initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. Lucae evangelium**>

Capitulum 8

Numérotation du verset Lc. 8,1 
Et factum est deinceps
marg.| marg.| ET FACTUM  EST. More aquile provocantis ad volandum pullos suos, paulatim Dominus discipulos suos in nido fidei plumis virtutum induit, quibus postea sublimius volare et alios instruere valeant. Prius docet in Synagogis, miracula facit, famam ubique dispergit, turbas suscipit, curat, instruit, hinc discipulos facit ex quibus duodecim elegit, quos primo presente turba docet et miseris solita prestat beneficia, iam vero solos ipsos secum retinet, ut eum familiarius audiant, solis illis occultiora exponit mysteria et sic demum virtutum suarum ostensione quasi alarum protectione firmatis, dat ipsis potestatem curandi et mittit predicare regnum Dei.||
et ipse iter faciebat per civitatem et castella predicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo

castella Li448@ Li448 Rusch] castellum Weber
Numérotation du verset Lc. 8,2 
et mulieres alique que erant curate {t. 4 : Erfurt, f. 1004vb ; facsim., p. 168b} [Rusch, f. 1004vb ] a spiritibus malignis et infirmitatibus, Maria que vocatur Magdalene
marg.| marg.| MARIA  QUE  VOCATUR  MAGDALENE. Cum Maria iter faceret cum Domino et ei ministrare commemoratur, celebri eam vocabulo 'Magdalenam' vocat. Ubi eandem peccatricem describit, reverenter eam generali nomine mulierem dicit, ne nomen tante fame quod hodie veneramur prisci erroris nota fuscaret.||
marg.| marg.| Maria : 'amarum mare', propter insitum penitentie rugitum quo ipsa vel nos singula mala deflemus. Magdalene, id est turrensis, a magdalo id est turre, de qua dicitur :"Tu es spes mea turris fortitudinis a facie inimici".||

Cf. Ps. 60, 4 : « Quia factus es spes mea ; turris fortitudinis a facie inimici ».
turre] scrips., turri Rusch
de qua demonia septem exierant
interl.| interl.| vitia universa quibus plena fuerat in figura Ecclesie de gentibus prius sordide||
marg.| marg.| DEMONIA  SEPTEM. Eamdem Ecclesiam de gentibus a sordibus vitiorum mundatam, quam Maria significat, significat et Iohanna prius cultibus idolorum deditam, sed iam Christi pietate redemptam et gratia impletam que quasi uxor erat prius diaboli.||

exierant Li448 Rusch Weber] eicerant Li448@
Numérotation du verset Lc. 8,3 
et Iohanna uxor Chuze
marg.| marg.| ET IOHANNA etc. Iohanna : ‘Dominus gratia eius' vel 'Dominus misericors' cuius est omne quod vivimus.||

Chuze Rusch] Cuza Li448@, Chuza Li448 Weber
procuratoris Herodis et Susanna
interl.| interl.| lilium propter oderiferum celestis vite candorem||
interl.| interl.| PROCURATORIS HERODIS. Cum quilibet malignus spiritus pro regno diaboli ad decipiendum laborat quasi Herodis impiissimi procurator existit.||
et alie multe que ministrabant ei de facultatibus suis.
marg.| marg.| DE FACULTATIBUS etc. Antiquus mos erat Iudeorum, nec ducebatur in culpam ut mulieres sua substantia pascerent et vestirent doctores. Hic quia {t. 4 : Erfurt, f. 1004vb ; facsim., p. 168b} [Rusch, f. 1004vb ] hoc in gentibus scandalum poterat facere, Paulus se memorat abstinuisse. Ministrabant ergo Domino carnalia, cuius metebant spiritalia, ut formam daret predicatoribus quod victu et vestitu deberent esse contenti accipiendo a plebibus.||
Numérotation du verset Lc. 8,4 
Cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem.
interl.| interl.| parabolam||
marg.| marg.| CUM  AUTEM  TURBA etc. Quotiens in evangelio turbe vocabulum interseritur, sicut diversitas hominum, ita etiam diversitas intimatur voluntatum. Non enim omnes eadem voluntate, sed diversis ex causis Christum sequebantur quidam pro bono, quidam pro malo, omnibus tamen Dominus beneficia prestat, docendo, alendo, sanando.||
Numérotation du verset Lc. 8,5 
Exiit qui seminat seminare semen suum,
interl.| interl.| cuius est declarare voluntatem Patris||
marg.| marg.| EXIIT  QUI  SEMINAT etc. Exiit Filius Dei de sinu Patris quo creature non erat accessus, ut seminaret semen suum : « Venit in mundum ut testimonium perhiberet veritati ». Unde secundum alios evangelistas hanc parabolam dicturus de Domo exiisse, mare adiisse, navim conseendisse memoratur. Idipsum situ corporis quod processu sermonis insinuans.||

