initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. Iohannis evangelium**>

Capitulum 18

Numérotation du verset Io. 18,1 
Hec cum dixisset Iesus
interl.|  non ante sed istis finitis non quod in hortum mox introiret
egressus est
interl.|  transit de Iudeis ad gentes
marg.|   egressus . Iam apostolis in agro culto et fructuoso opere per assiduam predicationem constitutis, tempore passionis in hortum paradisi introducit, ubi fructus est abundantior et qui in deserto temptatus vicerat. In horto suos coronat. Unde ait latroni : « Amen amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso ».

Lc. 25, 43.
cum discipulis suis trans torrentem
interl.|  quia bibit de torrente huius seculi
Cedron
interl.|  Cedron ‘obumbratio eorum’
ubi erat hortus
marg.|   Ubi erat hortus. In horto capitur ut deleret peccatum commissum in horto deliciarum, in quem huius seculi torrentem transiens discipulos introduxit.
in quem introivit ipse et discipuli eius.
interl.|  non statim sed quibudam interpositis que alii narrant
Numérotation du verset Io. 18,2 
Sciebat autem Iudas qui tradebat eum locum, quia Iesus frequenter convenerat illuc cum discipulis suis.
interl.|  ubi ipse lupus inter oves locum prenotaverat

autem Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber | eum Li449@ Li449 Rusch ] + ipsum Weber | Iesus frequenter Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 18,3 
Iudas ergo cum accepisset cohortem
marg.|  C ohortem . Non Iudeorum, sed militum a perfide servato ordine legitime potestatis, ut illis tenentibus nullus auderet resistere, vel etiam si quis auderet contra tot non posset.
et a pontificibus et Phariseis ministros,
interl.|  Iudeos
venit illuc
marg.|   Venit illuc . Nocte traditur, ut sine turbis que in die frequentes aderant inveniretur.
cum lanternis et facibus
interl.|  nox enim erat in qua ideo cum lucernis et facibus ut si latere vellet his quereretur
interl.|  ipsi accenderunt sibi lumen penale
et armis.
interl.|  ut his siqui eum defendere vellent expugnarentur
Numérotation du verset Io. 18,4 
Iesus itaque sciens omnia que ventura erant super eum processit et dixit eis : Quem queritis ?
interl.|  non ignorans quid vellent sed ut scirent esse eum quem querebant

dixit eis Rusch ] + dicit ad illos Li449@ Li449 , dicit eis Weber
Numérotation du verset Io. 18,5 
Responderunt ei : Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus : Ego sum.
interl.|  non abscondit se sed ostendit
Stabat autem et Iudas
marg.|  S tabat . De osculo hic tacet quod alii evangeliste dicunt.

Cf. Mc. 14, 45 ; Mt. 26, 49 ; Lc. 22, 47.
qui tradebat eum cum ipsis.
interl.|  quasi nescius facti eorum vel potius ut signo osculi eum traderet
Numérotation du verset Io. 18,6 
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1053ra ; facsim., p. 265a} [Rusch, f. 1053ra ] E go sum . Hac una voce tot feroces et fortes moriturus prostravit virtute latentis deitatis, quia volebat quidem comprehendi sed non nisi quando voluit.

dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
marg.|   Abierunt . Sic modo per evangelium ubique dicit Christus : ‘Ego sum’ et Iudei expectantes Antichristum retro abeunt et in terrena que amant cadunt.
Numérotation du verset Io. 18,7 
Iterum ergo interrogavit eos :
interl.|  ut bene eum cognoscant ne errent in captione

interrogavit eos Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Quem queritis ? Illi autem dixerunt : Iesum Nazarenum.
Numérotation du verset Io. 18,8 
Respondit Iesus : Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me queritis sinite hos abire.
marg.|   Sinite hos . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Faciunt quod iubet, sinunt eos abire quos non vult perire non quin post sint morituri, sed quia sic nondum credebant, quomodo credunt qui non pereunt.
Numérotation du verset Io. 18,9 
Ut impleretur sermo quem dixit : Quia quos dedisti mihi non perdidi ex eis quemquam.

