratur, sicut etiam a Iohanne declaratus est : « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi».

Cf. Tb. 11, 13-15.
Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 17-24.
Cf. 4Rg. (2Rg.) 5, 14.
Io. 1, 29.

17  nuntiate Li448 @ Rusch Weber ] renuntiate Li448
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur
interl.|  spiritu vel operibus illuminantur ut in predicatione nulla sit distantia inter pauperes et divites
Numérotation du verset Lc. 7,23 
et beatus est qui18  non fuerit scandalizatus in me.
interl.|  in hoc nuntios percutit
marg.|  BEATUS  EST etc. Quasi : mira quidem facio sed abiecta pati non dedignor, et cavendum est hominibus ne in me despiciant mortem qui signa venerantur.
marg.|  QUI  NON  FUERIT. Gregorius MagnusGREGORIUS. Qui de potentia divinitatis non dubitaverit. Hoc non contra Iohannem quem mox adeo commendat, sed non credentes a perfidia revocat et Iohanni exponit quod querebat quia : « Deus salvos faciendi et Domini, Domini exitus mortis ». Visis tot signis et virtutibus, fidelis non potuit de morte eius dubitare sed admirari, sed infidelium mens scandalum in illo pertulit, cum et post miracula morientem vidit.

Ps. 67, 21.

18  qui Li448 Li448 @ Rusch ] quicumque Weber
Numérotation du verset Lc. 7,24 
Et cum discessissent nuntii Iohannis cepit dicere de Iohanne
interl.|  ne turbe Iohannem livore motum suspicarentur et ut sciant eum quesisse non sibi sed discipulis
ad turbas :
interl.|  que nesciebant mysterium interrogationis eius
Quid existis in desertum videre ?
marg.|  QUID  EXISTIS  IN etc. Ubi monuit discipulos Iohannis in crucem dominicam esse credendum, conversus ad turbas, ad virtutem pauperes provocat, ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi, speciosa utilibus, eternis caduca preferrent, sed crucem potius quam mundi phaleras tollant. Et ideo laudat personam Iohannis qui post habito amore vite etiam iustitie formam nec mortis timore mutavit. Deserto mundus comparatur, quia adhuc incultus et sterilis, in quem non est ita prodeundum, ut homines mente carnis inflatos et virtutis vacuos, et de fragilis mundi gloria iactantes putemus esse imitandos.
Harundinem
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1003vb ; facsim., p. 166b} [Rusch, f. 1003vb ] HARUNDINEM. Beda VenerabilisBEDA. Per harundinem 'carnalis animus' qui cum favore vel detractione tangitur, in quamlibet partem inclinatur. Sed Iohannes non est harundo vento agitata, quia illum nec gratia blandum, nec cuiuslibet ira faciebat aspetum, nec prospera erigebant, nec adversa inclinabant.
vento agitatam19   ?
interl.|  qui omni vento agitatur ut levitate mentis de me ambigat quem predicavit

19  agitatam Rusch ] moveri Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 7,25 
Sed quid existis videre ?
interl.|  QUID EXISTIS VIDERE. Beda VenerabilisBEDA. Quomodo in deserto Iohannem videre cupiebant qui erat clausus in carcere ? Totus ergo hic sermo spiritaliter est intelligendus.
Hominem mollibus vestimentis indutum ?
marg.|  in vana gloria ductus lucra querit pro dapibus vel vestibus qui locustis vivit et pilis camelorum induitur
marg.|  MOLLIBUS  VESTIMENTIS. Per vestem 'corpus humanum' intelligitur. Prophetico ergo exemplo ad virtutem subeunde virtutis hortatur :   Ecce qui in veste pretiosa . Quibus fluida divitiis membra solvuntur, exteros celestis regni, sub iure diabolorum qui sunt reges tenebrarum intra habitacula huius mundi consenescunt.
marg.|  Alle<gorice> : Iohannes non fuit mollibus indutus qui vitam peccantium non blandimentis fovit, sed aspere increpavit.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Nota rigida vita et predicatio debet palatia mollium declinare que frequentant mollibus induti adulantes. Nemo putet in fluxu et studio vestium peccatum deesse, alioquin de asperitate vestium non laudaretur. Officium prophete est ventura predicere, non etiam demonstrare. Maior propheta in quo finis prophetarum.
Ecce qui in veste pretiosa sunt et in deliciis
interl.|  qui ponunt pulvinaria sub cubito qui vitam peccantium palpant non pungunt
in domibus regum sunt.
interl.|  ubi aliquid venentur
Numérotation du verset Lc. 7,26 
Sed quid existis videre ? Prophetam ? Utique dico vobis et plus quam prophetam.
interl.|  qui me venturum non tantum predixit sed etiam digito demonstravit
marg.|  PLUSQUAM  PROPHETA etc. Quia angelus non natura sed officio qui supernum iudicem nuntiare mittitur.
Numérotation du verset Lc. 7,27 
Hic est de quo scriptum est20   :
interl.|  in Malachia

