initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. Iohannis evangelium**>

Capitulum 17

Numérotation du verset Io. 17,1 
Hec locutus est Iesus
interl.|  finito sermone ad discipulos, ad Patrem verba convertit et orare cepit
et sublevatis oculis in celum dixit : Pater venit hora.
interl.|  quam constitui tecum
marg.|   Pater venit hora. Potuit orare silentio, sed in orando est etiam doctor et notam facit orationem, que et presentium et futurorum est edificatio  . Venit hora, non urgente fato sed disponente Deo qui sine tempore ordinavit omnia que fiant per tempora ordine congruo.
Clarifica filium tuum
marg.|   Clarifica filium etc. Humilitas in passione, claritas in resurrectione cepit. Venit hora passionis, seminande humilitatis, non differas gloriam resurrectionis.   Ut Filius tuus clarificet te. Et sic claritas Patris nec augeri nec minui potest in se. Apud homines minor erat dum in Iudea sola notus, sed per resurrectionem Filii ubique innotuit.
ut filius tuus
marg.|   Ut filius tuus . In cognitione hominum sicut dedisti usque :   Ut cognoscant te et quem misisti . Non enim potest cognitione hominum clarificari Pater, nisi ille cognoscatur per quem clarificatur, id est populis innotescat. Et hoc est clarificatio Patris que non circa solos apostolos sed etiam circa omnes credentes fit.
clarificet te.
interl.|  notum faciat omni carni, sicut ei secundum hominem dedisti potestatem carnis, id est hominis sic enim dedisti : U t omne quod dedisti ei det eis vitam eternam
Numérotation du verset Io. 17,2 
Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei
interl.|  Filio
det eis vitam eternam.
Numérotation du verset Io. 17,3 
Hec est autem vita eterna
marg.|  H ec est vita . Ordo : U  t cognoscant te et quem misisti , id est Christum cum Spiritu qui est amborum esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creature et sic dedisti : ut omne quod dedisti   ei det eis vitam eternam. Et hec est vita eterna ut cognoscant te . Sic te ergo Filius clarificat ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat.
ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum.
marg.|   Ut cognoscant etc. Quod hic est ex parte, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et hec est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus, unde :   ego te clarificavi super terram .

Deum verum Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 17,4 
Ego te clarificavi super terram, opus consummavi
marg.|   Opus consummavi . Id est ac si aperte futurum diceret clarificabo gentibus predicando. Opus consummabo, quia iam factum predestinatione et pro iam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc predestinationem in sua clarificatione manifestius aperit dicens : Q  uam habui apud te priusquam mundus esset , id est sicut tunc in predestinatione habui apud te, ante tempora ita nunc in re fac in mundo in tempore.
quod dedisti mihi ut faciam.
marg.|   Dedisti mihi . In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit. Cum restet passio dicit : C  onsummavi , quia se certissime novit consummaturum sicut propheta ait : ‘Qui fecit que futura sunt’. Quamvis ergo videatur hic dicere, quod prior Patrem glorificaverit et post a Patre esset clarificandus dicendo : {t. 4 : Erfurt, f. 1052rb ; facsim., p. 263b} [Rusch, f. 1052rb ]   Et nunc clarifica me Pater apud temetipsum tamen de futuro est utrumque et eo ordine ut supra :   Pater clarifica Filium tuum ut Filius te clarificet . Eadem enim est sententia, nisi quia hic dictus est clarificationis modus qui ibi erat tacitus quomodo Pater clarificetur et Filius, Filius clarificat Patrem super terram, Pater Filium apud seipsum.

Cf. Qo. (Ecl.) 3, 15 : « Quod factum est, ipsum permanet ; que futura sunt iam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit ».

