initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. *Iohannis evangelium*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Io. 10,1 
Amen amen dico vobis,
marg.|   Amen amen dico . Quia “Pharisei iactabant se videre” quod possent si oves Christi essent, Dominus contra arrogantiam eorum de grege suo et de ostio quo intratur in ovile similitudinem proponit, ostendens quod nec sapientia, nec observantia* legis, nec bona vita quicquam valet nisi per eum. Sine eo nihil sunt in quocumque, Iudeo vel gentili, etiam philosopho et* Phariseo qui docent beate vivere, vel heretico sub nomine Christi, nec tamen in Christo predicante sed omnes sine eo rapiunt et occidunt.

a Cf. Alcuinus, In Io. 10, 1, PL 100, 882D : « Propter Pharisaeorum qui se videre jactabant cum caeci erant ».
b Fons  : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 45, § 2.1-27, CCSL 36, p. 389 : « Dixerunt enim se caecos non esse ; uidere autem tunc possent, si oues Christi essent. Vnde sibi usurpabant lumen qui furebant contra diem ? Propter illorum ergo uanam et superbam et insanabilem arrogantiam Dominus Iesus ista contexuit, in quibus salubriter nos, si aduertamus, admonuit. Multi enim sunt qui secundum quamdam uitae huius consuetudinem dicuntur boni homines, boni uiri, bonae feminae, innocentes, et quasi obseruantes ea quae in lege praecepta sunt, deferentes honorem parentibus suis, non moechantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes, non falsum testimonium aduersus quemquam perhibentes, et cetera quae lege mandata sunt uelut obseruantes, christiani non sunt ; et plerumque se iactant quomodo isti : Numquid et nos caeci sumus ? Quia uero ista omnia quae faciunt, et nesciunt ad quem finem referant, inaniter faciunt, Dominus de grege suo, et de ostio quo intratur ad ouile, similitudinem proposuit in hodierna lectione. Dicant ergo pagani : Bene uiuimus. Si per ostium non intrant, quid prodest eis unde gloriantur ? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene uiuere, ut detur illi semper uiuere ; nam cui non datur semper uiuere, quid prodest bene uiuere ? Quia nec bene uiuere dicendi sunt, qui finem bene uiuendi uel caecitate nesciunt, uel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes uera et certa semper uiuendi, nisi agnoscat uitam, quod est Christus, et per ianuam intret in ouile ». Cf. Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 45, § 3.1-3, CCSL 36, p. 389 : « Quaerunt ergo plerumque tales homines etiam persuadere hominibus ut bene uiuant, et christiani non sint. Per aliam partem uolunt adscendere, rapere et occidere, non ut pastor, conseruare atque saluare. Fuerunt ergo quidam philosophi, de uirtutibus et uitiis subtilia multa tractantes, diuidentes, definientes, ratiocinationes acutissimas concludentes, libros implentes, suam sapientiam buccis crepantibus uentilantes ; qui etiam dicere auderent hominibus : Nos sequimini, sectam nostram tenete, si uultis beate uiuere. Sed non intrarant per ostium ; perdere uolebant, mactare et occidere ».

1 ar. eor.] inv. Rusch | 2 observantia] observatio Rusch | 3 nisi per BL23934 Rusch ] preter Clm28225 | 4 etiam... et] et... vel Rusch |
qui non intrat per ostium
marg.|   Per ostium . Id est ‘per me’ ut post exponit. Hec ianua est humilis. Qui per hanc vult intrare, oportet ut se humiliet ne si erectus est offendat in humilem ianuam.

Cf. Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 45, § 5.16-24, CCSL 36, p. 390 : « Hoc tenete, ouile Christi esse catholicam ecclesiam. Quicumque uult intrare ad ouile, per ostium intret, Christum uerum praedicet. Non solum Christum uerum praedicet, sed Christi gloriam quaerat, non suam ; nam multi quaerendo gloriam suam, oues Christi sparserunt potius quam congregauerunt. Humilis est enim ianua Christus Dominus ; qui intrat per hanc ianuam, oportet humiliet se, ut sano capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed extollit, per maceriam uult adscendere ; qui autem per maceriam adscendit, ideo exaltatur ut cadat ».

