initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. *Lucae evangelium*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Lc. 9,1 
Convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia demonia et ut languores curarent.
marg.|  CONVOCATIS  AUTEM etc. Concessa primum potestate signorum mittuntur predicare regnum Dei ut magnitudini promissorum attestetur etiam magnitudo factorum et fidem verbis daret virtus ostensa et nova facerent qui nova predicarent.
Numérotation du verset Lc. 9,2 
Et misit illos predicare regnum Dei et sanare infirmos.
Numérotation du verset Lc. 9,3 
Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via,
marg.|  NIHIL  TULERITIS etc. In Marco legitur : Ut nihil « tollerent in via nisi virgam tantum ». Sed sciendum est quia utrumque preceptum est a Domino ut nihil nisi virgam ferrent et ut nec virgam ferrent. Non ferre virgam est non esse sollicitum de his que necessaria sunt humane sustentationi, quia hec debentur predicatoribus ab his quibus predicant, quando sine scandalo possunt accipi. Nihil ferre nisi virgam est uti illa potestate accipiendi necessaria que data est predicatoribus.

Cf. Mc. 6, 8 : « Et precepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum ; non peram, non panem, neque in zona es ».
neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis.
marg.|  DUAS  TUNICAS. Simplex vestimentum est quicquid est necessarium alicui secundum qualitatem loci vel temporis, duplex est quod ultra necessitatem est. Alleg<orice> : In duabus tunicis duplicitatem prohibet.
Numérotation du verset Lc. 9,4 
Et in quamcumque domum intraveritis ibi manete
marg.|  IBI  MANETE. Ne excursetis per domos et inviolabilis hospitii iura mutetis. Unde secundum Mattheum domus in qua manere debeant prius eligenda est, ut mutandi hospitii necessitas auferatur.
et inde ne exeatis.
interl.|  quamdiu in illa civitate predicabitis
Numérotation du verset Lc. 9,5 
Et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
marg.|  PULVEREM  PEDUM etc. Pulvis excutitur in testimonium laboris sui quod ingressi sunt in civitatem et usque ad illos predicatio pervenit. Vel excutitur ut nihil ab eis accipiant qui evangelium spreverunt, nec etiam necessaria vite.
marg.|  Allego<rice>. Ne communicetis inanibus verbis et gestis perfidorum que pulveri comparanda sunt, ne caste mentis vestigium polluatur. Pulverem vero fidelis populi qui humana fragilitate colligitur, debet predicator evangelii abolere et quasi suum in se suscipere. Unde Apostolos : « Quis infirmatur et ego non infirmor ? Quis scandalizatur et ego non uror ? »

2Cor. 11, 29.
Numérotation du verset Lc. 9,6 
Egressi autem circuibant per castella evangelizantes et curantes {t. 4 : Erfurt, f. 1007ra ; facsim., p. 173a} [Rusch, f. 1007ra ] ubique.
interl.|  dum hec fierent a Domino in Galilea Herodes decollavit Iohannem
marg.|  EGRESSI  AUTEM. In Marco legitur : « Exeuntes predicabant ut penitentiam agerent. et demonia multa eiiciebant et unguebant oleo multos egros et sanabant ».

Mc. 6, 12-13.
Numérotation du verset Lc. 9,7 
Audivit autem Herodes tetrarcha
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1007ra ; facsim., p. 173a} [Rusch, f. 1007ra ] AUDIVIT  AUTEM. Notandum quod Herodes propter dissonos populi rumores prius hesitavit, sed postea confirmato animo dixit pueris suis ut apud Mattheum et apud Marcum legitur :"Hic est Iohannes Baptista et ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo".

Cf. Mc. 6, 14 : « Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen eius), et dicebat : Quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo ».
omnia que fiebant ab eo et hesitabat eo quod diceretur
Numérotation du verset Lc. 9,8 
a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis,
marg.|  IOHANNES  SURREXIT. Qui Iohannem cuius nullum signum viderant surrexisse dicebant, per summam malitiam Iesum resurrexisse negabant, cuius multa mirabilia opera viderant in cuius passione multa miranda contigerant.
a quibusdam vero quia Elias apparuit, ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit.
Numérotation du verset Lc. 9,9 
Et ait Herodes : Iohannem ego decollavi. Quis autem est iste de quo audio ego talia ? Et querebat videre eum.
interl.|  ut forte si ipse sit Iohannes possit agnoscere

ego Rusch Weber ] om. Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 9,10 
Et reversi apostoli narraverunt illi quecumque fecerunt.
marg.|  NARRAVERUNT. Narrant apostoli Domino que fecerint et quomodo docuerint, quomodo Iohannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur :   Et assumptis illis.
Et assumptis illis
marg.|  ET  ASSUMPSIT  ILLIS. Non otiosis, non in civitate Synagoge, id est secularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum querentibus celestis gratie alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt a Christo suscipiuntur et spiritaliter et corporaliter, etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Iohannis, Christus reficit, quia post defectum legis evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier que gestat figuram Ecclesie et postquam apostoli ad predicandum sunt missi, fit mentio refectionis quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit.
secessit seorsum in locum desertum
interl.|  non timore mortis sed ut parceret inimicis ne homicidium homicidio iungerent
marg.|  SECESSIT. Cum turbe quidem voluntatem eundi, sed perveniendi vires non haberent, ideo egreditur Dominus de loco suo et pergit ob viam et visa turba miseretur et curat languores ut fides plena statim premium consequatur.
marg.|  SECESSIT  SEORSUM  IN  LOCUM. Decollato Iohanne secedit in desertum, quia relicta Iudea que prophetie sibi non credendo caput abstulerat, in desertum Ecclesie que virum non habebat verbi pabula largitur. Unde et Bethsaida 'domus fructuum' interpretatur. Et transeuntem ad gentes, multe caterve fidelium relictis menibus prisce conversationis, neglecto variorum dogmatum munimine, sequuntur ut qui prius in Iudea tantum erat notus iam super omnem terram exaltaretur.
qui est Bethsaide.
interl.|  pertinens et vicinus Bethsaide civitati Galilee