Lc. 18, 37.
et dum seminat aliud cecidit secus viam
marg.| marg.| SECUS  VIAM. Via est cor sedulo malarum cogitationum transitu attritum et arefactum, ne semen verbi possit accipere vel germinare, sed a pessimis cogitationibus conculcatur et a demonibus rapitur. Qui ideo volucres celi dicuntur, quia celestis et spiritalis sunt nature vel quia per aerem discurrunt.||
et conculcatum est et volucres celi comederunt illud.
interl.| interl.| ut nec in memoria mens teneat quod opere exercere neglexit||
Numérotation du verset Lc. 8,6 
Et aliud cecidit supra petram
interl.| interl.| ubi non est altitudo terre, id est studium discipline||
marg.| marg.| SUPRA  PETRAM. Petra indomitum cor nullo vere fidei fomere penetratum, in quo non est verus amor et perserverantie virtus.||
et natum aruit quia non habebat humorem.
interl.| interl.| ad nutriendas lampades virginum||
Numérotation du verset Lc. 8,7 
Et aliud cecidit inter spinas
interl.| interl.| corda sollicitudinibus agitata||
et simul exorte spine suffocaverunt illud.
Numérotation du verset Lc. 8,8 
Et aliud cecidit in terram bonam
interl.| interl.| mite cor et docile||
et ortum fecit fructum centuplum.
interl.| interl.| cum perfecta bonorum operum plenitudine crescit||
marg.| marg.| CENTUPLUM etc. Cum denarius pro perfectione soleat accipi, quia in decem legis preceptis custodia continetur, centenarius qui per multiplicatum denarium surgit, pro magna perfectione ponitur. Cor igitur centuplum facit factum quod per amorem proximi activam et per amorem Dei contemplativam adipiscitur vitam et spiritalium ornatur perfectione virtutum.||
Hec dicens clamabat : Qui habet aures audiendi
interl.| interl.| intelligentiam mentis||
marg.| marg.| QUI  HABET  AURES etc. Ubicumque hec admonitio interponitur, mysticum esse quod dicitur et attentius querendum ostendit.||
audiat.
interl.| interl.| spiritaliter hec verba intelligat||
Numérotation du verset Lc. 8,9 
Interrogabant autem eum discipuli eius
marg.| marg.| INTERROGABANT. Non mox finita parabola, sed ut Marcus ait : « Cum esset singularis interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim parabolam ». In quo moraliter instruimur, ut si intelligentiam divinorum verborum asse qui volumus, sepositis terrenorum tumultuum curis, domum Dei, id est occulta Scripture penetralia, orando et meditando intremus dicentes : « Revela oculos meos ».||

Lc. 4, 10.
Ps. 118, 18.
que esset hec parabola ?
marg.| marg.| HEC  PARABOLA. Nota hanc esse primam parabolam que cum interpretatione sua posita sit. Et cavendum est ubicumque Dominus rogatus a discipulis intrinsecus sermones suos disserit, ne vel aliud vel plus vel minus intelligere velimus, quam ab eo expositum est. Ideo autem hanc parabolam per seipsum dignatur ostendere, ut se figurate loqui innotesceret et rerum significationes etiam in his que exponere {t. 4 : Erfurt, f. 1005ra ; facsim., p. 169a} [Rusch, f. 1005ra ] noluit, querendas esse doceret.||
Numérotation du verset Lc. 8,10 
interl.| interl.| quia fideles estis sed Phariseis incredulis sancta non sunt danda||
nosse mysterium regni Dei,
interl.| interl.| intelligentiam Scripturarum de quo regno alibi dicitur : « Auferetur a vobis regnum Dei ».||

Mt. 21, 43.
ceteris autem
interl.| interl.| qui foris sunt ut Marcus ait qui neque intueri neque congnoscere curant veritatem||
in parabolis ut videntes non videant et audientes non intelligant.
marg.| marg.| VIDENTES. Doctores Iudeorum qui cum merito perversitatis sue excecati sunt mendaciter se videntes putant.||
Numérotation du verset Lc. 8,11 
Est autem hec parabola. Semen est verbum Dei.
Numérotation du verset Lc. 8,12 
Quod autem secus viam hi sunt qui audiunt, deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant.
marg.| marg.| QUOD  AUTEM  SECUS etc. Secus viam seminantur qui nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem temptante utilitatis occasione percipere dignantur. Porro super petram et in spinis seminantur qui audiunt quidem et utilitatem verbi probant et desiderium gustant, sed ne perveniant ad id quod gestant vel per adversa terrendo vel prospera blandiendo retardant. His tribus generibus quicumque verbum auditum non faciunt de signantur.||

Quod Li448@ Li448 Rusch] qui Weber hi Li448@ Li448 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 8,13 
Nam quod supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hi radices non habent quia10  ad tempus credunt
marg.| marg.| AD TEMPUS  CREDUNT. Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores seculi et castos homines esse beatos, sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus presentantur, mox recedunt ab eis quicquid recte cogitaverant.||

quod Rusch] qui Li448@ Li448 Weber | qui Rusch Weber] hi sunt praem. Li448@ Li448 | 10  quia Li448@ Li448 Rusch] qui Weber |
et in tempore temptationis recedunt.
Numérotation du verset Lc. 8,14 
Quod autem in spinas11  cecidit hi sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus
marg.| marg.| ET DIVITIIS etc. Divitie et si delectare videntur, tamen possessoribus suis spine sunt cum aculeis curarum mentes eorum confodiunt que avide queruntur, sollicite servantur. Unde ab alio evangelista 'fallaces divitie' vocantur, quia mentis inopiam non implent, nec diu manent. Et nota quod divitiis duo iungit : sollicitudinem et voluptatem, quia et per curam mentes opprimunt et per affluentiam resolvunt.||

11  spinas Rusch] spinis Li448@ Li448 Weber
vite euntes suffocantur
marg.| marg.| SUFFOCANTUR. Quia voluptates et divitie suis importunis cogitationibus guttur mentis, ne bonum desiderium ad cor possit intrare quasi aditum vitalis strangulant flatus.||
et non referunt fructum.
Numérotation du verset Lc. 8,15 
Quod autem in terram bonam12 
marg.| marg.| IN TERRAM  BONAM etc. In bonos auditores qui verbum audire satagunt et in ventrem memorie recondunt, et sic opportuno tempore fructum operationis proferunt, inter prospera et adversa seculi patientes. Et bona terra cum patientia fructum reddit, quia bona agit et mala proximorum equanimiter tolerat et dum humiliter flagella suscipiunt, post flagella in requiem suscipiuntur.||

12  terram bonam Li448@ Li448 Rusch] inv. Weber
hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt {t. 4 : Erfurt, f. 1005rb ; facsim., p. 169b} [Rusch, f. 1005rb ] in patientia.
Numérotation du verset Lc. 8,16 
Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase13  aut subtus lectum ponit
marg.| marg.| NEMO  AUTEM etc. Hec verba ponuntur secundum similitudinem humane consuetudinis. Mystice autem docent fiduciam predicandi vel patiendi.||

