initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. *Iohannis evangelium*>

Capitulum 16

Numérotation du verset Io. 16,1 
Hec locutus sum vobis ut non scandalizemini.
marg.|  H ec locutus sum . Postquam exemplo suo docuit ferre odia in quo sciunt quid debeant facere, sed non possunt postquam etiam promisit Spiritum quo poterunt resistere etiam addit :   Hec locutus sum de odio mei. Quod est exemplum de Spiritu qui confirmabit, ut ita"caritate diffusa in cordibus vestris" sit vobis multa pax et non scandalum. Unde enim scandalum ? Quid passuri ?   Absque synagogis, id est extra synagogas.   Facient vos, quia non erat alius populus Dei nisi Israel, si Christum reciperet non esset alia Ecclesia Christi, nec alia Synagoga Israelis. Sed quia isti semper volunt esse sine Christo, volentes constituere suam iustitiam, pellunt eos qui numquam volunt esse sine Christo, iustitie eius subiecti. Nec erubescunt pulsi, sicut illi qui credentes in Iesum, propter metum non audebant confiteri, ne pellerentur de synagogis diligentes gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

a Cf. Rm. 5, 5 : « Charitas Dei diffusa est in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis ».
b Cf. Io. 12, 43 : « Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei ».
Numérotation du verset Io. 16,2 
Absque synagogis facient vos. Sed venit hora
interl.|  quasi : sed ne timeatis solitudinem quia tot acquiretis ut pro eis ad gloriam Dei videamini occidendi
marg.|   sed venit . Quasi : si pulsi ab eis tot acquiretis mihi, unde vobis gaudendum, ut non satis sit eis vos pellere. Sed non sinant vivere, ne omnes acquiratis, ut a iudaismo avertatis in quo Deum Israel credunt deseri et sancta sua.
ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se prestare Deo.
interl.|  zelum Dei habere sed non secundum scientiam ex stulta ignorantia
Numérotation du verset Io. 16,3 
Et hec facient vobis quia non noverunt Patrem
interl.|  esse

vobis Li449 Li449 @ Rusch ] om. Weber
neque me.
interl.|  Filium
Numérotation du verset Io. 16,4 
Sed hec locutus sum vobis
interl.|  hec fient, sed ego predixi ne ignaros hic et improvisa turbarent sed previsa patienter ferantur
ut cum venerit hora
interl.|  tenebrosa
interl.|  opportunitas

cum Li449 @ Rusch Weber ] om. Li449
eorum reminiscamini
interl.|  malorum
quia ego dixi vobis.
interl.|  et caveatis vobis
Numérotation du verset Io. 16,5 
Hec autem
marg.|   Hec autem . Postquam dixit futuras eorum passiones et consolatorem Spiritum eis esse dandum subdit :   Hec non dixi vobis ab initio . Quod si de passionibus {t. 4 : Erfurt, f. 1051rb ; facsim., p. 261b} [Rusch, f. 1051rb ] accipimus, non solummodo post cenam, sed et ante proximum Pascha et ab initio missionis duodecim apostolorum predixerat, sed de consolatione Spiritus eis ventura non predixerat, quia ipse cum eis corpirali presentia advocatus vel consolator erat, sed quia iam iturus est opus erat ut illum diceret venturum qui confirmaret eos contra abiicientes et interficientes.
vobis ab initio non dixi
interl.|  de adventu Paracliti

vobis - ab initio Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
quia vobiscum eram.
interl.|  ego Paraclitus vester
Et nunc vado ad eum
marg.|   Vado ad . Ita palam ut nemo interroget quod visu corporali cernat, videbunt eum in nube ascendentem certi de gloria qui prius predicta passione quesierant : « Domine quo vadis ? ».

Io. 14, 5.

Et Li449 Li449 @ Rusch ] at Weber
qui me misit
interl.|  et ideo opus est predicere de illo
et nemo ex vobis interrogat me
interl.|  iturum a vobis
quo vadis.
interl.|  a nobis
Numérotation du verset Io. 16,6 
interl.|  id est me iturum a vobis
tristitia implebit cor vestrum.
interl.|  Cum nondum consolationem Spiritus intus habeatis qua melius me intus visuri estis, doletis me corporalibus oculis subtrahi.