Bethsaide Rusch ] Bethsaida Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 9,11 
Quod cum cognovissent turbe secute sunt eum
marg.|  SECUTE  SUNT. Non iumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum ut ardorem mentis ostenderent.

eum Rusch ] illum Li448 Li448 @ Weber
et excepit illos
interl.|  fatigatos
et loquebatur illis
interl.|  docet inscios
de regno Dei
interl.|  non de secularibus
et eos
interl.|  egros
qui cura indigebant sanabat.
marg.|  SANABAT. Nemo cibum Christi accipit nisi antea sanatus fuerit, quia post remissionem peccatorum tribuitur alimonia celestis.
Numérotation du verset Lc. 9,12 
Dies autem ceperat declinare
marg.|  DIES  AUTEM  CEPERAT. Declinata die reficit, quia vel fine seculorum propinquante vel cum sol iustitie occubuit a spiritali fame sumus salvati. Et nota ordinem mysterii : prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuitur, postea alimonia mense celestis expenditur.
et accedentes duodecim dixerunt {Erfurt, f. 1007rb ; facsim., p. 173b} [Rusch, f. 1007rb ] illi : Dimitte turbas ut euntes in castella et villas que circa sunt divertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus.

et villas Rusch ] villasque Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 9,13 
Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces
marg.|  NON  SUNT  NOBIS  PLUS. Nota quia Dominus cuique pro viribus dona tribuens et ad perfectiora semper provocans, ne aut infirmum validior cibus opprimat aut validum exilia alimenta non satient. Primo   quinque panibus ordeaceis quinque millia, secundo septem panibus quattuor millia hominem refecit, tertio discipulis mysterium sue carnis et sanguinis tradidit, ad ultimum magno munere dat electis ut edant et bibant super mensam suam in regno.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1007rb ; facsim., p. 173b} [Rusch, f. 1007rb ] Nondum erant apostolis nisi quinque panes mosaice legis et   duo pisces , id est ille due persone que in Israelitico populo unguebantur ad regendum populum : reges et sacerdotes in quibus nulla plenaria refectio poterat inveniri. Quamdiu enim « legitur Moyses, velamen positum est super corda eorum ».

2Cor. 3, 15.
nisi forte
marg.|  NISI  FORTE. Nondum intellexerant apostoli fidem populi credentis non esse venalem, sed noverant nos potius esse redimendos per suas escas gratuitas.
nos eamus et emamus in omnem turbam hanc escas.

turbam hanc Rusch ] inv Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 9,14 
Erant autem ibi fere viri quinque millia.
marg.|  QUINQUE  MILLIA. Per   quinque millia significantur qui in seculari adhuc habitu per quinque sensus corporis exterioribus que possident bene uti noverunt. Qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc preceptis institui et legali timore comprimi. Nam qui mundo integre renuntiant et quattuor sunt millia propter evangelicam doctrinam et septem panibus, id est septiformi spiritus reficiuntur gratia.

ibi Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
marg.|  PER  CONVIVIA. Diversi convivantium discubitus, diversos per orbem Ecclesiarum designant conventus. Quinquageni discumbunt qui adhuc in penitentia peccatorum positi auditum verbi percipiunt. Nam quinquagesimus est penitentie Psalmus. Secundum alium evangelistam centeni discumbunt qui presumpta venie spe solo vite eterne desiderio suspirant, quia centenarius de leva transit ad dexteram.
Numérotation du verset Lc. 9,15 
Et ita fecerunt et discubuerunt omnes.
marg.|  ET  DISCUBUERUNT etc. Secundum alium evangelistam quinque millia super fenum discumbunt, quia illi quibus adhuc sunt corporales sensus mollioribus delectantur : « Omnis enim caro fenum ». Quattuor millia super terram recumbunt, plus est enim terram premere quam super feno iacere.

Is. 40, 6.

discubuerunt Rusch ] discumbere fecerunt Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 9,16 
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in celum et benedixit illos
marg.|  ACCEPTIS  QUINQUE etc. Non nova creat cibaria, sed his que habent discipuli benedixit, quia veniens in carne non alia quam que predicta sunt predicat, sed prophetie dicta mysteriis gratie gravida demonstrat. Aspicit in celum ut illic dirigatur mentis acies ubi lux est scientie. Frangit et discipulis tribuit, ut ponerent ante turbas, quia clausa legis et prophetarum sacramenta eis qui per mundum predicant patefecit. Quod superest turbis discipuli tollunt, quia secretiora sacramenta que rudes non capiunt perfecti inquirunt. Nam per duodecim cophinos apostoli et eorum sequaces figurantur foris hominibus despecti, intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati :"Elegit enim Deus infirma mundi ut confundat fortia". Et manus que prius in cophino servierat iam per crucem Christi vite celestis operatur alimoniam et eo cibum fidei congerit, ubi ante erat cenum perfidie gentilis.

Cf. 1Cor. 1, 27 : « Sed que stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia ».

illos Rusch ] illis Li448 Li448 @ Weber
et fregit
marg.|  ET  FREGIT. Frangendo multiplicati sunt panes ut plurimos pascant. Lex enim Moysi dum exponitur multos libros facit. In lege dicitur : « Non mechaberis ». Hunc panem frangit Christus, dividit hoc verbum non aliunde adiiciens, sed de suo partiens : « Qui videt inquit mulierem ad concupiscendum eam iam mechatus est eam ». Habes fragmentum, de suo addit : « Si oculos tuus dexter scandalizat te erue eum ». Habens aliud : « Et si dextera tua etc., abscide eam » et :"Qui dimissam a viro ducit mechatur". Vides ex uno quam multa fragmenta.