Codd. : BL23934 ² , f. 48r ; Clm28225 Rusch
in ovile ovium
interl.|  id est in catholicam Ecclesiam, in consortium fidelium

Codd. : BL23934 , f. 48r ; Clm28225 , Rusch | fidelium] sanctorum Clm28225
sed ascendit
interl.|  casurus ex alto, humilis intrat

Codd. : BL23934 , f. 48r ; Clm28225 , Rusch
alto] alio cacogr. Rusch
aliunde,
interl.|  quoquo modo preter Christum, vel non bene de eo sentiendo vel non eius gloriam sed suam querendo
ille fur est et latro.
marg.|   Fur quia quod alienum est10  suum dicit, id est oves Dei suas facit,   latro quia quod furatus est occidit. 11 
marg.|  Sed omnes qui veritatem tenent et docent in Christo pastore sunt unus pastor.12 

< Attest .> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. 10, 1, CCCM 267, p. 186.32-33 : « Fur est qui quod alienum est suum dicit; latro quia quod est furatus occidit ». Cf. Rupertus Tuitiensis, Commentaria in euangelium sancti Iohannis, lib. 9, CCCM 9, p. 509.1381 : « Fures quia furantur latrones quia quod furantur occidunt ». Thomas de Aquino, Catena aurea in Io. 10 § 1.
< Attest .> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. 10, 1, CCCM 267, p. 186.39-40 : «  Omnes quicunque tenent ueritatem et docent in Christo pastore sunt unus pastor ».

10  Fur... est Clm28225 Rusch ] Quia alienum quod est BL23934
Numérotation du verset Io. 10,2 
Qui autem intrat per ostium
interl.|  humilis intrat 13 
interl.|  id est qui recte sentit de Christo et non sua sed que Christi sunt querit14 

14  Codd. : BL23934 , f. 48r ; Rusch
pastor est ovium.
interl.|  predestinatis ad vitam15 
marg.|   Pastor est ovium . Christus proprie pastor est secundum officium pascendi oves ut ipse post exponit qui   per se   ostium intrat in ovile   ovium . Sed quia alii cumparticipes sunt ei pastoralis officii que de eo proprie dicuntur etiam eis suo modo congruunt.   Ostium est quo intratur. Christus ergo pastor   per se   ostium et quicumque sub eo pastor per ipsum   ostium intrat in corda ovium, quia si aliud predicat non audiunt oves, si Christum oves Christi hanc vocem agnoscunt.16 
marg.|  Quod ostium est Christus sibi soli tenuit17  , quia non est alius qui predicetur ovibus vel in quem credatur non est alius per quem predicans intret ad corda ovium vel per quem oves intrant18  ad Deum. Quod pastor est19  communicat suis. Pastor autem intrat per ostium , quia et ipse se Christum predicat ut lumen et alia et se20  ostendit et intellectus, et alia et se intelligit, et alii pastores similiter Christum predicant21  .22 

15  Codd. : Rusch   ; om. BL23934 , f. 48r
16  Codd. : BL23934 , f. 48r ; Clm28225 (non contuli)  ; Rusch | agnoscunt Rusch ] cognoscunt BL23934 Clm28225
22  Codd. : BL23934 , f. 48v ; Clm28225 Rusch
17  tenuit Clm28225 Rusch ] retinuit BL23934 | 18  intrant Clm28225 Rusch ] intrent BL23934 | 19  est Rusch ] om. BL23934 Clm28225 | 20  se Rusch ] seipsum BL23934 Clm28225 | 21  predicant Clm28225 Rusch ] om. BL23934 |
Numérotation du verset Io. 10,3 
Huic23  ostiarius aperit24  et oves
interl.|  predestinati ad vitam25 
marg.|   Huic ostiarius . Ostiarius, id est Christus qui se aperit, vel Scriptura que ducit ad Christum, vel Spiritus sanctus qui docet omnem veritatem.26 