Mal. 3, 1 : « Ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ».

20  Cf. Mal. 3, 1.
Ecce mitto angelum
interl.|  nuntium
interl.|  manifestationem
qui preparabit viam tuam ante te.
interl.|  per via reddat tibi corda auditorum, per penitentiam predicando et baptizando
Numérotation du verset Lc. 7,28 
Dico enim vobis,
interl.|  ut summam virtutum eius comprehendam
marg.|  DICO  AUTEM 21  . In hoc non prefertur patriarchis et cunctis hominibus, sed equalis ceteris sanctis ostenditur.
21  sic Rusch
Maior inter natos mulierum propheta22  Iohanne Baptista nemo est,
interl.|  non virginis nulla enim collatio cum Filio Dei

22  propheta Li448 @ Rusch Weber ] + maior Li448
qui autem minor
interl.|  tempore
marg.|  QUI  AUTEM  MINOR. Omnis sanctus qui iam est cum Deo maior est eo qui adhuc est in mundo. Vel ego quem minorem facit multorum opinio in Ecclesia sanctorum illi prelatus sum. Vel novissimus angelus celi melior est quovis homine.
est in regno Dei maior est illo.
interl.|  dignitate
Numérotation du verset Lc. 7,29 
Et omnis populus audiens et publicani
marg.|  ET  OMNIS  POPULUS. Si hoc a Domino dictum esse intelligitur : audiens Iohannem populos intelligitur esse designatus, si ab evangelista dicitur interpositum. Audiens ipsum Dominum de   Iohannis magnitudine, disputantem restat intelligi.
iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis.
marg.|  IUSTIFICAVERUNT. Iustificatur Deus per baptismum, dum homines propria peccata confitendo se iustificant sicut scriptum est :"Dic tu iniquitates tuas ut iustificetur". Et iustificatur in eo qui non per contumaciam confutatur, sed per iustitiam Dei munus agnoscitur : « Iustus enim Dominus et iustitias dilexit ». In eo ergo iustificatio Dei est, si non ad indignos et noxios, sed ad innocentes per ablutionem factos, etiam ad iustos videatur sua munera contulisse. Qui ergo confitetur Deo peccatum, iustificat Deum, cedens ei vincenti, et ab eo gratiam sperans. In baptismate ergo iustificatur Deus in quo est confessio et venia peccatorum.

Cf. Is. 43, 25-26 : « Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Reduc me in memoriam, et iudicemur simul : narra si quid habes ut iustificeris ».
Ps. 10, 8.
Numérotation du verset Lc. 7,30 
Pharisei autem et legis periti consilium23  Dei spreverunt
interl.|  quo mundum per passionem Christi salvare decrevit

23  consilium Rusch Weber ] concilium Li448 Li448 @
in semetipsos non baptizati ab eo.
interl.|  vel contra quia qui gratiam Dei respuit contra seipsum facit vel ad seipsos missum Dei consilium stulti et ingrati respuerunt
Ait autem Dominus24   :

