initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. *Iohannis evangelium*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Io. 13,1 
Ante diem festum Pasche,
interl.|  figuralem
marg.|   ante diem festum . Diem festum dicit quindecimum diem, scilicet diem passionis quia post immolationem agni que tunc fiebat in die Iovis faciebant Iudei magnum festum, quod hic Pascha vocatur.
marg.|  Pascha apud grecos equivocum est. Dicitur enim et a paschim, id est a passione et a transitu, quod Hebrei Phase dicunt. Dies autem quartus decimus, post equinoctium vernale in quo immolabatur agnus ad vesperam, proprie ‘Pascha a transitu’ dicebatur. Dies vero solennitatis sequentes quorum primus et ultimus maiori cultu habebantur ‘dies azymorum’ proprie vocabantur. Vocatur tamen et dies immolationis ‘azyma’ et quindecima Pascha. In hac significatione dicit Iohannes : A nte diem festum Pasche vocando diem solennem ‘Pascha’. Greci vero diem qua immolatur agnus, dicunt solummodo vocari ‘Pascha’ et illa die dicunt Christum crucifixum fuisse ad meridiem. Et dicunt eum anticipasse unum diem ante, ut cum discipulis agnum comederet et hoc confirmandum et hoc verba sequentia conducunt, id est : ‘Noluerunt intrare in pretorium, scilicet Pilati domum, ne contaminarentur ut comederent Pascha’, intelligentes Pascha esum agni tamen. Nec erubescunt dicere alios evangelistas mentitos qui dicunt Dominum communiter cum aliis carnes agni comedisse. Hunc Iohannem vero illos correxisse dicunt. Sed errant, quia cum omnes eodem spiritu locutos fuisse constet, si in uno mentirentur in aliis eis non crederetur.

a Cf. Io. 18, 28 : « Adducunt ergo Iesum a Caipha in pretorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in pretorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha ».

1 diem Rusch ] + autem Li449 Li449 @ Weber
interl.|  id est ipse dies Pasce quo transiret per crucem ecce veritas illius figure

hora eius Li449 Li449 @ Rusch ] inv Weber
ut transeat
marg.|  U t transeat . Interpretatur nobis evangelista nomen Pasche, id est transitus et significationem, quia sicut illi de Egypto, sic Christus de mundo. Sic et nos sanguine agni insigniti, de vitiis ad virtutes, de mundo ad celum.
ex hoc mundo
interl.|  quo transit populus de Egypto

Cf. Ex. 14, 22.
ad Patrem, cum dilexisset suos
interl.|  pro eis factus homo
qui erant in mundo
interl.|  pro eis moriens
in finem dilexit eos.
interl.|  ut eius dilectione ipso transirent de mundo
marg.|   in finem dilexit .   In finem, id est in Christum qui est finis consummans, id est ut eius dilectione transeant quo ipse transit. Vel   in finem , id est in mortem non quod morte terminetur eius dilectio, sed in tantum dilexit, quod usque ad mortem dilectio eum perduxit in quo exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem.
Numérotation du verset Io. 13,2 
Et cena facta,
interl.|  parata nondum transacta, quia postea recubuit et buccellam Iude dedit
marg.|   Et cena facta . Cena significat ‘passionem’. Sicut enim post cenam non fit prandium, sic et Christus post quam semel passus est non iterum patitur.   Surgit a cena , post passionem ponit vestimenta, secundum priorem infirmitatem. L  inteo percinxit se , eadem carne iam immortali. A  quam in pelvim , id est gratiam baptismi lavat pedes et tergit a peccatis in baptismo.   Accepit vestimenta, id est Iudeos in fine seculi quos prius excecatos deposuit.
cum diabolus iam misisset
interl.|  spiritali suggestione
in cor
interl.|  Iude

cor Li449 Rusch ] corde Weber
ut traderet eum
interl.|  hoc consentientis iniquitas est
Iudas Simonis Scariothis,
interl.|  non credens esse Deum
Numérotation du verset Io. 13,3 
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus
interl.|  in usum mala in effectum bona
interl.|  etiam traditorem quo utitur ut vult et de malo bonum facit
et quia a Deo exivit
interl.|  sciens non eum deserens
et ad Deum vadit,
interl.|  non nos relinquens
Numérotation du verset Io. 13,4 
surgit a cena
interl.|  significat quod de celestibus descendit et quod seipsum exinanivit et quod formam servi induit
marg.|   surgit a cena . Ab illa celesti refectione qua cum angelis reficiebatur, deponit vestimenta, gloriam eterne beatitudinis.