25  Codd. : BL23934 , f. 48v ; Clm28225 Rusch
26  Codd. : Clm28225 Rusch | Ostiarius²] aperis Clm28225

23  huic Li449@ Rusch Weber ] hinc Li449 24  aperit Li449@ Rusch Weber ] om. Li449
vocem eius
interl.|  in quocumque sonet vox Verbi Dei
marg.|   Et oves vocem etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Aliqui sunt vere oves, quia novit Dominus qui sunt eius sive iam ceperint sive nondum et tamen sunt errantes foris, audientes vocem alienorum in multis. E contra lupi sunt intus et audiunt vocem pastoris in multis. {t. 4 : Erfurt, f. 1045rb ; facsim., p. 249b} [Rusch, f. 1045rb ] Sed est quedam propria vox pastoralis scilicet : « Qui perseveraverit usque in finem salvus erit ». Hanc nullus proprius contemnit nullus alienus audit.

Mt. 24, 13.
audiunt.
interl.|  obediendo
Et proprias oves vocat nominatim
interl.|  quia habet nomina scripta in libro vite. Unde et dicitur : ‘Novit Dominus qui sunt eius’

Cf. 2Tim. 2, 19 : « Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini ».
et educit eas.
interl.|  quasi de Egypto in doctrinam vel regnum
Numérotation du verset Io. 10,4 
Et cum proprias oves emiserit
interl.|  de tenebris ad lucem dum ante eas vadit quasi in columna nubis et ignis

Cf. Ex. 13, 21.
ante eas vadit
interl.|  exemplum eis faciens quod docuit vel ad regnum precedit
et oves illum sequuntur
interl.|  quocumque ierit
interl.|  perseverando usque in finem
quia sciunt vocem eius.
Numérotation du verset Io. 10,5 
Alienum autem non sequuntur
interl.|  in quo non est vox Christi etiam si bonus videatur
sed effugiunt27  ab eo quia non {t. 4 : Erfurt, f. 1045rb ; facsim., p. 249b} [Rusch, f. 1045rb ] noverunt vocem alienorum.

27  effugiunt Rusch ] fugiunt Li449 Li449@ , fugient Weber
Numérotation du verset Io. 10,6 
Hoc proverbium
interl.|  exercet obscuris pascit manifestius dum exponit
dixit illis28  Iesus.
interl.|  quia iactant se videre

28  illis Rusch ] eis Li449 Li449 @ Weber
Illi autem non cognoverunt
interl.|  in quo convincuntur ceci esse
marg.|   Illi autem non cognoverunt . Predestinate oves ad tempus se nesciunt, nec vocem pastoris audiunt sed in fine perseverant, e contra lupi ad tempus audiunt et intrant sed retro abeunt.
quid loqueretur eis. Dixit ergo eis iterum Iesus :
interl.|  ut credens que dixit et pie querens intelligat
Numérotation du verset Io. 10,7 
Amen amen dico vobis, quia29  ego sum ostium ovium.
interl.|  per me ergo intrat qui intrat

