initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. Iohannis evangelium**>

Capitulum 1

Numérotation du verset Io. 1,1 
In principio
interl.| interl.| in Patre qui principium sine principio est. Vel in principio omnium creaturarum vel temporum, id est cum inciperent omnes creature vel tempora iam erat Verbum. Vel quia ab ipso habent omnia principium existendi||
interl.| interl.| non in Maria incepit ut quidam volebant||
interl.| interl.| ut idem in substantia etsi alius in persona quod quidam negabant||
interl.| interl.| nota consubstantialitatis||
Verbum
interl.| interl.| Filius qui est principium de principio||
marg.| marg.| IN PRINCIPIO  ERAT  VERBUM etc. Contra eos qui propter temporalem Christi nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit de eternitate Verbi dicens :  In principio erat Verbum. ‘Verbum’ dicitur vel quod profertur et transit, ut quando dicitur Deus vel aliquid huiusmodi, vel cogitatio seu conceptio mentis que ex mente nata cum ipsa mente permanet ut quando cogitas vel divinam substantiam vel aliam rem. Hac similitudine ratio et sapientia Dei que ex Deo nata omnia comprehendit ‘Verbum’ dicitur. Hoc dicitur esse  in principio, contra eos qui - quia ex tempore dicitur nasci ex virgine dicunt - non semper fuisse.  In principio, id est Patre qui est principium non de principio, ipse cum eo est principium de principio. In quo solum notatur eternitas Verbi qua omnia precedit. Sed quia alii dicebant quod idem Deus aliquando est Pater, aliquando Filius, ut alter notetur in persona subdit :  Et Verbum erat apud Deum ut alius apud alium. Sed quia alii concederent et semper alium fuisse sed non Deum esse subdit :  Et Deus erat Verbum. Sed quia iterum alii etiam Deum concederent sed factum Deum ut ex hominibus fiunt dii contra eos addit :  hoc, id est Verbum,  erat apud Deum.  In principio, id est ante omnia natus ex Deo in quo et coomnipotens et consubstantialis et coeternus indicatur. Postquam autem dixit de natura Filii, de operatione ipsius supponit.  Omnia per ipsum facta sunt.  Omnia, id est quicquid est sive in substantia sive in aliqua naturali proprietate. Ecce auctor bonorum.  Et sine ipso factum est nihil, quia non ab eo est quod non est naturaliter sed quod est perversio nature ut malum sive idolum. Ecce non est auctor malorum. Sed ne quia ista facta sunt mutabilia ipsa voluntas et ratio et sapientia Dei videretur esse mutabilis addit :  quod factum est in tempore et est mutabile. Erat vivens et permanens in ipso ut arca facta in opere mutatur et periit, arca in mente artificis permanet ita ut ex ea alia et alia fieri possit, illa prius facta pereunte. Et ita constat quod creatura non est coeterna creatori, sed ars et ratio et sapientia ex qua fit est coeterna Deo. Dicto que sit natura Verbi que etiam eius operatio supponit, quid faciat humane rationali creature. E t hec vita, id est sapientia Dei in qua vivunt omnia erat lux quantum in se est et {t. 4 : Erfurt, f. 1032va ; facsim., p. 224a} [Rusch, f. 1032va ] si iniqui non sentiunt.  Lux, id est illuminatio hominum non peccatorum vel aliarum rerum. Et hec quidem lux lucet quantum in se est in tenebrosis, sicut sol super cecum et tamen illi mali ut ceci non sentiunt solem. Si enim comprehenderent tenebre non essent. Ut autem et ipse tenebre possent comprehendere promissus est homo in testimonium huius lucis :  Et ipsa lux, id est Verbum factum est caro quasi mutatur in lac propter parvulos. In forma enim deitatis non posset nosci a parvulis.||
marg.| marg.| Alii evangeliste describunt Christum natum ex tempore. Iohannes affirmat eum fuisse in Patre, ut in principio. Non fuit ante Pater quam Filius. Ecce Filius alia persona a Patre, una substantia cum Patre.||
marg.| marg.|  ERAT . Sum : verbum substantivum duplicem habet significationem. Aliquando enim temporales motus secundum analogiam aliorum verborum declarat, aliquando substantiam uniuscuiusque rei de qua predicatur non ullo temporali motu designat. Ideo et substantivum vocatur. Tale est quod dicitur :  In principio erat Verbum, quasi in Patre subsistit Filius. Non enim pro tempore sed pro substantia ponitur erat.||
marg.| marg.| Quare ponitur erat substantivum verbum ? Ut intelligas omnia tempora prevenisse coeternum Patri Verbum.||
marg.| marg.| Verbum. Vel quia per eum Pater mundo innotuit, vel quia ipsum dicendo, id est generando Deus Pater omnia creavit, ‘Verbum’ dicitur.||