implebit Rusch ] implevit Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 16,7 
Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam.
interl.|  ut spiritaliter iam me noscatis et carnaliter iam me nosse desistatis, ne Verbo carne facto quasi lacte contenti sitis
Si enim
marg.|  S i enim . Non quod positus in terra non posset dare, sed quia illi non sunt idonei accipere nisi eum secundum carnem desistant nosse.
non abiero Paraclitus non veniet ad vos.
interl.|  si carni qua alii carnaliter heseritis, capaces Spiritus non eritis
Si autem abiero mittam eum ad vos.
marg.|  S i autem . Mentibus vestris sic raptis ad celestia, aderit Spiritus simul Pater et Filius. Spirituales enim ex carnalibus facti, capacius fuerant Trinitatem habituri, sicut promissum erat : ‘Vobiscum sum usque ad consummationem seculi’ et : « Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ». Numquam enim intelligenda est separatio, etsi singillatim loquatur Scriptura de personis. Opus enim erat sic Trinitatem insinuari.

Cf. Mt. 28, 20 : « Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi ».
Io. 14, 23.
Numérotation du verset Io. 16,8 
Et cum venerit ille arguet
interl.|  per vos qui modo timidi
marg.|   Ille arguet . Non quod Filius non arguat, sed quia Spiritus dabit eis caritatem et pellet timorem ut sit eis libertas arguendi.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Arguitur de peccato qui in Christum non credit. Arguitur et de iustitia eorum qui credunt. Ipsa enim fidelium comparatio, infedilium est vituperatio. Credant igitur homines in Christum ne arguantur de peccato infidelitatis quo omnia tenentur. Transeant in numero fidelium, ne arguantur de iustitia eorum quos iustificatos non imitantur. Caveant futurum iudicium, ne cum mundi principe iudicantur quem iudicatum imitantur.
mundum de peccato
interl.|  quod habet mundus
et de iustitia
interl.|  quam non imitatur
marg.|  E t de iustitia . Non de sua, sed de credentium iustitia mundus arguitur, quorum comparatione damnatur. Unde non ait : non videbit me mundus, sed N  on videbitis me, vos apostoli. Contra infideles qui dicunt quomodo credemus quod non videmus ? Est vera iustitia credere quod non videtur, ut qui viderunt hominem crediderunt Deum. Et cum per ascensionem forma hominis subtracta est visibus, tunc ex omni parte impletum est iustus ex fide vivit.   Et iam non videbitis me , id est numquam videbitis me talem ut modo, id est mortalem iudicandum sed glorificatum iudicem. Et hoc est iustitia fidei, de qua Apostolus : ‘Et si novimus Christum secundum carnem sed iam non novimus’ quam quia mundus ab istis non vult accipere arguitur.

Cf. 2Cor. 5, 16 : « Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus ».

et Rusch Weber ] om. Li449 Li449 @
et de iudicio.
interl.|  quod non timet
marg.|  D e iudicio . Quia si damnatum illum sequuntur, cum eo damnatur et ne sibi credant parci, terrentur supplicio illius superbi.
Numérotation du verset Io. 16,9 
De peccato
interl.|  exponit quod dixerat
interl.|  suo
quidem
interl.|  arguit
quia non crediderunt in me.
interl.|  hoc specialiter ponit, quia hoc manente cetera manent, hoc discedente cetera remittuntur

crediderunt Li449 Li449 @ Rusch ] credunt Weber
Numérotation du verset Io. 16,10 
De iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me.
interl.|  iam talem non videbitis et Paulus enim et Stephanus postea viderunt eum sed iam alium

Cf. Act. 9, 5.
Cf. Act. 7, 55.
Numérotation du verset Io. 16,11 
De iudicio autem
interl.|  futuro
quia princeps mundi huius iam iudicatus est.
interl.|  foras missus iudicio ignis reservatus

iam Li449 Li449 @ Rusch ] om.Weber
Numérotation du verset Io. 16,12 
Adhuc multa habeo vobis dicere
interl.|  que nemo habet determinare
sed quia non potestis portare modo.
interl.|  quia nondum venit Spiritus

quia Rusch ] om. Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 16,13 
Cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos
interl.|  intus sine sono sic fit et aliis sanctis. Vel deducet in omnem veritatem ut : « Deduc me Domine in via tua ».

Ps. 85, 11.
omnem10  veritatem.
interl.|  saluti necessariam
marg.|  O mnem veritatem. Promittit quod totum facturus est Spiritus, non quod in hac vita totum compleatur.