29  quia Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,8 
Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones
interl.|  preter me prophete promissi cum eo, id est cum veritate
marg.|   Omnes quotquot . Fur est qui per simoniam vel aliquo alio modo contra Christum intrat et postquam intraverit malo exemplo occidit et sic aperte latro. Nec talis dicendus est mercennarius, ideo lupo veniente non resistit, sed pro mercede cedit. Si lupo violenter distrahente non resistit mercedem hanc recipit quod non distrahitur cum ovibus, sed postea male vivendo oves corrumpit et iam in aliam partem relapsus fit fur vel latro, nomen mercennarii amittens.
sed non audierunt eos oves.
interl.|  vere
interl.|  sed
Numérotation du verset Io. 10,9 
Ego sum ostium. Per me si quis
marg.|   Si quis . Hoc evidenter ostendit non solum pastorem, sed et oves intrare per ostium.
introierit
interl.|  non fictus
salvabitur
interl.|  perseverando intus bene cogitando
et ingredietur et egredietur
interl.|  vel ingreditur credendo operando, egreditur ad pugnam contra hereticos
marg.|   Et ingredietur etc. Intus bene cogitando, egredietur extra exemplo aliorum bone operando. Vel ingredietur in Ecclesiam ut hic vivat per fidem. Unde post dicit : U  t vitam habeant et egredietur de ista vita ut in eternum vivat. Unde post et abundantius habeat vitam et pascua inveniet ingrediens et egrediens.
et pascua inveniet.
interl.|  bene operando
Numérotation du verset Io. 10,10 
Fur
interl.|  autem
non venit nisi ut furetur
interl.|  et ideo non audiunt eum oves
marg.|   Nisi ut furetur etc. Furetur alienam rem sibi usurpando, mactet a fide retrahendo perdat in eternam damnationem.
et mactet et perdat. Ego veni ut vitam habeant
interl.|  hic : « Iustus ex fide vivit »

Cf. Hab. 2, 3 ; Rm. 1, 17 ; Gal. 3, 11 ; Hbr. 10, 37.
et abundantius
interl.|  de hac vita transmigrando
habeant.
interl.|  in futuro
Numérotation du verset Io. 10,11 
Ego sum pastor
interl.|  sicut ostium
bonus.
interl.|  ad differentiam furis vel mercennarii
Bonus pastor
interl.|  exprimit quid sit proprium boni pastoris
animam suam
interl.|  vitam
ponit30 
interl.|  vel : dat

30  ponit Li449@ Rusch ] dat vel ponit Li449 , dat Weber
pro ovibus suis31  .

31  suis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,12 
Mercennarius autem32 
marg.|   Mercennarius autem . Mercennarius est qui querit que sua sunt, non que Christi qui servit Deo non propter Deum, sed pro aliquam mercede qui culpabilis est et non est filius sed tamen necessarius et tolerandus. Fur vero semper est cavendus. Prepositi vero qui filii sunt sunt et pastores, et tamen unus est pastor, quia illi omnes sunt membra illius cuius sunt oves proprie.

32  autem Li449 Li449 @ Rusch ] om. Weber
et qui non est pastor
interl.|  etsi videatur quia veritatem predicat ut pastor
cuius non sunt oves proprie,
interl.|  quia non amore earum sed pro sua mercede
videt lupum venientem et dimittit oves et fugit. Et lupus rapit
marg.|   Et lupus rapit . Lupus est vel violentus qui corporaliter vastat, vel diabolus qui spiritaliter dissipat cui qui non animas ovium, sed sua querit non occurrit resistendo vel mala arguendo, quod est fugere, quia timor est fuga animi. Fugit ne perdat quod diligit, unde reddens causam fuge subdit : Q  uia mercennarius est et non amat oves sed sua. Pastores autem non dicuntur fugere si cedunt persecutori et servant se ovium utilitati quibus etiam corpore absentes sunt spiritu presentes.
et dispergit oves.
Numérotation du verset Io. 10,13 
Mercennarius autem fugit, quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
Numérotation du verset Io. 10,14 
Ego sum pastor bonus
marg.|   Ego sum pastor bonus . Post culpam ficti iterum formam veri pastoris opponit.   Ego sum pastor bonus et animam pono pro ovibus. Q uod non ipse unus fecit nisi quod omnes sui et ipse unus sunt quia ipse sine illis hoc potuit, illi non sine eo sine quo nihil possunt.
et cognosco
interl.|  id est diligo
meas33  et cognoscunt me mee.
interl.|  diligunt et obsequuntur

33  meas Rusch Weber ] oves praem. Li449
Numérotation du verset Io. 10,15 
Sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem
marg.|   Et ego agnosco . Filius per se agnoscit Patrem nos per illum sicut alibi : « Deum {t. 4 : Erfurt, f. 1045va ; facsim., p. 250a} [Rusch, f. 1045va ] nemo vidit unquam nisi unigenitus qui est in sinu Patris ipse enarravit ». Item : « Nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui Filius voluerit revelare ».