Cf. 1Cor. 3, 1-2 : « Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis ».
quantum] queunt To129
et Verbum
interl.| interl.| Filius||
interl.| interl.| Verbum non prolatum, sed semper apud eum manens, scilicet sapientia qua vel de creandis omnia sciebat vel de se||
marg.| marg.| ET VERBUM  ERAT . Alii subito inter homines apparuisse, Iohannes dicit apud Deum semper fuisse. Alii verum hominem, Iohannes verum Deum asserit dicens :  Deus erat Verbum. Alii hominem inter homines conversatum, Iohannes apud Deum manentem dicit : H oc erat in principio apud Deum. Alii dicunt miracula que fecit homo in mundo, Iohannes per ipsum omnia facta testatur :  Omnia per ipsum facta sunt. Ecce auctor bonorum : S ine ipso factum est nihil. Non est auctor malorum.||
erat apud Deum
interl.| interl.| ut alia persona, non tamen alia substantia||
et Deus erat Verbum.
interl.| interl.| ipse Filius erat Deus||
interl.| interl.| ne dicatur esse cum Deo et non Deus||
Numérotation du verset Io. 1,2 
Hoc erat in principio
interl.| interl.| hoc idem Verbum non est novus Deus, sed erat apud Deum in principio, id est in Patre existens principium omnium cum Patre||
apud Deum.
interl.| interl.| ita erat unum cum Patre ut omnium principium creaturarum sua preiret essentia||
Numérotation du verset Io. 1,3 
Omnia per ipsum facta sunt
interl.| interl.| id est omnis creatura visibilis et invisibilis, omnis forma, omnis compago, omnis concordia partium||
marg.| marg.|  OMNIA  PER  IPSUM . Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non est creatura per quem omnis creatura facta est. Malum non est factum per ipsum nec ipsum idolum, quia nihil sunt, nulla sua natura subsistunt. Tamen quidquid mente concipitur dicitur esse. Hoc modo peccatum potest esse.||
marg.| marg.| Ea que sunt Per ipsum facta sunt. Illa autem sunt que a natura propria non recedunt, id est que concordant cuncti potentie divinitatis.||
et sine ipso
marg.| marg.| ET SINE  IPSO . Origenes ita distinguit : ‘Et sine ipso factum est nihil quod factum est’. Ordo : Nihil quod factum est, factum est sine ipso.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quod factum est erat vita in ipso’.||
marg.| marg.| Iohannes Chrysostomus IOHANNES CHRYSOSTOMUS. ‘Et sine ipso factum est nihil quod factum est’.||
marg.| marg.|  HILARIUS. ‘Sine ipso factum est nihil quod factum est in ipso’.||
factum est nihil.
interl.| interl.| nulla res subsistens sine ipso est facta||
Quod
interl.| interl.| et omne||
factum est
interl.| interl.| in tempore||
marg.| marg.| quod factum est etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si audis mutabilem creaturam per Filium factam, non tamen credas mutabilem eius voluntatem, quia non subito aliquid voluit facere, sed omnia ab eterno fecit. Quod factum est tempore transit, quod in sapientia immutabili est transire non potest. Faber enim arcam prius facit in mente post in opere. Quod in mente est vivit cum artifice, quod fit mutatur cum tempore.||
Numérotation du verset Io. 1,4 
in ipso vita erat
interl.| interl.| in spiritali factoris ratione semper vivit et vixit||
et vita
interl.| interl.| et hec vita, id est sapientia Dei||
erat lux hominum.
interl.| interl.| non aliarum rerum||
Numérotation du verset Io. 1,5 
Et lux in tenebris lucet et tenebre
interl.| interl.| tamen a tenebris non cernebatur||
eam non comprehenderunt.
interl.| interl.| ante incarnationem sicut nec cecus comprehendit lucem super se lucentem||
interl.| interl.| sed ut etiam tenebre comprehenderent| ||

Numérotation du verset Io. 1,6 
Fuit homo missus
interl.| interl.| precursor humanati Verbi| ||
marg.|
marg.| marg.| HOMO  MISSUS. Homo, non angelus - ut heretici volunt - missus a Deo. Ideo potuit dicere de Deo.|  ||

a Deo
interl.| interl.| non ab hominibus| ||

cui nomen
interl.| interl.| non ab homine impositum sed a Deo quasi substantialiter datum| ||

erat Iohannes.
interl.| interl.| id est gratia, qui totum a gratia habet et gratiam predicat| ||
interl.| interl.| cur missus ?| 10  ||

10  Codd. : Ox26, f. 3v  ; Rusch
qui] quia Md045v Ox26 Som281 a gratia - habet] inv. Ox26 Som281
Numérotation du verset Io. 1,7 
Hic venit in testimonium
marg.| interl.| Hic missus est,  hic venit in testimonium | 11  ||
interl.| interl.|+ sponte| 12  ||
interl.| interl.| agens libera voluntate| 13  ||

ut
interl.| interl.| quicumque contradiceret| 14  ||

testimonium perhiberet
interl.| interl.| cuius rei ?| 15  ||

de lumine
interl.| interl.| id est16  Christo nato| 17  ||
interl.| interl.| iam nomen Verbi mutavit in lumen|| 18  ||
interl.| interl.| quare ?| 19  ||

16  id est] om. Ox26
ut omnes crederent
interl.| interl.| lumen Christum esse| 20  ||

per illum.
interl.| interl.| testificantem quia Deum nemo vidit umquam ||
Numérotation du verset Io. 1,8 
Non erat ille lux
interl.| interl.| magnus quidem erat iste21  , non tamen ex se lucens. Sunt tamen sancti lux illuminata| 22  ||

21  erat iste Som281 Rusch] ille Ox26, iste Ox151
sed
interl.| interl.| missus erat| 23  ||

23  Codd. : Ox26, f. 3v  ; Rusch| erat] om. Ox26
ut testimonium perhiberet
interl.| interl.| de quo ?| 24  ||

de lumine.
Numérotation du verset Io. 1,9 
Erat
interl.| interl.| autem| 25  ||

lux
interl.| interl.| Christus||
vera
interl.| interl.| quia est non vera lux, scilicet que non est ex se, sed aliunde lucet||
marg.| marg.| Erat lux vera. Omnis homo dicitur illa natura in homine que ad imaginem et ad similitudinem26  Dei facta est. Alia omnia que sunt in homine inferiores partes hominis sunt et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet anima27  velut in quodam mundo superiori  vera lux lucet et in illum mundum venientes et per gratiam renascentes illuminat, quia28  quorum vita et conversatio in celis est, quasi in alio mundo sunt.| 29  ||

Cf. Gn. 1, 26 : « Et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos ».
Cf. Phil. 3, 20 : « Nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum ».

26  ad similitudinem] similiter Ox26 | 27  scilicet anima] superiori Ox26 | 28  quia] om. Ox26 |
que illuminat
interl.| interl.| non quod omnem, sed quia nullus sine illo illuminatur||
omnem hominem
interl.| interl.| ut etiam ipsum Iohannem||
interl.| interl.| id est qui a Deo recedens et cadens in mundum cecatus est alioquin non indigeret illuminari||