13  vase Li448@ Li448 Rusch] vaso Weber
sed supra14  candelabrum ponit ut intrantes lumen videant15  .
marg.| marg.| SUPRA  CANDELABRUM etc. Quia dixerat apostolis :"Vobis datum est nosse mysteria regni Dei celorum, aliis in parabolis". Nunc ostendit per eosdem apostolos aliquando et ceteris idem mysterium esse revelandum et omnes qui domum Dei essent intraturi flammine fidei illustrandos. Quasi : vobis pando mysteria, in vobis accendo lumen fidei, vos autem hanc eandem lucem aliis pandite, nec timore carnalium incommodorum abscondite. Vasis nomine vel lecti designatur"caro in qua anima continetur et quiescit". Per lucernam 'verbum Dei'. Qui autem metu carnali occultat verbum Dei ipsam carnem preponit manifestationi veritatis et ille quasi occultat verbum qui predicare trepidat. Super {t. 4 : Erfurt, f. 1005rb ; facsim., p. 169b} [Rusch, f. 1005rb ] candelabrum ponit verbum qui corpus ministerio Dei subiicit ut superior sit predicatio veritatis et inferior servitus corporis, per ipsam tamen corporis servitutem excelsior luceat doctrina que officio lingue et ceterorum membrorum insinuatur.||

Cf. Mt. 13, 10-13 : « Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ? Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni celorum : illis autem non est datum. Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt ».

14  supra Li448 Rusch Weber] super Li448@ 15  lumen videant Rusch] inv. Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 8,17 
Non enim est occultum quod non manifestetur nec16  absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat.
marg.| marg.| NON  ENIM etc. Quasi : timor carnalium non vos retardet, sed nec mala opinio que de vobis modo habetur apud incredulos, quia et si viles apparetis, quandoque claritas vestra apparebit cum Dominus « illuminabit abscondita tenebrarum », tunc et vos coronabimini et punientur vestri adversarii.||

Cf. 1Cor. 4, 5 : « Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo ».

16  nec Li448 Rusch Weber] neque Li448@
Numérotation du verset Lc. 8,18 
Videte ergo
interl.| interl.| studiose audite||
quid auditias17  ,
interl.| interl.| ut et in vestro pectore continue ruminetis et aliena ructuare sufficiatis||

17  quid audiatis Rusch] quomodo auditis Li448@ Li448 Weber
Qui enim habet dabitur illi
marg.| marg.| QUI  ENIM  HABET etc. Hec specialiter apostolis, quibus ex caritate nosse mysteria datur et perfidis Iudeis qui per parabolas quod non intelligunt audiunt dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus negligendo sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiam si naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen vere scientie dulcedinem gustabit.||
et quicumque non habet, etiam quod putat se habere auferetur ab illo.
marg.| marg.| ET QUICUMQUE  NON etc. Ideo desidiosus ingenium accipit sepe, ut de negligentia iustius puniatur, qui scire contempsit quod sine labore assequi potuit et aliquando studiosus tarditate intelligentie premitur ut eo maiora premia inveniat quo studiosius elaborat.||
Numérotation du verset Lc. 8,19 
Venerunt
marg.| marg.| VENERUNT. Quod dixerat in verbo ostendit in mystico facto, scilicet quod Iudei solam litteram sequentes, etiam quod videntur habere perdunt. Nam mater 'Synagoga' et fratres 'populi Iudeorum', de quibus est Christus secundum carnem, ipso interius docente nequeunt intrare, quia eius dicta spiritaliter negligunt intelligere, sed preoccupans turba domum ingreditur, quia tardante Iudea, confluit ad Christum gentilitas et illuminatur.||
autem ad illum mater et fratres eius
interl.| interl.| cognati||
et non poterant adire18  eum pre turba.
interl.| interl.| gentium ad fidem Christi confluentium||

18  adire Li448@ Rusch] + ad Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 8,20 
Et nuntiatum est illi : Mater tua
interl.| interl.| Synagoga||
et fratres tui
interl.| interl.| populus Iudeorum||
foris stant19 
interl.| interl.| quia non habent spiritalem intelligentiam||
marg.| marg.| FORIS  STANT. Foris stantes volunt Deum videre qui spiritalem sensum in lege non querentes ad custodiam littere sese fixerunt et quasi Christum ad carnalia docenda potius cogunt exire, quam se ad discenda spiritalia consentiant intrare, merito ergo non agnoscuntur. Quo exemplo et nos informamur quod non agnoscemur si foris steterimus. Non autem iniuriose negligit matrem nec mater negatur que etiam de cruce agnoscitur. Sed religiosiores copule mentium monstrantur quam corporum et corporali necessitudini prescriptorum celestium forma prefertur. Figurat etiam Iudeis de quibus secundum carnem Ecclesiam de gentibus que credidit anteferendam.||
marg.| marg.| MORALITER. Magister - precepturus aliis :"Qui non reliquerit patrem et matrem non est me dignus" - sententie sue ipse primus se subicit, non refutaus officium materne pietatis, sed paternis se ministeriis amplius quam maternis affectibus debere {t. 4 : Erfurt, f. 1005va ; facsim., p. 170a} [Rusch, f. 1005va ] cognoscit. Itaque qui se intelligit propter divinum mysterium in terras venisse et propter conventum Ecclesie relictis parentibus ascendit in navim.||

Cf. Mt. 10, 37 : « Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus ».