Cf. Phil 2, 7 : « Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo ».
et deponit vestimenta sua. Et cum accepisset linteum
interl.|  carnem mundam
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1048va ; facsim., p. 256a} [Rusch, f. 1048va ] deposuit   vestimenta . Pretermisit altitudinem, suppositurus eius humilitatem ut perfecte commendetur humilitas homini cum tam altus sit se humiliaverit, ut et pedes traditoris lavaret.

deponit Rusch ] ponit Li449 Li449 @ Weber
sic Rusch
precinxit se.
interl.|  humilitate
Numérotation du verset Io. 13,5 
Deinde misit
marg.|   Deinde misit . Sanguinem in terram fudit, ut vestigia credentium mundaret que terrenis peccatis erant sordida.

misit Li449 Li449 @ Rusch ] mittit Weber
aquam in pelvim et cepit lavare pedes discipulorum
interl.|  vestigia evangelistarum firmat et purgat
et extergere
interl.|  quia tota eius passio nostra est purgatio
linteo
interl.|  corporis
quo erat precinctus.
Numérotation du verset Io. 13,6 
Venit ergo ad Simonem Petrum
interl.|  non post alios sed prius ad principem apostolorum ideo expavescit quod Deus lavet pedes homini
et dicit ei Petrus :
marg.|   Dicit ei Petrus . Pro altitudine promissi mysterii nondum permittit fieri, nondum potest sustinere Deum ad pedes humiliari, pavore perterritus.
Domine,
interl.|  Deus
tu mihi
interl.|  servo
lavas pedes ?
Numérotation du verset Io. 13,7 
Respondit
marg.|   Respondit . Qui non lavatur per baptismum et confessionem penitentie non habet partem cum Iesu.
Iesus et dixit ei : Quod ego facio
interl.|  mysterium huius rei

dixit Li449 Li449 @ Rusch ] dicit Weber
tu nescis modo. Scies autem postea.
Numérotation du verset Io. 13,8 
Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in eternum.
interl.|  id est numquam
Respondit ei Iesus :
interl.|  terrens de periculo salutis

ei Iesus Li449 Li449 @ Rusch ] inv Weber
Si non lavero te
interl.|  te dicit pro solis pedibus

habebis Li449 Li449 @ Rusch ] habes Weber
Numérotation du verset Io. 13,9 
Dicit ei Simon Petrus :
interl.|  territus hac responsione totum se offert abluendum, turbatus amore et timore
marg.|   Dicit ei Simon Petrus . Error Petri hic nobis profuit. Erravit enim ne nos erraremus. Erravit cum se totum laudandum Deo obtulit, quem Deus correxit omnes semel baptizatur non esse baptizandum.
Domine, non tantum pedes meos
interl.|  affectionis
sed et manus
interl.|  opera
et caput.
interl.|  cogitationes
Numérotation du verset Io. 13,10 
Dicit ei Iesus : Qui lotus est
marg.|  Q ui lotus . Ex his verbis intelligimus baptizatos apostolos, etsi non legimus ubi vel quando.
marg.|   Qui lotus est etc. Baptismo totus est mundus. Sed quia iterum pulvere terrene habitationis inquinatur, iterum opus est pedes lavare quos lavat Dominus interpellans pro nobis et nosipsi orando. Ille etiam qui in otio studet veritati, dum in aliis pulsanti sponso aperire pergit, pedes inquinat, quia veritas humiliter auditur sed sine periculo non potest predicari, sed hos pedes Dominus discipulis lavat.
non indiget nisi ut pedes lavet10  sed est mundus totus.
interl.|  preter pedes quibus tangit terram