30  hunc ΩJ Li449@@ Li449@@£ Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Io. 1,10 
In mundo erat
interl.| interl.| et hec lux||
interl.| interl.| presentia deitatis non ut pars eius, sed ut factor omnibus creaturis infuses regens quas fecit||
et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit.
interl.| interl.| dilectores mundi quia omnem sensum et intellectum divina lux excedit||
interl.| interl.| Et mundus eum. Non quod creatura non cognoverit, sed homo qui in mundum mente amando descendit. Prius mundus ipsa creatura dicebatur. Omnis enim creatura suum creatorem recognoscit, homo vero minime.||
Numérotation du verset Io. 1,11 
In propria
interl.| interl.| in humanam naturam||
interl.| interl.| id est in mundum qui suus est||
venit
interl.| interl.| Christus per carnem||
et sui eum non receperunt.
interl.| interl.| id est quicumque homines, presertim Iudei quos omnibus pretulit||
interl.| interl.| eius cognati||
interl.| interl.| sui non quod nulli, quia aliqui sed rari et quoquot receperunt||
marg.| marg.| et sui eum. Ab initio mundi nullum tempus erat in quo receptores divini Verbi non essent. Unde addit :  Quotquot autem receperunt.||
Numérotation du verset Io. 1,12 
Quotquot autem
interl.| interl.| sive Iudei sive gentiles||
receperunt eum
interl.| interl.| per fidem||
dedit eis
interl.| interl.| per Spiritum sanctum non tantum reformari sed||
potestatem filios Dei fieri.
interl.| interl.| adoptivos||
interl.| interl.| ut sint fratres eius et coheredes per gratiam sicut et ipse Filius unigenitus per naturam ut iam non sit solus||
marg.| marg.| Filios Dei. Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant et quomodo hec generatio distat a carnali subdit :  Qui non ex sanguinibus.||
His
interl.| interl.| scilicet||
qui credunt
interl.| interl.| Deum esse et hominem||
in nomine eius
interl.| interl.| id est iure eius nominis||
interl.| interl.| id est Emmanuel quod interpretatur ‘nobiscum Deus’ ||

Cf. Mt. 1, 23 : « Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus ».
Numérotation du verset Io. 1,13 
qui non ex sanguinibus,
interl.| interl.| pluraliter ut significet maris et femine materiam||
interl.| interl.| sunt nati de materia patris et matris||
interl.| interl.| hic misera condicio apponitur||
neque ex voluntate carnis,
interl.| interl.| concupiscentia carnis, id est femine qua est caro Ade et regitur||
neque ex voluntate viri,
interl.| interl.| vir dicitur ‘spiritus qui regit’||
sed ex Deo
interl.| interl.| operante per baptismum||
nati sunt.
interl.| interl.| homines ex Deo et Deus ex homine||
Numérotation du verset Io. 1,14 
Et Verbum
interl.| interl.| id est Filius Dei||
marg.| marg.| Et Verbum. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo subdit : Deum nasci ex homine ex hac susceptore infirmitatis sanatur nostra infirmitas ut possimus filii Dei fieri et hoc est  et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum ? Si quod erat inferius in id quod superius est ascendit ? Nec mirum si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus.||
caro
interl.| interl.| homo||
factum est et habitavit in nobis.
interl.| interl.| habitus inventus ut homo||
interl.| interl.| et per hoc sanati||
interl.| interl.| nos quos eligit||
Et vidimus gloriam eius,
interl.| interl.| id est cognovimus Deum esse gloriosum||
interl.| interl.| maiestatem eius per humanitatem in qua docuit et miracula fecit in qua transfiguratus est, in qua surrexit||
interl.| interl.| vel altitudinem||
gloriam quasi unigeniti a Patre,
interl.| interl.| non ut cuiuslibet sancti||
plenum
interl.| interl.| vidimus illum hominem||
gratie
interl.| interl.| secundum humanitatem||
marg.| marg.| Plenum gratia 31  . Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis precedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante in omnes sanctos. Unde et mater eius non tamen dicitur ‘mater hominis’ sed et ‘mater Dei’. Nec mirum si dicitur homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo. Hec autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est et mox exhibitum, scilicet ut Deus sit in homine implens eum omni bono et per eum suos.||
31  sic Rusch
et veritatis.
interl.| interl.| secundum deitatem||
interl.| interl.| non solum ego dico sed etiam||
Numérotation du verset Io. 1,15 
Iohannes
interl.| interl.| Baptista||
testimonium perhibet
interl.| interl.| scilicet quod Verbum caro factum est, quia ipse premissus ei testatur idipsum, scilicet celsitudinem humanitatis et eternitatem divinitatis||
de ipso
interl.| interl.| scilicet Christo||
et clamat dicens :
interl.| interl.| aperte non obscure ut lex||
Hic
interl.| interl.| Verbum substantiale||
erat
interl.| interl.| ab eterno||
marg.| marg.| Hic erat. Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Sepe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et predicaret ad Iohannem solitus erat venire.||
quem dixi32   :
interl.| interl.| vobis querentibus an essem Christus||

32  dixi ΩJ Li449@ Li449 Rusch] + vobis Weber
interl.| interl.| id est mihi prepositus est etiam in humanitate et quod dixi iterum dico||
marg.| marg.| Qui post me etc. Qui post me natus, post me predicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod iam non esset natus quando hec dixit quia etiam baptizatus. Sed venturus in predicatione, in morte sed non in resurrectione.||

33  venturus est ΩJ Rusch Weber] venit Li449@ Li449
factus est,
interl.| interl.| cur ?||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1033ra ; facsim., p. 225a} [Rusch, f. 1033ra ] ante me factus est. Ex greco : coram me factus est, id est apparuit mihi quidem, scilicet quia prior me erat.||
quia prior me erat.
interl.| interl.| eternitate deitatis||
Numérotation du verset Io. 1,16 
Et de plenitudine eius nos omnes accepimus
interl.| interl.| quia illi Spiritus est datus non ad mensuram nobis ab eo secundum mesuram||
marg.| marg.| Et de plenitudine. Exposito testimonio precursoris, redit evangelista ad testimonium sue assertionis quasi :  Verbum caro factum est vidimus gloriam eius plenum gratie et veritate, et de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam ut ipsum credamus et veritatem qua illum intelligimus.||
marg.| marg.| ACCEPIMUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non solum gratiam que plane gratis datur non pro merito ut fidem que per dilectionem operatur ex qua iustus vivit, sed et pro ista gratiam, id est beatitudinem eternam que et ‘merces iustitie’ dicitur et etiam gratiam, quia meritum ex gratia.||
et gratiam
interl.| interl.| ut ipsum credamus et veritatem qua illum intelligamus||
pro gratia.
interl.| interl.| pro bono bonum||
marg.| marg.| GRATIAM  PRO  GRATIA. Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter que non est meriti, si postea cum illa operamur in bonis consuescimus et tunc datur gratia pro gratia priori.||
Numérotation du verset Io. 1,17 
Quia lex per Moysen data est,
interl.| interl.| vere ab eo accepimus, quia lex que mala non tollit sed ostendit et reos convincit, ut humilient se medico||
marg.| marg.| PER  MOYSEN. Per Moysen servum prenuntiatio, per Dominum Iesum salutis impletio.||
gratia34  * et veritas
interl.| interl.| qua sit salus homini ut erat promissa||

