initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. *Iohannis evangelium*>

Capitulum 19

Numérotation du verset Io. 19,1 
Tunc ergo
marg.|  T unc ergo . Hoc fecit Pilatus, id est milites facere permisit vel etiam iussit ut Iudei satiati de penis a morte desisterent.
apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit.
interl.|  ecce quam iniuriosa Pilatus et milites intulerunt Christo
Numérotation du verset Io. 19,2 
Et milites plectentes coronam de spinis
marg.|   Coronam . In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde precursor : « Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccatum mundi ». Spine namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus : ‘Terra tua spinas et tribulos germinabit’, id est conscientia tua punctiones et aculeos vitiorum procreare non desistet.

Io. 1, 29.
Cf. Gn. 3, 18 : « Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terre ».
imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum.
interl.|  derisorie quia se regem dicebat esse purpura enim est signum regis
Numérotation du verset Io. 19,3 
Et veniebant ad eum et dicebant : Ave, {t. 4 : Erfurt, f. 1053vb ; facsim., p. 266b} [Rusch, f. 1053vb ] rex Iudeorum et dabant ei alapas.
Numérotation du verset Io. 19,4 
Exivit iterum Pilatus foras et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras

vobis eum Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 19,5 
ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
interl.|  mortis

Nullam invenio in eo causam Rusch ] in eo nullam causam invenio Li449 Weber , nullam in eo causam invenio Li449@
Exivit ergo Iesus
marg.|  E xivit ergo . Ecce implentur que de se predixerat Iesus occulta potentia, commendatur patientia qua informantur martyres.
portans spineam coronam et purpureum vestimentum
interl.|  non clarus imperio sed plenus opprobrio
et dicit eis :
interl.|  Pilatus
marg.|   Et dicit eis . Hic apparet non ignorante Pilato hec a militibus esse facta, sive iusserit sive permiserit, ut satiatis Iudeis hec sufficerent sed magis inardescunt et clamant :   Crucifige, crucifige .
Ecce
interl.|  quasi : si regi invidetis iam parcite, quia deiectum videtis
homo.
interl.|  qui se regem dixit
Numérotation du verset Io. 19,6 
Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos et crucifigite. Ego enim non invenio in eo causam.
interl.|  quare mori debeat

eum Li449 Li449 @] om. Weber
Numérotation du verset Io. 19,7 
Responderunt Iudei : Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia filium Dei se fecit.
marg.|   filium dei . Ecce altera maior invidia, quia parva videbatur illicita affectatio regni et tamen utraque vere erat Christus et rex et Filius Dei.

Responderunt Li449 Li449 @ Rusch ] + ei Weber
Numérotation du verset Io. 19,8 
Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit

Pilatus Li449 @ Rusch Weber ] om. Li449
Numérotation du verset Io. 19,9 
et ingressus est in pretorium iterum et dicit ad Iesum : Unde es tu ? Iesus autem responsum non dedit ei.
interl.|  ubi non respondebat sicut ovis silebat ubi respondet sicut pastor docet
marg.|   Iesus autem . Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur : « Sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum ». Que similitudo de agno data est ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius convincitur sed ut mansuetus pro aliis immolatur.

Is. 53, 7.

in Rusch ] om. Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 19,10 
Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te ?
Numérotation du verset Io. 19,11 
Respondit Iesus : Non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi datum fuisset desuper.
interl.|  id est quantulamcumque habes non enim tibi omnimode liberum est
marg.|   Nisi tibi. I d est a Deo, quia non est potestas nisi a Deo sed tamen tibi talis data est, ut sis sub alterius potestate, et ideo maius peccatum est ei qui tradidit me tibi invidendo, quam tibi qui exerces potestatem metuendo. Non tamen Pilatus est sine peccato et ideo ait maius :

Datum fuisset Rusch ] datum esset Li449 Li449@ , esset datum Weber
Propterea qui tradidit me tibi
interl.|  Iudaicus populus
maius peccatum habet.

peccatum habet Li449 @ Rusch Weber ] inv Li449
Numérotation du verset Io. 19,12 
Et exinde
interl.|  id est ideo
marg.|  E xinde. Id est ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem et etsi minus illis invidis querebat dimittere non quod tunc primum quereret, sed si prius volebat modo querebat.

et Li449 Li449 @ Rusch ] om. Weber
querebat Pilatus dimittere eum. Iudei autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis non es amicus Cesaris.
marg.|   Si hunc . Supra legem proposuerunt secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit. Sed quia ille legem gentis aliene non timet sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Cesare quem non potest ut actorem potestatis sue contemnere.
Omnis enim10  qui se regem facit contradicit Cesari.

