initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. *Iohannis evangelium*>

Capitulum 14

Numérotation du verset Io. 14,1 
Et ait discipulis suis : Non turbetur
interl.|  autem
interl.|  pro morte mea cernis quia Deus sum qui suscitabo carnem
marg.|  N on turbetur . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ne autem mortem tamquam hominis timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos se etiam Deum esse dicens. Ne autem iterum sibi timerent, quasi ab eo perituri cum confidentiori Petro dictum sit, negabis certificantur post temptationes se apud Deum cum Christo mansuros esse, quia etsi differentes nullus tamen alienabitur a domo in qua quisque habet mansionem pro merito. Per denarium quidem omnibus significatur una et non diversa vivendi in eternitate mansura, per mansiones significantur diverse dignitates in eadem eterna vita quia : « Alia claritas solis, alia claritas lune, et alia claritas stellarum ».

a 1Cor. 15, 41.

1 et … suis Rusch ] om. Weber
cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.
interl.|  quia si creditis in Deum consequitur ut et in me, quia ego Deus sum
Numérotation du verset Io. 14,2 
In domo Patris mei
interl.|  in iustis
marg.|  I n domo etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei, regnum celorum, sunt homines iusti in quibus sunt multe differentie inter se. Et he sunt mansiones ipsius domus. He autem iam parate sunt in predestinationem, sicut ait Apostolus : ‘Qui elegit nos ante mundi constitutionem’ predestinando. Parande sunt in operatione. Unde : ‘Quos predestinavit hos et vocavit et iustificavit et magnificavit’. Et secundum hoc dicitur : ‘Fecit Deus que futura sunt’, id est que facturus est.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Modo iusti sunt regnum Dei et regnum celorum ut dicitur : « Colligent de regno eius omnia scandala ». Sed et de eisdem dicitur : ‘’Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris mei’’, id est regnum in regno. Quod etiam oratur : « Adveniat regnum tuum » et in fine : ‘Percipite regnum’, id est qui regnum eratis et non regnabatis, modo regnate, quod eratis in spe sitis in re.

Cf. Eph. 1, 4 : « Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate ».
Cf. Rm. 8, 30 : « Quos autem predestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et iustificavit : quos autem iustificavit, illos et glorificavit ».
Cf. Qo. (Ecl.) 3, 15 : « Quod factum est, ipsum permanet ; que futura sunt iam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit ».
Mt. 13, 41.
Cf. Mt. 13, 43 : « Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat ».
Mt. 6, 10.
Cf. Mt. 25, 34 : « Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi ».
mansiones multe sunt.
interl.|  diversa premia meritorum
Si
interl.|  si non esset
quominus
interl.|  id est si in aliquo
marg.|   Si quominus. Id est si non predestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora predestinavit, tunc modo prepararem, id est predestinarem, quod iterum est inconveniens quantum ad Deum, potentialiter aliquid predestinare.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Confirmat esse, quia si non essent dixisset ibo et parabo, id est predestinabo sed quia iam ibi sunt non est opus aliqua parare. Quia vero nondum sunt in operatione addit : Et si abiero et preparavero . Abiens sed non relinquens parat, quia subtrahit se et latet, ut sit fides que non est de re visa, et inde est meritum fidei. Ex hac vivit iustus et mundatur ei cor dum peregrinatur et in ea desideratur quod nondum habetur. Et hec est preparatio mansionis, quia sic parat nos sibi et se nobis ut maneat in nobis, et nos in eo quantum quisque erit particeps eius plus vel minus pro diversitate meritorum. Et hec multitudo mansionum est.
potentialiter] coniec., pñtialit’ Rusch
dixissem vobis quia vado parare vobis locum.
interl.|  si non essent parate vel predestinate sed essent preparande vel predestinande tunc Vado etc.
interl.|  vadit parare non ut parate sunt sed ut sint parande illud negat hoc affirmat
Numérotation du verset Io. 14,3 
Et si abiero
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1049va ; facsim., p. 258a} [Rusch, f. 1049va ] Et si abiero . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Abiit latendo, venit apparendo, sed manet regendo, ut proficiamus bene vivendo et sic paratur locus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Fides que non videt credit, nam si videret non esset fides, credenti colligitur meritum eunti redditur premium. Eat ergo Deus et paret locum, eat ne videatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide iuvatur creditus. Desideretur ut desideratus habeatur. Desiderium dilectionis preparatio est mansionis.
et preparavero vobis locum iterum venio
interl.|  apparebo in iudicio
et accipiam vos ad meipsum
interl.|  introducam in mansiones ut maneatis perfruendo
ut ubi sum ego et vos sitis.
Numérotation du verset Io. 14,4 
Et quo ego vado
interl.|  sed ne querant ubi sit hoc subdit : Quo, id est ad Patrem. Et nota quod et ibi est ut Deus et illuc vadit ut homo cum sit una persona Deus et homo
marg.|   Et quo vado . Hoc dictum est secundum quosdam qui sciebant et Filium et Patrem. Thomas vero et si putaret se nescire, convincitur per hoc quod ipsum novit, et viam scire et vitam, id est Filium et Patrem. De istis scientibus subditur :   Ammodo cognoscetis eum per me cognitum, et vidistis eum in corde, dum me per omnia similem ei vidistis. Sed alii erant, de quibus est Philippus, nescientes etsi scirent istum Filium, illum Patrem, non putabant Filium ex toto similem, sed Patrem meliorem et ita nec Patrem nec Filium sciebant. Quo animo Philippus dicit :   Ostende nobis Patrem et sufficit, in quo sufficientia et non in te. Unde increpatur nec Filium scire.
interl.|  id est me ad ipsum