Mt. 5, 28.
Mt. 5, 29.
Mt. 5, 30.
Cf. Mt. 5, 32 : « Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mechari : et qui dimissam duxerit, adulterat ».
et distribuit discipulis suis
marg.|  DISTRIBUIT  DISCIPULIS. Provocat apostolos ad fractionem panis ut illis non habere testantibus magnitudo signi notior fiat. Insinuat quod per eorum doctrinam ieiuna corda quotidie sunt pascenda.
ut ponerent ante turbas.
Numérotation du verset Lc. 9,17 
Et manducaverunt omnes et saturati sunt.
marg.|  ET  SATURATI  SUNT. Quia manducans populus saciatur, significat famem in perpetuum ab electis repellendam, quia non esuriet qui acceperit Christi cibum. Quod apostoli ministrant, futuram divisionem dominici corporis et sanguins pronuntiat.
Et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cophini duodecim.
marg.|  COPHINI  DUODECIM. Cur quinque millibus hominum plus redundat{t. 4 : Erfurt, f. 1007va ; facsim., p. 174a} [Rusch, f. 1007va ] quattuor millibus minus ? Quia quattuor millia triduo cum Christo fuerunt et ideo amplius celestis pabuli receperunt.

superfuit Rusch Weber ] superfluit Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 9,18 
{t. 4 : Erfurt, f. 1007va ; facsim., p. 174a} [Rusch, f. 1007va ] Et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli
marg.|  ET  FACTUM  EST etc. Post miraculum cum turbe vellent eum facere regem, dimissa turba fugit et ascendit in montem solus orare et antequam discipuli ascenderent in naviculam aderant cum ipso. Ipse autem solus orat Patrem. Possunt enim sancti fide et amore Domino coniungi et eum hominibus excellentiorem intueri et conversationem eius in carne passibus humilitatis subsequi, sed incomprehensibilia paterne positionis arcana solus penetrat et solus quod orandum novit orat. Cum discipulis autem non reperitur orasse, sed solus obsecrat, quia Dei consilium humana corda non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo.
et interrogavit illos dicens : Quem me dicunt esse turbe ?
marg.|  QUEM  ME  DICUNT etc. Exploraturus fidem discipulorum prius vulgi sententiam inquirit, ne apostolorum fides firmata videatur vulgari opinione, sed veritatis agnitione.
marg.|  Merito turbe nominantur que diversas de Domino ferunt sententias, quorum sermo et sensus instabilis est et vagus a quibus suos distinguens ait   : Vos autem quem me esse dicitis ?
Numérotation du verset Lc. 9,19 
At illi responderunt et dixerunt : Iohannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia propheta unus de prioribus surrexit.
marg.|  IOHANNEM  BAPTISTAM. Opinio de Iohanne ideo forte erat, quia in utero matris positus, Domini presentiam sentiebat. De Elia, quia raptus est in celum et venturus creditur. De Ieremia, quia in matris utero sanctificatus est.

Cf. 4Rg. (2Rg.) 2, 6-14.
Ier. 1, 5.
Numérotation du verset Lc. 9,20 
Dixit10  illis : Vos autem quem me esse dicitis ?
interl.|  non populi sententiam expectat sed suam promit
marg.|  VOS  AUTEM. Qui tractat debet audientium considerare personas ne prius irrideatur quam audiatur.

10  Dixit Rusch ] + autem Li448 Li448 @ Weber
Respondens Simon Petrus dixit :
interl.|  unus pro omnibus
Christum Dei.
marg.|  CHRISTUM  DEI etc. Complexus est omnia qui et naturam et nomen expressit. In nomine enim Christi et divinitatis et incarnationis est expressio et fides passionis. Hereticus etsi nomen Christi non negat, Christum tamen negat qui non omnia que Christi sunt confitetur.
Numérotation du verset Lc. 9,21 
At ille increpans eos11  precepit ne cui dicerent hec12 
marg.|  PRECEPIT  NE. Iubet tacere discipulos ut fallat principem mundi, et ut declinet iactantiam doceat humilitatem. Simul ne adhuc rudes et imperfecti discipuli maioris predicationis mole opprimerentur. Completo autem passionis sacramento, opportunius dicitur apostolis : « Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ». Tunc non prodesset eum publice predicari Dei filium quem mox erant visuri flagellatum et crucifixum. Prohibentur ergo eum evangelizare dei filium ut evangelizarent postea crucifixum.

Mt. 28, 19.

11  eos Li448 Li448 @ Rusch ] illos Weber 12  hec Li448 Li448 @ Rusch ] hoc Weber
Numérotation du verset Lc. 9,22 
dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et13  scribis et occidi et tertia die resurgere.

13  et Li448 Li448 @ Rusch Weber ] om. Li448 *
Numérotation du verset Lc. 9,23 
Dicebat autem ad omnes :
interl.|  non tantum sua sed etiam ipsum secundum quod fuerat homo vetus
marg.|  DICEBAT  AUTEM. Que ad fidem dominice nativitatis vel passionis pertinent solis seorsum discipulis aperuit, sed hec ad omnes.
Si quis vult post me venire abneget semetipsum14 
marg.|  ABNEGET  SEMETIPSUM etc. Nisi quis a seipso deficiat, ad eum qui super se est non appropinquat et novitatem ad quam vocatur non apprehendit, nisi mactet vetustatem in qua natus fuit et cum cessat a vitiis exquirat etiam virtutes. Unde subiuugitur :   Et tollat crucem suam etc.