10  enim Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 19,13 
Pilatus autem11  cum audisset hos sermones
interl.|  timet sed non consentit

11  autem Rusch ] ergo Li449 Li449 @ Weber
adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali
interl.|  pro iudice vel in sede
in locum qui dicitur Lichostratos 12 
interl.|  id est iudicium vel iudiciale

12  Lichostratos Rusch Wordsworth ( W )] Locostratos ΩM Licostratos ΩSJ, Lithostrotos Li449 Li449@ Clementina, Lithostrotus Weber
hebraice autem Gabatha13  .
interl.|  id est collis vel sublimitas

13  Gabatha ΩM ΩJ Li449 Li449@ Rusch ] Golgatha ΩS, Gabbatha Clementina Weber
Numérotation du verset Io. 19,14 
Erat autem Parasceve Pasche {t. 4 : Erfurt, f. 1054ra ; facsim., p. 267a} [Rusch, f. 1054ra ] hora quasi sexta.
marg.|   Erat autem Parasceve . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Parasceve quod interpretatur ‘preparatio’, est sexta feria qua preparabant necessaria sabbato, qua die precepit Moyses duplo colligere manna propter sabbatum.   Hora quasi sexta, quia iam inceperat sexta hora diei quando Pilatus sedit pro tribunali et dum duceretur Iesus et cetera gererentur completa est sexta hora ex qua tenebre fuerant usque ad nonam. Sed ne hoc {t. 4 : Erfurt, f. 1054ra ; facsim., p. 267a} [Rusch, f. 1054ra ] facinus in Romanos sed magis in Iudeos retorqueatur dicit Marcus hora tertia crucifixum14  quia Iudei clamaverunt ea hora :   Crucifige crucifige .
marg.|  Vel Pascha est immolatio Christi cuius Parasceve, id est ‘preparatio’ a nona hora noctis cepit qua in domo pontificis pronuntiata est mors Christi a dicentibus, reus est mortis ab illa hora noctis nona usque ad diei tertiam sex hore sunt preparationis tres noctis tres diei quarum sexta iam ceperat cum Pilatus tribunal ascendit, quod adhuc erat preparatio immolationis que facta est secundum Marcum tertia non preparationis sed diei et eadem est sexta preparationis.

Cf. Ex. 16, 5.
Cf. Mc. 15, 25 : « Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum ».
14  crucifixum] crucifixunm cacogr. Rusch
Et dicit Iudeis : Ecce rex vester.
Numérotation du verset Io. 19,15 
Illi autem clamabant : Tolle tolle, crucifige eum. Dixit autem15  Pilatus : Regem vestrum crucifigam ?
marg.|  R egem vestrum crucifigam . Adhuc terror quem de Cesare ingerunt superare conatur dicens :   Regem vestrum crucifigam. D e ignominia eorum volens eos frangere quos de ignominia Christi non poterat mitigare.

15  autem Rusch ] eis Li449 Li449 @ Weber
Responderunt pontifices : Non habemus regem nisi Cesarem.
Numérotation du verset Io. 19,16 
Tunc ergo tradidit eis Iesum16  ut crucifigeretur.
interl.|  id est voluntati eorum
marg.|  T unc ergo . Quia profitentur Cesarem aperte contra eum esse si alium regem velit eis ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus tradiderant occidendum. Victus ergo timore :   Tradidit eis Iesum ut crucifigatur .   Eis non quod ipsi manibus eum acciperent qui supra hoc excusaverant, sed ut crimine impliciti videantur a quo alieni esse conantur cum non nisi pro eis hoc faceret Pilatus. Unde nec ait ut crucifigerent sed ut crucifigeretur iudicio et potestate Pilati.

