initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. *Iohannis evangelium*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Io. 12,1 
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1047ra ; facsim., p. 253a} [Rusch, f. 1047ra ] A nte sex dies . Omnia mystice. Sexta quia sex diebus omnia fecit. Sexta die hominem condidit. Sexta etate redimere venit. Sexta feria passus est. Sexta hora mortuus est. Venit autem ad Bethaniam, id est ad ‘domum obedientie’ ipse obediens Patri usque ad mortem, docens Ecclesiam obedientiam que est in monte olei, id est misericordie nec potest abscondi, in qua suscitat sepultos a peccatis gravibus. Ibi fit cena in fide et devotione iustorum. Martha ministrat, id est dum quilibet fidelis opera devotionis Domino impendit. Lazarus, id est suscitati de gravibus cum his qui manserunt in iustitia, leti epulantur de presentia Domini. Maria que olim penitens unxit pedes, nec ibi dicitur quo unguento, modo pedes et caput pretioso, ibi rudimenta penitentium hic iustitiam designat perfectorum. Unde hic libra unguenti, id est perfectio iustitie. Unguentum quia : « Bonus odor sumus Deo ». Caput unguit qui alta de eo predica, pedes qui infirma veneratur, capillis tergit qui suis superfluis pauperes qui in terra indigent reficit. Odore domus, id est bona fama mundus repletur.

a Cf. Phil 2, 8 : « Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis ».
b 2Cor. 2, 15.
Pasce
interl.|  sciens eos conspirasse venit quasi agnus ad victimam ut verum Pascha habeamus
venit in Bethaniam
marg.|  V enit in Bethaniam . Ideo prius Bethaniam venit, ut resuscitatio Lazari altius memorie omnium traderetur et inexcusabiles Iudi confunderentur tractantes de morte tanti suscitatoris.

in Li449 Li449 @ Rusch ] om. Weber
ubi Lazarus fuerat mortuus quem suscitavit Iesus.

Lazarus fuerat Rusch ] inv Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 12,2 
Fecerunt autem ei cenam ibi et Martha
interl.|  soror Lazari
ministrabat. Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
interl.|  ut non phantasma sed vera eius resurrectio probetur, comedit, loquitur etc.
Numérotation du verset Io. 12,3 
Maria ergo
interl.|  altera soror Lazari
marg.|   Maria ergo . Pretiosum unguentum fit de nardo maxime de spicis, hic autem dicitur pistici a loco unde erat. Et interpretatur ‘fidelis’ non alia admixtione corrupti.
accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti.

et Li449 Li449 @ Rusch ] om. Weber Cf. Lc. 7, 38.
Numérotation du verset Io. 12,4 
Dixit ergo
marg.|  D ixit ergo . Iudas etsi malus, tamen inter apostolos numeratur ut doceamus malos tolerare, ne corpus Christi dividamus et malos hominis non obesse.

dixit Rusch ] dicit Li449 Weber , dicebat Li449@
unus ex discipulis eius Iudas
interl.|  iste moritur bono odore de quo alii vivunt
Scariothis
interl.|  a loco
qui erat eum traditurus :
Numérotation du verset Io. 12,5 
Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis ?

veniit Rusch Weber ] venditur Li449 Cf. Mt. 26, 9 ; Mc. 14, 5.
Numérotation du verset Io. 12,6 
Dixit autem hoc non quia
marg.|   non quia. Quantum ad suam intentionem ad eum non pertinebat de egenis, quia non curabat de ipsis non quin commissum esset ei dispersare pauperibus.
de egenis pertinebat ad eum
interl.|  ne eum cura pauperum putaremus dixisse deter minat evangelista cur dixerat
sed quia fur erat et loculos habens
interl.|  Domini loculorum custos
marg.|   loculos habens . Cui ministrant angeli loculos, habet in sumptus pauperum condescendens infirmis.
ea que mittebantur
interl.|  in loculos
portabat.
interl.|  ministerio sed tollebat furto, id est exportabat
Numérotation du verset Io. 12,7 
Dixit ergo Iesus : Sinite illam
marg.|   sinite illam . Novit furem, sed non prodit docens tolerare malos. Tantum obsequium Marie commendat ostendens quod esset moriturus et ad sepeliendum aromatibus unguendus. Ideo Marie cui non licuit mortuum unguere datum est viventem officio funeris donare. Unde secundum Marcum dicitur quod habuit id est potuit hoc fecit : « Prevenit {t. 4 : Erfurt, f. 1047rb ; facsim., p. 253b} [Rusch, f. 1047rb ] unguere corpus meum in sepulturam ».
marg.|  Magna patientia non arguit Iudam avaritie et non causa pauperum dixisse, sed ex ratione monstrat non esse culpandos illos, qui ipsi inter homines conversanti de facultatibus ministrant, qui parvo tempore corporaliter est apud eos mansurus, cum semper sint pauperes futuri quibus eleemosyna possit impendi.