Cf. Io. 6, 39 ; Io. 17, 12. eis Li449@ Li449 Rusch ] ipsis Weber
Numérotation du verset Io. 18,10 
Simon ergo Petrus
interl.|  ardentior ceteris discipulis
habens gladium
interl.|  cultellum scilicet
eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dexteram. Erat autem servo nomen Malchus.
marg.|   Percussit . Servus significat ‘populum legis servum’. Auris pro Domino amputata et a Domino sanata, auditum amputatum a vetustate renovatum, ut serviat liber in novitate spiritus, non in vetustate littere. Unde dicitur   Malchus , id est ‘regnaturus cum Christo’. Quod significatum quia non cogitavit Petrus, sed magistrum defendere voluit, Dominus improbat factum et monet eum ad patientiam. Illud tamen mystice et fieri debuit et scribi.

servo nomen Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 18,11 
Dixit ergo Iesus Petro : Mitte gladium tuum10  in vaginam.
marg.|  M itte gladium . Ac si diceret : quiescat vindicta. Aliter. Converte gladium in locum suum, id est verbum predicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum ostium apertum et ingens inveniatur. Aliter postquam plenitudo subintraverit, dicit Petro per quem totus ordo predicatorum disignatur : mitte verbum predicationis ad Israel. « Omnis enim qui gladium acceperit gladio peribunt ». Quo gladio ? Illo qui igneus vertitur ante paradisum et gladio Spiritus qui in Dei scribitur armatura.

Mt. 26, 52.

10  tuum Li449@ Rusch ] om. Li449 Weber
Calicem
interl.|  passionis
quem dedit mihi Pater
interl.|  ut Apostolus ait : « Pro nobis omnibus tradidit eum »

Rm. 7, 32.
non vis11  bibam illum ?
interl.|  quasi : cur resistis ?

11  vis Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 18,12 
Cohors autem12 
marg.|   cohors autem. Mos erat Iudeis ut quem morte dignum iudicarent vinctum perfidi traderent.

12  autem Rusch ] ergo Li449 Weber | ergo] post tribunus Li449@
et tribunus et ministri Iudeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum.
Numérotation du verset Io. 18,13 
Et adduxerunt eum
marg.|   Et adduxerunt eum . Erant eo tempore duo sacerdotum principes ut Lucas ait Annas et Caiphas qui vicissim annos suos agebant. Sed tunc erat annus Caiphe et voluntate eius primum ductus est Iesus ad Anna, non quia collega sed quia socer eius erat. Vel domus sic erant posite ut non deberet Annas a transeuntibus preteriri.

Cf. Lc. 3, 2 : « Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha : factum est verbum Domini super Iohannem, Zacharie filium, in deserto ».
ad Annam primum.
interl.|  cur ad eum ?
Erat enim socer Caiphe qui erat pontifex anni illius.
interl.|  voluit ad illum primum dici ut minoris culpe videretur si alterius quoque sacerdotis damnaretur sententia
Numérotation du verset Io. 18,14 
Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudeis quia expedit unum hominem mori pro populo13  .

13  Cf. Io. 11, 49-50.
Numérotation du verset Io. 18,15 
Sequebatur autem
interl.|  ex devotione
Simon Petrus Iesum14  et alius discipulus.
marg.|  E t alius discipulus . Quis sit iste, quia hic tacetur non temere diffiniatur. Solet tamen iste Iohannes sic se significare.

14  Simon Petrus - Iesum Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis.
Numérotation du verset Io. 18,16 
Petrus autem stabat ad ostium foris15  .
interl.|  foris stabat qui negaturus erat

15  foris Rusch Weber ] foras Li449@ Li449
Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici
interl.|  Anne
et dixit ostiarie et introduxit Petrum.
Numérotation du verset Io. 18,17 
Dixit16  ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? Dicit ille : Non sum.
marg.|   Dicit ille non . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non solum negat Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui etiam negat se esse christianum, et ita hic impletur quod Dominus dixit : « Ter me negabis ».