vos Rusch ] om. Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 14,5 
Dicit ei Thomas :
marg.|  D icit ei Thomas . Quo et qua itur, dixit eos scire qui non mentitur, sed Thomas dicit eos utrumque nescire, niesciens eos scire, sed Christus convincit eos scire, quia si eum sciebant et ipse est via, viam sciebant. Et si ipsum sciebant et ipse est veritas et vita, tunc sciebant veritatem et vitam ad quam vadit. Ipse ergo per se viam ad se veritatem et vitam et ad Patrem quia cum Patre unum est vadit. Nos pro quibus dicit :   Nemo venit ad Patrem nisi per me . Per ipsum ad ipsum et ad Patrem vadimus. Cum Christus sit Deus et homo, secundum hominem venit ad homines et secundum hominem glorificatum redit ad se Deum, qui est cum Patre una veritas et vita. Sic et sui in glorificatione venient ad ipsam veritatem viam et vitam et tam sibi quam illis est via per obedientiam. Unde : « Propter quod exaltavit illum Deus » etc.

Phil. 2, 9.
Domine, nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire.
Numérotation du verset Io. 14,6 
Dicit ei Iesus : Ego sum via
interl.|  via sine errore querentibus, veritas sine falsitate invenientibus, vita sine morte permanentibus
et
interl.|  et cum sim via
veritas et vita. Nemo
interl.|  vestrum
venit ad Patrem
interl.|  cum quo sum veritas et vita
nisi per me.
interl.|  viam
Numérotation du verset Io. 14,7 
Si cognovissetis me
interl.|  qui idem sum cum Patre
marg.|  S i cognovissetis . Quia dixerat nullum venire ad Patrem nisi per se, qui est inseparabiliter idem cum Patre, ne quererent quis est Pater ostendit ex se noto nosci Patrem, quod nondum quidam cognoverant quos arguit dicens :   Si cognovissetis .
et Patrem meum utique cognovissetis et ammodo cognoscitis eum et vidistis eum.
interl.|  non tamen oculis corporis
marg.|   Et vidistis eum . Ut de duobus omnino similibus dicitur : si istum vidisti, illum vidisti. Viderant ergo quam simul unum Filium, sed moriendi erant ut talem etiam Patrem intelligerent et non dissimilem.