faciam Rusch Weber ] facerem Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 17,5 
Et nunc clarifica me tu, Pater,
interl.|  ut te clarificem
apud temetipsum
interl.|  ad dexteram tuam collocando
claritate quam habui priusquam mundus fieret apud te.
interl.|  ab initio sicut preordinatum est ut Deus sic hominem illum exaltaret

claritate Li449@ Li449 Rusch ] claritatem Weber , clarificate Li449@* Li449* fieret Li449@ Li449 Rusch ] esset Weber
Numérotation du verset Io. 17,6 
Manifestavi
interl.|  non quod iam sit perfecta manifestatio sine proverbiis, sed quod certissime futura
nomen tuum
interl.|  non quo diceris Deus quod erat notum in Iudeis, sed quo diceris ‘Pater meus’ quod sine Filio non noscitur
hominibus
interl.|  apostolis, et vere omnibus gentibus
marg.|   Hominibus . Possunt hec omnia dici de omnibus fidelibus futuris. Et est hec clarificatio qua clarificatus Filius clarificat Patrem super terram, secundum quod est preteritum pro futuro. Sed credibilius est de his dici qui tunc erant discipuli cum post dicat : C  um essem cum eis servabam eos in nomine tuo et nullus periit nisi filius perditionis, id est Iudas qui de duodecim periit. Ubi addit : N  unc ad te venio in quo ostendit corporali presentia se fuisse cum eis qui in ascensione ab illis abiit. De ceteris post addit :   Non pro his tantum rogo sed pro his qui credituri sunt per verbum eorum .
quos dedisti
interl.|  instruendos
mihi
interl.|  homini
de mundo.
interl.|  de quo iam non sunt
Tui erant
interl.|  prescientia
marg.|   Tui erant . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Patris erant hi sicut omnia, non sine Filio omnia tenente cum illo. Sed solet ei a quo est tribuere quidquid habet. Mihi eos dedisti secundum hominem qui non semper fuit. Sed accepisse eos dicit. Habuit aliquando Dei Filius quod nondum habuit idem homo Filius quia nondum erat homo.
et mihi eos dedisti
interl.|  ad docendum
et sermonem meum servaverunt.
interl.|  in fide permanserunt

meum Rusch ] tuum Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 17,7 
Nunc cognoverunt
marg.|   Cognoverunt . Ne putaretur cognitio iam facta per spem addit. Crediderunt vere non eo modo quo cum dixit :   Modo creditis venit hora ut dispergamini . Se nec adhuc tales erant sed prenuntiat quales sunt futuri accepto Spiritu, sine quo nec servaverunt sermonem quem dixerat.

Nunc Rusch Weber ] et praem. Li449@ Li449
quia omnia que dedisti mihi abs te sunt.
interl.|  id est cognoverunt, quia a te sum. Simul enim Pater dedit omnia cum genuit qui haberet omnia
Numérotation du verset Io. 17,8 
Quia verba que dedisti mihi
interl.|  per hoc cognoverunt quia acceperunt
Et ipsi acceperunt et cognoverunt vere
interl.|  intellexerunt et tenuerunt
quia a te exivi et crediderunt
interl.|  similiter vere
quia tu me misisti.
interl.|  quod est idem quod a te exivi
Numérotation du verset Io. 17,9 
Ego pro eis rogo.
marg.|   Ego pro eis . Prima oratio fuit :   Clarifica Filium ut Filius clarificet te et de his executus est et conclusit fide credentium. Iam pro eis rogat ut Pater servet eos quos ipse corpore reliquit.
Non pro mundo rogo
interl.|  id est deditis mundo
sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt.
interl.|  per quod iam non sunt de mundo pro quo non rogo
Numérotation du verset Io. 17,10 
Et mea omnia tua sunt
marg.|   Et mea omnia tua sunt . Non enim quia Filio dedit Pater amisit cum Filius adhuc addat :   Mea omnia tua et tua mea sunt. Unigeniti Filii sunt omnia que Patris per hoc quod etiam Deus est ipse, etiam de Patre natus Patri est equalis.