34  gratia Li449@ Li449 Weber] sed praem. Rusch, + autem ΩJ
per Iesum Christum
interl.| interl.| qui est Dominus liberans||
facta est.
interl.| interl.| que||
Numérotation du verset Io. 1,18 
Deum
interl.| interl.| nec Moyses||
interl.| interl.| hec gratia per Christum omnibus est data, scilicet videre Deum qui numquam visus est||
nemo vidit umquam.
interl.| interl.| nullus homo||
interl.| interl.| sed||
marg.| marg.| Deum nemo vidit etc., id est nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est. Unde dictum est Moysi : « Non videbit me homo et vivet », id est nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adiecit Deus Moysi : ‘Sta in foramine petre et cum pertransiero videbis posteriora mea’. Petra, id est ‘Christus’ ; foramen : ‘crucis patibulum’ ; pertransiero, id est transiero de mundo ad Patrem ; posteriora : ‘ortus eius, passio, resurrectio, ascensio’ per que credita ad eius beatitudinem et visionem pervenimus.||
marg.| marg.| Quod legitur Deum apparuisse hominibus, sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subiectam creaturam intelligendum est. Visiones enim prophetarum quadam spiritali creatura facte sunt quibus Deum vidisse perhibent.||

Ex. 33, 20.
Cf. Ex. 33, 21-23 « Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petre, et protegam dextera mea, donec transeam. Tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris ».
Unigenitus Filius35  qui est in sinu Patris
interl.| interl.| in secreto et eum novit||
marg.| marg.| Unigenitus Filius etc. Que sit summa gratie et veritatis breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis. Unde : « Hec est vita eterna ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum », que in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses ne dum per eum data sit gratia sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit : ‘Ostende mihi teipsum’, sed Filius qui est in secreto Patris narravit quia : « Nemo novit Patrem nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ». Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum et ad ipsam introducit.||

Io. 17, 3.
Cf. Ex. 33, 13 : « Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc » ; Ex. 33, 18 : « Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam ».
Mt. 11, 27.

35  Unigenitus Filius Ω Li449 Rusch Weber] Unigenitus Li449@, nisi Unigenitus Filius ΩJ* (nisi rubr. cancel.)
ipse
interl.| interl.| id est per manifestationem sue incarnationis Deum invisibilem demonstravit||
enarravit.
interl.| interl.| fidelibus||
Numérotation du verset Io. 1,19 
Et
interl.| interl.| iterum||
hoc
marg.| marg.| Et hoc. Et hec et cetera sequentia testimonia Iohannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum iam Iesus veniret invitare discipulos quos Iohannes suis testimoniis mittit ad eum.||
est testimonium
interl.| interl.| per Moysen non est gratia, nec per ipsum Iohannem et hoc est quod testatur se non esse Christum||
marg.| marg.| Testimonium. Contra hoc quod occultus Christus, occultus quia humilis, humilis ut possit sperni et occidi ut redimeret mundum.||
Iohannis
interl.| interl.| ut lucerne||
quando miserunt Iudei ab Hierosolymis
interl.| interl.| cum eius excellentia moverentur quia ausus est baptizare||
sacerdotes et Levitas
interl.| interl.| sapientes in lege||
ad eum36  ut interrogarent eum :
interl.| interl.| ut confessione ipsius Iohannis scirent quis esset||
interl.| interl.| quid ?||

36  eum ΩJ Rusch Weber] Iohannem Li449@ Li449
Tu qui es ?
marg.| marg.| Tu quis es ? Putabant Iudei Iohannem esse Christum qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimam future vindicte terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum propter prophetie {t. 4 : Erfurt, f. 1033rb ; facsim., p. 225b} [Rusch, f. 1033rb ] gratiam.||
Numérotation du verset Io. 1,20 
Et confessus est
interl.| interl.| ecce humilitas Iohannis qua nihil maius est cum posset credi Christus||
interl.| interl.| quod non est Christus||
et non negavit.
interl.| interl.| quod erat precursor||
Et confessus est :
interl.| interl.| quid ?||
marg.| marg.| confessus etc. Confessus est, ut postea dicit quod non erat Christus, non negavit quod erat, id est quod esset precursor, ut post interrogatus dicit :  Ego vox etc. Ordo verborum : et confessus est et non negavit quando miserunt.||
Quia non sum ego Christus.
Numérotation du verset Io. 1,21 
Et interrogaverunt eum :
interl.| interl.| remota priori opinione||
Quid ergo ?
interl.| interl.| scilicet es||
Elias es tu ? Et37  dixit : Non sum.
interl.| interl.| non sum Elias quia non solum propheta sicut ille sed etiam precursor||
interl.| interl.| corpore, quia ipse Dominus spiritaliter de eo dicit Elias : « In spiritu et virtute » ||
marg.| marg.| Elias es tu etc. ? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias precessurus sit eum, sed ipse Elias precessurus in potestate iudicaturum. Iohannes figuraliter, Elias eundem iudicandum ut sint duo precones sicut duo adventus eiusdem, unde :  Non sum Elias id est non preco potentiam iudicans sed in quam offenditis ostendo humilitatem, quasi : servite humili antequam excelsus iudicet. Ecce nec ego Christus nec a parte potentie iudex.||

Lc. 1, 17.

37  Et Li449@ Li449 Rusch Weber] Qui ΩJ
interl.| interl.| Eliseus||
Et respondit : Non.
interl.| interl.| quia non prenuntio sed ostendo||
interl.| interl.| non solum propheta, quia plus quam propheta ; non sum unus de illis prophetis de quibus me esse putatis||
Numérotation du verset Io. 1,22 
Dixerunt ergo38  ei : Quis es ?
interl.| interl.| dic quis es, ne absque responso redeamus ad illos qui nos miserunt||

38  ergo ΩJ Li449 Rusch Weber] om. Li449@
Ut responsum demus his qui miserunt nos ? Quid dicis de te ipso ?
interl.| interl.| audivimus de Christo te predicare, sed de te ipso nihil manifestum asseris||
Numérotation du verset Io. 1,23 
Ait : Ego
interl.| interl.| sum||
vox
interl.| interl.| Verbi incarnati||
marg.| marg.| Ego vox. Non dicit : ‘ego sum homo, vel Iohannes vel filius Zacharie’. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra hec omnia exaltatus precursor Verbi, deserit omnia que intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur propter abundantiam gratie qua excedit omnem creaturam ut sit vox verbi.||
marg.| marg.| Vox est interpres animi. Animus autem, id est intellectus omnium, est Filius Dei. Iohannes ergo vox est et interpres huius animi, quia primo mundo eum demonstravit : « Ecce agnus Dei ».||