19  foris stant Rusch] inv. Li448@ Li448 Weber
volentes te videre.
Numérotation du verset Lc. 8,21 
Qui respondens dixit ad illos20   : Mater mea et fratres mei hi sunt qui verbum Dei audiunt
interl.| interl.| id est qui dicto vel facto vel exemplo in cordibus proximorum generant Deum||

20  illos Rusch] eos Li448@ Li448 Weber
et faciunt.
interl.| interl.| voluntatem Patris mei qui in celis est||
Numérotation du verset Lc. 8,22 
Factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum.{t. 4 : Erfurt, f. 1005va ; facsim., p. 170a} [Rusch, f. 1005va ] Et ascenderunt.
marg.| marg.| ET ASCENDERUNT.  MORALITER. Cum Iesu navim ascendit qui signo dominici crucis imbutus seculum relinquere disponit.||
Numérotation du verset Lc. 8,23 
Navigantibus autem illis obdormivit
marg.| marg.| OBDORMIVIT. In hoc facto verus homo monstratur qui dormit. et verus deus qui furore coercet maris.||
et descendit procella venti in stagnum et compellebantur21 
interl.| interl.| vel : complebantur ||
marg.| marg.| ET COMPELLEBANTUR. Merito turbatur navis in qua proditor est cum bonis et qui suis meritis firmi fuerant, turbantur alienis.||

21  compellabantur CorS1 (al. corruptum) Rusch] complebantur CorS1 (Glosa vel complebantur) Li448@ Li448 Weber
et periclitabantur22  .

22  periclitabantur ΩJ] complebantur Cor3 (greca littera, alii corrumpunt : compellebantur)
Numérotation du verset Lc. 8,24 
Accedentes autem suscitaverunt eum
marg.| marg.| SUSCITAVERUNT. Adverte neminem sine temptatione de hac vita transmigrare, cum etiam apostolos quibus Dominus adest temptationum secularium sepe procella perturbet. Sed cum simus subiecti procellis spiritalis nequitie, excitemus gubernatorem qui imperat ventis, qui imperat mari, qui et si iam non dormiat corporis sui somno. Caveamus tamen ne nostri corporis somno dormiat et quiescat.||
dicentes : Preceptor perimus. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aque et cessavit et facta est tranquillitas magna23  .
marg.| marg.| ET CESSAVIT etc. Nota quod omnis creatura sentit creatorem. Imperat, increpat, sentiunt imperantem. Non quod secundum heresim quorumdam sint animantia, sed maiestati conditoris sunt sensibilia que apud nos sunt insensibilia.||

23  magna Rusch] om. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 8,25 
Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes mirati sunt
marg.| marg.| MIRATI  SUNT. Non discipuli, sed naute et alii qui in navi erant mirantur. Unde Mattheus : « Porro homines illi mirati sunt dicentes : Qualis est hic ? ». Quod si discipulos dicimus miratos fuisse, merito et ipsi homines sunt appellati.||

Mt. 8, 27.
dicentes ad invicem24   : Quis putas hic est quia et ventis
interl.| interl.| demonibus||

24  dicentes - ad invicem Rusch Weber] inv. Li448@ Li448
imperat
marg.| marg.| ALLEG< ORICE>. Mare vel stagnum tenebrosus est et amarus mundi estus. Navicula : arbor crucis, cuius beneficio fideles adiuti, emersis fluctibus mundi, obtinent litus patrie celestis. Ascendunt discipuli admoniti cum eo, unde ipse ait : « Si quis vult post me venire abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me ». Discipulis navigantibus, id est seculum fidelibus calcantibus et futuri seculi quietem animo meditantibus et per sancti spiritus flatum. Vel etiam per proprii regiminis conatum infidos mundi fastus certatim post terga iactantibus, subito obdormit. Dominus, id est advenit tempus dominice passionis. Unde et Marcus nocte hoc factum memorat ut veri solis occubitum significaret. Descendit procella, quia Domino somnum mortis in cruce subeunte, fluctus persecutionum demoniacis flatibus excitati assurgunt, quibus non ipsius patientia, sed discipulorum imbecillitas concutitur et trepidat. Suscitant, ne eo dormiente pereant, quia cuius mortem viderant, resurrectionem optant, quesi differretur, ipsi in perpetuum periclitarentur, unde :  Surgens increpavit ventis, quia celeri resurrectione per mortem destruit superbiam diaboli qui habebat imperium mortis. Tempestatem etiam aque facit cessare, quia rabiem Iudeorum morti eius insultantium resurgens labefacit. Arguit eos qui se presente timebant, cum perire non possit qui firmiter adheret ei. Quasi ipso gesto navigationis diceret, quod post resurrectionem etiam voce dixit : « O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete. Nonne oportuit pati Christum ? » Soporari, undis navim in qua quiescebat hinc inde vexantibus et sic ex templo tumidis gurgitibus sedatis, patefacere cunctis potentiam sue divinitatis.||

Mt. 16, 24.
Lc. 24, 25-26.
et mari
interl.| interl.| mundane motioni||
et obediunt ei ?
interl.| interl.| velint nolint||
Numérotation du verset Lc. 8,26 
Enavigaverunt25  * autem ad regionem26  * Gerasenorum que est contra Galileam.
marg.| marg.| AD REGIONEM  GERASENORUM. Gerasa civitas Arabie iuxta montem Galaad {t. 4 : Erfurt, f. 1005vb ; facsim., p. 170b} [Rusch, f. 1005vb ] in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, significat gentes quas post passionem et resurrectionem Dominus per predicatores visitavit. Unde Gerasa sive Gergesi 'colonum eiciens', id est diabolum a quo prius incolebatur vel 'advena propinquans' qui longe erat in tempore.| ||