mea omnia Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
et tua mea sunt
marg.|  E t tua mea sunt . Sancti de quibus hoc dicit, non possunt esse nisi eius a quo creati et sanctificati sunt, id est Patris et Filii et per hoc omnia que ipsorum sunt, necesse est ut sint eius cuius et ipsi sunt quod supra dixit de Spiritu :   Omnia que habet Pater mea sunt propterea dixi de meo accipiet, de his dixit que ad ipsam pertinent Patris deitatem in quibus ille est equalis, omnia que habet habendo non possidendo, neque ei Spiritus de creatura accipiet que subdita est Patri et Filio, sed de Patre de quo procedit Spiritus de quo natus est Filius.
et clarificatus sum in eis.
interl.|  tantum
marg.|   Et clarificatus . Supra petebat de futuro : C  larifica me apud temetipsum. H ic factam dicit et :   In eis . Sed et hec futura cum eis innotescet et per eos omnibus credentibus quod ad dexteram Patris sit glorificatus.
Numérotation du verset Io. 17,11 
Et iam
interl.|  etsi prius fui
non sum in mundo
interl.|  quia cito futurum
et hii in mundo sunt
interl.|  corporali presentia
interl.|  quia tardius exituri
et ego ad te venio.
interl.|  exponitur quomodo dixit non sum in mundo sciens aliquos inde movendos
Pater sancte,
interl.|  ut homo rogat Patrem pro discipulis
interl.|  Pater iam prope est ascensio et ideo commendo tibi corporaliter quos relinquo
serva eos
interl.|  sed non sine me spiritali potentia
marg.|  S erva eos . Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum et ideo non ait ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt eiusdem nature cum Deo sicut Filius secundum quod Deus unum est cum Patre.
in nomine tuo quos dedisti mihi
interl.|  homini vel Verbo gignendo Pater omnia dedit
ut sint unum sicut et nos.

nos Li449 Rusch Weber ] + unum sumus Li449@
Numérotation du verset Io. 17,12 
Cum enim essem
interl.|  modo serva in tuo nomine in quo eos servabam
marg.|   Cum essem . Non debemus intelligere quod Pater et Filius alternatim {t. 4 : Erfurt, f. 1052va ; facsim., p. 264a} [Rusch, f. 1052va ] servent quasi alter post alterum. Simul enim servant Pater et Filius et Spiritus Sanctus qui est unus Deus. Sed Scriptura nos non levat nisi ad nos descendat. Cum ita loquitur intelligamus distinguere personas non separare naturam.
marg.|  Gaudium quod supra expressit ut sint unum sicut et nos. Hec est pax illa et beatitudo in futuro seculo, propter quam omnia fiunt, propter quam se esse locutum dicit in mundo.

enim Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
cum eis
interl.|  corporaliter
servabam10  eos
interl.|  ego filius homo

10  servabam Rusch ] ego praem. Li449@ Li449 Weber
in nomine tuo.
interl.|  sed non sine te spiritali custodia
Quos dedisti mihi ego11  custodivi et nemo ex eis12  periit nisi filius perditionis
interl.|  Iudas predestinatus perditioni

11  ego Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber 12  eis Li449@ Li449 Rusch ] his Weber
ut Scriptura impleatur.
interl.|  que hoc de illo prophetavit
Numérotation du verset Io. 17,13 
Nunc autem ad te venio
interl.|  peracta obedientia electis filiis per quos predicatio impleatur
et hec13  loquor in mundo
interl.|  quia adhuc corpore in mundo

13  hec Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
ut habeant gaudium meum
interl.|  id est a me eis collatum
impletum in semetipsis.
Numérotation du verset Io. 17,14 
Ego
interl.|  autem
dedi eis sermonem tuum
interl.|  hoc abiens reliquit eis et hec est causa odii
et mundus
interl.|  hoc de secuturis passionibus dicit
eos odio14  habuit,
interl.|  cur ?

14  eos odio Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
quia
interl.|  me liberante eos natus de Spiritu
non sunt
interl.|  renati ex Spiritu
de mundo
interl.|  de quo nati
sicut et ego
interl.|  natus de Spiritu
non sum de mundo.
Numérotation du verset Io. 17,15 
Non rogo
interl.|  orat pro suis contra odia mundi
ut tollas eos de mundo
interl.|  ubi adhuc necessarii sunt etsi non sunt de eo
sed ut serves eos ex15  malo.
interl.|  etsi mundus odit tamen

15  ex Rusch Weber ] a Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 17,16 
De mundo {t. 4 : Erfurt, f. 1052va ; facsim., p. 264a} [Rusch, f. 1052va ] non sunt16  , sicut et ego non sum de mundo.
interl.|  ideo

16  sunt] suut cacogr . Rusch
Numérotation du verset Io. 17,17 
Sanctifica eos in veritate,
interl.|  sic servabantur ab illo malo quod orabat
marg.|   sanctifica . Sicut ex gratia tua incepta est sanctificatio, per quam iam non sunt de mundo eadem gratia fac sanctiores, ut perseverent in veritate cuius umbra fuerunt veteres sanctificationes, id est in me qui sum veritas quod subdendo aperit :   Sermo tuus veritas est quod est : ‘Ego sum veritas’. Grece logos, latine ‘verbum’ vel ‘sermo’ qui est unigenitus Patris.