24  ait autem Dominus Rusch ] om. Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 7,31 
Cui ergo similes dicam homines
interl.|  tot monita salutis respuentes
marg.|  CUI  ERGO etc. Laudato Iohanne, transit ad increpandum illos qui nec predicatione Iohannis mori sunt vel ipsius Christi predicationem despiciunt.
generationis huius ?
interl.|  Iudaice
Et cui similes sunt ?
Numérotation du verset Lc. 7,32 
Similes sunt pueris sedentibus
interl.|  monitoribus
marg.|  SIMILES  SUNT  PUERIS. Pueri"doctores sunt spiritu humiles". Forum 'Synagoga' vel 'ipsa Hierusalem', in qua iura preceptorum Dei condebantur, quia contribulibus solebant exprobrare, quod nec Psalmis allecti ad laudes Dei assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate quod notat saltus, nec Trenis, id est Lamentationibus prophetarum pro excidiis iam factis vel faciendis ad penitentiam sunt conversi.
in foro
interl.|  ubi lex et iura promuntur
et loquentibus ad invicem
interl.|  ad illos quos monent
et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis et non saltastis, lamentavimus et non plorastis.
interl.|  ut :"Converteremini in toto corde vestro in ieiunio et fletu" etc. sed « stultus populus me non cognovit».
marg.|  CANTAVIMUS etc. Nuptiale carmen ubi verbo anima, spiritui caro nubit.{t. 4 : Erfurt, f. 1004ra ; facsim., p. 167a} [Rusch, f. 1004ra ] In his nuptiis David nos voluit ludere dicens :"Exultate Deo auditori nostro, iubilate Deo Iacob psalmum et date tympanum". Quasi : in ipso actu nuptiarum positus propheta quadam letitia saltat :"Sed non audivit populos meus vocem et non intendit mihi".

Cf. Ioel. 2, 12 : «Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu ».
Ier. 4, 22.
Cf. Ps. 80, 2-3 : « Exsultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob. Sumite psalmum et date tympanum psalterium iocundum cum cithara ».
Cf. Ps. 80, 12 : « Et non audivit populus meus vocem meam et Israel non intendit mihi ».
Numérotation du verset Lc. 7,33 
Venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem
interl.|  exemplo abstinentie sue penitentiam vobis indicens et noluistis humiliari cum illo
neque bibens vinum et dicitis {t. 4 : Erfurt, f. 1004ra ; facsim., p. 167a} [Rusch, f. 1004ra ] demonium habet.
interl.|  cibo et potu letitiam futuri seculi presignans et noluistis cum illo gaudere sed calumniati estis
Numérotation du verset Lc. 7,34 
Venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis : Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
marg.|  VENIT  FILIUS etc.   Venit sicut tunc, ita et nunc utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Iohannem, cantavimus ad Christum.
Numérotation du verset Lc. 7,35 
Et iustificata est sapientia
marg.|  IUSTIFICATA  EST  SAPIENTIA. Ostendit filios sapientie intelligere, nec in abstinendo nec in manducando esse iustitiam, sed in equanimitate tolerandi inopiam et temporantiam, non se corrumpendi per abundantiam : «Non est regnum Dei esca et potus », quorum non usus, sed concupiscentia reprehenditur.
marg.|  IUSTIFICATA etc. Quicquid me putetis ego tamen Dei virtus et Dei sapientia iuste facere intelligor ab apostolis quibus pater revelavit que prudentibus abscondit.

Rm. 14, 17.
ab omnibus filiis suis.
interl.|  id est iustis et post iniustitiam penitentibus
Numérotation du verset Lc. 7,36 
Rogabat25  autem illum
interl.|  ROGABAT. Sicut proposuerat verbis26  , ita factis etiam astruit iustificatam sapientiam ab omnibus filiis, quia etiam a Maria27  penitente post culpam.28 

28  Codd. : interl. Tr1083, om. Rusch

25  rogabat Li448 Li448 @ Rusch Weber ] rogavit Tr2260 , rogabant Li448 *
26  proposuerat verbis] inv. Tr1214 Tr2260 27  a Maria] amari Tr2260
quidam Phariseus29 
marg.|  QUIDAM  PHARISEUS.  MYSTICE. Phariseus de falsa iustitia presumens iudaicum populum significat qui Dominum ad convivium invitat, quia quem venientem non credidit, venturum sperare non desit. Sed adhuc cum voto dicit : « Excita potentiam tuam et veni30   ». Domus Pharisei 'lex et prophete' in quibus ille populus mansionem habere gloriabatur. Quam domum in carne apparens ingreditur quia"non venit legem solvere sed adimplere". ‘Discumbit’, quia in maiestate sua non intellectus, per formam servi visibilis est factus31  . Cognoscit autem gentilitas, immundis actibus dedita, per famam apostolici sermonis, quod"misit Deus Filium suum in carne factum sub lege". Non ut Phariseus qui tantum litteram32  attendit iustificetur33  , sed domus, id est nos qui gratiam Spiritus in lege sequimur qui non vituperamus quod peccatores recipit, sed laudamus quod peccatores iustificat.