Io. 1, 18.
Mt. 11, 27.
marg.|   Et animam meam . Hoc est probatio dilectionis ad Patrem et ad oves, sic et Petrus tertio confitens amorem iubetur pascere oves et pro eis mori.

Cf. Io. 21, 15-19 : « Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus : Simon Ioannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. Dicit ei iterum : Simon Iohannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. Dicit ei tertio : Simon Iohannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi : cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me ».
pono pro ovibus meis34  .
marg.|   Pro ovibus meis . Pro ovibus domus Israel que perierant ad quas corporaliter missus, a quibus non sunt dissimiles ille que sunt de gentibus. Unde dicit :   Oportet me alias adducere quamvis per suos quia in illis ipse.   Et vocem meam audient non dicit meorum quia in ipsis ille loquitur.

34  meis Li449 Li449 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,16 
Et alias oves habeo
interl.|  de gentibus
que non sunt ex hoc ovili
interl.|  de populo Israel
et illas oportet me adducere,
interl.|  per apostolos
et vocem meam
interl.|  non illorum
audient et fiet unum ovile et35  unus pastor.

35  et Li449 Li449 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,17 
Propterea
interl.|  pono animam pro ovibus : Proptera
me diligit Pater36  quia ego pono animam meam
marg.|   Quia ego pono animam . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Verbum ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam numquam deposuit animam, ut esset anima a Verbo separata sed caro posuit animam quando expiravit, qua redeunte surrexit. Mors ergo ad tempus carnem et animam separavit sed neutrum a Verbo Dei. Caro itaque ponit animam et sumit sed non potestate sua, sed potestate in habitantis carnem deitatis, scilicet :

36  diligit Pater Rusch ] inv . Li449 Li449 @ Weber
ut iterum sumam eam.
interl.|  quod est ideo me Pater diligit quia morior ut resurgam
Numérotation du verset Io. 10,18 
Nemo
interl.|  enim
tollit eam a me sed ego pono eam a meipso,
interl.|  quia
potestatem habeo ponendi animam meam37  et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum
interl.|  de omnibus predictis et ponendi et sumendi animam

37  animam meam Li449 Li449 @ Rusch ] eam Weber
accepi a Patre meo.
interl.|  non quod inferior sed quia genitus equalis quicquid habet a Patre habet
Numérotation du verset Io. 10,19 
Dissensio iterum38  facta est inter Iudeos propter sermones hos.
interl.|  quia tenebre lucem non comprehendunt

38  iterum Rusch Weber ] itaque Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 10,20 
Dicebant autem multi ex ipsis :
interl.|  isti sunt tenebre
Demonium habet et insanit. Quid eum auditis ?
Numérotation du verset Io. 10,21 
Alii39 
interl.|  istorum oculi iam ceperant aperiri

39  Alii Rusch Weber ] + autem Li449 | alii] alia autem Li449@
dicebant : Hec verba non sunt demonium habentis. Numquid demonium potest cecorum oculos aperire ?
interl.|  quasi demonium non solet bona operari
Numérotation du verset Io. 10,22 
Facta sunt autem encenia
marg.|   Facta sunt autem . Cenon id est ‘novum’, inde enceniare, id est ‘initiare’. Encenia festa dedicationis templi que facta est a Iuda Machabeo tempore hiemis. Hiems autem hic commemoratur ut significet Iudeos frigidos qui non accedunt ad ignem, id est non credunt in Christum. Salomon autem facto templo in autumno illud dedicavit. Zorobabel et Iesus sacerdos, post captivitatem reedificatum templum, in vere dedicaverunt ; Iudas Machabeus, pro profanatione Antiochi, in hieme.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 8, 63 : « Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia : et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israel ».
Cf. 1Esr. 4, 3 : « Et dixit eis Zorobabel, et Iosue, et reliqui principes patrum Israel : Non est vobis et nobis ut edificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli edificabimus Domino Deo nostro, sicut precepit nobis Cyrus rex Persarum ».
Cf. 1Mcc. 4, 52-59 ; v. 59 : « Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio ».
in Hierosolymis et hiems erat.
interl.|  ecce ignis de quo deberent accendi
Numérotation du verset Io. 10,23 
Et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
interl.|  scilicet ubi Salomon stare solebat ad orandum
marg.|   In porticu etc. Porticus quibus templum cingebatur solent significari nomine templi.
Numérotation du verset Io. 10,24 
Circumdederunt ergo eum videri40 
interl.|  ecce hiems in Iudeis
marg.|   Circumdederunt . Domino patienter inter opprobria veritatem predicante excecati non obsequuntur sed temptant.