Cf. Io. 14, 6 : « Dicit ei Iesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me ».
sermo tuus veritas est.
interl.|  quia
Numérotation du verset Io. 17,18 
Sicut tu17  me misisti in mundum
interl.|  in carne non peccati

17  tu Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
et ego misi eos
interl.|  unde ‘apostoli’ dicuntur
in mundum.
interl.|  liberatos a labe peccati
Numérotation du verset Io. 17,19 
Et pro eis ego sanctifico meipsum
marg.|   Et pro eis ego sanctifico. Id est ut pro eis prosit ego me hominem sanctifico in me Verbo, quod est ab initio incarnationis sue quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus sanctifico in meipso. Unde addit :   Ut sint et ipsi, sicut ego,   sanctificati in veritate et in me.

Cf. Io. 1, 14 : « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratie et veritatis ».
ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
Numérotation du verset Io. 17,20 
Non pro eis18  autem19  rogo tantum
interl.|  ut serventur a malo ut sanctificentur
marg.|   Non pro eis . Iam non de solis apostolis sed de ceteris membris incipit. Non autem orat pro his qui iam sunt in fide eius defuncti, sed pro his qui sunt in temptationibus.

18  eis Li449@ Li449 Rusch ] his Weber 19  autem Li449 Rusch Weber ] post tantum Li449@
sed et pro eis
marg.|  Sed et pro eis . Qui credituri sunt usque in finem mundi vel iam credunt ubicumque sunt, non tamen tam perfecte ut post credituri sunt post resurrectionem.
qui credituri sunt per verbum eorum
interl.|  pro illis quorum fides iam incepta resurrectione et ascensione confirmabitur
marg.|  P er verbum . Per Verbum evangelii quod est eorum non quod per eos tantum sit predicatum sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad predicandum. Hoc est Verbum fidei Verbum Dei per quod credidit latro, credidit Paulus et quicumque credit.
in me
interl.|  quid rogas
Numérotation du verset Io. 17,21 
ut20  unum sint
interl.|  quod supra de solis apostolis hoc de omnibus simul
interl.|  in fide, in caritate, in pace, quia in unum regnum sunt futuri de quo postea supponet
marg.|  U t omnes 21  . Non ait : ‘omnes unum sumus’ sed : ‘ut illi omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te subaudi unum sumus’. Ita et Pater in Filio et Filius in Patre ut unum sint quia unius substantie. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantie. Deus vero in nobis est ut in templo. Nos in illo ut creatura in Creatore.

20  ut Rusch ] + omnes Li449@ Li449 Wordsworth Weber
21  sic Rusch
sicut tu Pater in me et ego in te,
interl.|  rogo
ut et ipsi
marg.|   Ut et ipsi . In nobis dicit ut quod unun sunt fide et caritate gratie Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino.
in nobis unum
interl.|  unitas sanctorum hic vel in futuro non est causa fidei sed merces
sint
interl.|  ita sint unum
ut mundus credat quia tu me misisti.
interl.|  pro eis ut homo rogo et ut Deus facio quod rogo
marg.|   Ut mundus . Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt qui quamvis unum essent natura dissentiendo tamen ab uno, non erant unum sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint ac si tertio subauditur : Rogo   ut mundus credat .
Numérotation du verset Io. 17,22 
Et ego claritatem
interl.|  immortalitatis
quam tu22  dedisti mihi dedi eis
interl.|  dabo tecum ego Deus

22  tu Li449@ Rusch ] om. Li449 Weber
ut sint unum
interl.|  in caritate sicut supra in fide
sicut et23  nos unum sumus.
interl.|  ut sint unum per me unum mediatorem