16  Iesum Rusch ] illum Li449 Li449 @ Weber
Susceperunt autem Iesum et eduxerunt eum17  .
interl.|  milites facto Iudeorum voto qui totum fecerunt quod fieri extorserunt

17  eum Rusch ] om. Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 19,17 
Et baiulans sibi crucem
interl.|  suo humero ut eam commendaret imitaturis
marg.|   Baiulans . Portabat crucem suam Iesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni. Et est crux candelabrum ‘lucerne que non erat sub modio ponenda’. Primo Dominus crucem portat quia prior passus est. Postea imposista est Simoni Cyreneo quia debemus sequi vestigia eius.

Cf. Mt. 5, 14-15 : « Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt ».
exivit in eum qui dicitur Calvarie locum
interl.|  id est decollatorum
hebraice autem18  Golgotha
interl.|  locus decollationis

18  autem Rusch ] om. Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 19,18 
ubi crucifixerunt eum19  et cum eo alios duos hinc et hinc.
interl.|  latrones ut alii dicunt ut sit cum impiis deputatus
marg.|   et cum eo . Latro qui permansit in perfidia significat Iudeos qui confitetur gentes significat.

19  crucifixerunt eum Rusch ] inv Li449 Li449 @ Weber
Medium autem Iesum.
Numérotation du verset Io. 19,19 
Scripsit autem20  titulum Pilatus et posuit super crucem.
interl.|  operatur divina vis in corde nescientis

20  autem Rusch ]+ et Li449 Li449 @ Weber
Erat autem scriptum : Iesus Nazarenus rex Iudeorum.
interl.|  corde non carne
Numérotation du verset Io. 19,20 
Hunc ergo titulum multi legerunt Iudeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus erat21  Iesus. Et erat scriptum hebraice grece et latine.
interl.|  tribus linguis scribitur quasi tribus testibus quia : « In ore duorum vel trium testium stet omne verbum »
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1054rb ; facsim., p. 267b} [Rusch, f. 1054rb ] E t erat scriptum . Hec tres lingue ceteris eminebant. Hebrea propter Iudeos in lege Dei gloriantes, greca propter gentium sapientes, latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes.

Mt. 18, 16.

21  erat Rusch ] est Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 19,21 
Dicebant ergo Pilato pontifices Iudeorum :
interl.|  qui predixerant : non habemus regem nisi Cesarem
Noli scribere rex Iudeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudeorum.
interl.|  non potest mutari quod veritas dixit, nec quod Pilatus scripsit
Numérotation du verset Io. 19,22 
Respondit Pilatus :
interl.|  ut impleatur Scriptura : ‘Ne corrumpas tituli inscriptionem’

Cf. Ps. 57, 1 : « In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem ».
Quod scripsi scripsi.
interl.|  quasi non corrumpo veritatem etsi vos diligitis falsitatem
Numérotation du verset Io. 19,23 
Milites ergo
marg.|   milites ergo . Ecce que gesta sunt iuxta crucem cum iam crucifixus esset.
cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes
interl.|  de aliis vestimentis sine sorte
marg.|   Quattuor partes . Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe qui quattuor partibus constat diffusam omnibus partibus equaliter, id est concorditer distributam. Tunica sortita omnium partium significat unitatem que caritatis vinculo continetur.
unicuique militi partem
interl.|  hinc apparet quattuor milites fuisse qui crucifixerunt
et tunicam.
interl.|  acceperunt similiter, sed non similiter diviserunt
Erat autem tunica inconsutilis
interl.|  hec est causa quare non diviserunt
marg.|   Inconsutilis . Ne aliquando dissolvatur unitas Ecclesie. Et ad unum pervenit, quia omnes in unum collegit sicut et in duodecim unus Petrus pro omnibus dicit : « Tu es Christus Filius Dei vivi » et ei pro omnibus dicitur : « Tibi dabo claves regni celorum » unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus.