Ps. 79, 3.
Cf. Mt. 5, 17 : « Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere ».
Cf. Gal. 4, 4 : « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus ».

29  Phariseus Li448 Li448 @ Rusch ] de Phariseis Weber Tr2260
30  veni] + ut salvos facias nos Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 31  est factus] inv. Tr1083  ; est servus factus Tr2260 | 32  tantum litteram] inv Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 33  iustificetur] iustificatur Tr1083 |
ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisei discubuit34  .

34  discubuit Li448 Li448 @ Rusch Weber ] dicubuit Tr1214
Numérotation du verset Lc. 7,37 
Et ecce mulier que erat in civitate peccatrix
interl.|  iam penitens
ut cognovit quod Iesus35  accubuisset36  in domo Pharisei
marg.|   in 37    domo Pharisei peccatrix meretur veniam38  quia cognitio peccati per legem sic lex mittit ad gratiam In domo Pharisei. 39 
marg.|  In cuiuscumque domo interiore cognoveris sapientiam et iustitiam recumbentem, recurre ad pedes, id est ad extremam sapientie partem, inquire lacrimis, confitere peccata, expande capillos, id est sterne ante eum cunctas corporis tui dignitates, osculare, id est nihil nisi sapientiam loquaris.40 

39  Codd. : Tr1083 Tr1214 Tr2260 ( interl. ), Rusch
40  Codd. : Tr2260 ( interl. ), Rusch

35  Iesus Li448 Li448 @ Rusch ] om. Tr1083 Tr2260 Weber 36  accubuisset Li448 Rusch ] accu. Li448 @, accubuit Weber
37  in] et ideo praem. Tr2260 38  veniam] gratiam Tr1083 Tr1214 Tr2260
attulit
interl.|  pretendit preripere gratiam hospitis 41 
marg.|  ATTULIT. Quot habuit in se oblectamenta, tot de se invenit holocausta.

41  Codd. : Tr1214 Tr2260 ( interl. ) Rusch , om. Tr1083
alabastrum unguenti
interl.|  genus est marmoris in quo incorrupta servantur unguenta
marg.|  MORALITER 42  . Affert43  unguentum, quia bona opera agit quibus Ecclesiam odore bone opinionis respergit44  . Unde dicitur :"Christi bonus odor sumus Deo in omni loco".45 
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Alabastrum unguenti  : id est corpus cum fide46  .  Stans retro : id est post ascensionem Domini.   Secus pedes : id est apostolos.   Lacrimis rigabat  : id est caritate interna in Deo.   Capillis tergebat : id est superfluos cibos et vestimenta dat.   Osculatur : cum omnibus47  pacem habet.   Debebat denarios quingentos  : hec sunt peccata gentium quinque sensibus commissa.   Alius quinquaginta : id est peccata Iudeorum48  .

Cf. 2Cor. 2, 14-16 : « Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitie sue manifestat per nos in omni loco : quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt : aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vite in vitam ».