Mc. 14, 8.

sinite Li449 Li449 @ Rusch ] sine Weber
ut in diem sepulture mee servet illud.
interl.|  ut si non re impleat tamen devotione post meam mortem

diem Li449 Li449 @ Rusch ] die Weber
Numérotation du verset Io. 12,8 
Pauperes enim semper habetis vobiscum me autem
marg.|   Me autem . Corporali presentia. Vel non habebitis, tu Iuda et qui sunt huiusmodi, quia si mali iam communicant sacramentis, postea tamen non habent Dominum ut boni.
non semper habebitis10  .

10  habebitis Li449 Li449 @ Rusch ] habetis Weber
Numérotation du verset Io. 12,9 
Cognovit ergo turba multa ex Iudeis quia illic est11  et venerunt
marg.|  E t venerunt . Curiositas hos, non caritas adduxit. Nos e contra si cognoscimus Iesum obedientis anime domum in qua habitet invenisse veniamus illuc contemplatione, non propter hominem tamen quem in anima suscitatum videmus, sed ut bonam vitam invitemur et per hoc ad visionem Iesu perveniamus.

11  est Rusch Weber ] esset Li449 Li449 @
non propter Iesum tantum sed ut Lazarum
marg.|   Sed ut Lazarum .   Mystice . Resurgentes in secundo adventu rapientur in aera cum Domino.
viderent quem suscitavit12  a mortuis.

12  suscitavit Li449@ Rusch Weber ] + Iesus Li449
Numérotation du verset Io. 12,10 
Cogitaverunt autem
marg.|   Cogitaverunt autem . Quia non poterant occultare vel negare miraculum, stulte volunt occidere quasi non possit suscitare occisum qui suscitavit defunctum.
principes sacerdotum
interl.|  quia propter Lazarum veniebant
ut et Lazarum interficerent
Numérotation du verset Io. 12,11 
quia multi propter illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum.
Numérotation du verset Io. 12,12 
In crastinum autem
interl.|  in die dominica
marg.|   In crastinum. Ecce oves ex Israel veniunt ad pastorem. Rami sunt laudes significantes victoriam superaturi diabolum et mortem.
turba multa que venerat13  {t. 4 : Erfurt, f. 1047rb ; facsim., p. 253b} [Rusch, f. 1047rb ] ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam14  .

13  venerat Rusch Weber ] convenerant Li449 , convenerat Li449@ 14  Hierosolymam Li449 Rusch ] Hierosolyma Weber
Numérotation du verset Io. 12,13 
Acceperunt ramos palmarum
interl.|  per ramos mortificatio carnis vel exempla precedentium patrum
et processerunt ob viam ei et clamabant : Hosanna.
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Quasi : osi anna, id est salva obsecro
marg.|   ET CLAMABANT . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.   Hosanna vox obsecrantis magis indicans affectum quam rem aliquam significans sicut interiectiones.
Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel15  .
interl.|  Patris etiam possent dicere in suo, quia ipse Dominus
marg.|   REX ISRAEL . Rex non terreno more quod parvum est, sed quia regit et ad mentes et ad regem celorum ducit et est miserationis, non indigentionis.

15  Cf. Ps. 117, 26.
Numérotation du verset Io. 12,14 
Et invenit Iesus
interl.|  breviter dicit quod alii latius quomodo factum sit narrant
asellum
interl.|  populum Iudeorum
et sedit super eum
interl.|  per confessionem fidei
sicut scriptum est16   :
interl.|  in Zacharia

Cf. Za. 9, 9.