Mt. 16, 16.
Mt. 16, 19.
desuper contexta per totum.
interl.|  quia caritas supereminet pre omnibus
marg.|   Desuper contexta . Quia caritas supereminet omnibus per totum, quia nemo est eius expers qui pertinere videatur ad totum a quo toto sicut greca indicat lingua ‘catholica’ vocatur Ecclesia que in sorte Dei gratia commendatur.

Cf. 1Cor. 13, 13 : « Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hec : maior autem horum est caritas ».
Numérotation du verset Io. 19,24 
Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scriptura22  impleretur23  dicens : Partiti sunt
interl.|  non sortiti

22  Cf. Ps. 21, 19.23  impleretur Li449 Li449@ Rusch ] impleatur Weber
vestimenta mea sibi
interl.|  alia quam tunicam
et in vestem meam
interl.|  tunicam
miserunt sortem. Et milites quidem hec fecerunt.
Numérotation du verset Io. 19,25 
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius
interl.|  hec erat mater Iacobi
Maria Cleophe
interl.|  filia Cleophe
et Maria Magdalene.
Numérotation du verset Io. 19,26 
Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat
interl.|  pre ceteris familiarius
marg.|  C um vidisset ergo . Qui divina facturus quasi repulit ignotam matrem, iam ostendit venisse horam quam tunc predixit in qua agnoscit de qua fuerat mortaliter natus. Et docet ut a piis filiis impendatur cura a parentibus. Unde et Apostolus : ‘Si quis suorum curam non habet fidem negat’ etc.

Cf. 1Tm. 5, 8 : « Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior ».
dicit matri sue : Mulier, ecce filius tuus.
marg.|   Mulier ecce . Matri quam reliquit alterum pro se filium quedammodo tribuit. Nam cur hec fecerit hec sequentia indicant.   Ex illa hora accepit eam discipulus in suam . Qui etsi iam non haberet propria in illa societate centupliciter acceperat, ubi erant omnia communia ‘nihil habens et omnia possidens’.

Cf. 2Cor. 6, 10 : « Quasi tristes, semper autem gaudentes sicut egentes, multos autem locupletantes tamquam nihil habentes, et omnia possidentes ».
Numérotation du verset Io. 19,27 
Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora24  {t. 4 : Erfurt, f. 1054rb ; facsim., p. 267b} [Rusch, f. 1054rb ] accepit eam discipulus
interl.|  quia ad eius curam quidquid ei est necessarium pertinent

24  hora Li449 @ Rusch Weber ] om. Li449
in suam25  .
interl.|  matrem

25  suam Li449 Rusch ] sua Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 19,28 
Postea sciens Iesus quia26  omnia consummata sunt27  ,
interl.|  qui omnia disposuit per nescientes agit
marg.|  O mnia consummata . Omnia que oportebat fieri antequam acciperet acetum et traderet Spiritum. Ut etiam Scriptura hic consummaretur : « In siti mea potaverunt me aceto ».   Dicit sitio quasi : hoc minus fecistis date quod estis. Degeneraverant enim a vino patrum de iniquitate mundi, quasi de pleno vase impleti habentes cor ut spongiam cavernosis et tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopus : humilis herba pectus purgat significat ‘humilitatem Christi’ per quem fusus sanguis nos emundat. Hanc circumdederunt Iudei et se circumvenisse putaverunt. Harundo significat ‘Scripturam que hoc facto implebatur’.

Ps. 68, 22.

26  quia Rusch ] + iam Li449 Li449 @ Weber 27  omnia - consummata sunt Rusch Weber ] inv. Li449 Li449@
ut consummaretur Scriptura28  dicit : Sitio.

28  Cf. Ps. 68, 22.
Numérotation du verset Io. 19,29 
Vas autem29  positum erat aceto30  plenum. Illi ergo31  spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori eius.
interl.|  harundinem ut alius dicit

Cf. Mt. 27, 48 : « Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit harundini, et dabat ei bibere ».