10  omnem Li449 Li449 @ Rusch ] in praem. Weber
Non enim loquetur a semetipso sed quecumque audiet loquetur
interl.|  non solum que futura in tempore sed magis eterna quorum amore inflamat
marg.|  A semetipso . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia non est a seipso quia solus Pater de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est et Spiritus de Patre procedit et tamen et Filius et Spiritus equalis Patri est.   Sed quecumque audiet loquetur , audiet ab eo a quo procedit, audire illius scire est ideo est et esse. A quo illi ergo est essentia ab illo audientia, id est scientia que non est aliud quam essentia etc. de sempiterna re proprie dicatur est secundum nos bene dicitur fuit erit fuit quia numquam defuit. Erit quia numquam deerit, est quia semper est. Non preteriit quasi qui non maneat. Non orietur quasi qui non erat. {t. 4 : Erfurt, f. 1051va ; facsim., p. 262a} [Rusch, f. 1051va ] Cum ergo nostra locutio per tempora varietur, de eo vere dicuntur verba cuiuslibet temporis, quia nullo tempore defuit deest vel deerit. Et ideo non mirum si audiet dixit de eo qui audivit et audit, id est semper scivit, scit et sciet.
et que ventura sunt annuntiabit vobis.
Numérotation du verset Io. 16,14 
marg.|   Ille clarificabit .Quia spiritales faciendo vos declarabit, quommodo Patri Filius est equalis, quem secundum carnem ut hominem noverant, vel timorem tollendo faciet vos gloriam meam annuntiare toti mundo, que non mihi sed hominibus profit.
quia de meo
interl.|  Patre a quo ego
marg.|  D e meo . Non quod Spiritus sit minor Filio. Cur autem hoc dixit explanat :   Omnia quecumque habet Pater sunt propterea dixi de meo accipit . Ergo de Patre accipit Spiritus unde accipit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius de Patre procedit Spiritus. Qui autem de nullo natus est de nullo procedit Pater est solus.
accipiet et11  annuntiabit vobis.

11  et] iter. Li449
Numérotation du verset Io. 16,15 
Omnia quecumque
marg.|   Omnia quecumque . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De Spiritu dicit Christus : « Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis ». Et Apostolus : ‘Si Spiritus eius qui suscitavit Christum’, id est Spiritus Patris. Item Apostolus : « Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra » et : ‘Quisquis Spiritum Christi non habet’. Ita aperte ostenditur Patris et Filii esse Spiritus.

Mt. 10, 20.
Rm. 8, 11 : « Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis ».
Gal. 4, 6.
Cf. Rm. 8, 9 : « Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius ».
habet Pater mea sunt. Propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
Numérotation du verset Io. 16,16 
Modicum
marg.|   modicum . Dixerat supra :   Sine modicum ad Patrem vado et iam non videbitis me . Ubi visus est aperte loqui nec quicquam quesierunt. Nunc autem determinans quando iturus sit, id est paulo post et quomodo scilicet per passionem dicit M  odicum quod antequam impleretur penitus fuit obscurum.
et iam non videbitis me
interl.|  id est numquam videbitis me mortalem
et iterum modicum
marg.|   Modicum. Id est parvum tempus restat usque ad hoc quod patiar et claudar sepulcro et iterum parvum tempus usquequo me videatis resuscitatum. Vel parvum ‘tempus’ est, id est triduum quo clausus non videbor et iterum parvum, id est quadraginta dies quo resuscitatus videbor.   Quia vado ad Patrem, hoc est quia tempus est ut deposita mortalitate humanam naturam celis inferam. Vel spiritaliter illis quibus loquebatur dicit :   Modicum et non videbitis me et ad hoc refertur   quia vado ad Patrem . Non ad illud :   Iterum modicum et videbitis me quod universe promittit Ecclesie. Dicit ergo modicum, non quia mortuus ab eis non erat videndus donec surgeret, sed quia eundo ad Patrem facturus erat ut non eum ulterius mortalem viderent quod fecit postquam surrexit et ascendit in celum. Omnibus autem communiter dicit :   Iterum modicum , id est totum tempus usque ad finem seculi et videbitis me eterna visione.
et videbitis me quia vado ad Patrem.
Numérotation du verset Io. 16,17 
Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem :
interl.|  quia obscure dixit
Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me12  quia vado ad Patrem ?

12  me Rusch ] + et Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 16,18 
Dicebant ergo : Quid est hoc quod nobis dicit13  modicum ? Nescimus quid loquitur.