40  videri Rusch ] Iudei Li449 Li449@ Weber
et dicebant41  ei : Quousque animam
marg.|   Quousque animam . Calumniantur illum tollere animas qui salvat quem purum hominem putabant, sed pre omnibus regnaturum.

41  dicebant Rusch Weber ] dixerunt Li449 Li449 @
nostram tollis ?
interl.|  dum incertos nos relinquis
Si tu es Christus dic nobis palam ?
interl.|  id est ille messias qui venturus est in mundum
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1045vb ; facsim., p. 250b} [Rusch, f. 1045vb ] S i tu es Christus dic nobis palam . Non veritatem desiderant, sed parant calumniam ut si dixerit se regem, contra Augustum facientem potestati tradant. Sed Dominus sic temperat responsum ut nec illis sit locus calumnie et fidelibus propter quos hec referuntur manifeste appareat quod ipse sit Christus, non homo tantum ut illi putant sed Filius Dei.
Numérotation du verset Io. 10,25 
Respondit eis Iesus : Loquor vobis
interl.|  ut Verbum Dei et probo per opera quid sim
et non creditis opera que ego facio in nomine Patris mei.
interl.|  cuius et non suam gloriam querit
Hec testimonium perhibent de me.
Numérotation du verset Io. 10,26 
Sed vos non creditis
interl.|  cur ?
quia42  non estis ex ovibus meis.
interl.|  istos videbat futuros perditioni
interl.|  sed

42  quia Weber Rusch ] + vos Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 10,27 
Oves mee
interl.|  que per ostium intrant
vocem meam audiunt.
interl.|  obediunt preceptis
Et ego cognosco eas et sequuntur me.
interl.|  et imitatione et beatitudine
Numérotation du verset Io. 10,28 
Et ego
interl.|  quia vos de presenti vita cogitatis et calumnias queritis
vitam eternam
interl.|  hec sunt pascua de quibus supra
do eis
interl.|  ac si dixerit : vos peribitis in eternum quia non estis de ovibus
et non peribunt in eternum
interl.|  etsi in presenti videantur perire
interl.|  fur et latro nihil possunt contra illos quos novit Deus esse suos
quisquam de manu mea.
interl.|  postestate
interl.|  quia
Numérotation du verset Io. 10,29 
Pater meus quod dedit mihi
interl.|  gignendo, id est esse unigenitum Filium coequalem coeternum
maius omnibus est.
interl.|  creaturis et angelis
Et nemo potest rapere
marg.|   Et nemo potest rapere . Ideo nemo potest rapere quia ex hoc quod sum ex Patre, maior sum ad protegendum quam illi ad impugnandum.
de manu Patris mei.
interl.|  virtutem et gloriam huius rei quod nemo rapit de manu eius Patri atribuit
interl.|  potestate que una est mihi et Patri vel de me qui sum manus Patris
Numérotation du verset Io. 10,30 
Ego et Pater unum sumus.
marg.|   Ego et pater unum sumus . His verbis non solum Iudeorum solvit questionem qui ut temptarent accesserunt, sed etiam futurorum hereticorum damnat insaniam.
Numérotation du verset Io. 10,31 
Sustulerunt ergo43 
marg.|   Tulerunt 44    ergo . Hoc iam non ferunt qui cetera tulerunt et duri ad lapides currunt. Sed quia Iesus non patitur, nisi quod vult adhuc loquitur :