Fons : Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt. 8, PL 162, 1325C: «Et cum venisset Jesus trans fretum in regionem Gerasenorum. Gerasa est urbs Arabiae trans Jordanem, juncta monti Galaad, quem tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tyberiadis, in quo porci praecipitati sunt. Significat autem nationem gentium, quam post somnum passionis et resurrectionis suae gloriam missis praedicatoribus Salvator dignatus est visitare. Unde bene Gerasa dicitur. Gerasa enim, ut quidam legunt, colonum ejiciens, sive advena appropinquans interpretatur, videlicet insinuans, quia gentium populus, et diabolum a quo incolebatur, de suo corde repulerit, et qui erat longe, factus est sic prope in sanguine Christi ».
<vel>
<< [1] Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, cap. 5, CCSL 120, p. 491.93-95: «Gerasa est urbs insignis arabiae trans iordanen iuncta monti galaad quam tenuit tribus manasse non longe a stagno tiberiadis in quod porci praecipitati sunt». [2] Cf. Otfridus Wizanburgensis, Glossae in Matthaeum , c. 8, par. 28 , CCCM 200, lin. 218-221 [*] : « Significat gentes , quas Dominus post somnum passionis et gloriam resurrectionis per praedicatores dignatus est uisitare , unde bene Genesa interpretatur 'colonum eiciens' uel 'aduena propinquans'  ». << Rabanus Maurus, In Mt., lib. 2,  CCCM 174, p. 249.9-13* << = Beda Venerabilis, In Lc., lib. 3, cap. 8,  CCSL 120, linea 668 = Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, cap. 5,  CCSL 120, p. 491.98-102 : «Vnde bene gerasa siue gergesi ut quidam legunt colonum eiciens uel aduena propinquans interpretatur uidelicet insinuans quia gentium populus et eum a quo nequiter incolebatur hostem suis de cordibus eiecerit et qui erat longe factus sit prope in sanguine christi ».
<Parall.> Glossa ordinaria (Dt. 7, 1 ; Ios. 3, 10 ; Mt. 8, 28 ; Mc. 5, 1 ; Lc. 8, 26).

25  Enavigaverunt ΩJ ΩS Li448@ Li448 Weber] Navigaverunt Rusch 26  regionem ΩJ Li448@ Li448 Weber] religionem Rusch
Numérotation du verset Lc. 8,27 
Et cum egressus esset ad terram occurrit illi27  vir quidam
marg.| marg.| OCCURRIT  ILLI  VIR. Cum Lucas unum, Mattheus duos occurrisse memorat, in figuram eiusdem gentilis populi est, quia cum Noe tres filios genuerit et familia solius Sem in possessione Dei abscisa est, ex duobus aliis diversarum nationum populi pullularunt, qui idolis servierunt. Et nota hunc unum fuisse celebrioris persone et maioris insanie, de quo regio illa maxime dolebat.||
marg.| marg.| OCCURRIT  ERGO  VIR. Id est ipse gentilis populus qui multis temporibus, id est ab ipso pene mundi exordio vexabatur a demonio, nec utebatur veste nature sue, id est virtutibus fide et caritate quibus primi parentes post culpam nudati leguntur, hec stola redeunti filio offertur. Neque in domo conscientie quiescebat, sed in mortuis operibus corporis quasi in sepulcris manebat.||

27  illi Li448 Rusch Weber] ei Li448@
qui habebat demonium28  iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis.
marg.| marg.| IN MONUMENTIS. Quid aliud sunt perfidorum corpora nisi quedam defunctorum sepulcra in quibus non habitant Dei verba ?||

28  habebat demonium Rusch Weber] inv. Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 8,28 
{t. 4 : Erfurt, f. 1005vb ; facsim., p. 170b} [Rusch, f. 1005vb ] Is ut vidit Iesum procidit ante eum29  et exclamans voce magna dixit : Quid mihi est et tibi30  Iesu Fili Dei Altissimi ? Obsecro te ne me torqueas.
marg.| marg.| IESU  FILI  DEI. Arrius contendit esse creaturam quem demon confitetur esse filium Dei. Iudei dicunt : « In principe demoniorum eicit demonia », quem demonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis lesione cessare et quantum diutius possederat, tantum difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis lesus a diabolo, ut cito eius iugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius eius dominium evitatur.||

Mt. 9, 34.

29  eum Rusch] illum Li448@ Li448 Weber 30  mihi est et tibi Rusch] mihi et tibi est Li448@ Weber, mihi et tibi Li448
Numérotation du verset Lc. 8,29 
Precipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et compedibus custoditus et ruptis vinculis
marg.| marg.| VINCIEBATUR  CATENIS. Catene et pedes dure et graves sunt gentium leges quibus et in eorum republica cohibebantur peccata. His tamen legibus  ruptis, ad ea scelera cupiditate ducebantur que vulgarem consuetudinem excedebant.||
agebatur a demonio in deserto31  .
interl.| interl.| in loca spiritalium infecunda virtutum sicut profugus a lege discretus a prophetis remotus a gratia||

31  deserto Li448@ Li448 Rusch] deserta Weber
Numérotation du verset Lc. 8,30 
Interrogavit autem illum Iesus
interl.| interl.| non ut ignarus inquirit sed ut confessa peste quam furens tolerabat virtus curantis gratior emineat||
dicens : Quod tibi nomen est ? At ille32  dixit : Legio
interl.| interl.| scilicet sumus non unus spiritus tantum||

32  ille Li448 Rusch Weber] om. Li448@
quia intraverunt demonia multa in eum.
marg.| marg.| QUIA  INTRAVERUNT etc.  Multa demonia que unum premunt, signant multos cultus idolatrie in uno gentium populo. E contra dicitur : « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una ». Unde bene in Babylone unitas linguarum scissa, in Hierusalem est adunata.||

Act. 4, 32.
Numérotation du verset Lc. 8,31 
Et rogabant illum33  ne imperaret illis
marg.| marg.| ET ROGABANT  ILLUM. Sciebant demones per adventum Domini se aliquando  in abyssum mergendos, non ipsi futura predivinantes, sed prophetarum de se dicta recolentes.||