14  semetipsum Li448 @ Rusch ] se ipsum Li448 Weber
et tollat crucem suam quotidie et sequatur me.
marg.|  ET  TOLLAT  CRUCEM etc. Crux tollitur quando per abstinentiam corpus afficitur vel per compassionem proximi affligitur animus. Quod etiam aliqui philosophi fecerunt. Et sequatur me, hoc solus Christianus.
Numérotation du verset Lc. 9,24 
Qui enim voluerit animam suam salvam facere
interl.|  qui tempore persecutionis vult presentem vitam custodire
perdet
interl.|  in futuro
eam15  .
interl.|  vitam eternam

15  eam Rusch ] illam Li448 Li448 @ Weber
qui perdiderit animam suam
interl.|  vitam presentem
propter me salvam faciet illam.
Numérotation du verset Lc. 9,25 
Quid enim proficit homini si lucretur universum mundum se autem ipsum16  perdat et detrimentum sui faciat ?
marg.|  QUID  ENIM  PROFICIT. Quia aliquando temporalia despicimus, sed humana verecundia prepediti, rectitudinem quam habemus in mente non audemus voce exprimere, congruum medicamentum subiungit :   qui erubuerit . Persecutionis tempore poterant erubescere {t. 4 : Erfurt, f. 1007vb ; facsim., p. 174b} [Rusch, f. 1007vb ] fideles substantiis nudari, honoribus deici, verberibus affligi. Pacis tempore sepe veremur a proximis despici, iniurias verborum pati, prius satisfacere illis quibus fuimus irati. Habet ergo Christianus etiam in pace ubi in confessione Christi veraciter possit probari, scilicet si imitatur humilitatem sui capitis.

16  autem ipsum Rusch Weber ] inv Li448
Numérotation du verset Lc. 9,26 
Nam qui me erubuerit et meos sermones17 
interl.|  id est erubescibilia de me confiteri voluerit
marg.|  NAM  QUI  ME  ERUBUERIT. Sicut persecutionis tempore ponenda est anima, ita in pace frangenda sunt desideria terrena, ut quanto videtur homo securior tanto sit ad sui custodiam sollicitior.

17  meos sermones Li448 @ Rusch Weber ] inv Li448
hunc Filius hominis erubescet
interl.|  abiciet
marg.|  HUNC  FILIUS  HOMINIS. Non sufficit ad probationem fidei vox professionis quam defendit a verecundia professio generalitatis.
cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum.
Numérotation du verset Lc. 9,27 
Dico autem vobis vere sunt hic aliqui18  stantes
marg.|  ALIQUI  STANTES. Qui stat cum Christo non gustat mortem, quia nec tenuem mortis eterne sensum habebit, qui Christi consortia meruerit cui nec in morte interrumpitur ordo vivendi.

18  hic aliqui Li448 @ Rusch ] inv Li448 Weber
ex vobis19  qui non gustabunt mortem
interl.|  temporaliter

19  ex vobis Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
donec videant regnum Dei.
interl.|  glorificationem corporis in transfiguratione
interl.|  imaginariam representationem future beatitudinis
marg.|  DONEC  VIDEANT  REGNUM. Quia arduum erat animam periculis corpus morti offerre, sustentat infirmitatem humane mentis remuneratione presentium, ne frangatur desperatione vel tedio. Visa enim eterna gloria, etsi in transitu et ad breve momentum. Fortiores tamen contra mundi adversa redduntur. Promittit itaque futuram gloriam in transitu videndam in terra, ut certius in celo speretur eterna. Vel promittit aliquos de discipulis visuros dilatationem Ecclesie antequam per mortem recedant de mundo, ut in presenti contra mundi gloriam erecti certius credantur in celo regnaturi.
Numérotation du verset Lc. 9,28 
Factum est autem post hec verba fere dies octo
interl.|  ut tribus idoneis testibus totus mundus crederet
marg.|  POST  DIES  OCTO. Alii qui sex dies tantum numerant, post sex etates seculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur et ultimum quo promissio impletur connumerat octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit et post septimam sabbati qua in sepulcro quievit octava die resurrexit, sic nos post sex seculi etates quibus pro Domino patimur et laboramus et post septimam quietis animarum que interim in alia vita geritur, octava etate resurgemus.
et assumpsit Petrum
interl.|  qui claves celorum accepit
marg.|  ASSUMPSIT  PETRUM. Tres tantum ducit, quia"Multi vocati pauci electi" et qui fidem Trinitatis inviolatam servant eterna merentur visione letari.
marg.|  Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse ceteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, caritatem. Vel per Petrum prepositi sive coniugati, per Iacobum penitentes vel actuales, per Iohannem virgines vel theorici.

Mt. 20, 16.
et Iohannem
interl.|  cui mater committitur
et Iacobum20 
interl.|  qui primus solium sacerdotale ascendit

20  et Iacobum et Iohannem Rusch Weber ] inv. Li448 Li448 @
et ascendit in montem ut oraret.
marg.|  ASCENDIT  IN  MONTEM. In montem oraturus ascendit, ut innuat, quia qui resurrectionnem expectant, mentem in excelsis elevare et continuis precibus debent insistere.
marg.|  Pro possibilitate cuiusque minuitur verbum, aut crescit et nisi altioris prudentie cacumen ascendas non tibi apparet sapientia, non apparet mysteriorum cognitio, non apparet quanta sit gloria, quanta sit spes in Dei verbo, sed apparet sermo natus ex virgine litterarum opertus involutionibus. Sed ascende, crede natum de virgine, natum de spiritu, triumphantem in cruce, mortuos suscitantem, iam perfecta est verbi facies altera .
Numérotation du verset Lc. 9,29 
Et facta21  est dum oraret species vultus eius altera
interl.|  sicut sol
marg.|  ET  FACTA  EST. Transfiguratus non substantiam vere carnis amisit, sed gloriam vel sue vel nostre resurrectionis ostendit qui qualis tunc apostolis, talis post iudicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso iudicio et bonis et malis in forma servi apparebit, ut videant in quem pupugerunt.

21  facta Li448 Li448 @ Rusch ] factum Weber
marg.|  ET  VESTITUS  EIUS etc. Vestes Domini sancti sunt qui Christum induerunt que vestis Domino in terris consistente despicabilis et aliorum similis visa est, sed Domino montem ascendente fulget, quia « nondum apparuit quid erimus sed tandem similes ei erimus quando videbimus eum sicuti est ». Vel vestimenta : Verbi sermones sunt Scripturarum et quedam indumenta divini intellectus, quia sicut illis apostolis {t. 4 : Erfurt, f. 1008ra ; facsim., p. 175a} [Rusch, f. 1008ra ] in altera specie apparuit ipse et vestis eius refulsit, ita et oculis mentis tue iam divinarum sensus albescit lectionum.