Mt. 26, 34.

16  dixit Li449 Rusch ] dicit Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 18,18 
Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus
interl.|  infidelitatis
erat et calefaciebant se17  . Erat autem cum eis et Petrus18  stans et calefaciens se.

17  calefaciebant se Li449@ Li449 Rusch ] calefiebant Weber 18  cum eis - et Petrus Rusch Weber ] inv. Li449@ , et Petrus stans cum eis Li449
Numérotation du verset Io. 18,19 
Pontifex ergo interrogavit19  Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.

19  interrogavit Rusch Weber ] interrogabat Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 18,20 
Respondit ei20  {t. 4 : Erfurt, f. 1053rb ; facsim., p. 265b} [Rusch, f. 1053rb ] Iesus : Ego palam locutus sum mundo.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1053rb ; facsim., p. 265b} [Rusch, f. 1053rb ] P alam. Id est multis audientibus non quod que dicit palam essent cognita turbis. Cum et apostolis dixerit : « Hec in proverbiis locutus sum. Sed venit hora cum palam annuntiabo vobis ». Eis etiam secreta exponebat que aliis per parabolas dicebat. Similiter quod dicit : Nihil   in occulto sum locutus . Non quod non esset occulta intelligentia, sed quia coram tot hominibus dixerat. Ea etiam que paucis dixerat non sunt in occulto, quia ad hoc dixerat ut predicarentur super tecta non ut tacerentur. Ea autem que audierant et non intellexerant talia erant ut non possent iuste criminari et quotiens interrogando temptaverant ut accusarent sic respondit ut omnes calumnie frustrarentur. Ideo dicit :   Quid me interrogas ?

Io. 16, 25.
Cf. Mt. 10, 27.

20  ei Rusch Weber ] om. Li449@ Li449
Ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudei conveniunt21  et in occulto locutus sum nihil.

21  conveniunt Rusch Weber ] convenerunt Li449@ , convenerant Li449
Numérotation du verset Io. 18,21 
Quid me interrogas ?
marg.|  Q uid me. Id est a quo veritatem audire non desideras ? Interroga magis eos de quorum dictis non habeas invidiam. Ita temperat responsionem ut nec veritatem taceret, nec defendere se videretur.
Interroga eos qui audierunt quid locutus sim22  ipsis ecce hi sciunt23  quid24  dixerim ego.

22  sim Rusch ] sum Li449@ Li449 Weber | 23  hi sciunt Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@ | 24  quid Rusch ] que Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 18,22 
Hec25  cum dixisset,
marg.|  H ec autem . Obiicitur : cur non fecerit quod docuit ? Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam prebere. Sed veraciter et mansuete et iuste respondit. Et non modo maxillam sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit precepta patientie, non ostentatione corporis sed cordis preparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter prebere iratus. Melius ergo respondit vere placatus et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus.

Cf. Lc. 6, 29 : « Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere ».

25  Hec Rusch ] + autem Li449@ Li449 Weber
unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens : Sic respondes pontifici ?
Numérotation du verset Io. 18,23 
Respondit ei Iesus :
interl.|  ut mansuetus et patiens qui iussu quamlibet percutienti irrogare penam poterat
Si male locutus sum
marg.|  S i male . Male loquitur qui contra veritatem loquitur. Et est si male locutus sum da testimonium quo probes mendacem.
testimonium perhibe de malo. Si autem bene, quid me cedis ?
Numérotation du verset Io. 18,24 
Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
interl.|  qui erat princeps sacerdotum illo anno et ad eum a principio ducebatur
Numérotation du verset Io. 18,25 
Erat autem Simon Petrus stans
interl.|  in domo Anne
marg.|  E rat autem . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicto quod Annas misit Iesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi relinquerat Petrum, ut explicet quid in domo Anne de trina Petri negatione contigerat.
et calefaciens se.
interl.|  hoc et ante dixerat sed que secuta sunt adiungit
Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis eius es ? Negavit ille
interl.|  ecce secundo negat
et dixit : Non sum.
Numérotation du verset Io. 18,26 
Dicit unus ex servis pontificis
interl.|  ut tertia negatio compleretur
cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo ?
Numérotation du verset Io. 18,27 
Iterum ergo negavit Petrus.
interl.|  ecce completa predictio Christi et convicta presumptio Petri
Et statim gallus cantavit.
Numérotation du verset Io. 18,28 
Adducunt ergo Iesum
interl.|  ab Anna
ad Caiapham26  in pretorium .
interl.|  in illam partem domus quam Pilatus tenebat
marg.|  I n pretorium. Id est ubi preses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham quomodo in pretorium ? Forsitan aliqua causa urgente de domo Anne ad audiendum Iesum ambo convenerant. Caiphas perexit ad pretorium presidis, et socero suo Iesum reliquit ad audiende, vel in domo Caiphe Pilatus acceperat pretorium et tanta erat domus ut seorsum habitaret Dominus seorsum Pilatus.