cognoscetis Li449 Li449@ Rusch ] cognoscitis Weber
Numérotation du verset Io. 14,8 
Dicit ei Philippus :
interl.|  non intelligens istum omnino similem Patri
Domine, ostende nobis Patrem
interl.|  quasi qui maior te est
et sufficit nobis.
interl.|  quia in eo sufficientia erit nobis
Numérotation du verset Io. 14,9 
Dicit ei Iesus : Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me.
interl.|  quia nec Filium novit qui Patrem meliorem credit
Philippe,
interl.|  Philippe vere me non novistis, quia si me novissetis et Patrem
qui videt me
interl.|  spiritalibus oculis

videt Li449 Li449 @ Rusch ] vidit Weber
vidit et Patrem.
interl.|  non quia aliud sit Filius aliud Pater sed quia omnino similis
Quomodo tu dicis ostende nobis Patrem ?
marg.|   Quomodo tu dicis . Et cum omnino similis :   Quomodo tu dicis, quasi : video quo animo dicas, non queris alterum simile sed putas meliorem.
Numérotation du verset Io. 14,10 
Non credis
interl.|  quod si nondum credere et videre potes
quia ego in Patre et Pater in me est ?
interl.|  cur ergo inseparabiles separatim vis noscere ?

in Li449 @ Rusch Weber ] add. interl. man. post. Li449
Verba que ego loquor vobis a meipso
marg.|   A meipso . Quia non sum a meipso qui loquor ei tribuit quod facit de quo est ipse qui facit.
non loquor.
interl.|  sic equalis alter alteri ut tamen alter ex altero
Pater autem in me manens ipse facit opera.
interl.|  et cum facit in me : Non creditis quia ego in Patre, hic ostenditur non solus Philippus arguendus
Numérotation du verset Io. 14,11 
Non creditis quia ego in Patre et Pater in me est ?
Numérotation du verset Io. 14,12 
Alioquin propter opera ipsa credite.
interl.|  quod ego in Patre et Pater in me est, si enim separati essemus nullo modo inseparabiliter operari possemus
marg.|   qui credit in me . Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicumque credit in me, ne de solis apostolis hoc acciperetur : O  pera que ego facio, per me   ipse faciet , id est ego facio in eo vel per eum et etiam maiora. Et quod non ille faciet sed ipse in eo ostendit : Q  uia vado ad Patrem et quocumque petieritis Patrem in nomine meo hoc faciam, prius facio ut postea faciat.
opera
interl.|  ecce fides que operatur per dilectionem
que ego facio
interl.|  non ergo credit qui non facit
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1049vb ; facsim., p. 258b} [Rusch, f. 1049vb ] O pera que ego facio . Non tamen ex se sed ex me : « Non est servus maior domino ». Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil nisi peccatum.

Io. 13, 16.
et ipse faciet
interl.|  prius ego post ipse quia ego facio ut ipse faciat
et maiora
marg.|   Maiora. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia si ipse fimbria Petrus umbra sanavit. Vel opus eius est quod per se loquitur et docet aliquos, discipulis vero loquentibus plures crediderunt. Vel : Q  ue ego facio , id est fidem et ipse faciet, quia ego prius post ipse, et maiora horum que ego sine eo. Alia enim opera facit in nobis ut faciamus et nos, id est credere unde iustificatur impius. Alia sine nobis ut quod tunc predicabat verba iustitie. Et de his dicit que tunc agebat et non de omnibus universaliter operibus. Vel quod facit in nobis non sine nobis, maius est omnibus que sine nobis facit ut quod ex impio fit iustus, maius est omnibus celo et terra etc., quia illa transibunt hoc manebit. Et in illis est tantum opus Dei, in istis imago Dei. Sed etsi angelos fecit, maius videtur impios iustificare quam iustos creare, quia si utrumque equalis potentie hoc est maioris misericordie.