45  Codd. : Rusch  ; post glosam marg. 'Phariseus de falsa iustitia' : Tr1083 Tr1214 Tr2260
42  Moraliter] om. Tr1083 Tr2260 | 43  affert] aufert Tr2260 | 44  respergit] aspergit Tr2260 | 46  fide] fides Tr1083 | 47  omnibus] hominibus Tr2260 | 48  debebat... Iudeorum] ad Lc. 7, 41(“duo debitores debebant”) Tr2260 |
Numérotation du verset Lc. 7,38 
et stans retro secus pedes
marg.|  SECUS  PEDES. Contra pedes stat qui in peccatis positus itineribus Domini renititur49  . Sed qui ad penitentiam post peccata convertitur50  , iam retro secus pedes stat, dum vestigia Domini que impugnabat sequitur. Lacrimis pedes rigat qui sanctorum tribulationibus compatitur, qui tristitiam illorum51  putat esse52  suam, qui ultimis membris Christi inclinatur per affectum compassionis. Capillis qui corporis53  superfluunt, pedes quos rigaverat tergit, qui de54  terrena substantia que superfluit sanctis quibus ex caritate compatitur, incipit misereri. Pedes osculatur qui studiose diligit illos quibus sua largitur, ne sit gravis tribuenti necessitas {Erfurt, f. t. 4, f. 1004rb ; facsim., p. 167b} [Rusch, f. t. 4, f. 1004rb ] proximi. Unguento unguit qui bene operando bone opinionis odore alios respergit et ad bene operandum exemplo suo inducit. Vel potest per pedes caro Christi significari quam osculamur dum mysterium Incarnationis eius diligimus. Unguimus, dum ipsius humanitatis potentiam sacri eloquii55  bona opinione predicamus. Sed Phariseus hoc videns invidet, quia cum Iudei Gentiles vident predicare Deum, sua malitia tabescunt, quibus Dominus bona gentilitiatis enumerat, ut cognoscant in quibus malis ipsi iaceant.
49  renititur] retuditur Tr1083 | 50  convertitur] revertitur Tr1083 | 51  tristitiam illorum] inv. Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 52  esse] om. Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 53  corporis] corpori Tr2260 | 54  de] om. Tr1214 Tr2260 | 55  eloquii] eloquium Tr1083 |
eius lacrimis
interl.|  oculos quibus terrena concupierat iam per penitentiam conterens plorat56  .
56  plorat] om. Tr1083
cepit rigare pedes eius
marg.|  CEPIT  RIGARE. Maria soror Lazari bis eodem functa est officio : semel in Galilea cum primo accedit cum humilitate et lacrimis, ubi remissionem peccatorum accepit ; secundo in Bethania, non iam peccatrix nominata, sed casta, et ideo57  devota : ibi pedes, hic caput58  inungit59  . 60 
marg.|  MORALITER 61  . Sic quoque fidelis anima62  prius ad pedes Domini63  humiliata a peccatis64  absolvenda incurvatur65  , post crescentibus meritis fragrantia lete66  fidei, Domino67  quasi caput odore perfundit aromatum. Sic etiam68  universalis Ecclesia in presenti, Christi Incarnationis que pedum nomine signatur69  mysteria celebrando, devota redemptori reddit obsequia. In futuro etiam70  humanitatis eius gloriam et divinitatis eternitatem - quia caput Christi est Deus - simul intuendo, perpetuis confessionum71  laudibus quasi pistica nardo glorificabit.72 

60  Codd. : Rusch  ; ante glosam marg. « Rogabat » : Tr1083 Tr1214 Tr2260
72  Codd. : Tr2260 Rusch  ; ante glosam marg. « Rogabat » Tr1083 Tr1214
57  et ideo Tr1214 Rusch ] et Deo Tr1083 Tr2260 | 58  caput] + etiam Tr1083 | 59  inungit] ungit Tr1083 | 61  moraliter] om. Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 62  fidelis anima] inv. Tr1083 | 63  pedes Domini] inv Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 64  peccatis] peccatisque Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 65  incurvatur] curvatur Tr1083 Tr2260 | 66  lete] devote Tr2260 | 67  Domino] Domini Tr1083 Tr2260 | 68  etiam] et Tr1083 | 69  sic Rusch | 70  etiam] et Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 71  confessionum] confessionis Tr2260 |
et capillis capitis sui
interl.|  quos ad compositionem vultus exhibuerat73 
73  exhibuerat] + lacrimas Tr1083
tergebat
interl.|  lacrimas74 
74  lacrimas] om. Tr1083 ( cf. supra  : exhibuerat)
et osculabatur pedes eius
interl.|  ore quo superba dixerat
et unguento unguebat.
interl.|  quod sibi pro odore sue carnis adhibuerat
marg.| interl.|+ quot habuit in se oblectamenta, tot de se invenit holocausta75 