16  Cf. Zc. 9, 9.
Numérotation du verset Io. 12,15 
Noli timere filia Sion,
interl.|  huic facto adhibetur propheticum testimonium
marg.|   noli timere . In reprobo populo erat filia Sion, id est Hierusalem, scilicet oves que devote occurrunt venienti quibus divinitus dicitur : agnoscite quem laudatis et ne timeatis cum patitur qui est vestra redemptio. Pullus in quo nemo sederat populus est gentium qui legem Dei non accepat.
ecce rex tuus venit tibi17  sedens super pullum asine.
interl.|  fieri secundum prophetiam quod in pullo sederit

17  tibi Li449 Li449 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 12,16 
Hec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus,
interl.|  resurrectione
tunc recordati sunt
interl.|  recolentes que viderant
quia hec erant scripta de eo
interl.|  non alia quam qua scripta erant de eo
et hec fecerunt ei.
Numérotation du verset Io. 12,17 
Testimonium ergo perhibebat turba
interl.|  simplices mirabile factum efferebant sed Pharisei turbide loquuntur
que erat cum eo18  quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis.

18  erat - cum eo Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 12,18 
Propterea quia19  obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.

19  quia Rusch ] et Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 12,19 
Pharisei
interl.|  Iudei turbati
ergo20  dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus. Ecce totus mundus21 
marg.|   Ecce totus . Per passionem et resurrectionem totum mundum redemit et secutus est eum. Et quid mirum si post eum vadit mundus per quem factus est mundus ?

20  ergo Rusch Weber ] autem Li449 Li449 @21  totus mundus Rusch ] inv Li449 Li449 @ Weber
post eum22  abiit.
interl.|  prophetant nescientes

22  eum Li449 @ Rusch Weber ] ipsum Li449
Numérotation du verset Io. 12,20 
Erant autem quidam gentiles23 
interl.|  proselyti

23  quidam gentiles Rusch ] inv Li449 Li449 @ Weber
ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
Numérotation du verset Io. 12,21 
Hi ergo accesserunt
marg.|   Hi ergo accesserunt . Ostendit gentes per predicationem apostolorum conversas.
ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilee et rogabant eum dicentes : Domine, volumus Iesum videre.
Numérotation du verset Io. 12,22 
Venit Philippus et dicit Andree. Andreas rursum24  et Philippus dixerunt25  Iesu.

24  rursum Rusch Weber ] rursus Li449 Li449 @25  dixerunt Rusch Weber ] dicunt Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 12,23 
Iesus autem
marg.|   Iesus autem . De Iudeis erant qui clamabant :   Benedictus qui venit in nomine , modo gentiles querunt videre ecce duo parietes concurrentes. Dicit itaque angularis lapis.   Venit hora ut clarificetur etc. Hec non est clarificatio de istis volentibus videre, sed occasionem horum annuntiat venturam plenitudinem gentium . {t. 4 : Erfurt, f. 1047vb ; facsim., p. 254a} [Rusch, f. 1047vb ] eo in celis glorificato. Sed hanc altitudinem glorificationis precedit humilitas passionis. Unde :   Amen amen dico vobis etc., ubi se dicit granum mortificandum et multiplicandum ad quam passionem iam exhortatus subdit :   Qui amat animam suam etc.
respondit eis dicens : Venit hora ut clarificetur Filius hominis.
interl.|  sed prius sum moriturus
Numérotation du verset Io. 12,24 
marg.|  N isi granum frumenti. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ipse est frumentum quo vivere debet fidelis anima. Granum de quo spiritalis seges debet surgere. Cum sint multa grana seminum, nulli se comparat nisi frumento, unde mos cepit Ecclesie de hoc solo grano confici Corpus Domini.
cadens in terram mortuum fuerit
Numérotation du verset Io. 12,25 
ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit
interl.|  in infidelitate Iudeorum
multum fructum affert.
interl.|  in fide populorum
Qui amat
interl.|  vero amore
marg.|   Qui amat. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui amat in hac vita, perdit in futuro quod magis congruit. Unde subdit :   Qui odit animam suam in hoc mundo . Non amat, sed odit animam in hoc mundo qui diligendo Deum potius quam in eum peccet eligit occidi.
animam suam perdet eam
interl.|  morietur cum Christo
et qui odit animam suam
interl.|  temporalem vitam
in hoc mundo in vitam eternam custodit eam26  .
interl.|  et ideo