1Io. 3, 2.

22  et fulgens Rusch ] refulgens Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 9,30 
Et ecce duo viri loquebantur cum illo.
marg.|  ECCE  DUO  VIRI. Notandum est non corpora vel animas Elie vel Moysi apparuisse, sed ex aliqua subiecta creatura illa corpora formata fuisse. Potest etiam credi angelico ministerio illud factum esse, ut angeli eorum personas assumerent.
marg.|  Mortuus et vivus apparent ut significent Christum moriturum et post victurum et ut vivamus Christo et moriamur mundo. Etiam apostolis dat signum de celo, ut fides eorum augeatur, sed scribis temptantibus dare noluit, ut indurarentur.
Erant autem Moyses et Elias
marg.|  ERANT  AUTEM  MOYSES. Per Moysen infernales, per Eliam celestes, per apostolos terrestres ad iudicium venturi significantur.
Numérotation du verset Lc. 9,31 
visi23  in maiestate et dicebant excessum
marg.|  DICEBANT  EXCESSUM. Moyses id est legistator et Elias prophetarum eximius apparent cum verbo ut ostendant ipsum esse qui locutus est in lege et prophetis et quem lex et prophete promiserunt qui non in infimis, sed in monte visi sunt, quia soli mente excelsi maiestatem Scripture que in Domino impleta est perspiciunt. Dicebant excessum eius quem completurus erat in Hierusalem, quia lex et prophete quoscumque in cacumine fidei inveniunt, dispensationis sue mysterium docent.
marg.|  Per Moysen mortuum signantur sancti qui ab initio mundi usque ad diem iudicii defuncti, in ipso iudicio sunt resuscitandi. per Eliam viventem qui vivi invenientur qui in maiestate videntur, quia cum Christo regnabunt gloriosi qui excessum eius dicunt, quia tunc sancti misericordiam Domini laudabunt, qui pro salute eorum dignatus est mori.
marg.|  Tres testes habemus de terra, tres de celo : Moysen et Eliam et ipsum Patrem. Septimus in medio eorum est Dei filius, cum soleat sufficere testimonium trium et hic est testimonium plurimorum.

23  visi Li448 @ Rusch Weber ] nisi Li448
eius quem completurus erat in Hierusalem.
Numérotation du verset Lc. 9,32 
Petrus vero24  et qui cum illo erant gravati erant somno et evigilantes25  viderunt maiestatem eius
interl.|  nemo nisi vigilans videt gloriam Dei
marg.|  GRAVATI  ERANT  SOMNO. Somno gravantur, quia splendore incomprehensibilis deitatis premitur sensus humani corporis. Vel somno gravantur ut resurrectionis gloriam post corporis quietem viderent et sancti eo verius maiestatem Domini videbunt, quo carnis sue in qua mortem vicerant immortalitate gaudebunt. Tunc Moysen et Eliam speculabuntur in gloria, quia melius intelligent quomodo « unum iota aut unus apex non preteribit a lege » et quomodo Dominus legem et prophetas non solverit sed adimpleverit.

Mt. 5, 18.

24  vero Li448 (f. 84va) Rusch Weber ] autem Li448 (f. 83va)25  evigilantes Rusch Weber ] vigilantes Li448 Li448 @
et duos viros qui stabant cum illo.
Numérotation du verset Lc. 9,33 
Et factum est dum26  discederent ab illo ait Petrus ad Iesum : Preceptor, bonum est nos hic esse
interl.|  unde Apostolus : « Cupio dissolvi et esse cum Christo »
marg.|  BONUM  EST. Qui ad montana conscenderat non vult ad terrena descendere, sed semper in sublimi perseverare et est Petrus in persona ingredientium regnum Dei : Bonum est nos hic esse. Bonum est in regno Dei esse, quasi : nos soli hac luce fruemur, non Iudei invidi. Tria tabernacula id est verba, cogitationes, opera.

 sententia ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.

26  dum Li448 @ Rusch ] cum Li448 Weber
et faciamus hic27  tria tabernacula, unum tibi et unum Moysi et unum Elie
marg.|  UNUM  MOYSI. Quomodo noscunt quos antea non viderunt ? Per maiestatem super eos venientem, sicut in futura resurrectione unusquisque alterum cognoscet et desiderata in altero alter per caritatem intelliget.

27  hic Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
nesciens quid diceret.
marg.|  NESCIENS  QUID. Etsi Petrus ex humana infirmitate nescit quid dicat, insiti tamen dat ardoris indicium, dum eos quos videre delectabat etiam officio sistere querit. Errabat, quia in terra et in hac mortali carne sibi et coapostolis suis dari cupiebat regnum, quod in celis et carne mortali expoliatis est promissum. Sic errat qui tria tabernacula legi et prophetis et evangelio facere desiderat, cum hec ab invicem non discrepent, non tria hec unum habentia tabernaculum, id est Ecclesiam Dei.
Numérotation du verset Lc. 9,34 
Hec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos
interl.|  quia maiori luci suffudit
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1008rb ; facsim., p. 175b} [Rusch, f. 1008rb ] FACTA  EST  NUBES. Etsi Petrus ex infirmitate ignorat, placet tamen obsequii devotio. Unde et nubes obumbrat divini Spiritus est ista obumbratio que non caligat affectibus hominem, sed revelat occulta cuius profectus ostenditur audita voce dicentis :   Hic est Filius .
marg.|  Quia materiale quesivit tabernaculum nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos.
et timuerunt intrantibus illis in nubem.
marg.|  ET  TIMUERUNT. Timent, quia humana fragilitas conspectum maioris glorie ferre non sustinet et quanto quis ampliora quesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si mensuram suam ignoraverit.
Numérotation du verset Lc. 9,35 
Et facta est vox28  de nube dicens : Hic est Filius{t. 4 : Erfurt, f. 1008rb ; facsim., p. 175b} [Rusch, f. 1008rb ] meus dilectus29  ipsum audite.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1008rb ; facsim., p. 175b} [Rusch, f. 1008rb ] FACTA  EST  VOX. Vox Patris Petrum sublato terrore docet veritatem. Et nota quod sicut Domino baptizato sic et transfigurato mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam quam in baptismate confitemur in resurrectione videbimus. Spiritus in columba, hic in nube lucida, quia qui nunc simplici corde fidem servat, tunc aperta luce visionis contemplabitur quod credidit, ipsaque qua illustrabitur, gratia protegetur.