Cf. Act. 5, 15.
horum faciet quia ego ad Patrem vado.
Numérotation du verset Io. 14,13 
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo
interl.|  ad salutem alia propitius dat iratus non daret
interl.|  hoc addit ne putetur quod promiserit sine Patre facturus

patrem Rusch ] om. Li449 Li449 @ Weber
hoc faciam
interl.|  statim vel post
ut glorificetur Pater in Filio.
interl.|  non facit sine Patre Filius quando quidem ideo facit ut in eo Pater glorificetur
Numérotation du verset Io. 14,14 
Si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam.
Numérotation du verset Io. 14,15 
Si diligitis me
marg.|   Si diligitis me . Quomodo monet diligere et servare mandata ut accipiant Spiritum quem nisi habeant non possunt diligere et servare ? Sed quod habebant minus occulte, accepturi erant amplius manifeste ut eis innotesceret quod habebant.
mandata mea servate.
interl.|  ut faciatis que ego facio ut faciam que petitis
Numérotation du verset Io. 14,16 
Et ego rogabo Patrem
interl.|  in quo evidenter ostenditur dilectio mandantis
interl.|  rogat homo quod Deus dat
et alium Paraclitum
interl.|  advocatum vel consolatorem sicut ego sum vobis presens carne
dabit vobis ut maneat vobiscum in eternum.
interl.|  hic ad quedam ut illustret et alia huiusmodi faciat post ut ad videndam speciem introducat
Numérotation du verset Io. 14,17 
Spiritum veritatis
interl.|  Spiritum sanctum qui Patri et Filio coeternus est et consubstantialis
quem mundus non potest accipere
interl.|  remanens amator mundi cum quo numquam est amator Dei
quia non videt eum
interl.|  non habet invisibiles oculos quibus invisibiliter videtur Spiritus Sanctus
marg.|   Quia non videt . Non habunt spiritales oculos mundi amatores quibus Spiritum sanctum videant. Nec vero carnalibus oculis possunt videre, quia Spiritus sanctus non apparuit indutus humanitate etc.
nec scit eum.
interl.|  nec sciendo intelligit
Vos autem cognoscetis eum quia apud vos manebit et in vobis erit.
marg.|   Et in vobis erit . Erit in vobis ut maneat, non manebit ut sit, quia prius est esse alicubi quam manere. Ne quis ergo putet sic manere ut hospes apud alium visibiliter sed in eis est et ideo ab eis cognosci potest, non ab aliis.

cognoscetis Li449 Li449@ Rusch ] cognoscitis Weber
Numérotation du verset Io. 14,18 
Non relinquam vos orphanos.
interl.|  iudicat se Patrem illis
marg.|   non relinquam . Non ita dabitur Spiritus pro me, vel ego etiam non sim vobiscum. Orphan grece, pupilli latine est.
interl.|  sed
Veniam ad vos.
interl.|  post resurrectionem carne et presentia deitatis
Numérotation du verset Io. 14,19 
Adhuc modicum
interl.|  tempus
marg.|   adhuc modicum . Sed mundus qui modo videt oculis carnis post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei quam iusti videbunt.
et mundus me iam non videt vos autem videbitis me, quia ego vivo et vos vivetis.
interl.|  suam vitam etiam illis promittit

videbitis Li449 Li449 @ Rusch ] videtis Weber
Numérotation du verset Io. 14,20 
interl.|  quod modo creditis

10  illo Li449 @ Rusch Weber ] illa Li449
quia ego sum in Patre meo
interl.|  ut radius in sole unum cum ipso
marg.|   Quia ego etc. Presenti utitur, quia mox futura est eius resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.
et vos in me
interl.|  ut palmites in vite
marg.|  E t vos in me . Hoc modo est et cognoscitur quodammodo per fidem, sed tunc cognascetur per spem quando hec coniunctio perficietur que modo inchoatur.
et ego in vobis.
interl.|  ut ait Apostolus :"Si autem Christus in nobis"