26  Cf. Mt. 10, 39 ; Mt. 16, 25 ; Mc. 8, 35 ; Lc. 9, 24 ; Lc. 17, 33.
Numérotation du verset Io. 12,26 
Si quis27  mihi
marg.|  S i quis mihi. Pretium operis quo illi ministratur est esse cum illo, sine quo nusquam bene est esse et cum quo nusquam male est esse. Unde et apertius subdit :   Si quis mihi ministraverit .

27  Si quis Rusch Weber ] qui Li449 Li449 @
ministrat me sequatur.
interl.|  id est qui querit non que sua sunt sed qua Iesu Christi quecumque bona sive in temporalibus sive in spiritalibus propter Deum faciens
Et ubi sum ego illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit honorificabit eum
interl.|  ut ibidem sit adoptatus ubi est unicus
Pater meus.
interl.|  tunc honorificabitur mea anima
Numérotation du verset Io. 12,27 
Nunc anima mea turbata est.
interl.|  quod est ex voluntate
marg.|   nunc anima . Predicta passione et ad eam supposita exhortatione quasi data voce fortitudinis sue subdit affectum infirmitatis nostre quem vere suscepit, sed ex voluntate pro nobis ne de hac infirmitate desperemus, in qua ecce docet quid dicere debeamus et quo confugere, quasi : Conturbatur anima mea quid dicam ? Quo confugiam ? Quem invocem ? In quem sperem ? In Patrem qui salvat cui voluntatem meam prepono, quia propterea ut hec patiar veni in hanc horam unde et clarificatio mihi sic fit et in membris meis.
Et quid dicam ? Pater salvifica me
interl.|  quasi scis quid agam
ex hac hora28  ?
interl.|  passionis

28  hac hora Li449 Li449 @ Rusch ] inv Weber
Sed propterea veni in hanc horam29  .

29  hanc horam Rusch ] inv Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 12,28 
Pater, clarifica
interl.|  suscitando
marg.|   Pater clarifica . Salvationem quero ? Sed passionem non recuso propter quam passionem clarifica me, quod est gloria tui nominis.
nomen tuum30  . Venit ergo vox de celo dicens31   : Clarificavi
interl.|  antequam mundus esset, vel in omnibus mirabilibus que hucusque egit in homine ut in resurrectione Lazari

30  nomen tuum Li449 Li449 @ Rusch ] inv Weber 31  dicens Rusch ] dicens et Li449 Li449@ , et Weber
et iterum clarificabo.
interl.|  in resurrectione et ascensione
Numérotation du verset Io. 12,29 
Turba autem32  que stabat et audierat33  dicebat34   : Tonitruum factum est35  . Alii dicebant : Angelus ei locutus est.

32  autem Rusch ] ergo Weber | 33  audierat Rusch Weber ] audiebat Li449 | 34  dicebat Rusch ] dicebant Weber | 35  est Rusch ] esse Li449 Li449 @ Weber |
Numérotation du verset Io. 12,30 
Respondit Iesus et dixit : Non propter me
marg.|   non propter . Ostendit hanc vocem non sibi indicasse quod sciebat sed eis quibus indicari oportebat.
vox hec36  venit sed propter vos.

36  vox hec Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 12,31 
Nunc iudicium
interl.|  discretionis
marg.|   Nunc iudicium. Discretionis scilicet quod est ante ultimum damnationis, quia nunc per passionem iure diaboli destructo multi liberabuntur. Unde exponendo subiungit : Patior, turbor et per hoc :   nunc princeps huis mundi .
est mundi. Nunc
interl.|  nunc patior, turbor, et per hec
princeps huius mundi37  eiicietur foras.
interl.|  diabolus qui damnatur in malis mundo deditis
marg.|  E iicietur . A redemptis expelletur predicantibus apostolis plene expelletur qui olim a paucis et si extra temptetur non ledit intus.