Io. 1, 29.36.
clamantis
interl.| interl.| in me||
in deserto :
interl.| interl.| deserte Iudee solacium annuntians||
interl.| interl.| quid ?||
Dirigite
interl.| interl.| parate in vobis||
viam Domini
interl.| interl.| per fidem, per opera per que Dominus ingreditur||
sicut dixit Isaias39  propheta.
marg.| marg.| Isaias. Hoc de Iohanne prophetavit :  Ego vox clamantis in deserto in qua verbum sonat, id est prophetia et ostensio et lucerna Verbi presentis.||

39  Cf. Is. 40, 3.
Numérotation du verset Io. 1,24 
Et qui missi fuerant erant ex Phariseis.
interl.| interl.| ex invidia querebant||
marg.| marg.| Ex Phariseis. Id est ex principibus Iudeorum qui doctrinam non querunt sed invident. Qui tamen ad Iohanem ideo veniunt, quia audiunt eum predicasse communem omnium resurrectionem quam et ipsi credebant. Unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque Apostolum in multis audierunt.||
Numérotation du verset Io. 1,25 
Et interrogaverunt eum et dixerunt ei : Quid ergo baptizas
interl.| interl.| quasi audacie est||
interl.| interl.| hic plane invidia patet||
marg.| marg.| Quid ergo baptizas ? Audierant Pharisei in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Iordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Eliseum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Eliseo non dubitabant precessisse. Unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse. Unde nec interrogant : Es tu unus prophetarum ? Sed solummodo : Es tu propheta ille, videlicet qui prefiguravit baptismum ?||
si tu non es Christus,
interl.| interl.| qui habet auctoritatem baptismi||
neque Elias40  neque propheta ?
interl.| interl.| Eliseus||

40  neque Elias Li449@ Li449 Rusch Weber] om. ΩJ
Numérotation du verset Io. 1,26 
Respondit eis Iohannes dicens :
interl.| interl.| etiam invidis ex bonitate veritatem dicit||
Ego baptizo in aqua.
interl.| interl.| id est lavo||
marg.| marg.| Ego baptizo in aqua. Non imputetur audacie quod ago, quia corpora abluo aqua, non aufero peccata, ut sicut nascendo et predicando, precursor sum sic et baptizando, sed iste medius inter vos est qui peccata tollit.||
Medius autem vestrum
interl.| interl.| id est presens vobis apparet||
stetit
interl.| interl.| corpore||
quem vos nescitis41  .
interl.| interl.| quia humilis et ideo ego lucerna preaccendor||

41  nescitis ΩJ Li449@ Li449 Rusch] non scitis Weber
Numérotation du verset Io. 1,27 
Ipse est
interl.| interl.| ante tempora diffinitum est quod post me veniret||
qui post me venturus est42 
interl.| interl.| sicut nascendo ita predicando||

42  venturus est ΩJ Rusch Weber] venit Li449@ Li449
qui ante me factus est
interl.| interl.| mihi prepositus est dignitate||
cuius non sum dignus ego43 
marg.| marg.| Cuius non sum dignus. Non ait ‘non solvam’. Solvit enim quando ipsum manifestavit et de divinitate et humanitate ipsius multa aperuit, sed non sum dignus, quia indignum ad hoc agendum se reputat in quo simpliciter indicatur humilitas.  MYSTICE. Ligaturam mysterii incarnati Verbi non sum dignus penetrare, vel nomen sponsi mihi usurpare.||

43  non sum dignus - ego] inv. Li449@ Li449 Weber, non sum dignus ΩJ
ut solvam eius corrigiam calciamenti.
Numérotation du verset Io. 1,28 
Hec in Bethania
interl.| interl.| id est in ‘domo obedientie’ baptizat ut significet obedientiam convenire baptizatis||
marg.| marg.| Hec in B ethania. Due sunt Bethanie : una trans Iordanem, altera citra, non longe a Hierusalem ubi Lazarus suscitatus est. Illa que trans Iordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratie qua gratia {t. 4 : Erfurt, f. 1033va ; facsim., p. 226a} [Rusch, f. 1033va ] post incarnationem Christi abundans fuit. Que natura ad hoc creata erat ut lege nature obediret in qua Iohannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum que nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa que est citra Iordanem significat eandem humanam naturam obedientem sub lege gratie que est proxima Hierusalem, id est ‘visioni pacis’, per caritatem in qua Christus mortuum suscitat, quia a peccato liberat.||
facta sunt trans Iordanem ubi erat Iohannes baptizans.
Numérotation du verset Io. 1,29 
interl.| interl.| altera cognitione||
marg.| marg.| altera die.   TYPICE . Iohannes, id est populus gratie.  Altera die, id est post legem cognoscit agnum quo redimitur.||
vidit Iohannes
interl.| interl.| intuitu mentis et corporis||
Iesum venientem
marg.| marg.| Venientem. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris sue contemplationis accessibus, quia dignatus est a Iohanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem.||
ad se et ait : Ecce agnus Dei,
interl.| interl.| innocens immolandus prefiguratus in agno pascali.||
marg.| marg.| Ecce agnus etc. Tria ministrat agnus possidentibus se : ‘lac’ simplicis doctrine quo parvuli nutriuntur ; ‘lanam’, id est incrementa virtutum ; esum carnis sue.||
ecce44  qui tollit
interl.| interl.| quid confert ?||

44  ecce ΩJ Li449 Rusch Corpus antiphonalium officii (n° 2490)] om. Li449@ Weber Wordsworth (apparatus)
peccata45  mundi.
interl.| interl.| non de loco ad locum sed ut omnino non sint||
interl.| interl.| quia non cum traduce carnis natus||
marg.| marg.| Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum, quod est commune totius mundi quo tota humana natura, similis et semel condita, leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale singulaque superaddita gratia relaxat.||

45  peccata ΩJ Li449@ Rusch Gloria in excelsis Deo] peccatum Li449 Weber cum graec.
Numérotation du verset Io. 1,30 
Hic est
interl.| interl.| hic determinat quis ille medius de quo supra dixit : sit||
de quo dixi :
interl.| interl.| istud||
Post me
interl.| interl.| post preconem iudex||
interl.| interl.| nativitate et ceteris||
venit vir
marg.| marg.| Post me venit vir. Christus est vir in quo nobis congruit et pro nobis solvit et Filius Dei in quo Patri congruit et peccata dimittendo reconciliat nos ei.||
qui ante me factus est
interl.| interl.| dignitate||
quia46  prior me erat.
interl.| interl.| deitate||