28  facta est - vox Rusch ] inv. Li448 Weber | facta est] om. Li448 @29  dilectus Li448 Li448 @ Rusch ] electus Weber
Numérotation du verset Lc. 9,36 
Et dum fieret vox inventus est Iesus solus
marg.|  INVENTUS  EST  IESUS. Non Elias, non Moyses, sed quem solum videtis, huic figendum est tabernaculum in corde. Recedunt ergo illi ubi Dominus cepit designari, ne ad servos vox Patris missa putetur. Typice : Ablata nube, evanescentibus Moyse et Elia,   solus cernitur quia legis et prophetarum umbra discedente, verum lumen coruscante evangelii gratia reperitur.
marg.|  Tres in principio videntur : unus in fine, quia in fide perfecte unum sunt. Omnes enim in corpore Christi unum sumus. Vel fortasse quia lex et prophete ex verbo. Que autem ex verbo ceperunt in verbo desinunt : « Finis enim legis est Christus ad iustitiam omni credenti ».

Rm. 10, 4.
et ipsi tacuerunt
marg.|  ET  IPSI  TACUERUNT. Domino iubente tacent « donec filius hominis a mortuis resurgat », ne incredibile sit pro rei magnitudine et post tantam gloriam apud rudes sequens crux scandalum faciat.

Mt. 17, 9.
et nemini dixerunt in illis diebus30  quicquam ex his que viderant.

30  illis diebus Li448 @ Rusch Weber ] inv Li448
Numérotation du verset Lc. 9,37 
Factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte
marg.|  FACTUM  EST  AUTEM etc. Pro qualitate meritorum quotidie Dominus aliis ascendit, dum perfectos quorum conversatio in celis est sublimius extollendo glorificat et de eternis instruit et docet que a turba non audiri valeant. Aliis descendit, dum terrenos et incipientes confortat, et docet, et castigat.
occurrit illi turba multa.
marg.|  OCCURRIT  ILLI  TURBA. In monte orat, docet, maiestatem suam demonstrat, Patris vocem apostolis aperit, descendens a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur infidelitatis peccata exprobrat, malos spiritus expellit.
Numérotation du verset Lc. 9,38 
Et ecce vir de turba exclamavit dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi.
Numérotation du verset Lc. 9,39 
Et ecce spiritus apprehendit illum31  et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
marg.|  ET  ECCE  SPIRITUS. Mattheus lunaticum, Marcus surdum et mutum describit. Significat autem illos qui ut luna mutantur, numquam in eodem statu manentes, sed per diversa vitia crescunt et decrescunt, qui nec fidem confitentur nec ipsius fidei audire volunt sermonem.

Cf. Mt. 17, 14.
Cf. Mc. 9, 16.

31  illum Rusch Weber ] eum Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 9,40 
et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt.
marg.|  ROGAVI  DISCIPULOS etc. Latenter discipulos accusat impossibilitatis, cum impossibilitas aliquando non ad curatorem, sed ad curandum referatur. Unde Dominus :"Fiat tibi secundum verbum tuum".

Cf. Mt. 8, 13 : « Et dixit Iesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora » ; Mt. 15, 28 : « Tunc respondens Iesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora ».
Numérotation du verset Lc. 9,41 
Respondens autem Iesus dixit : O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos ? Adduc huc filium tuum.
marg.|  USQUEQUO etc. Non est tedio affectus Dominus, nec iratus homini sed vitio. Sicut medicus quando videt egrotum contra sua precepta agentem increpat illum : cur artis sue faciat industriam perire se aliud iubente illo aliud perpetrante ? Et per istum unum Iudei arguuntur infidelitatis. Unde et additur :   Adduc huc filium tuum .
Numérotation du verset Lc. 9,42 
Et cum accederet elisit illum {t. 4 : Erfurt, f. 1008va ; facsim., p. 176a} [Rusch, f. 1008va ] demonium et dissipavit.
marg.|  ET  CUM  ACCEDERET. Dum puer ad Dominum accedit eliditur, quia conversi ad Dominum plerumque a demonio gravius pulsantur, ut vel ad vitia reducantur, {t. 4 : Erfurt, f. 1008va ; facsim., p. 176a} [Rusch, f. 1008va ] vel de sua expulsione diabolus se vindicet, sicut in principio nascentis Ecclesie multa et gravia opposuit certamina illis quos suo regno subtrahi videbat.
Numérotation du verset Lc. 9,43 
Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
marg.|  ET  INCREPAVIT. Non puer vim patiens, sed diabolus vim inferens increpatur, quia qui peccantem vult sanare, vitium debet arguere et depellere sed hominem amando refovere donec sanatum spiritalibus reddat patribus Ecclesie.
Numérotation du verset Lc. 9,44 
Stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus que faciebat Iesus32  dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos.
marg.|  PONITE  VOS. Vos qui meo discipulatui adheretis quibus arcana mea manifestius aperui, pretiosi sanguinis quo mundus redimendus est eventum mente recondite, dum ceteri mirantur tanta facta divine altitudinis.