37  huius mundi Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 12,32 
Et ego
interl.|  affirmative
si exaltatus fuero a terra
interl.|  in cruce
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1047vb ; facsim., p. 254b} [Rusch, f. 1047vb ] E t ego si . Eiecto diabolo cum   exaltatus fuero , non enim dubitat,   traham omnia non dicit omnes ut de universitate hominum acciperes, sed omnia de integritate creature, id est animam. Quod et corpus intelligimus, quod vivimus ut nec capillus pereat. Vel ut de solis hominibus dicatur omnia predestinata de quibus nihil perit. Vel omnia genera hominum, omnia de quibus diabolus eiicitur.
omnia traham ad meipsum.
interl.|  ut sim caput et illa membra
Numérotation du verset Io. 12,33 
Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus.
interl.|  scilicet in cruce
Numérotation du verset Io. 12,34 
Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege quia Christus manet in eternum et quomodo {t. 4 : Erfurt, f. 1047va ; facsim., p. 254a} [Rusch, f. 1047va ] tu dicis oportet Filium hominis exaltari38  .
marg.|   Et quomodo tu dicis oportet filium hominis exaltari . Quomodo in cruce morietur ? Hoc enim eum dixisse putabant quod facere cogitabant.   Filium hominis, quia hoc memoriter tenebant quod sepe dixerat se Filium hominis non quod hic dixisset : S  i exaltatus fuerit Filius hominis .   Quis est iste Filius hominis ? Si enim Christus est, manet in eternum. Si manet in eternum quomodo exaltabitur a terra, id est morietur in cruce ?

38  Filium hominis - exaltari Rusch ] inv. Li449 Weber
Et39  quis est iste Filius hominis ?

39  Et Rusch ] om. Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 12,35 
Dicit40  ergo eis Iesus : Adhuc modicum lumen in vobis est.
interl.|  cum intelligitis quod Christus manet in eternum hec pars fidei et veri luminis per se non sufficit

40  Dicit Rusch ] Dixit Li449 Li449 @ Weber
Ambulate
marg.|   Ambulate. I d est totum intelligite et moriturum Christum ut redimat victurum in eternum in celo quo perducat. Vel dum Christum vobiscum habetis ne tenebre ignorantie et mortis perpetue vos comprehendant.
dum lucem41  habetis ut non vos tenebre42  comprehendant.
interl.|  quod si ita intelligitis Christi eternitatem ut negetis eius mortem

41  dum lucem Li449@ Rusch Weber ] in luce add. interl. man. post . Li449 42  non vos tenebre Rusch ] vos tenebre non Li449 , non tenebre vos Li449@ Weber
Et qui ambulat in tenebris
interl.|  idem qui non credit mortem Christi
nescit quo vadat.
interl.|  sed vos
marg.|   nescit quo vadat . Qui non credit mortem Christi, nescit quo vadit, sed offendit in petram scandali quod est Christus Iudeis contemnentibus et irridentibus mortuum.
Numérotation du verset Io. 12,36 
Dum lucem habetis
marg.|   Dum lucem habetis . Id est dum aliquid veri intelligitis de eternitate Christi, credite in veritatem addendo de humilitate ut renascamini in veritate.
credite in lucem ut filii lucis sitis. Hec locutus est eis43  Iesus et abiit et abscondit se ab eis.
interl.|  sicut corporaliter sic et spiritaliter
marg.|  A b eis . Non ab his qui credere inceperant, sed ab his qui invidebant. Quod abscondit se, nostre infirmitati consuluit, non sue potestati derogavit.

43  eis Rusch ] Iesus Li449 Li449 @, om. Weber
Numérotation du verset Io. 12,37 
Cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum,
Numérotation du verset Io. 12,38 
ut sermo
marg.|  U t sermo . Quem omnibus modis impleri necesse est, non tamen necessitate faciendum, sed voluntate prescivit enim Deus et predixit, non credituros et peccaturos, non tamen coegit ad hoc sed ut fit, sic prescivit et predixit.
Isaie44  impleretur quem dixit : Domine, quis
interl.|  pro raritate et difficultate

44  Cf. Is. 53, 1.
credidit auditui nostro
interl.|  vel quod nos a te audivimus, vel ipsi nos de te nuntiantes audiunt
et brachium Domini
interl.|  Filius per quem omnia fecit