75  Codd. : marg. Tr1083, interl. Tr2260, om. Rusch
Numérotation du verset Lc. 7,39 
interl.|  de falsa iustitia76  superbus nulla compassione nature motus77  sue fragilitatis oblitus
76  iustitia] + Dei Tr2260 77  motus] commotus Tr1083
ait intra se dicens : Hic si esset propheta
interl.|  medicum reprehendit quia subvenit
sciret utique que et qualis esset mulier78 
interl.|  unguentum eius vitare deberet

78  esset mulier Rusch ] inv. Tr1214 , est mulier Li448 , mulier est Li448 @ | esset] om. Weber
que tangit79  eum quia peccatrix est.
interl.|  egram reprehendit de egritudine

79  tangit Li448 (tang.) Li448 Rusch Weber ] tetigit Tr1083
Numérotation du verset Lc. 7,40 
Et respondens Iesus dixit ad illum :
interl.|  convincens superbum et sub specie mulieris commendans Ecclesie meritum80 
80  commendans - Ecclesie meritum] inv. Tr2260
Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister dic.
Numérotation du verset Lc. 7,41 
Duo debitores erant cuidam feneratori. Unus debebat denarios quingentos et81  alius quinquaginta.

81  et Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber Tr2260
Numérotation du verset Lc. 7,42 
Non habentibus illis unde redderent donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit82   ?

82  diligit Rusch ] diliğ. Li448 Li448 @, diliget Weber
Numérotation du verset Lc. 7,43 
Respondens83  Simon dixit : Estimo quia is cui plus donavit.
marg.|  IS  CUI  PLUS. Secundum homines plus fortasse offendit, qui plus debuerit. Sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur.

83  respondens Li448 Rusch Weber ] respondit Tr2260
At84  ille dixit ei : Recte iudicasti.
marg.|  MYSTICE 85  . Duo debitores duo populi sunt86  qui Deo creatori debent nummum, id est animam suam, regis imagine insignitam87  et ad servandum88  sibi commissam. Utriusque debitum populi89  per quinarium multiplicatur, quia quinque sensus sunt quibus in hac vita utimur, quibus imaginem conditoris quam accepimus extollere90  debemus. Sed minus debet Iudeus cui decalogus legis91  per servum datur, plus debet Christianus cui92  per Filium gratia vite committitur. Ideo Iudei per denarium, Christiani per centenarium numerum fenus accumulant93  . Sed quia neuter suis viribus, sed gratia Dei per fidem salvatur, recte dicitur : Non habentibus illis unde redderent donavit utrisque. Plus ergo diligit Ecclesia gentium quam Iudeus, quia etsi94  secundum presentem statum maior ei95  gratia confertur, et secundum preteritum de maiori feditate extrahitur, plus debet qui plus accepit. Nullus potest tantum diligere, quantum ea que in pluribus diligit.96 
marg.|  RECTE  IUDICASTI. Sua sententia Phariseus convincitur quia sicut freneticus funem portat ex quo ligetur.

96  Codd. : Rusch , post glosam marg. 25 « Is cui plus » Tr1083 Tr1214

84  At Rusch Weber ] et Tr2260
85  Mystice] om. Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 86  populi sunt] inv. Tr1214 | 87  insignitam] signatam Tr2260 | 88  servandum] conservandum Tr2260 | 89  debitum populi] inv. Tr1083 Tr1214 | 90  extollere] excellere Tr1083 , exeolere Tr2260 | 91  legis Rusch ] om. Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 92  cui] cuius Tr1083 | 93  accumulant] accumulatur Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 94  etsi] et Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 95  ei] enim Tr1083 |
Numérotation du verset Lc. 7,44 
Et conversus ad mulierem
interl.|  per misericordiam
dixit Simoni :
interl.|  per iudicium97 