32  Iesus Rusch ] om. Li448 Li448 @ Weber
Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
marg.|  FUTURUM  EST  UT. Inter magnalia potentie divine sepius replicat abiecta passionis humane, ne subito veniens terreat, sed levius feratur precogitata.
Numérotation du verset Lc. 9,45 
At illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant eum interrogare33  de hoc verbo.
marg.|  AT  ILLI  IGNORABANT. Hec ignorantia non tam de tarditate quam de amore nascitur, quia adhuc carnales et mysterii crucis ignari quem Deum cognoverunt, moriturum credere nequeunt, sed sicut per figuras loquentem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur, figuraliter aliud significare putabant.

33  eum interrogare Rusch ] inv. Li448 Li448 @ Weber
Numérotation du verset Lc. 9,46 
Intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset34  .
marg.|  INTRAVIT  AUTEM  COGITATIO etc. Quia viderant Petrum et Iacobum et Iohannem in montem seorsum ductos, secretumque aliquod eis esse traditum, sed et Petro superius claves regni celorum esse promissas, Ecclesiamque super eum esse edificandam rati sunt. Vel istos tres ceteris, vel omnibus apostolis Petrum esse prelatum. Vel quia in tributi solutione Petrum ipsi Domino parificatum viderant, ipsum ceteris preferendum arbitrabantur. Sed sciendum est istam questionem et ante tributum et post tributum35  solutum esse factam.

Cf. Mt. 16, 18.

34  maior esset Li448 @ Rusch Weber ] inv Li448
35  tributum] tribitum cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lc. 9,47 
At Iesus videns cogitationes cordis illorum
interl.|  intelligens causas errorum vult desiderium glorie humilitatis contentione sanare
apprehendens puerum statuit eum secus36  se

36  secus Li448 @ Rusch Weber ] penes Li448
Numérotation du verset Lc. 9,48 
et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum
marg.|  pauperem
marg.|  QUICUMQUE  SUSCEPERIT. etc. Vel simpliciter : pauperes Christi ab his qui volunt esse maiores, pro eius docet esse honore suscipiendos. Vel parvulos malitia docet esse, ut puerilis innocentie simplicitatem conservent, ut formam virtutis quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi sequantur ex industria.
in nomine meo me recipit,
interl.|  non solum secundum quod homo extra videor sed etiam secundum deitatem qua sum Patri equalis
marg.|  ME  RECIPIT etc. Qui imitatorem Christi recipit Christum recipit, et qui imaginem Dei recipit Deum recipit.
et quicumque me recipit recipit eum qui me misit.
interl.|  quia idem sum cum illo
Nam qui minor est inter vos omnes37  hic maior est.

37  vos omnes Li448 @ Rusch ] inv Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 9,49 
Respondens autem Iohannes {t. 4 : Erfurt, f. 1008vb ; facsim., p. 176b} [Rusch, f. 1008vb ] dixit : Preceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem demonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum.
marg.|  IOHANNES  DIXIT etc. Iohannes diligens Deum et a domino dilectus excludendum putat a beneficio qui non vtatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in hereticis vel in malis catholicis non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt et adversum nos non sunt, sed divisionem {t. 4 : Erfurt, f. 1008vb ; facsim., p. 176b} [Rusch, f. 1008vb ] paci veritatique contrariam qua adversum nos sunt et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.
Numérotation du verset Lc. 9,50 
Et ait ad illum Iesus : Nolite prohibere, qui enim non est adversum vos pro vobis est.
marg.|  NOLITE  PROHIBERE etc. Non reprehenditur Iohannes, quia amore faciebat sed docetur ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam, quia Dominus et si remunerat fortiores, non excludit infirmos.
Numérotation du verset Lc. 9,51 
Factum est autem dum38  complerentur
interl.|  imminente tempore quo pati debuerat

38  dum Li448 @ Rusch Weber ] cum Li448
dies assumptionis eius
interl.|  passionis
et ipse faciem suam firmavit39  ut iret Hierusalem40  .
interl.|  obstinata et imperterrita mente locum quo pati decreverat petit

39  Cf. Is. 50, 7.40  Hierusalem Rusch Weber ] in praem. Li448 Li448 @
Numérotation du verset Lc. 9,52 
Et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi.
interl.|  hospitium
Numérotation du verset Lc. 9,53 
Et non receperunt eum41  quia facies eius erat euntis Hierusalem.
interl.|  Samaritani quia conspiciunt eum ire Hierusalem non receperunt quia « non coutuntur Iudei Samaritanis »

Cf. Io. 4, 9.

41  eum Li448 @ Rusch Weber ] illum Li448
Numérotation du verset Lc. 9,54 
Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt : Domine, vis
marg.|  DOMINE  VIS etc. Beda VenerabilisBEDA. Apostoli adhuc rudes et modum vindicandi ignorantes, non ex amore correctionis aliorum vel finiende malitie in illis, sed ex odio vindictam desiderant. Hanc autem ignorantiam Dominus reprehendit. Postquam vero eos de vera proximi dilectione docuit, aliquando potestatem tribuit tales vindictas exercendi, sicut Petro in Ananiam et uxorem eius quorum mors viventibus utilem metum mortis incussit et in illis qui puniebantur peccatum quod augere poterant si viverent finivitaa  . Sed hoc raro in novo Testamento, ubi ex amore servitur, sepius vero in veteri Testamento ubi timore premebantur, talis potestas sanctis viris a Deo collata est.

aa  Cf ; Act. 5, 1-11.
dicimus ut ignis descendat de celo
marg.|  DICIMUS  UT  IGNIS etc. Ad sermonem istorum ignis de celo descenderet quia sunt « filii tonitruiab  .

ab  Cf. Mc. 3, 17 : « Et Iacobum Zebedaei,et Joannem fratrem Iacobi et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui ».
et consumat illos ?
marg.|  ET  CONSUMAT. In similitudine Elie qui et propria manu et igne divinitus impetrato, presbyteros Baal morte affecitac  . Et in hoc quod apostoli potestatem talis prophete sibi presumunt, ostenditur in ipsis fuisse meritum prophetarum.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Non peccant apostoli qui legem sequuntur quia sciebant et Phinees reputatum ad iustitiam qui sacrilegos interemerat et ad preces Elie ignem descendisse ut prophete vindicaretur iniuria. Sed vindicetur qui timet, vindictam non querit qui non timet.