Cf. Io. 1, 3 : « Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est ».
cui revelatum est.
interl.|  per fidem cum esset in carne paucis, scilicet humilibus non superbis Iudeis
Numérotation du verset Io. 12,39 
Propterea non poterant credere
marg.|   Non poterant . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non quod non possent homines mutari in melius, sed quamdiu tales non possunt credere.
quia iterum dixit Isaias45   :
interl.|  quando predicebat incarnationem Christi predicebat etiam excecationem Iudeorum

45  Cf. Is. 6, 10 ; Mt. 13, 15 ; Mc.4, 12 ; Lc. 8, 10.
Numérotation du verset Io. 12,40 
Excecavit
marg.|   Excecavit . Quia predixit Isaias in Spiritum prescientis omnia excecationem Iudeorum : N  on poterant credere non quod necessitate non possent et ita nulla culpa esset eis, sed quia nolebant quam voluntatem eorum prescivit Deus et predixit. Sed alia causa huius redditur rei, scilicet excecatio Dei sed etiam hanc excecationem meruit voluntas eorum tumida qui suam {t. 4 : Erfurt, f. 1048ra ; facsim., p. 255a} [Rusch, f. 1048ra ] volentes constituere iustitiam : « Iustitie Dei non sunt subiecti » quod dicitur non posse credere. Ita est culpa voluntatis humane sicut quod dicitur Deus non posse se negare, laus est voluntatis divine.

Rm. 10, 3.
oculos eorum et induravit cor eorum46  ut non videant oculis et non47  intelligant corde
interl.|  Deus deserendo eos qui cum possent videre noluerunt et cum possent cogitare et intelligere noluerunt

46  cor eorum Li449 Li449 @ Rusch ] inv Weber 47  non Li449 Rusch ] om. Li449 @ Weber
et convertantur
interl.|  vel aliquando ut sic confusi convertantur et sanem eos
et
interl.|  ut non
sanem eos.
Numérotation du verset Io. 12,41 
Hec dixit Isaias
interl.|  de excecatione Iudeorum
quando vidit gloriam
interl.|  non sicuti est sed aliqua specie ut solet fieri in visione Moysi et aliorum
eius
interl.|  Christi
et locutus est de eo.
Numérotation du verset Io. 12,42 
Verumtamen multi ex principibus48  crediderunt in eum
interl.|  etsi alii non crederent

48  multi-ex principibus Rusch ] inv Li449 Li449 @ Weber
sed propter Phariseos non confitebantur
interl.|  ergo hoc credere fuit eis quasi non credere
ut de synagoga non eiicerentur.
Numérotation du verset Io. 12,43 
Dilexerunt enim
interl.|  hos credentes improbat
gloriam hominum
interl.|  in mundanis
interl.|  que est in cruce
marg.|   gloriam Dei . Ideo crux in fronte credentium ubi est sedes verecundie figitur, ut de nomine Christi nullus erubescat et magis gloriam Dei quam hominem querat.

49  gloriam hominum – magis Rusch Weber ] inv. Li449 Li449@
Numérotation du verset Io. 12,44 
Iesus
marg.|   Iesus . Aliis non credentibus, aliis vero credentibus, vel palam cum palmis et laudibus. Vel in occulto iam apropinquante sua passione, clamat Iesus qui latebat quamdiu passio non erat complenda.
autem clamavit et dixit : Qui credit in me,
interl.|  qui se mihi in fide communicat
interl.|  veraci et spiritali intellectu
marg.|   Qui credit in me . Quia homo apparebat et Deus in homine latebat, ne putarent eum hoc tantum esse quod videbant, vult se credi talem et tantum, qualis et quantus Pater est. Et hoc est : N  on credit in me, id est in hoc quod videt, Sed   in eum qui me misit, quem necesse est credi Patrem, et si Pater est, habet Filium. Qui ergo credit in Patrem credit in Filium equalem ei, et hic talis vere credit, non qui credit me hominem Filium Dei per gratiam, non per naturam. Et ideo ne quis intelligeret Patrem tamquam multorum filiorum, Patrem per gratiam non unici Verbi equalis sibi subdit :   Et qui videt me videt et eum qui me misit . Usque adeo nihil distat inter me et eum ut qui videt me videat eum. Hec visio non carnalis sed intellectualis est mundo corde.
non credit in me
interl.|  secundum quod videt exterius
interl.|  et qui credit in me non credit in me solum sed etiam in Patrem
sed in eum qui misit me.
interl.|  scilicet Patrem
Numérotation du verset Io. 12,45 
Et50  qui videt me51 
interl.|  spiritali visione
marg.|   Qui videt me . Non ait : non videt me, sed :   Eum qui me misit sicut dixit :   Qui credit in me non credit in me sed eum qui misit me , quia illud dixit, ne sicut videbatur crederetur tantum hominis Filius hoc autem dixit ut crederetur equalis Patri. Neutrum horum diceret alius missus, id est apostolus, quia tantum servus. Potest autem dicere alia filio communia, ut qui audit vel recipit me audit eum et recipit qui me misit, quia Dominus honoratur in servo et Pater in Filio.