29  autem Rusch ] ergo Li449 Li449 @ Weber | 30  aceto Li449 Rusch Weber ] in praem. Li449 @ | 31  ergo Rusch ] autem Li449 Li449 @ Weber |
Numérotation du verset Io. 19,30 
Cum ergo accepisset Iesus acetum dixit : Consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum.
interl.|  quod prophetia predixerat et quia nihil iam restat, quod ante mortem fieri oporteret tradidit Spiritum ut qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum sumendi eam

Cf. Io. 10, 18 : « Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ».
Numérotation du verset Io. 19,31 
Iudei ergo quoniam Parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato32  , erat enim magnus dies ille33  , rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura
interl.|  ut morerentur

32  Cf. Dt. 21, 23.33  ille Rusch ] + sabbati Li449 Li449 @ Weber
et tollerentur.
interl.|  mortui de ligno ne pendentes magnum diem sui diuturni cruciatus horrore fedarent
Numérotation du verset Io. 19,32 
Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo.
Numérotation du verset Io. 19,33 
Ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura.
Numérotation du verset Io. 19,34 
Sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua.
marg.|  Sed unus . Vigilanti verbo usus est. Non dicit percussit vel vulneravit sed   aperuit ut illic quodammodo vite ostium panderetur. Unde sacramenta Ecclesie emanaverunt sine quibus ad vitam non intratur. Ille sanguis fusus est in remissionem peccatorum. Aqua et lavacrum prestat et potum. Ecce ostium in latere arce quo intrant animalia diluvio non peritura. Ecce mulier facta de latere dormientis.

Cf. Gn. 6, 16 : « Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem eius : ostium autem arcae pones ex latere ; deorsum, coenacula et tristega facies in ea » ; Gn. 7, 15 : « Ingressae sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae ».
Cf. Gn. 2, 21 : « Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea ».
Numérotation du verset Io. 19,35 
Et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis.
interl.|  non ait : sciatis. Scit ipse qui vidit credat ei qui non vidit
Numérotation du verset Io. 19,36 
Facta sunt enim hec ut Scriptura34  impleretur35   : Os non comminuetis
interl.|  ob quod dixit non fregerunt eius crura

34  Cf. Ex. 12, 46.35  impleretur Rusch ] impleatur Weber
ex eo.
interl.|  agno
Numérotation du verset Io. 19,37 
Et iterum alia Scriptura dicit36   :
interl.|  ad hoc quod dixit lancea latus eius aperuit

36  Cf. Za. 12, 10.
Videbunt in quem transfixerunt.
interl.|  quia in ea carne venturus est in qua est crucifixus
Numérotation du verset Io. 19,38 
Post hec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudeorum ut tolleret corpus {t. 4 : Erfurt, f. 1054va ; facsim., p. 268a} [Rusch, f. 1054va ] Iesu et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Iesu.
Numérotation du verset Io. 19,39 
Venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum37 
interl.|  quia non nocte solum sed nocte primum

37  Cf. Io. 3, 1-2.
ferens mixturam myrrhe et aloes quasi libras centum.
Numérotation du verset Io. 19,40 
Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos est sepelire Iudeis38  .
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1054va ; facsim., p. 268a} [Rusch, f. 1054va ] S icut mos . Non frustra ait : S  icut mos est Iudeis, sed admonet in huiusmodi officiis morem cuiusque gentis esse servande.

38  est sepelire Iudaeis Rusch ] est Iudei sepelire Li449 Li449@ , Iudaeis est sepelire Weber
Numérotation du verset Io. 19,41 
Erat autem in loco ubi crucifixus est Iesus39  hortus, et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus fuerat40  .
interl.|  sicut in utero Marie nemo ante eum nemo post eum ita in hoc monumento

39  Iesus Rusch ] om. Li449 Li449 @ Weber 40  fuerat Li449 Li449 @ Rusch ] erat Weber
Numérotation du verset Io. 19,42 
Ibi ergo propter Parascevem Iudeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum.
interl.|  accelerata sepultura ne vesperasceret quando nihil tale licebat facere




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_19)