Cf. Gal. 2, 20 : « Vivo autem, iam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me ».
Numérotation du verset Io. 14,21 
Qui habet
marg.|   Qui habet . Non solum vos apostoli vivetis et cognocetis, sed et quicumque habet in memoria et servat in vita. Vel habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel habet audiendo servat faciendo.
mandata mea et servat ea ille est qui diligit me.
interl.|  hoc enim opere ostenditur dilectio
Qui autem diligit me
interl.|  quis fructus ?
diligetur11  a Patre meo et ego
marg.|  E t ego . Ad hoc diligam ut manifestem, quia et nunc diligit sed non ad hoc, sed potius ut credamus et mandata servemus ut mereamur quod post capiamus.

11  diligetur Li449@ Rusch Weber ] diligitur Li449
diligam eum
interl.|  Pater et Filius inseparabiliter diligunt
et manifestabo ei meipsum.
interl.|  hec visio erit merces fidei
marg.|   et manifestabo . Qui habet mandata mea ille me cognoscit et hoc est ibi :   Manifestabo ei meipsum . Sed premittit causam mandati, quia diligit me et qui me diligit Pater meus diliget eum et quia Pater, tunc ego diligam eum et inde est manifestatio.
Numérotation du verset Io. 14,22 
Dicit ei Iudas non ille Scariothis :
marg.|  D icit ei Iudas etc. Audito quod mundus modo videbit eum, sed ipsi videbunt, pro omnibus quesiturus querit Iudas causam huius discretionis. Hec autem causa est secundum {t. 4 : Erfurt, f. 1050ra ; facsim., p. 259a} [Rusch, f. 1050ra ] responsionem Domini, dilectio, per quam solam et non per aliam discernitur gens sancta a non sancta.
Domine, quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo ?
Numérotation du verset Io. 14,23 
Respondit Iesus et dixit ei : Si quis diligit me
interl.|  apostolus vel quicumque
sermonem meum servabit
interl.|  causa est dilectionis que probatur in custodia sermonum
et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus
marg.|   Ad eum veniemus . Venit Deus ad hominem dum homo venit ad Deum. Venit homo credendo, intuendo, capiendo. Deus venit subveniendo, illuminando, implendo.
et mansionem12 
interl.|  ego et Pater et Spiritus Sanctus
marg.|   et mansionem etc. Caritas facit habitare in domo in qua Pater et Filius facit mansionem, unde et dabit manifestationem de qua ille quesierat.

12  mansionem Li449 Li449 @ Rusch ] mansiones Weber
apud eum faciemus.
interl.|  et erit interna visio et mansio non transitoria sed eterna
Numérotation du verset Io. 14,24 
Qui non diligit me sermones meos non servat.
interl.|  hi sunt qui numquam vident Patrem et Spiritum sed nec Filium in forma Dei, etsi in « forma servi »

Phil. 2, 7.
Et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris.
interl.|  quia non est suum verbum sed Patris, et quia se voluit intelligi singulariter dixit qui prius pluraliter dixerat sermones meos
Numérotation du verset Io. 14,25 
Hec locutus sum vobis apud vos manens.
interl.|  corporali presentia qua si tam aufertur ne timeatis quia : Paraclitus
marg.|   Hec locutus sum vobis . Hec de mansione in dilectoribus suis in quo significatur Ecclesia futura spiritalis, in qua beati, a quibus non recedit.   Apud vos manens . Hic Ecclesia presens corporalis in qua visitat liberando et redit.
Numérotation du verset Io. 14,26 
Paraclitus
marg.|   Paraclitus . Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sanctus pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur. Per bonitatem ergo Deus non consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit. Unde cum ipse Filius doctrina sit Patris, de Spiritu dicit :   Ille vos docebit omnia , quia etsi Filius docet nos et revelet Patrem, hoc totum facit per suam bonitatem.
autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia
interl.|  docebit ut sciatis, suggeret ut velitis
marg.|   ille vos docebit omnia . Docebit que dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul.
et suggeret vobis omnia quecumque dixero vobis.
interl.|  ab occulto non ministrabit quod inferior vel commorabit vos, id est facit vos memores omnium ecce hoc etiam gratia Spiritus est quod non obliviscimur
Numérotation du verset Io. 14,27 
Pacem relinquo vobis
interl.|  iturus ad Patrem
marg.|  P acem relinquo . Iturus ad Patrem.   Pacem relinquo et repetens de eodem :   Pacem meam do vobis. Et hoc est quod propheta dicit : « Pacem super pacem ». Pax est in hoc seculo in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus et de occultis invicem non iudicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire ubi : ‘Omnia aperta et laus unicuique’. In illo autem et ab illo est utraque pax. « Ipse enim est pax nostra » et eum credimus, quia est et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit   meam a posteriori etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc seculo est nostra que est aliqua et non plena et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet.