13  nobis dicit Rusch ] inv Li449 Li449 @, dicit Weber
Numérotation du verset Io. 16,19 
Cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare
interl.|  in hoc ostendit se Deum cum sine verbis eorum intellexit dubitationem
et dixit eis : De hoc queritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me.
Numérotation du verset Io. 16,20 
Amen amen dico vobis,
interl.|  exponit quod dixerat, scilicet se moriturum et resuscitandum
quia plorabitis
marg.|   Quia plorabitis . Me occiso de quo inimici gaudebunt. Similiter plorant omnes boni in erumnis huius seculi, sed mundi amatores gaudent. Boni autem comparantur parienti que genuit in partu, sed letantur de fructu et plus gaudet de adventu future prolis quam tristis est de presenti dolore.
et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
interl.|  in resurrectione et ascensione
Numérotation du verset Io. 16,21 
Mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius.
interl.|  patiendi vel parturiendi
Cum autem pepererit puerum
interl.|  non feminam sed masculum, quia ad fructum eterne contemplationis cuncte actiones referuntur non ad mollitiem huius seculi
iam non meminit pressure propter gaudium quia natus est homo in mundum.
interl.|  id est in vitam eternam
Numérotation du verset Io. 16,22 
Et vos igitur
interl.|  adaptat similitudinem
nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos
interl.|  post tristitiam victo impugnatore remunerabo
et gaudebit cor {t. 4 : Erfurt, f. 1051vb ; facsim., p. 262b} [Rusch, f. 1051vb ] vestrum et gaudium vestrum nemo tollet14  a vobis.
interl.|  quia gaudium ipsorum Christus est qui iam non moritur

14  tollet Li449 Li449 @ Rusch ] tollit Weber
Numérotation du verset Io. 16,23 
Et in illo die
interl.|  eterne visionis quod non in hac vita
me non interrogabitis15  quicquam.
interl.|  non petitis vel interrogabitis, quia tunc erit plena cognitio et sufficientia

15  interrogabitis Rusch ] rogabitis Li449 Li449@ Weber
Amen amen dico vobis, si quid petieritis
interl.|  quod si aliquid non nihil
marg.|   si quid petieritis . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ita sane intelligendum est quod ait dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur que ad eos qui petunt proprie pertinet. Exandiuntur enim sancti pro seipsis non autem pro omnibus aliis amicis vel inimicis.
Patrem in nomine meo dabit vobis.
marg.|   dabit vobis . In futuro non rogabitis, sed modo petite et dabitur vobis, quod ad vos pertinet et si de omnibus illis quibus petitis et ideo dicitur vobis.
Numérotation du verset Io. 16,24 
Usquemodo non petistis
interl.|  confisi mee presentie
quicquam
interl.|  quod aliquid sit comparatione rei permanentis
in nomine meo.
interl.|  quod non cognovistis sicut cognoscendum est
Petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum.
interl.|  nunc autem petite ut gaudium vestrum sit plenum quod est in eternis et vere accipietis
Numérotation du verset Io. 16,25 
Hec in proverbiis locutus sum vobis.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1051vb ; facsim., p. 262b} [Rusch, f. 1051vb ] H ec in proverbiis . Que hucusque dixi quasi in proverbiis, que solent homines audire sed non intelligere, dixi quia animales estis : ‘Animalis autem qui non percipit que sunt Spiritus Dei’ quecumque dicuntur de incorporea et immutabili substantia habet quasi proverbia. Sed   Venit hora qua, dato Spiritu, faciat vos spiritales ut certissima intelligentia mentis, etsi non ut in futuro, Deum videatis et tunc palam de Patre nuntiabo, ut ipsum et me eiusdem substantie intelligatis et tunc : I  n nomine meo petetis quia tunc vere cognoscetis et scietis quod si ut homo rogo Patrem ut Deus exaudio cum Patre. Unde dicit :   Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem .
marg.|   Hec in proverbiis . Quomodo possunt petere plenum gaudium subdit, quia de animalibus quod sunt faciet spiritales, ut ablatis omnibus imaginibus corporum, pura facie mentis sincere luci cohereant.

Cf. 1Cor. 2, 14 : « Animalis autem homo non percipit ea que sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritaliter examinatur ».
Venit hora cum iam non in proverbiis16  loquar vobis, sed palam de Patre meo17  annuntiabo vobis.
interl.|  intus in corde non aure

16  non - in proverbiis Li449 @ Rusch Weber ] inv Li449 17  meo Rusch ] om. Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 16,26 
In18  illo die in nomine meo petetis. Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis.
interl.|  quia nihil tunc deerit etsi nunc rogo