46  quia Li449 Rusch Weber] qui ΩJ
Numérotation du verset Io. 1,31 
Et ego nesciebam eum. Sed ut manifestetur in Israel47  ,
interl.| interl.| usu baptizandi et ostensione humilitatis Christi||
marg.| marg.| Ut manifestetur. Hic est agnus « qui tollit peccata48   » quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Israeli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit. Unde postquam ad ipsum qui via est ventum est baptismus eius cessat. In baptismo etiam Iohannis manifestatur humilitas Christi que est impletio totius iustititie sicut enim opus est Christum nasci et mori sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcumque sapientes et sancti a Domino baptizari sine quo permanent in peccatis.||

Io. 1, 29.

47  manifestetur in Israel ΩJ Li449@ Li449 Rusch Clementina] manifestetur Israeli Cor3 (moderni), manifestaretur Israhel Weber
48  peccata] sic Rusch
propterea veni ego in aqua baptizans.
interl.| interl.| non in Spiritum peccata tollens||
marg.| marg.| Baptizans. Christus a Iohanne baptizatur ut indicetur omnis humilitas que est omnis iustitia, sed non solus ne baptisma Iohannis sanctius et maius in quo Deus homo baptizatus est videretur baptismo Christi in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Iohanne ut usus baptizandi prepararet viam baptismo Christi.||
Numérotation du verset Io. 1,32 
Et testimonium
marg.| marg.| Et testimonium. Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet :  vidi spiritum. In quo didicit quod prius nescivit. Venerat etiam predicare penitentiam, id est facere preparationem predicationis Christi, sed tantum de preparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia.||
perhibuit Iohannes dicens : Quia vidi Spiritum descendentem
marg.| marg.| spiritum descendentem. Non quod modo primum descenderit sed ut per hoc descendere ostendatur et manere in baptizatis aqua et non aliter et ut Iohannes per eum de Christo excellentius intelligeret.||
quasi columbam
interl.| interl.| corporali specie columbe||
interl.| interl.| ut Iohannes per eum excellentius de Christo intelligeret||
de celo manentem49  super eum.

49  manentem Rusch] et praem. Li449@ Li449, et mansit ΩJ Weber
Numérotation du verset Io. 1,33 
Et ego nesciebam eum.
interl.| interl.| comparatione huius cognitionis, nam ex visu et auditu licet corporali multum proficiebat in cognitione maiestatis et potestatis revelatis oculis||
marg.| marg.| EGO  NESCIEBAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Visa columba dicit se per eam didicisse quod prius nesciebat. Sciebat quidem quod erat Dominus quod agnus tollens peccata quod ab eo deberet baptizari sicut et confessus erat, sed nesciebat quod sibi esset redenturus et nulli traditurus potestatem baptismi et ministerium per quod constat unitas Ecclesie ne sint tot baptismi quot baptiste. Potuit autem Dominus potestatem baptismi alicui servo vice sua tradere ut tanta esset vis in servi baptismo quanta {t. 4 : Erfurt, f. 1033vb ; facsim., p. 226b} [Rusch, f. 1033vb ] in Domini, sed voluit ut spes baptizatorum tantum sit in Domino non in homine et uniantur in eo ut sit una columba et non dividatur per homines. Unde nihil differt baptisma Domini sive per bonum, sive per malum tradetur ministrum nec iteratur, quia semper est baptismus Domini. Baptismus Iohannis iteratur, quia non Domini est sed hominis et si ex Deo. Baptismus Iude, non Iude sed Domini est, nec iteratur. Ut autem unitas et fraternitatis pax sine laniatione in omnibus baptizatis servaretur quasi in una columba que gemit in erumnis mundi et ramum qui extra est, si fructum habet fert ad arcam. Ideo Spiritus in quo baptizatur per columbam ostenditur. Ut autem, habita unitate et pace, in se ferveant contra mala, post in igne datus est apostolis et in linguis diversis secundum diversitatem gentium que modo uniuntur olim de una divise in tumidis edificatoribus. Nota quod in sacramento baptismatis sicut et in aliis solus Christus operat, alii vero sunt ministri, unde Apostolus : ‘In labore et mente sunt differentes, in operatore indifferentes’.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Ostendit Iohannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum. Nam sciebat eum Filium Dei esse et natum in carne. Augustinus dicit Iohannem ignorasse hoc tamen utrum sibi retineat vim baptizandi an alicui suorum tribuat.||

Cf. 1Cor. 12,3 : « Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus ».
Sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem et manentem {t. 4 : Erfurt, f. 1033vb ; facsim., p. 226b} [Rusch, f. 1033vb ] super eum,
marg.| marg.| Et manentem super eum. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Specialiter dicitur Spiritum manere in Christo a quo numquam per peccatum recessit. In quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est, in sanctos venit et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum.||
hic
interl.| interl.| non alius||
est
interl.| interl.| quid ?||
qui baptizat
interl.| interl.| ecce quid didicit||
marg.| marg.| Qui baptizat. Baptizat Christus in spiritu non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando et amorem accendendo et donis implendo.||
in Spiritu sancto.
interl.| interl.| in quo est remissio quod non est Iohannes||
Numérotation du verset Io. 1,34 
Et ego vidi
interl.| interl.| illum Spiritum||
et testimonium perhibui quia hic est filius Dei.
interl.| interl.| unicus unde potest baptizare||
marg.| marg.| Hic est filius. Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat, ut ab eo habeatur testimonium utriusque nature.||
Numérotation du verset Io. 1,35 
Altera die iterum stabat Iohannes
interl.| interl.| immobilis in culmine perfectionis||
marg.| marg.| Altera die.  Typice. Stat Iohannes, cessat lex, tamen testimonium perhibens Christo. Ambulat Iesus, id est gratia hinc inde colligens.||
et ex discipulis eius duo.
interl.| interl.| firmiter eius adherentes magisterio||
Numérotation du verset Io. 1,36 
Et respiciens Iesum
interl.| interl.| ex dilectione||
ambulantem
interl.| interl.| in carne ad nos venientem||
dixit50   :
interl.| interl.| discipulis ostendendo||