33  illum Li448 Rusch Weber] eum Li448@
ut in abyssum
interl.| interl.| id est gehennam||
irent.
Numérotation du verset Lc. 8,32 
Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte
marg.| marg.| GREX  PORCORUM etc. Porci sunt homines vocis et rationis expertes, lutulentis actibus dediti, in monte superbie pascentes. Et nisi quis more porci vixerit, diabolus in eo potestatem non accipit vel ad probandum tantum, non autem ad perdendum accipit.||
et rogabant eum ut permitteret eis34  in illos ingredi et permisit illis35  .
marg.| marg.| ET PERMISIT  ILLIS. Permitit ut per interfectionem  porcorum detur occasio salutis hominibus. Pastores autem videntes statim nuntiant. In quo notandum quod nec porcis nisi permissa demonia nocere possunt, multominus hominibus nisi occulta tamen iustitia Dei permittantur.||

34  eis Rusch] eos Li448@ Weber, om. Li448 35  illis Rusch] illos Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 8,33 
Exierunt ergo demonia ab homine et intraverunt in porcos{t. 4 : Erfurt, f. 1006ra ; facsim., p. 171a} [Rusch, f. 1006ra ] et impetu abiit grex per preceps in stagnum et suffocatus est.
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1006ra ; facsim., p. 171a} [Rusch, f. 1006ra ] ABIIT  GREX.  ALLEG< ORICE>. Liberato populo gentium a dominatione demonum, increduli in abditis agunt suos ritus sacrilegos, ceca et profunda curiositate submersi et impetu feruntur in preceps, quia nullius meriti contemplatione revocantur, sed ad inferiora per improbitatis proclive detrusi suffocantur, intercluso vitali commeatu spiritus in aquis voluptatum huius mundi.||
Numérotation du verset Lc. 8,34 
Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas.
marg.| marg.| FUGERUNT etc. Pastores fugerunt, quia nec philosophi gentium, nec principes Synagoge pereuntibus possunt conferre medicinam et licet christianam fugiant legem, potentiam tamen eius stupendo et mirando predicant.||
Numérotation du verset Lc. 8,35 
Exierunt autem
marg.| marg.| EXIERUNT  AUTEM. Significat multitudinem sua venusta vita delectatam, honorare quidem sed nolle pati religionem christianam, dum dicunt quod eam implere non possunt. Mirantur et fidelem populum a pristina conversatione sanatum et sedere ad pedes Domini, id est sano mentis examine vestigia salvatoris que sequatur intueri et vestitum studiis virtutum que deceptus amiserat.||
videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo demonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt.
Numérotation du verset Lc. 8,36 
Nuntiaverunt autem36  illis et37  qui viderant quomodo sanus factus esset38  a Legione

36  autem Li448@ Rusch Weber] enim Li448 | 37  et Rusch Weber] om. Li448@ Li448 | 38  esset Rusch Weber] est Li448@ Li448 |
Numérotation du verset Lc. 8,37 
et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur.
marg.| marg.| ET ROGAVERUNT  EUM 39  . Conscii fragilitatis presentia Domini se indignos iudicant, non capientes verbum Dei et infirma mente pondus sapientie non sustinentes et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur, quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam presentiam.||
39  sic Rusch
Ipse autem ascendens navim reversus est.
marg.| marg.| IPSE  AUTEM etc. Quando de Synagoga ad gentes transivit ipse somno, navis tempestate pressa memoratur, hic nec ipse dormit nec navis periclitatur, quia « Christus resurgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur ». Tamen in hoc innuitur, quod passionis eius triumphus et resurrectionis gloria credituris Iudee populis intimabitur et cum predicato mortis sue vexillo credi ab Hebreis ceperit, quasi repetita navi in qua dormierat, patriam revisit.||
marg.| marg.| Ipse autem qui relictis parentibus, id est Iudeis, ascenderat  navim, id est post resurrectionem quasi transacta passionis sue tempestate gentium procuraverat salutem, iam in patriam revertitur, quia :"Postquam plenitudo gentium intraverit tunc omnis Israel salvus erit".||

Rm. 6, 9.
Cf. Rm. 11, 25-26 : « Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob ».
Numérotation du verset Lc. 8,38 
Et rogabat illum vir40  a quo demonia exierant ut cum eo esset.
marg.| marg.| ET ROGABANT  EUM. Adverte clementiam Domini. Nullum prius ipse condemnat, sed unusquisque ipse sibi mali auctor est. Non mittuntur in porcos demones, sed ipsi petunt, quia celestis luminis claritatem ferre non poterant. Unde et ante tempus debita sibi tormenta formidant.||

40  vir Rusch Weber] om. Li448@ Li448
Dimisit autem eum41  Iesus dicens :

41  eum Rusch Weber] om. Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 8,39 
Redi in42  domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus.
marg.| marg.| REDI IN  DOMUM etc. Allegor<ice> : Post remissionem peccatorum redeundum est in bonam conscientiam et serviendum evangelio, propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum iam prope vult esse cum Christo, negligat mysterium predicationis accomodatum fraterne liberationi. Unde Apostolus : » Cupio dissolvi et esse cum Christo, multo melius manere autem in carne necessarium propter vos ».||

Cupio... melius] Cf. sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.