18  In Li449 Li449 @ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 16,27 
Ipse enim Pater amat vos
interl.|  ideo ita exaltamini
marg.|  I pse enim etc. Amat nos Pater, quia amamus Filium cum a Patre et Filio accepimus ut amemus Patrem et Filium, data caritate per Spiritum quem et ipsum amamus cum Patre et Filio prior amans facit in nobis quod ametur.
quia vos me amastis et credidistis, quia ego a Deo exivi.
interl.|  carne sumpta non tamen deserui
Numérotation du verset Io. 16,28 
Exivi
interl.|  autem
a Patre et veni in mundum.
interl.|  visibiliter
Iterum relinquo
marg.|  I terum relinquo . Reliquit mundum corporali presentia. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paterne maiestatis induxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit. Redit ad patriam, quia amatoribus suis se equalem credende docuit Patri.
mundum et vado ad Patrem.
interl.|  corporali discessione non gubernatione presentie
Numérotation du verset Io. 16,29 
Dicunt ei discipuli eius : Ecce nunc palam loqueris
interl.|  palam loqui estimant cum dictorum eius nequeant comprehendere mysteria
marg.|   dicunt . Cum nondum venisset hora, quam promisit :   ecce nunc palam loquitur 19  . Illa que Dominus scit non intelligentibus esse proverbia, illi usque adeo non intelligunt ut nec saltem se non intelligere intelligant. De qua eorum infirmitate admonens respondit :   Modo creditis etc.
19  sic Rusch
et proverbium nullum dicis.
Numérotation du verset Io. 16,30 
Nunc scimus
marg.|   nunc scimus . Aperte ostendunt, quia loquens de eis, ad eos maxime agebat que illos delectabat audire et que ipsi interrogare volebant hec ipse preveniens ultro proferebat et ideo illum quia cogitationes noverat, confitentur scire omnia quasi Deum et Dei Filium.
quia scis omnia et non opus est20  tibi,
marg.|   et non est . Cum scias omnia   non est opus ut interroges aliquem a quo aliquid scias. Vel etiam interrogeris ab aliquo presciens quid ille velit. Si autem aliquando interrogavit vel interrogatus est, non eis sed aliis opus fuit.

20  opus est Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
ut quis te interrogat21  .
interl.|  docenti qui sponte omnia dicit, sciens quid quesiturus velit, aliis opus est interrogare quia aliter

21  interrogat Rusch ] interroget Li449 Li449@ Weber
In hoc credimus
interl.|  quod scis omnia
quia a Deo existi.
interl.|  nescirent quid quesitor scire vellet
Numérotation du verset Io. 16,31 
Respondit eis Iesus : Modo creditis.
interl.|  ut parvuli
marg.|   Modo creditis . Ut parvuli quibus quecumque alta adhuc proverbia sunt, creditis sed venit hora passionis et iam prope est in qua ita perturbemini, ut quod modo creditis relinquatis, non modo corpore, sed etiam mentis fide. Unde : ‘Sperabamus quod redempturus esset Israel’.

Cf. Lc. 24, 21 : « Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel : et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod hec facta sunt ».
Numérotation du verset Io. 16,32 
Ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria
interl.|  in vestre infidelitatis torporem
et me solum relinquatis. Et non sum
marg.|   Et non sum . Ecce profecerunt sed ad maius vult eos extendi ut cum dixerint : A   Deo existi dicat :   Pater mecum est nec sic putent a Deo exisse ut putent etiam recessisse.
marg.|  Q uia P  ater . Dixerat : R  elinquo mundum et vado ad Patrem , nunc dicit :   Pater mecum est , quod intelligenti est verbum non intelligenti proverbium. Cui si non est cibus tunc lactis est alimentum. Ex quo est quod sciebant eum nosse omnia.

Cf. 1Cor. 3, 2.
Numérotation du verset Io. 16,33 
Hec locutus sum vobis
marg.|   hec locutus . Non solum que in cena sed etiam que ab initio. Sed maxime que in cena, hac de causa dicit dicta, ut in illo pacem {t. 4 : Erfurt, f. 1052ra ; facsim., p. 263a} [Rusch, f. 1052ra ] haberent. Hec pax est pro qua christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua omnimodis erudimur, pro qua Spiritum pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus, et amore eius accendimur. Hec est pressuris consolatio et liberatio ut in hac liberemur, in fine feliciter regnemus in hac ergo sermone concludit.
ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis22 
interl.|  contra pressuras hortatur

22  habebitis Li449 Li449 @ Rusch ] habetis Weber
sed confidite.
interl.|  quod fecerunt dato Spiritu et vicerunt non ut prius reliquerunt solum
Ego vici
interl.|  vici in me et in meis
Mundum.
interl.|  ego caput vestrum vici, magna spes membris




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_16)