10  nisi ut pedes lavet Li449 Li449@ Rusch ] ut lavet Weber
Et vos mundi estis sed non omnes.
interl.|  quare hoc dicit exponit evangelista
Numérotation du verset Io. 13,11 
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. Propterea dixit : Non estis mundi omnes.
Numérotation du verset Io. 13,12 
Postquam ergo lavit pedes eorum
interl.|  impleta purgatione per sanguinem
accepit vestimenta sua.
interl.|  surgens immortalis factus est
Et11  cum recubuisset
interl.|  ad dexteram Patris sedens
marg.|   et recubuisset . Sicut prius exemplo, sic etiam nunc verbo instruit eos magister veritatis. Et quod dicit magna de se non est arrogantia, sed veritas que prodest auditoribus sicut facit et Paulus.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Incauti sunt humiles qui se mendacio illa queant dum arrogantiam vitant, quia contra veritatem se erigunt quam relinquunt. Qui enim necessitate cogente vera de se et bona loquitur, tanto magis humilitati iungitur quanto veritati sociatur.

11  Et Li449 Li449 @ Rusch ] om. Weber
iterum dixit eis :
interl.|  per Spiritum missum in linguis docet
Scitis quid fecerim vobis ?
interl.|  invitat ad sciendum quod prius nesciebant
Numérotation du verset Io. 13,13 
Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis,
interl.|  quia verum est
sum etenim.
Numérotation du verset Io. 13,14 
Si ergo ego lavi pedes vestros12 
interl.|  dimisi peccata vestra

12  pedes vestros Rusch ] inv Li449 Li449 @ Weber
Dominus
interl.|  quia Deus
et magister
interl.|  quia veritas
et vos debetis alter alterius lavare pedes.
interl.|  alter alteri peccata dimittere et pro invicem orare
Numérotation du verset Io. 13,15 
Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis
interl.|  sicut ego patior et vos patiamini, sicut me humilio ita vos humiliamini
ita et vos faciatis.
interl.|  manu vel corde
Numérotation du verset Io. 13,16 
Amen amen dico vobis,
interl.|  et debetis fecere quod ego quia
non est servus maior domino suo, neque13  apostolus maior eo qui misit illum.

13  neque Li449 @ Rusch Weber ] nec Li449
Numérotation du verset Io. 13,17 
Si hoc14  scitis
interl.|  que feci et doceo

14  hoc Rusch ] hec Li449 Li449 @ Weber
beati eritis si feceritis ea.
Numérotation du verset Io. 13,18 
Non de omnibus vobis dico.
interl.|  non omnes vos beatos dico
marg.|   Non de omnibus . Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat mecum panem non ut proficiat sed ut lateat :   levabit contra me calcaneum suum, id est me calcabit ut impleatur Scriptura que hoc predixit non quod cogat sed quia quod futurum erat non tacuit.
Ego scio quos elegerim,
marg.|   Ego scio quos . Ad hoc ut sequaces mei sint beati. Elegit autem Iudam non ad hoc, sed ad illud quod de eo factum est, scilicet ad salutem aliorum. Unde alibi : ‘Elegi vos duodecim sed unus diabolus est’.

Cf. Io. 6, 71 : « Respondit eis Iesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ? ».
sed ut adimpleatur15  Scriptura16   : Qui manducat meum17  panem levabit18  contra {t. 4 : Erfurt, f. 1048vb ; facsim., p. 256b} [Rusch, f. 1048vb ] me calcaneum suum19  .

15  adimpleatur Li449 Li449@ Rusch ] impleatur Weber | 16  Cf. Ps. 40, 10. | 17  meum Li449 Li449 @ Rusch ] mecum Weber | 18  levabit Li449 Li449 @ Rusch ] levavit Weber | 19  contra me - calcaneum suum Rusch Weber ] inv. Li449 Li449@ |
Numérotation du verset Io. 13,19 
Amodo dico vobis
marg.|   Amodo dico . Quasi huiusque toleravi et tacui sed iam noto proditorem {t. 4 : Erfurt, f. 1048vb ; facsim., p. 256b} [Rusch, f. 1048vb ] antequam fiat quod mox faciendum est, ut cum factum fuerit credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa predixit.
priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis20  quia ego sum.