23  et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 17,23 
Ego in eis
interl.|  in claritate
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1052vb ; facsim., p. 264b} [Rusch, f. 1052vb ] Ego in eis . Non quin et Pater in nobis et nos in Patre. Sed hic mediatorem se ostendit, ex cuius persona hoc dicitur sicut hoc quod Apostolus ait : « Vos Christi Christus autem Dei ». Ut sint consummati ostendit eo perduci reconciliationem per mediatorem ut perfecta beatitudine fruamur, ubi cognoscet mundus per speciem quod modo per fidem.
marg.|  Ego sum in eis ad quos me misisti et tu in me, mundum tibi per me reconcilians. Unde est etiam hoc quod sequitur : Dilexisti eos . Quia in Filio etiam membra eius diligit, sicut et me non quod equaliter, sed quia et me et illos vel propter me illos sicut supra. Sicut misisti me misi eos, id est quia me misit misi illos.

1Cor. 3, 23.
et tu in me ut sint consummati in unum
interl.|  supra tantum ut sint unum hic consummati ibi credat hic cognoscat
et cognoscat mundus,
interl.|  id est ipsi consummati
interl.|  hoc et ibi et hic, quia inseparabilem caritatem Patris et Filii modo credimus tunc cognoscemus
quia tu me misisti et dilexisti eos sicut et24  me dilexisti.

24  et Rusch ] + tu Li449@, om. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 17,24 
Pater, quos dedisti mihi
interl.|  quia dilexisti eos in me, recipe eos mecum
marg.|  Q uos dedisti . Id est traxisti ad me sic et ego elegi eos de mundo, alii non sunt dati ei non sunt sui et si potestas sit ei omnium.
volo ut ubi sum ego25 
interl.|  consummandos in tantam spem erigit qua maior non sit
marg.|   VOLO UT . Non potest non fieri quos vult omnipotens, sed illa voluntas est hominis de qua dicit non sicut ego volo.
marg.|   ut ubi. Id est in celo ubi in carne mox futurus sum. Vel sicut dicit Nicodemo : « Nemo ascendit in celum nisi Filius hominis qui est in celo ». Non dixit ‘erit’ sed ‘est’ propter veritatem persone in qua et Deus homo est et homo Deus, et ubi ego sum deitate et non queratur ubi, quia deitas ubique est cum quo tamen bonus est, etsi non ubique sicut ille ut latroni dicitur : « Hodie mecum eris in paradiso ». Unde et hic non satis fuit dicere ‘ubi ego sum’ sed addit ‘mecum’ quia miseri possunt esse ubi ille est qui nusquam deest, sed soli beati sunt cum illo qui non sunt beati nisi ex eo. Cum illo, quia fruuntur illo, vident illum sicuti est. Mali non sunt cum illo, ut ceci in luce non sunt cum luce. Nec boni nunc ita sunt cum eo, etsi aliquo modo per fidem sunt cum eo.

Io. 3, 14.
Lc. 23, 43.

25  sum ego Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
et illi sint mecum
interl.|  ita mecum
ut videant
interl.|  non ait ‘credant’, quia hic est merces fidei non fides
marg.|   Videant . Cum in forma servi clarificata viderint iudicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli"mundi corde videbunt" quod erit eis vita eterna.

Cf. Mt. 5, 8 : « Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur ».
claritatem meam quam dedisti mihi
interl.|  post crucem mihi homini vel mihi Deo cum me genuisti tibi equalem
quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
interl.|  videant quia dilexisti me in quo et nos dilexit et predestinavit tunc quod in fine mundi faciet
Numérotation du verset Io. 17,25 
Pater iuste26  ,
interl.|  ideo hoc eis volo quia hi soli de mundo cognoverunt te

26  Iuste Li449@ Li449 Rusch ] + et Weber
mundus
interl.|  iniquus
Ego autem
interl.|  mediator
te cognovi et hi
interl.|  per me
cognoverunt
interl.|  per hoc cognoverunt quia tu me ergo gratia noverunt
quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 17,26 
Et notum feci eis
interl.|  per fidem
nomen tuum et notum faciam
interl.|  per speciem
ut dilectio
marg.|  UT  DILECTIO. Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus iustis, quia membra eius sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit :   Et ego in ipsis sum, quasi : quia ego sum in ipsis aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter, quia nos sumus ille cum secundum hominem eius capitis sumus corpus.
qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_17)