42  in Rusch] om. Li448@ Li448 Weber
Et abiit per universam civitatem predicans quanta illi fecisset Iesus.
interl.| interl.| ut iactantie causa vitetur et infidelibus sit exemplo||
Numérotation du verset Lc. 8,40 
Factum {t. 4 : Erfurt, f. 1006rb ; facsim., p. 171b} [Rusch, f. 1006rb ] est autem cum redisset Iesus excepit illum turba.
marg.| marg.| EXCEPIT  ILLUM  TURBA etc. In fine seculi cum adhuc ad Iudeos redibit, per fidei confessionem libenter excipietur, quia expectant eum sicut ait propheta : « Dies multos expectabis me, non fornicaberis et non eris cum viro», quia nunc Synagoga nec est subdita Christo viro, nec fornicata cum idolo, longa expectatione sponsi amplexum prestolans. Huic lectioni consequenter subiungitur mors filie archisynagogi in figuram eiusdem synagoge, quam dum {t. 4 : Erfurt, f. 1006rb ; facsim., p. 171b} [Rusch, f. 1006rb ] properat suscitare Dominus preripit sanitatem emorroyda mulier in figuram gentium que post venientes prius sanantur.  Venit ergo ad Iesum princeps, scilicet Moyses qui merito Iairus dicitur, id est 'illuminatus a Deo' vel 'illuminans alios', dum verba vite que a Spiritu sancto acceperat, aliis ministrat. 'Cadit ad pedes', quia legislator cum toto populo illo Christum in carne venturum longe sibi intelligebat preferendum. 'Rogat intrare in domum', quia desiderabat eum videre, unde :"Multi reges et prophete voluerunt videre que vos videtis".  Huic erat unica filia, id est Synagoga sola legali compositione instituta. Que cum ad duodecimum annum pervenisset, id est cum per legis et prophetarum institutionem edocta ad annos intelligibiles pervenisset, ut iam apostolica doctrina viveret et Deo spiritales fructus gigneret moriebatur erroris languore. Ad hanc sanandam dum carne assumpta properat Dei verbum, gravatur noxia consuetudine carnalium populorum.  Et ecce mulier, id est Ecclesia de gentibus congregata que interiorum lapsu criminum deperibat, a cetu fidelium segregata, paratam aliis a preripit fide salutem, ab annis duodecim. Quo tempore Synagoga in cultu Dei creverat, eodem tempore gentilitas per orbem idolatrie sanie fedabatur et carnis oblectatione. Que substantiam, id est naturalis industrie vires expenderat in medicos, id est philosophos et legum doctores qui multa vitiis et virtutibus disputaverant et precepta vivendi dederant, nec per eos curari poterat, sed ut Marcus ait : « Deterius habebat ». Sed ut vidit Iudeos egrotare et verum medicum vidit adesse, sperat et querit medicinam, accedit per fidem, appropinquat retro, post Dominum suum ambulando. Vel quia in carne Dominum non videns peractis incarnationis sacramentis, per fidem cepit eius vestigia subsequi."Tangit fimbriam et undam sanguinis restringit", quia beatus et vere mundandus qui minimam verbi partem, manu fidei contingit.||

Os. 3, 3.
Cf. Lc. 10, 24 : « Dico enim vobis quod multi prophete et reges voluerunt videre que vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt ».
Mc. 5, 26.
Erant enim omnes expectantes eum.
Numérotation du verset Lc. 8,41 
Et ecce venit vir cui nomen Iairus
interl.| interl.| 'illuminans', Moyses enim dicitur Iairus qui divinis preceptis populum instruxit||
et ipse princeps synagoge erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
Numérotation du verset Lc. 8,42 
quia filia unica
interl.| interl.| Synagoga, lege et prophetis instructa||
erat illi fere annorum duodecim et hec moriebatur. Et contigit dum iret a turbis43  comprimebatur.

43  turbis Rusch Weber] turba Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 8,43 
Et mulier quedam erat in fluxu sanguinis ab44  annis duodecim que in medicos
marg.| marg.| IN MEDICOS. Medici ‘demones' qui quasi consulentes hominibus, pro Deo se coli exigunt quibus servierat gentilitas.||

44  ab Li448 Rusch Weber] om. Li448@
erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo45  potuit curari.

45  ullo Rusch Weber] illis Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 8,44 
Accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius
marg.| marg.| TETIGIT  FIMBRIAM  VESTIMENTI etc. Fimbriam tangit qui incarnationis mysteria perfecte amat et credit, donec ad maiora capienda perveniat.||
marg.| marg.| Si consideremus quanta sit fides nostra et intelligamus quantus sit filius Dei, videmus quia comparatione eius fimbriam tantum modo tangimus, superiorem vestimenti eius partem nequimus attingere.||
et confestim stetit fluxus sanguinis eius.
marg.| marg.| ET CONFESTIM etc. Suscitaturus mortuam rediit ad fidem faciendam prius curat emorroydam. Sic Elisabeth sterilis paritura indicatur, ut conceptura virgo credatur.||
Numérotation du verset Lc. 8,45 
Et ait Iesus : Quis est qui me tetigit ?
marg.| marg.| QUIS  EST  QUI ME  TETIGIT. Non querit ut doceatur que nesciat, sed ut fidei mulieris appareat.||
Negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant : Preceptor, turbe te comprimunt
marg.| marg.| TURBE TE  COMPRIMUNT. Quem turbe diversis heresibus affligunt sola catholica Ecclesia fideli corde tangit, nam alii tangentes non tangunt,"sicut videntes non vident, audientes non audiunt". Unde et Marie dicitur : « Noli {t. 4 : Erfurt, f. 1006va ; facsim., p. 172a} [Rusch, f. 1006va ] me tangere ; nondum enim ascendi ad patrem meum ».||

Cf. Lc. 8, 10 : « Vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intelligant ».
Io. 20, 17.
et affligunt
interl.| interl.| quasi : multi sunt qui te tetigerunt||
Numérotation du verset Lc. 8,46 
Et dixit Iesus : Tetigit me aliquis.
interl.| interl.| quasi : non quero de tactu corporis sed de tactu fidei||
Nam et46  ego novi virtutem de me exisse.
marg.| marg.| NAM ET  EGO  NOVI. Non latet quicumque tangit, Deus non indiget oculis ut videat, nec corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. Etiam virtus que propitiatur omnibus iniquitatibus nostris et sanat omnes infirmitates nostras, non ex nobis sed ex Deo exit.||