20  cum factum fuerit - credatis Li449 Li449@ Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 13,20 
Amen amen dico vobis,
marg.|  A men amen. Postquam exemplo suo eos docuit humiliationem et calcanei passionem, supponit quo consoletur eos honorem quod ipse et Pater in eis recipitur.
qui accipit
marg.|   Qui accipit . In istis verbis non unitas nature missi et mittentis sed in misso mittentis auctoritas commendatur. Quisquis ergo sic missum accipiat, ut in eo mittentem attendat ut in Petro Christum secundum in servo Dominum, in Christo Patrem scilicet in unigenito genitorem.
si quem misero me accipit. Qui autem me accipit accipit eum qui me misit.
Numérotation du verset Io. 13,21 
Cum hec dixisset
marg.|  C um hec dixisset . Nostra infirmitas in eo vere turbata est, non sua potestas sicut et vere passa. Voluntarie autem accepit turbatorum ne desperet servus turbatus necessitate. Quod autem turbatur spiritu significat turbandos spiritales ex caritate cum urgens causa et zizania a tritico ante messem cogitur seperare.
Iesus turbatus est spiritu
interl.|  humano
marg.|   Turbatus est. Dicturus unus ex vobis tradet me, turbatur non carne sed spiritu, non quod tunc primum subito hoc noverit et repentinum malum eum turbaverit, sed quia iam fuerat eum ut non lateret, expressurus et ille iam erat exiturus et Iudeos adducturus. Turbavit autem eum imminens passio et proximum periculum proditoris, sicut supra dixit : « Nunc anima mea turbata est » appropinquante passione.

Io. 12, 27.
et protestatus est
interl.|  quod occultum fuerat
et dixit :
interl.|  manifestavit
Amen amen dico vobis, quia unus
interl.|  numero, non vinculo spiritus
ex vobis
interl.|  exiturus ex vobis
tradet me21  .

21  tradet me Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 13,22 
Aspiciebant ergo ad invicem discipuli22  hesitantes de quo diceret.
interl.|  quia etsi nota fuit sui quam sua conscienta alterius, tamen sibi erat ignota

22  ad invicem - discipuli Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 13,23 
Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius
interl.|  de se quasi de alio dicit ut rerum gestarum scriptorum23  non sui predicatorum
23  scriptorum] coniec., sciptorum cacogr. Rusch
in sinu Iesu
interl.|  per sinum significat secretum
marg.|   in sinu . Ideo quod dicit   supra pectus , significat secretum de quo bibit divinitatis sacramentum.
quem diligebat Iesus.
interl.|  non plus omnibus, sed familiarius ut per pacem de vita exiret non per passionem
Numérotation du verset Io. 13,24 
Innuit ergo huic Simon Petrus et dixit24  ei :
interl.|  non loquendo sed innuendo de motu corporis post sono vocis ut querat

24  dixit Rusch ] dicit Li449 Li449 @ Weber
Quis est de quo dicit ?
Numérotation du verset Io. 13,25 
Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu
interl.|  hic est ille sinus, id est secretum sapientie
dicit ei : Domine, quis est ?
Numérotation du verset Io. 13,26 
Respondit Iesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero25  et cum intinxisset panem,
marg.|   Et cum intinxisset . Panis intinctio significat ‘fictionem Iude’ qui fictus amicus venit ad cenam. Que enim tinguntur non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio eidem bono ingratum non immerito secuta est damnatio.

25  porrexero Li449 Rusch Weber ] ego praem. Li449
dedit Iude
marg.|  D edit Iude . Non ut quidam putant nunc Iudas corpus Christi accepit. Sciendum est enim quod iam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis inter quos et Iudas fuit deinde per buccellam intinctam exprimitur ipse traditor etc.
Simonis Scariothis.
Numérotation du verset Io. 13,27 
Et post buccellam introivit26  in eum27  Satanas.
interl.|  quia bona male est usus et hec presumptio peccatum auxit

26  introivit Li449 Rusch ] tunc praem. Li449 @ Weber 27  eum Rusch ] illum Li449 Li449 @ Weber
Et dixit28  ei Iesus : Quod facis, fac citius.
interl.|  ut plenius possideret in quem intaverat ut deciperet
marg.|  Q uod facis . Non precepit, sed predicit Iude malum, nobis bonum quia hoc vult cito fieri non tam festinando in illius penam quam in salutem fidelium.