ac  Cf. 3Rg. (1Rg.) 18, 40.
Numérotation du verset Lc. 9,55 
Et conversus increpavit illos et dixit : Nescitis cuius spiritus estis.
marg.|  NESCITIS  CUIUS etc. Cuius spiritu signati estis, cuius acta imitamini, nunc pie consulentes, sed in futuro iuste iudicantes.
Filius hominis non venit animas perdere sed salvare42  .
marg.|  FILIUS  HOMINIS. Perfecta virtus non habet studium ultionis, nec ulla est iracundia ubi est caritatis plenitudo.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Non semper in eos qui peccant est vindicandum, quia non numquam amplius prodest clementia tibi ad patientiam, lapso ad correctionem. Denique Samaritani citius crediderunt a quibus hoc loco ignis arcetur.

42  et dixit ... salvare Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 9,56 
Et abierunt in aliud castellum.
Numérotation du verset Lc. 9,57 
Factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum : Sequar {t. 4 : Erfurt, f. 1009ra ; facsim., p. 177a} [Rusch, f. 1009ra ] te quocumque ieris.
marg.|  DIXIT  QUIDAM etc. Beda VenerabilisBEDA. Iste signorum magnitudine motus vult sequi, ut ex miraculo operum quereret lucrum. Unde et a Domino repudiatur qui non obsequiorum speciem sed affectus querit puritatem. Dicit ergo tali fideli : quid me propter divitias et seculi lucra cupis sequi ? Ego tante sum paupertatis ut nec hospitiolum quidem habeam, nec meo utar tecto. Vel miraculis motus propter inanem iactantiam sequi voluit, quam significant aves et finxit obsequium discipuli que fictio per vulpem figura.
Numérotation du verset Lc. 9,58 
Et ait illi Iesus : Vulpes foveas habent et volucres celi nidos,
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1009ra ; facsim., p. 177a} [Rusch, f. 1009ra ] VULPES  FOVEAS etc. Beda VenerabilisBEDA. Vulpis animal fallax, insidiis intentum rapinas fraudis exercens, etiam inter ipsa hominum hospitia habitans in foveis. Ita hereticus domum fidei non habens alios in suam fraudem trahit et a fide seducit.
Filius autem hominis non habet ubi caput suum43  reclinet.
interl.|  in tuo humili pectore non habet divinitas ubi familiari mansione quiescat
marg.|  UBI  CAPUT  SUUM. Reclinatio capitis humilitatem Christi significat que in illo simulatore et superbo non habebat locum. Debet autem circumspectum esse fidei hospitium, ne dum infidelibus nostre domus interna reseramus in aliene perfidie casses improvida credulitate labamur.

43  suum Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 9,59 
Ait autem ad alterum : Sequere me.
marg.|  AIT  AUTEM. Attende Dominum non culpas aspernatum sed fraudes, quia qui repudiavit fraudulentum elegit innocentem, sed eum cuius patrem sciebat mortuum, illum patrem de quo diciturad   :"Obliviscere domum patris tui" etc.

ad  Cf. Ps. 44, 11 : « Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui ».
Ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire et44  sepelire patrem meum.
marg.|  DOMINE  PERMITTE etc. Quem miseratur Dominus imprudentem vocat qui discipulatum non respuit, dignus est in quo divinitas quiescit, sed prius pietate funeris expleta liberior sequi desiderat. Sed Dominus docet minora bona pro utilitate maiorum esse pretermittenda. Maius est enim animas mortuorum predicando suscitare, quam corpus mortui terra abscondere.

44  et Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 9,60 
Dixitque ei Iesus : Sine ut mortui
interl.|  non credentes
sepeliant
interl.|  hoc consortibus relinquitur
mortuos suos.
interl.|  id est qui de corpore sine fide exierunt
Tu autem vade et45  annuntia regnum Dei.
interl.|  hoc mandatur electis
marg.|  SINE  UT. Beda VenerabilisBEDA.  MYSTICE. Non revocatur ab officio patris filius, sed fidelis secernitur a communione perfidorum quorum guttur est sepulcrum patens qualis etiam hereticus erat quem supra vulpibus comparavit et avibus. Est enim propria iustorum sepultura de qua diciturae   : « Hec enim mittens hoc unguentum in corpore meum ad sepeliendum me fecit ». Et ideo qui bona in se fide sepelit Christum ut cum eo resurgat, diaboli perfidias in se sepelire non debet.

ae  Mt. 26, 12.

45  et Li448 Li448 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 9,61 
Et ait alter : Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt.
marg.|  RENUNTIARE etc. Si discipulus Deum secuturus arguitur quod renuntiare domui velit, quid fiet illis qui nulla utilitate sepe vilitant domos suorum quas dereliquerunt ?
Numérotation du verset Lc. 9,62 
Ait ad illum Iesus : Nemo mittens manum suam ad46  aratrum et aspiciens47  retro aptus est regno Dei.
marg.|  NEMO  MITTENS  MANUM etc. Manum ad aratrum mittit qui quasi quodam instrumento compunctionis, ligno et ferro dominice passionis duritiam sui cordis evertit et ad bonos fructus aperit. Qui si ad relicta vitia desiderio rapitur, a regno Dei cum uxore Loth excluditur.
marg.|  MORALITER. Omnis arans si retro respiciat aut inutilem aut tortuosum faciet sulcum, aut arantium boum suorum vestigia vulnerabit, ita et qui directo tramite ac spiritali vomere vitia mundana persulcans incedit ad regnum Dei. Si autem aspectum suum ad impia et vana convertit, biiugos48  suos,hoc est corpus atque animam, vulnerabit et optimi itineris periculosum nimis incurrit errorem.

46  ad Rusch ] in Li448 Li448 @ Weber 47  aspiciens Rusch Weber ] respiciens Li448 Li448 @
48  biiugos] biuigos Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_9)