50  dixit ΩJ Rusch] dicit Li449@ Li449 Weber
Ecce agnus Dei.
interl.| interl.| quasi : quid me sequimini ? Illum sequimini qui est agnus Dei pretium mundi||
Numérotation du verset Io. 1,37 
Et audierunt
interl.| interl.| intellexerunt||
eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
interl.| interl.| sequentes evangelium legem amiserunt utentes eius testimonio||
interl.| interl.| imperio magistri||
marg.| marg.| Secuti sunt Ies um. Secuti sunt ut eum iam potius quam Iohannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adherentes, sed ut videant ubi habitat ut assidue ad eum veniant et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur quia qui sequuntur gemina caritate debent accendi.||
Numérotation du verset Io. 1,38 
Conversus autem
marg.| marg.| conversus. Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem prebuit illis dum de maiestate descendit ut posset videri, dum pro umbra legis evangelii lucem exhibuit.||
Iesus et videns eos sequentes se51  dicit eis :
interl.| interl.| dat fiduciam interrogandi||

51  se ΩJ Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Quid queritis ?
interl.| interl.| magistrum||
marg.| marg.| Quid queritis ? Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes.  Quid ? rem non personam,  quid ? Non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent.||
Qui dixerunt ei :
interl.| interl.| quicumque vellent||
Rabbi -
interl.| interl.| hoc nomine fidem suam indicant iam sequuntur ut magistrum||
quod dicitur interpretatum ‘magister’ -
interl.| interl.| latine||
ubi habitas ?
interl.| interl.| nolunt eo transitorie uti sed scire locum quo frequenter veniant et secreto instrui||
marg.| marg.| UBI  HABITAS. Mystice : Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent, vel qui incarnationem vident pie querunt ostendi sibi eternam mansionem quomodo sit apud Patrem.||
Numérotation du verset Io. 1,39 
Dicit eis : Venite et videte.
marg.| marg.| Venite. Quasi sermone non potest explicari sed opere demonstratur. Venite credendo et operando et intelligetis, venite testimonio Iohannis et a lege recedite et gratiam recipietis.||
Venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum52  manserunt53  die illo.
interl.| interl.| non est nox ubi est lumen Christus ad quem postquam pervenitur ibi est manendum||
marg.| marg.| die illo. Ostendit novum Testamentum sive presentem vitam.||

52  apud eum Rusch Weber] om. ΩJ Li449@ Li449 53  manserunt Rusch Weber] + ibi ΩJ Li449@ Li449
Hora autem erat quasi decima.
Numérotation du verset Io. 1,40 
interl.| interl.| virilis quia constans et fortis||
marg.| marg.| hora autem erat. Quia ex lege venerant decalogus ad Christum misit {t. 4 : Erfurt, f. 1034ra ; facsim., p. 227a} [Rusch, f. 1034ra ] hora decima querunt ab eo doceri quia non alius docet legem nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur que impleri non poterant vel hora decima vesperam mundi indicat.||
frater Simonis
interl.| interl.| obediens||
marg.| marg.| Frater S imonis. Frater iunior natu prior credit. Non enim est ordo fidei in annis forte ad dignitatem Andreas dicitur esse frater Petri super quem, id est super cuius fidem, fundanda erat Ecclesia.||
Petri, unus ex duobus qui audierant a54  Iohanne et secuti fuerant eum.

54  a ΩJ Li449@ Li449 Rusch] ab Weber
Numérotation du verset Io. 1,41 
Invenit hic
marg.| marg.| invenit hic. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri ut sicut est sanguine sit et germanus in fide.||
primum fratrem suum Simonem et dicit55  ei : Invenimus
interl.| interl.| hoc verbo innuit quod diu eum quesierunt||

55  dicit ΩJ Rusch Weber] dixit Li449@ Li449
Messiam -
interl.| interl.| hebraice||
marg.| marg.| Invenimus messiam etc. Christus grece, messias hebraice, unctus latine. Vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter a qua unctione Christiani appellantur. Quia Iacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit. Iam divinitus per illam petram, futuram petram sed Christum Spiritu sancto unguendum figuraliter intellexit, in qua petra sic linita Ecclesiam fundari prefigurabat etc.||
quod interpretatum est56  Christus.
interl.| interl.| latine||

56  interpretatum est Rusch] inv. ΩJ Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 1,42 
Et adduxit eum ad Iesum.
interl.| interl.| non dedignatur maior sequi minorem||
Intuitus autem eum Iesus
interl.| interl.| secreto cordis ex quo cognito mutat nomen||
dixit : Tu es Simon
interl.| interl.| per Spiritum obedientie||
marg.| marg.| Tu es S imon filius. Prius dicit nomen quod habet a parentibus ut significetur mutatio, dum de Simone Petrus facit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon ‘obediens’, ‘filius gratie’ vel ‘columbe’ dum venit ad Iesum sequens fratrem. Unde a petra Christo dicitur Petrus firmus in illo, in figura Ecclesie que in petra fundatur.||
filius Iohanna.
interl.| interl.| id est columbe, scilicet Spiritus sanctus ex quo humilis dum maior sequitur minorem||
marg.| marg.| Filius I ohanna etc. ‘Iona’ dicitur et ‘Iohanna’ indifferenter. Iona ‘columba’, Iohanna ‘gratia’ interpretatur.||
Tu vocaberis Cephas -
interl.| interl.| nondum ponit nomen sed presignat||
quod interpretatur Petrus.
Numérotation du verset Io. 1,43 
In crastinum
interl.| interl.| id est post resurrectionem ad gentes||
voluit exire
interl.| interl.| a Iudea ubi erat Iohannes baptizans||
in Galileam et invenit Philippum
interl.| interl.| os lampadis||
marg.| marg.| In G alileam etc. Galilea dicitur ‘transmigratio’ vel ‘revelatio’. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes et post de virtute in virtute. Et sic fit ei revelatio ut videatur : « Deus deorum in Sion ». Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum. Exit  in Galileam, ipso loco innuens ut sicut ipse proficiebat sapientia et sicut per passiones intravit in gloriam sic et sequaces.||

Cf. Ps. 83, 8 : « Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem :videbitur Deus deorum in Sion ».
Ps. 83, 8.
et57  dicit ei Iesus : Sequere me.