26  Ad Caiapham Li449@ Li449 Rusch ] a Caipha Weber
Erat autem mane et ipsi
interl.|  Iudei qui adducebant Iesum
non introierunt in pretorium ut non contaminarentur
marg.|   Tt non contaminarentur . Quia diebus azymorum contaminatio erat illis in alienigene habitaculum intrare.
sed manducarent Pascha.
Numérotation du verset Io. 18,29 
Exivit ergo Pilatus ad eos foras
interl.|  qui querebant falsum testimonium adversus Iesum
et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ?
interl.|  quem iudicatis reum mortis
Numérotation du verset Io. 18,30 
Responderunt et dixerunt ei :
interl.|  prohibet tributa dari Cesari et dixit quia possum destruere templum Dei et reedificare
interl.|  quod probatur falsum in tot beneficiis que fecerat pro quibus reddebant mala

Cf. Lc. 23, 2 : « Ceperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cesari, et dicentem se Christum regem esse ».
Cf. Mc. 14, 58 : « Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum edificabo ».
Si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum.
Numérotation du verset Io. 18,31 
Dixit ergo eis27  Pilatus : Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudei : Nobis non licet interficere quemquam .
interl.|  non licet interficere quemquam, scilicet in festivis diebus quia in alio tempore licebat secundum legem
marg.|  N obis non licet . Hoc dicunt propter {t. 4 : Erfurt, f. 1053va ; facsim., p. 266a} [Rusch, f. 1053va ] dici festi sanctitatem. Lex enim precipit ne parcant malefactoribus, presertim seducentibus a Deo suo, qualem istum dicebant esse, et contra seipsos dicunt quia interficiebant quem interficiendum offerebant, sicut et Pilatus interfecit non tamen manibus suis.
marg.|  Cum Pilatus vellet Iesum tradere Iudeis, ut secundum legem suam iudicarent eum noluerunt recipere dicentes : N obis non licet interficere quemquam et sic impletur sermo Iesus quem de sua morte predixit ut eum a Iudeis traditur gentes interficerent, quasi sic essent alieni a scelere qui magis peccant, in quo non eorum innocentia sed dementia monstratur.

27  Dixit ergo eis Li449 Rusch Weber ] Dicit ergo illis Li449@
Numérotation du verset Io. 18,32 
Ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua morte esset28  {t. 4 : Erfurt, f. 1053va ; facsim., p. 266a} [Rusch, f. 1053va ] moriturus.
interl.|  «Tradent eum gentibus ad crucifigendum et illudendum »

Mt. 20, 19.

28  morte esset Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 18,33 
introivit ergo iterum in pretorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei : Tu es rex Iudeorum ?
interl.|  hoc enim obiciebant Iudei quod se dicebat regem
Numérotation du verset Io. 18,34 
Respondit29  Iesus : A temetipso hoc dicis an alii tibi dixerunt30  de me ?
marg.|   A temetipso . Scit Iesus quid ipse interrogat et quid ille responsurus est, sed tamen dici voluit non ut sciret sed ut scriberetur quod scire voluit.