97  Codd. : Tr1083 Tr2260, om. Rusch
Vides hanc mulierem ?
interl.|  corporaliter quidem vides sed mysterium non vides
Intravi in domum tuam
interl.|  iam olim intravit cum legem dedit
marg.|  INTRAVI  IN  DOMUM. Intravi, carne assumpta in populum Iudeorum. Aquam pedibus meis98  , aqua extra nos est, humor lacrimarum intra nos. Infidelis autem populus99  , nec exteriora pro Domino incarnato tribuit100  . Conversa gentilitas non solum substantiam, sed et101  sanguinem pro Domino fudit. Osculum, dilectionis est signum et infidelis populus ex dilectione ei servire noluit, cui tamen ex timore servivit. Sed gentilitas vestigia102  osculari non cessat, quia in eius amore continue suspirat103  .   Oleo caput meum non unxisti . Etsi populus ille in Deum se credere et non in hominem fatebatur104  , tamen ipsam potentiam divinitatis que per miracula apparebat,{t. 4 : Erfurt, f. 1004va ; facsim., p. 168a} [Rusch, f. 1004va ] digna laude predicare neglexit105  . Sed gentilitas dum mysterium Incarnationis credit, summa laude etiam infima eius predicat. 106 

106  Codd. : Tr1083 Tr1214 Tr2260 Rusch
98  meis] + non dedisti Tr1083 Tr1214 | 99  autem populus] inv. Tr2260 | 100  incarnato tribuit] inv. Tr1083 | 101  et] etiam Tr2260 | 102  vestigia] om. Tr1083 | 103  suspirat] suscipiat Tr1083 | 104  fatebatur] faciebatur pr. m. deinde corr. per exp. Tr1214 | 105  neglexit] contempsit Tr1083 |
{t. 4 : Erfurt, f. 1004va ; facsim., p. 168a} [Rusch, f. 1004va ] aquam pedibus meis non dedisti, hec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis107  suis tersit.

107  capillis Li448 Rusch Weber ] + capitis Tr1083
Numérotation du verset Lc. 7,45 
Osculum mihi non dedisti, hec autem ex quo intravit108  non cessavit osculari pedes meos.

108  intravit Rusch Weber ] intravi Li448 Tr1214
Numérotation du verset Lc. 7,46 
Oleo caput meum non unxisti, hec autem unguento unxit pedes meos.
marg.|  AQUAM  PEDIBUS. Enumerantur bona peccatricis et mala falsi iusti.
Numérotation du verset Lc. 7,47 
Propter quod dico tibi remittuntur109  ei peccata multa
marg.|  REMITTUNTUR  EI  PECCATA. In domo Pharisei, id est in custodia legis et prophete110  , non Phariseus incredulus, sed peccatrix penitens glorificatur111  , quia ardor caritatis in ea rubiginem delictorum combussit112  .113 

113  Codd. : Tr1083 Tr1214 Tr2260 Rusch

109  remittuntur Li448 Rusch ] remittentur Tr2260 Weber
110  prophete] prophetie Tr1083 Tr1214 Tr2260 | 111  in domo... glorificatur] in Lc. 7, 44 « Intravi in domum » Tr1214 | 112  ardor... combussit] in Lc. 7, 48 « Remittuntur tibi peccata » Tr1083 Tr1214 Tr2260 |
quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur minus diligit.
Numérotation du verset Lc. 7,48 
Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.
Numérotation du verset Lc. 7,49 
Et ceperunt qui simul accumbebant dicere intra se :
marg.|  ET  CEPERUNT. Sanata egra, de salute eius114  aliis egrotant.
114  salute eius] inv. Tr1083
Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?
interl.|  quia intelligunt hoc opus esse115  solius Dei
115  opus esse] inv Tr1214 Tr2260
Numérotation du verset Lc. 7,50 
Dixit autem ad mulierem :
interl.|  confortans sanatam per pietatis sententiam
fides116  tua te salvam fecit117 
marg.|  FIDES  TUA etc. Fides salvam fecit, quia quod petiit, posse accipere non dubitavit, quia iam spem ab illo acceperat, a quo salutem querebat.118 

118  fides...querabat] Codd. : Tr1214 Tr2260 Rusch , om. Tr1083

116  fides Li448 Rusch Weber ] vides Tr2260117  fides ... fecit - vade in pace Li448 Li448 @ Rusch Weber ] inv. Tr1083
vade in pace.
interl.|  ne a via veritatis in viam scandali ulterius labaris




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_7)