50  Et Rusch Weber ] om. Li449 Li449 @51  videt me] iter. Li449
videt eum qui misit me52  .
interl.|  quis enim es tu ?

52  misit me Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 12,46 
Ego lux.
marg.|   Ego lux . De alio non dicitur. Lux venit in mundum, nisi de eo qui illuminat ceteri ut illuminati sunt lux quia vita eorum lucet hominibus.
In mundum veni ut omnis qui credit in me
interl.|  quod non in alia lumina
in tenebris non maneat.
interl.|  in quibus inventus est, si modo fide postea vera visione illustretur
Numérotation du verset Io. 12,47 
Et si quis audierit
interl.|  exterius
verba mea et non custodierit,
interl.|  interius
ego
interl.|  cui Pater dedit omne iudicium
non iudico eum.
interl.|  modo
interl.|  cur non modo ?
Non enim53  veni ut iudicem mundum
interl.|  quia primus adventus non iudicii sed misericordie est

53  enim Li449 @ Rusch Weber ] om. Li449
sed ut salvificem mundum.
interl.|  de iudicio vero novissimo subdit
Numérotation du verset Io. 12,48 
Qui spernit me
interl.|  non credit me esse Deum
et non accipit verba mea habet qui iudicet eum.
interl.|  quisnam ille ?
Sermo
interl.|  id est ego
marg.|   Sermo quem . Manifeste dicit se iudicaturum in novissimo die, quia ipse est sermo Patris qui seipsum locutus est seipsum annuntiavit.
quem locutus sum
interl.|  extra hominibus
ille iudicabit eum in novissimo die.
Numérotation du verset Io. 12,49 
Quia ego
interl.|  ideo iudicabit, quia ego Filius ex Patre
ex meipso non sum locutus
interl.|  non loquitur ex se quia non est ex se
sed qui misit me Pater,
interl.|  ad hoc ut loquerer
ipse mihi mandatum
marg.|   Mandatum . Non dedit Pater Filio mandatum per angelum vel aliam creaturam. Nec mandatum quod aliquando nescisset, sed dum Verbum et Sapientiam in qua sunt omnia mandata, genuit, dedit sicut Filio qui est vita, eo dedit vitam quo genuit vitam quia gignendo vitam dedit esse vitam que sine vitio fuit.
dedit quid dicam
interl.|  intra
et quid loquar.
interl.|  extra
Numérotation du verset Io. 12,50 
Et scio
marg.|  E t scio . Cum dicat mandatum esse vitam eternam, et ipse sit vita eterna aperte dicit se mandatum Dei.
quia mandatum eius vita eterna est que ergo
marg.|   Que ergo . Intelligentibus mentibus, ut est nata veritas ex Patre sic loquitur veritas intus sine sono sicut dixit {t. 4 : Erfurt, f. 1048rb ; facsim., p. 255b} [Rusch, f. 1048rb ] ei Pater sed ut crederent homines quod nondum possunt intelligere, ex ore carnis verba sonuerunt que prolata et litteris signata, nos ad ipsam veritatem aliquatenus erigunt.
ego loquor.
interl.|  id est qui meipsum Verbum annuntio
Sicut dixit mihi Pater sic loquor.
interl.|  id est sicut verax me veritatem genuit sic veritas me veritatem annuntio




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_12)