29  respondit Rusch ] et praem. Li449@ Li449 Weber 30  tibi dixerunt Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 18,35 
Respondit Pilatus : Numquid ego Iudeus sum ? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi. Quid fecisti ?
interl.|  quasi a me hoc non dixi sed a Iudeis accepi qui ideo te tradiderunt mihi
marg.|   Quid fecisti . Quasi : si hec culpa non est quod te regem dixeris quid aliud fecisti ? Quasi non est mirum si iudici traderis puniendus qui te regem dicis. Sed si hec causa non esset tunc forte alia querenda esset : quasi confirma si hec causa est que obicitur an alia.
Numérotation du verset Io. 18,36 
Respondit Iesus : Regnum meum
interl.|  id est credentes in me
marg.|   Regnum . Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere que esset de regno suo hominum opinio Iudeorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet :   Regnum meum non est de hoc mundo. Quasi decepti estis, non enim impedio dominationem veram in hoc mundo ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum celeste credendo venire.
non est de hoc mundo31  .
interl.|  etsi adhuc in mundo

31  hoc mundo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei utique32  decertarent ut non traderer Iudeis.
interl.|  apparet quia nullus defendit

32  utique Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Nunc autem regnum meum33  non est hinc.
interl.|  etsi adhuc inter malos

33  regnum meum Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 18,37 
Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Iesus : Tu dicis.
marg.|   Tu dicis . Non se regem timet confiteri, sed ita libratum est ut neque se regem neget nec de mundo se fateatur esse ut ille sentiebat qui dixit :   Ergo rex es tu ? cui respondit : T  u dicis. Q  uia rex sum ego. Q uasi carnalis carnaliter dicis.
Quia rex sum ego,
interl.|  ideo non nego me regem quia in hoc natus sum ut ostendam quod sum
ego in hoc natus sum
marg.|   Ego in hoc natus . Non ‘in hac re’ sed ‘ad hanc rem’ quod in greco non est ambiguum. Dicit ergo de temporali nativitate qua venit in mundum secundum quam natus est ad hoc, et ad hoc venit in mundum, id est propter hoc :   Ut testimonium perhibeam veritati . Sed quia non omnium est fides addit :   Omnis qui est ex veritate audit, id est obedit, id est credit mihi.
et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate34  audit meam vocem.

34  est – ex veritate Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 18,38 
Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset iterum exivit
marg.|   Iterum exivit . Non expectat responsum nec cum vellet dimittere mora fieret subito enim venit in mentem consuetudo qua posset per Pascha dimitti.
ad Iudeos et dicit35  eis : Ego nullam invenio in eo36  causam.

35  dicit Rusch Weber ] dixit Li449@ Li449 36  invenio - in eo Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 18,39 
Est autem consuetudo vobis
marg.|   Est autem. Quia in Pascha a servitute liberati sunt, in Pascha hec consuetudo dimittendi eis fuit.
ut unum dimittam vobis in Pascha.
marg.|  D imittam vobis . Non potuit avelli a corde eius Iesum esse regem Iudeorum, sicut in scribendo titulo tamquam ipsa veritas hoc ei fixerit, de qua quid esset interrogavit.
Vultis ergo dimittam vobis regem Iudeorum ?
interl.|  quasi quem melius
Numérotation du verset Io. 18,40 
Clamaverunt rursum omnes37  dicentes : Non hunc sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
marg.|   Latro. Id est diabolus seditiosus et homicidiorum auctor dimissus est Iudeis qui de patria lucis ob superbiam pulsus, in tenebrarum carcerem missus erat et ideo non possunt Iudei videre pacem, quia sediciosorum principem {t. 4 : Erfurt, f. 1053vb ; facsim., p. 266b} [Rusch, f. 1053vb ] plus quam Deum eligere voluerunt unde bene dicitur : « Vos ex diabolo patre estis ».
marg.|   Erat autem Barabbas. Id est filius magistri, id est diaboli qui latroni in suo scelere Iudeis in perfidia magister fuit. Vel   Barabbas , id est filius patris, id est diaboli.

Io. 8, 44.

37  rursum omnes Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_18)