initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. Iohannis evangelium**>

<58.1> Prologus in evangelium Iohannis

prol.|   {t. 4  : Erfurt, f. 1032ra  ; facsim., p. 223a} [Rusch, f. 1032ra  ] Hic est Iohannes evangelista, unus ex discipulis Domini qui virgo electus a Deo est, quem de nuptiis volentem nubere vocavit Deus. Cui virginitatis in hoc duplex testimonium in evangelio datur, quod et pre ceteris dilectus a Deo dicitur
interl.|  ecce unum
prol.|  et huic matrem suam pendens in cruce commendavit Dominus, ut virginem virgo servaret.
interl.|  hic aliud testimonium
prol.|  Denique manifestans in evangelio quod erat ipse incorruptibilis
interl.|  scilicet Iohannes vel Deus
prol.|  verbi opus inchoans, solus
interl.|  vel solis, scilicet Verbis : « Verbum caro factum »
prol.|  verbum carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur. Primum signum ponens quod in nuptiis fecit Dominus ostendens quod ipse
interl.|  Deus vel Iohannes
prol.|  erat
interl.|  scilicet invitatus de vino nuptiarum in vinum novum quo inebriatur de calice preclaro Domino a se invitato
prol.|  ut legentibus demonstraret quod, ubi Dominus invitatus est, deficere nuptiarum vinum
interl.|  lex coniugii
marg.|   NUPTIARUM VINUM etc. Vinum aliud est nuptiale, aliud spiritale. Nuptiale vinum ad litteram possumus dicere quod de aqua substitutum est. Spiritualiter per vinum quod defecit in nuptiis possumus legem coniugii intelligere que ante adventum Christi fere ab omnibus custodiebatur quia tunc dicebatur : « Crescite et multiplicamini » et steriles que non pariebant magno opprobrio custodiebantur. Sed veniente Christo iam in quibusdam cepit vinum illud deficere et aliud vinum scilicet virginitatis crescere sicut in Maria, Iohanne, Stephano et in pluribus aliis. Ideo autem dicitur vinum coniugale ipsa lex coniugii quia sicut vinum inebriat hominem et a statu sue mentis alienat sic lex coniugii alienat hominem ab his que Dei sunt et sollicitum eum facit circa mundanas res quibus se et coniugem et prolem nutrire querat. Castitas vero dicitur vinum spiritale, quia quod istud facit seculo illud facit Deo, quia facit post ponere mundana et celestibus inhiare. Et ideo posuit hoc ut demonstraret quod ubi Dominus est invitatus, id est in mentibus illorum ad quos invitatus venit vinum nuptiarum, id est veteris consuetudinis debet deficere et veteribus immutatis, id est dimissis omnia appareant nova que a Christo novo homine constituuntur.

Gn. 1, 28.
prol.|  debeat ut et veteribus immutatis nova omnia que a Christo instituuntur appareant.

Repertorium biblicum 00624.
interl.|  id est virginitas appareat
prol.|  Hoc autem evangelium scripsit in Asia, posteaquam in Pathmos insula Apocalypsim scripserat, ut, cui in principio canonis incorruptibile principium prenotatur in Genesi, ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicente Christo : « Ego sum alpha et omega ». Et hic est Iohannes qui,

Apc. 22, 13.
marg.|   ET HIC IOHANNES . Iohannes interpretatur ‘gratia Dei’ sive ‘in quo est gratia’ vel ‘cui donatum est’. Cui autem theologorum donatum est ita abscondita summi boni mysteria penetrare et sic humanis mentibus intimare ?

Codd. : Rusch Re201 | mysteria p.] inv. Re201
prol.|  sciens supervenisse diem recessus sui, convocatis discipulis suis in Epheso, per multa signorum experimenta promens Christum, descendens in defossum sepulture sue locum, facta oratione, positus est ad patres suos
interl.|  angelos
prol.|  tam extraneus a dolore mortis quam a corruptione carnis invenitur alienus. Tamen post omnes evangelium scripsit et hoc virgini debebatur. Quorum tamen vel scriptorum {t. 4 : Erfurt, f. 1032rb ; facsim., p. 223b} [Rusch, f. 1032rb ] temporis dispositio vel librorum ordinatio ideo a nobis per singula non exponitur
interl.|  per singula
prol.|  ut sciendi desiderio collato
interl.|  vel ut nescientibus desiderium esse videtur
prol.|  et querentibus fructus laboris et Deo magisterii doctrina servetur.
servetur] + Explicit prologus. Incipit evangelium secundum Iohannem ΩJ




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_)