43  ergo Rusch ] om. Li449 Li449 @ Weber
44  sic Rusch
lapides Iudei ut lapidarent eum.
Numérotation du verset Io. 10,32 
Respondit eis Iesus :
interl.|  non verbis sed factis eorum
Multa bona opera45  ostendi vobis ex Patre meo.
interl.|  cuius gloriam querit ubique

45  bona opera Li449 Li449 @ Rusch ] inv Weber
Propter quod eorum opus me lapidatis ?
Numérotation du verset Io. 10,33 
Responderunt ei Iudei : De bono opere non lapidamus te
interl.|  non possunt negare bona accepisse
sed de blasphemia
interl.|  non possunt ferre quod ‘Filio Dei’ dicitur
et quia tu homo cum sis facis teipsum Deum.
marg.|   Facis te ipsum Deum . Intellexerunt non posse dici. E  go et Pater unum sumus nisi ubi est equalitas Patris et Filii quod Arius non intellexit. Christus autem quia vidit illos tardos non ferre splendorem veritatis temporavit eum in his verbis :   Nonne scriptum est ?
Numérotation du verset Io. 10,34 
Respondit eis Iesus : Nonne scriptum est46  in lege vestra
interl.|  psalmo

46  Cf. Ps. 81, 6.
quia ego dixi dii estis ?
marg.|   Quia ego . Tribus modis dicitur Deus : natura, adoptione ut   ego dixi dii estis , falso ut demones et idola.
Numérotation du verset Io. 10,35 
Si illos dixit
marg.|   sed 47    Illos dixit . Si per sermonem Dei participando fiunt homines Dii quomodo ille qui per naturam est Filius quo participant non est Deus ?
47  sic Rusch
deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi
interl.|  falsitatis argui
Scriptura
interl.|  David
Numérotation du verset Io. 10,36 
quem Pater sanctificavit
interl.|  scilicet gignendo ut santus esset dedit ut factum genuit
et misit in mundum.
interl.|  id est cum sanctitate incarnari constituit pro salute mundi
Vos48  dicitis quia blasphemas, quia dixi Filius Dei sum.

48  Vos Rusch Rusch Weber ] et praem. Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 10,37 
Si non facio opera Patris mei
interl.|  que nemo potest facere nisi Filius
nolite credere mihi.
interl.|  si solis verbis predico ne credatis
Numérotation du verset Io. 10,38 
Si autem facio
interl.|  opera illa
et si mihi non vultis credere operibus credite
interl.|  verbis et innocentie vite
marg.|   Operibus credite . Fidem adhibete operibus ut merito fidi amplius cognoscendo opera veniatis ad fidem deitatis.
ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater49  et ego in Patre.
marg.|   Quia in me est pater . Pater est in Filio Filius in Patre ut equalis in eo cui equalis est unde et post dicet :   Ego et Pater unum sumus et qui videt me videt et Patrem et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo ut in vase.

49  in me est - Pater Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 10,39 
Querebant ergo eum apprehendere50 
interl.|  non credendo sed ut occidant

50  apprehendere Li449 Li449@ Rusch ] prendere Weber
et exivit de manibus eorum.
interl.|  quia non habent manus fidei
Numérotation du verset Io. 10,40 
Et abiit iterum trans Iordanem
interl.|  mystice : ad gentes
in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum
interl.|  ostendebat se esse impletionem umbre iam cessantis
et mansit illic.
Numérotation du verset Io. 10,41 
Et multi venerunt ad eum
marg.|   Et multi venerunt . Isti apprehendunt permanentem non quomodo iniqui apprehendere volebant discedentem unde sequitur : e  t multi crediderunt in eum .
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1046ra ; facsim., p. 251a} [Rusch, f. 1046ra ] quicquid dicebat testimonium huic perhibebat quasi per lucernam veniamus ad diem.
et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit51  nullum.

51  signum fecit Rusch ] inv Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 10,42 
Omnia autem quecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_10)