46  et Li448@ Li448 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 8,47 
Videns autem mulier quia non latuit47  ,
marg.| marg.| VIDENS  AUTEM. Hec mulier verecunda fimbriam tangit, fidelis accessit, religiosa credidit, sapiens se esse sanatam cognoscit. Sic plebs gentium que Deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam et ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut fateretur quod preripiebat alienum.||

47  latuit Rusch Weber] + eum Li448@ Li448
tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit.
Numérotation du verset Lc. 8,48 
At ipse dixit illi : Filia, fides tua
interl.| interl.| per fidem||
te salvam fecit.
interl.| interl.| non factura est sed fecit in eo enim iam salvata es quod credidisti||
Vade in pace.
Numérotation du verset Lc. 8,49 
Adhuc illo loquente venit quidem48  ad principem49  synagoge dicens ei : Quia mortua est filia tua noli vexare illum.
marg.| marg.| ADHUC  ILLO  LOQUENTE etc. Mundata Ecclesia gentium a profluvio vitiorum et cognominata filia ob fidei meritum nuntiatur Synagoga leto perfidie et invidie soluta, quia in Christum non credidit et Ecclesiam credere doluit. Nuntius iste est quicumque credit statum Synagoge a Deo destitutum ut restaurari non possit. Ideoque pro restitutione illius supplicandum esse non credidit, sed que impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Unde sequitur :  Iesus autem audito hoc verbo.||

48  quidem Li448@ Li448 Rusch] om. Weber 49  ad principem Li448@ Li448 Rusch] a principe Weber
Numérotation du verset Lc. 8,50 
Iesus autem audito hoc verbo respondit50  patri puelle : Noli timere crede tantum et salva erit.

50  respondit Li448 Rusch Weber] ait Li448@
Numérotation du verset Lc. 8,51 
Et cum venisset ad51  domum non permisit intrare secum quemquam
marg.| marg.| NON  PERMISIT  INTRARE etc. Paucos arbitros resurrectionis accivit, quia non a multis continuo credita est resurrectio.||
marg.| marg.| Filius vidue publice suscitatur, hic pauci admittuntur, in quo moraliter pietas Domini notatur, quia vidua mater unici non patiebatur moras et ideo ne amplius afficeretur, maturitas additur. Significatur etiam in filio vidue ‘Ecclesia cito creditura’. In archisynagogi filia ‘Iudei’ qui credituri sed ex pluribus pauci.||

51  ad Li448 Rusch] om. Li448@ Weber
nisi Petrum et Iohannem et Iacobum
interl.| interl.| Petrus, Iacobus et Iohannes : fides, spes et caritas||
et patrem
interl.| interl.| pater episcopus||
et matrem
interl.| interl.| mater Ecclesia||
puelle.
marg.| marg.| PATREM  PUELLE. Pater puelle, cetus doctorum legis, scilicet scribe et Pharisei qui si credere voluerint etiam subiecta Synagoga salva erit.||
Numérotation du verset Lc. 8,52 
Flebant autem omnes et plangebant illam.
marg.| marg.| FLEBANT  AUTEM. Flent qui Synagogam a Deo qui vita est vident alienam et dolent, nec amplius posse vivificari putant et illa que sponsi presentiam qua vivere debet amisit, quasi inter plangentes mortua iacens, nec hoc ipsum quidem quare plangatur intelligat.||
At ille dixit : Nolite flere
marg.| marg.| NOLITE  FLERE. Fleant mortuos suos qui putant mortuos, ubi est fides resurrectionis non est mortis spes sed quietis.||
non est52  mortua puella53 
marg.| marg.| NON  EST  MORTUA etc. Mortua est puella hominibus qui suscitare non possunt. Non Deo, cui anima vivit et caro suscitando quiescit.||

52  est Rusch Weber] + enim Li448@ Li448 53  puella Li448 Rusch] om. Li448@ Weber
sed dormit.
marg.| marg.| SED  DORMIT etc. Allegor<ice> : Cum anima peccans moriatur, si tamen a Christo suscitari meretur, nobis quidem mortua fuisse, sed Deo dici potest obdormisse.||
Numérotation du verset Lc. 8,53 
Et deridebant eum
interl.| interl.| qui non credit deridet||
marg.| marg.| DERIDEBANT  EUM etc. Merito exclusi sunt qui deridere quam credere {t. 4 : Erfurt, f. 1006vb ; facsim., p. 172b} [Rusch, f. 1006vb ] malebant, indigni videre resurrectionis miraculum.||
Numérotation du verset Lc. 8,54 
Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens :
marg.| marg.| TENENS  MANUM etc. Tenet manum, quia nisi manus Iudeorum que sanguine plene prius fuerint mundate, Synagoga non surget.||
Puella surge.
marg.| marg.| PUELLA  SURGE etc. Quisquis a morte anime a Christo manum sibi confortante resipiscit, a sordibus vitiorum debet exsurgere et sicut Marcus ait in bonis operibus ambulare et celesti pane necesse est ut mox satietur, id est verbi Dei et altaris.||
Numérotation du verset Lc. 8,55 
Et reversus est spiritus eius et continuo surrexit54  . Et iussit illi dare55  manducare
interl.| interl.| ad testimonium vite ut non phantasma sed veritas crederetur||

54  continuo surrexit Rusch] inv. Li448@ Li448 Weber 55  dare Weber (s M G) ΩJ Li448@ Li448 Rusch = Concordantiae Hugonis, Som28, f. 314ra ] dari ΩS Weber
Numérotation du verset Lc. 8,56 
et stupuerunt parentes eius quibus precepit ne alicui56  dicerent quod factum fuerat.
marg.| marg.| QUIBUS  PRECEPIT etc. Sicut publica noxa publico eget remedio, ita levia peccata leviori et secreta queunt deleri penitentia. Unde puella in domo iacens paucis arbitris exsurgit, eisdemque ne miraculum vulgarent interdicitur.||

56  alicui Li448@ Li448 Rusch] cui ΩJ ΩS




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_8)