28  Et dixit Rusch ] Et dicit Li449 Li449@ , dicit Weber
Numérotation du verset Io. 13,28 
Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
Numérotation du verset Io. 13,29 
Quidam enim putabant quia loculos habebat
marg.|  Q uia loculos habebat . In quibus oblata servabantur suorum necessitatibus et aliis indigentibus. In quo datur forma Ecclesie servandi necessaria que iubetur non cogitare de crastino ne pro terrenis serviat vel timore inopie iustitiam deserat.
{t. 4  : Erfurt, f. 1049ra  ; facsim., p. 257a} [Rusch, f. 1049ra  ] Iudas quod dixisset29  ei Iesus : Eme ea que opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut30  aliquid daret.

29  quod dixisset Li449 Rusch ] quia dicit Li449@ Weber 30  egenis ut Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 13,30 
Cum ergo accepisset ille
interl.|  ut malus
buccellam
interl.|  bonum
exivit continuo.
interl.|  a Domino aperte recedit
Erat autem nox.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1049ra ; facsim., p. 257a} [Rusch, f. 1049ra ] E rat autem nox . Nox congruit sacramento. Erat enim qui exivit filius tenebrarum faciens opera tenebrarum.
Numérotation du verset Io. 13,31 
Cum ergo exisset dixit31  Iesus : Nunc clarificatus est Filius hominis
interl.|  absente palea iam triticum quodammodo est purgatum
marg.|   Nunc clarificatus est . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Exeunte Iuda pro quo dicebatur :   Non estis mundi omnes. R emanserunt soli mundi cum suo mundatore in quo significata est clarificatio Christi in qua separatis malis manebit in eternitate cum sanctis. Sicut ergo res significantes tamquam res significate appellantur, ut ‘petra’ non dicitur. Significabat Christum sed erat Christus ita hoc facto separationis Iude contestans futuram illam separationem dicit :   Nunc, non significata est clarificatio sed : C  larificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo , quia non ipse in se sed Deus in eo clarificatur. Quod quasi exponens subdit :   Si Deus clarificatus est in eo, quia non quesivit ille voluntatem suam sed Patris E  t Deus clarificabit eum in semetipso ut humana natura Verbo unita etiam immortali eternitate donetur. Et hec clarificatio est : C  ontinuo, id est immortalis resurrectio non differetur in fine, sicut olim ad quam potest referri et prius dictum ut dicatur.   Nunc  : non de instanti tempore passionis, sed de proximo resurrectionis quasi sit factum quod mox est futurum.

31  dixit Rusch ] dicit Li449 Li449 @ Weber
et Deus clarificatus est in eo.
Numérotation du verset Io. 13,32 
Si Deus clarificatus est in eo
interl.|  quia non quesivit nisi gloriam Patris
et Deus clarificabit32  eum in semetipso et continuo clarificabit eum.

32  clarificabit Rusch Weber ] clarificavit Li449
Numérotation du verset Io. 13,33 
Filioli,
marg.|  F ilioli . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia dixerat quod Deus est cito clarificaturus eum ne putarent quod non ultra iungeretur eis conversando in terra addit :   Adhuc modicum vobiscum sum in infirmitate carnis sicut et vos usque ad horam mortis sicut post resurrectionem dicit : « Cum essem vobiscum » in carne mortali. Vel :   Modicum vobiscum sum si non in eadem qualitate temporali tamen in terrena conversatione post resurrectionem quadraginta diebus. De presentia autem divina qua cum eis est usque ad consummationem seculi non potest hoc accipi quia non conveniret quod sequitur :   Queritis me et non potestis venire . Tunc enim implebitur : « Ubi ego sum et illi sunt ».