57  et ΩJ Li449 Rusch Weber] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 1,44 
Erat autem Philippus a Bethsaida civitate
interl.| interl.| venationis domus||
marg.| marg.| a B ethsaida civitate. Non frustra nominatur civitas. Nec frustra dicitur Philippi Petri et Andree. Sonat enim ‘domus venatorum’ in quo notatur animus et officium istorum. Sunt enim venatores in capiendis animabus. Unde Philippus antequam fiat apostolus, sponte vocat Nathanaelem.||
Andree et Petri.
Numérotation du verset Io. 1,45 
Invenit Philippus Nathanael
interl.| interl.| fratrem suum||
marg.| marg.| Invenit P hilippus etc. Nathanael peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii sed a Nazareth exire singularem Nazarenum. Quia autem doctissimus non est in apostolum electus, omnes enim apostoli primum de idiotis : ‘Ut confundantur sapientes’ ||

Cf. 1Cor. 2, 27 « Sed que stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia ».
et dicit ei : Quem scripsit Moyses
marg.| marg.| Quem scripsit M oyses. Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Iesus est qui prenuntiatur in lege et prophetis, filius Ioseph qui est de domo David ut per eum non quod de eo natus, cum Maria matre eius quam sciebat ex prophetis virginem peperisse notetur esse ex David.||
in lege et prophete58  invenimus Iesum filium Ioseph
interl.| interl.| et hoc nomen a prophetis ut et Maria que non ignorans se virginem dicit : ‘Ego et pater tuus’ ||
interl.| interl.| id est de semine David||

Cf. Lc. 2, 48 : « Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes querebamus te ».

58  Cf. Io. 5, 46.
a Nazareth.
interl.| interl.| patriam ponit ut notet eum de quo propheta ‘Nazareus’ vocabitur||
Numérotation du verset Io. 1,46 
Et dixit ei Nathanael :
interl.| interl.| virgultum||
marg.| marg.| Et dixit ei N athanael etc. Vel dubitando interrogat, vel affirmat ut legisperitus a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem vel summum salvatorem. Dicitur enim Nazareth ‘flos’, vel ‘germen munditie’, vel ‘sanctitas’ utrique autem pronuntiationi congrue subditur : V eni et vide etc.||
A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : {t. 4 : Erfurt, f. 1034rb ; facsim., p. 227b} [Rusch, f. 1034rb ] Veni et vide.
Numérotation du verset Io. 1,47 
Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo : Ecce vere israelita in quo dolus non est.
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1034rb ; facsim., p. 227b} [Rusch, f. 1034rb ] Ecce vere israelita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisei autem sunt dolosi qui se bonos predicant cum sint mali.||
Numérotation du verset Io. 1,48 
Dicit ei Nathanael : Unde me nosti ?
marg.| marg.| Unde me nosti. Cognoscens Dominum loqui de sua conscientia non ex indignatione querit sed admirando, unde et ex qua virtute.||
Respondit Iesus et dixit59  ei : Priusquam te Philippus vocaret60  cum esses, sub ficu
interl.| interl.| id est sub arbore fici||
interl.| interl.| id est sub legis littera||

59  dixit Li449 Li494@ Rusch Weber] dicit ΩJ 60  te Philippus vocaret ΩJ Rusch Weber] Philippus te vocaret Li449@
vidi te.
interl.| interl.| elegi||
marg.| marg.| SUB  FICU  VIDI TE.  MYSTICE. Nathanael, id est donum Dei, est verus populus Israel dono Dei qui erat sub ficu abditus, id est subditus sub consuetudine peccandi et umbra mortis, ut primi parentes sub fici foliis se texerunt ubi prius visus esset a Domino et quesitus, quam Dominum videret et quereret et ante etiam quam per apostolos vocaret.||
Numérotation du verset Io. 1,49 
Respondit ei Nathanael et ait : Rabbi tu es filius Dei,
interl.| interl.| ecce eadem vox Nathanaelis et Petri, unde et Petrus meruit vocari||
marg.| marg.| Rabbi tu es etc. Quia cognovit Nathanael Christum absentem vidisse que ipse in alio loco gesserat, id est quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium deitatis, fatetur non solum magistrum sed et Dei Filium et regem Israel, id est Christum in quo probatur esse Israelita ut dicitur, id est videns Deum.||
tu es rex Israel.
interl.| interl.| cuius ego miles||
Numérotation du verset Io. 1,50 
Respondit Iesus et dixit ei : Quia dixi tibi vidi te sub ficu credis ?
interl.| interl.| quasi sub arbore fici venisti ad fidem||
Maius his videbis.
interl.| interl.| quia per istud parvum venisti ad fidem venies ad maiora||
Numérotation du verset Io. 1,51 
Et dicit ei61   : Amen amen dico vobis, videbitis celum apertum
interl.| interl.| hoc maius||
marg.| marg.| Videbitis celum. Nathanael Israelita dicitur visurus apertum celum et angelos ascendentes et descendentes ut olim patriarcha Iacob vidit scalam et angelos ascendentes et descendentes qui per benedictionem vocatus est Israel.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quod dictum est Nathanaeli modo impletur in Christianis, quia postquam homo Deus ascendit credentibus in eum aperitur aditus celi. Et vident angelos, id est predicatores super eum ascendentes dum arcana deitatis considerant et predicant, et descendentes dum infimis se contemperant et humana de eo predicant. Et maius est eis celum aperiri et utramque in eo cognoscere naturam per angelos quam visos, id est prescitos esse dum essent sub umbra mortis. Si enim ibi manerent quid profuisset ibi videri ?||

Cf. Gn. 28, 12 : « Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens celum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam ».
Cf. Lc. 1, 79 : « Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ».

61  dicit ei Rusch Weber] dixit eis ΩJ, dicit eis Li449@ Li449
et angelos Dei descendentes et ascendentes62 
marg.| marg.| angelos descendentes. Sepe hoc miraculum apparuit quod angeli ascendebant et descendebant super Christum.||

62  descendentes - et - ascendentes Rusch] inv. ΩJ Li449@ Li449Weber
super63  filium hominis.
marg.| marg.| super Filium hominis. Christus dicit se Filium hominis affirmans quod minus est, scilicet humanitatem. Nathanael et Petrus Filium Dei, quod maius est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque nature in Christo. Isti confitentes deitatem merentur ascendere, ille asserens humanitatem testatur se ad redimendum venisse.||
marg.| marg.| super Filium etc. Confirmat se esse hominem ne aliqui errarent credentes ipsum tantum esse Deum ut etiam Petrus cum dixit : « Absit a te, Domine ».||

Mt. 16, 22.

63  super Li449@ Li449Rusch] supra Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_1)