Is. 57, 19 (Vetus latina, p. 1415, versio k).
Cf. 1Cor. 4, 5 : « Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium :et tunc laus erit unicuique a Deo ».
Eph. 2, 14.
pacem meam do vobis.
interl.|  perducturus ad Patrem
Non quomodo mundus dat ego do vobis.
interl.|  ut sine molestia mundo fruantur que non est vera ubi divisa sunt corda
Non turbetur
marg.|   Non turbetur . Qui in pace vos relinquo {t. 4 : Erfurt, f. 1050rb ; facsim., p. 259b} [Rusch, f. 1050rb ] non turbetur cor vestrum de eo quod dixi vado, quasi pastoris absentia lupus invadit quia sicuti homo vado, ut Deus presens sum.
cor vestrum neque
interl.|  quod plus est
formidet.
Numérotation du verset Io. 14,28 
Audistis quia ego13  dixi vobis :
interl.|  si dixi : vado quod vos terret, dico :   venio quod mulcet

13  ego Li449 @ Rusch Weber ] om. Li449
Vado
interl.|  a vobis corpore
et venio ad vos.
interl.|  corpore in iudicio
Si diligeretis me
marg.|  S i diligeritis. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc erat ire ad eum et recedere a nobis, mutare atque immortale facere quod suscepit ex nobis mortale et levare in celum per quod fuit in terra pro nobis. Nature ergo humane gratulandum est, eo quod sic est assumpta a Verbo ut immortalis constitueretur in celo atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris.
gauderetis utique
marg.|  G audereti s etc. Quia humane nature congratulandum est que levatur ad dexteram Patris in quo idem sibi sperant ceteri.
quia
interl.|  de eo quod
vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
interl.|  secundum quod minor vadit et veniet iudicare
Numérotation du verset Io. 14,29 
Et nunc
interl.|  « quia vado ad Patrem »

Io. 14, 28 ; Io. 16, 16.
dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis.
marg.|  C redatis etc. Non quod factum videritis, quia non est laus vel meritum fidei, immo nec fides est de eo quod videtur sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum hec diceret parva erat et cum moreret nulla. E  t in me non . Noluit Dominus habere quod perderet pauper venit ne haberet diabolus quod auferret.
Numérotation du verset Io. 14,30 
interl.|  accepta licentia a Deo
princeps
interl.|  diabolus
mundi huius
interl.|  id est peccatorum non creaturarum
et in me non habet quicquam.
interl.|  quod ad se pertineat
interl.|  nullum omnino peccatum suum
Numérotation du verset Io. 14,31 
Sed ut cognoscat mundus14  quia diligo Patrem
interl.|  quasi diceretur : cur ergo moreris si non habes peccatum ? Quia Pater mandavit

14  mundus Li449 @ Rusch Weber ] om. Li449
et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio.
interl.|  ut cognoscat mundus
Surgite eamus hinc.
interl.|  quia discumbens dicebat discumbentibus hoc
interl.|  ad locum unde tradendus ad mortem ero




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_14)