Lc. 24, 44.
Io. 17, 14.
adhuc modicum vobiscum sum. Queretis me
interl.|  volentes sequi me
et sicut dixi Iudeis
interl.|  sed sine modo
quo ego vado
marg.|  Q uo ego vado . Nunc non poterant apostoli nondum Spiritu confirmati sequi Dominum, id est mori pro Domino et iustitia, vel venire ad vitam immortalem ad quam ipse ibat secuturi autem erant postea. Quomodo autem idonei possint esse et pergere quo ille antecedit docet :   Mandatum novum do vobis .
vos non potestis venire.
interl.|  Iudei numquam
Et vobis dico
interl.|  idem dico vobis sed cum modo
modo.
interl.|  ne desperent additur modo
interl.|  sed ut aliquando sequimini
Numérotation du verset Io. 13,34 
Mandatum novum do vobis,
marg.|   Mandatum novum . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non quod hoc non sit in antiqua lege : « Diliges proximum tuum sicut teipsum » et non quod antiqui sancti non sic dilexerunt. Sed quia dilectio de veteri facit novum hominem quocumque tempore quod tamen non facit dilectio que est naturali necessitudine, ut inter coniuges patres et filios et huiusmodi ut taceamus de turpi que est inter amatores. Et ideo pulchre determinat : S  icut dilexi vos . Perducturus ad finem sine fine ea dilectione diligite ut sitis filii Dei fratres unico Filio que dilectio facit mori seculo.

Mt. 22, 39.
ut diligatis
marg.|  U t diligatis . Non putetur hic pretermissa dilectio Dei que est in dilectione proximi. In proximo enim non nisi Deus diligitur sicut et Christus in nobis diligit Deum et non quod hoc habeamus sed ut haberemus, sicut medicus in egro non morbum, sed salutem quam venit dare.
invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem.
interl.|  ideo et vos in quo innuit se conferre diligendo nos ut mutua dilectione inter nos constringamur
Numérotation du verset Io. 13,35 
In hoc
interl.|  non in aliis que etiam non mei habent
cognoscent omnes quia discipuli mei estis33  si dilectionem habueritis ad invicem.
interl.|  hic est fons in quo alienus non communicat, ut ait Salomon

Cf. Prv. 5, 15-17 : « Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ; deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui ».

33  discipuli mei estis Rusch ] mei estis discipuli Li449 Li449@ , mei discipuli estis Weber
Numérotation du verset Io. 13,36 
Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ?
marg.|   Domine quo vadis ? Audito : Q  uo ego vado et intellecta via qua sequi potest, id est dilectione dicit Petrus ut sequi paratus. Et quia hunc eius animum novit Dominus, dixit non modo eum posse in quo non abstulit spem futuri, sed confirmavit :   Sequeris autem postea .
Respondit34  Iesus :
interl.|  quasi non festines, quia nondum es indutus virtute ex alto et ideo ne interim presumas

34  Respondit Rusch Weber ] + ei Li449 Li449 @
Quo ego vado non potes me modo35  sequi
interl.|  nunc non poterant apostoli, nondum Spiritu confirmati36  etc.

35  modo] mudo cacogr. Rusch
36  confirmati] coniec.,
interl.|  ne desperes
Numérotation du verset Io. 13,37 
Dicit autem37  Petrus : Quare non possum te sequi modo38   ? Animam meam pro te pono39  .
marg.|  A nimam meam . Multum presumit qui animam pro eo ponere promittit, qui nondum pro Petro animam dedit quasi preire possit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Voluntatem suam, sed non vires suas cognoscens ut infirmus voluntatem suam iactat, sed inspiciebat invaletudinem medicus. Ille promittebat, ille prenoscebat et qui nesciebat audiebat, qui presciebat docebat.

37  autem Rusch ] ei Li449 Li449 @ Weber | 38  te sequi modo Rusch ] te modo sequi Li449 Li449@ , sequi te modo Weber | 39  pono Li449 @ Rusch ] ponam Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 13,38 
Respondit Iesus :
interl.|  qui totum novit et docet
Animam tuam pro me pones40  ?
interl.|  quandoque, sed prope est ut neges timore mortis vitam et occidas tuam animam

40  pones Li449 Li449 @ Rusch ] ponis Weber
Amen amen dico tibi, non cantabit gallus
marg.|   Non cantabit gallus . Petrus ante primum gallicantum trinam negationem incipit, totam autem perficit ante secundum gallicantum.
donec ter me41  neges.
interl.|  Christum quidquid in verbis sones

41  ter me Li449 Li449 @ Rusch ] inv Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_13)