initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. *Iohannis evangelium*>

Capitulum 20

Numérotation du verset Io. 20,1 
Una autem sabbati
interl.|  quam Mattheus primam sabbati dicit

a Cf. Mt. 28, 1 : « Vespere autem sabbati, que lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum ».
Maria Magdalene venit mane
interl.|  cum iam tempus operandi redisset
cum adhuc tenebre essent ad monumentum
interl.|  in requirendis intelligentiam
et vidit lapidem sublatum
interl.|  vel revolutum

vidit Li449 Li449 @ Rusch ] videt Weber sublatum Rusch Weber ] revolutum Li449 Li449@
a monumento.
Numérotation du verset Io. 20,2 
Cucurrit ergo
interl.|  ex nimio ardore
interl.|  cucurrit nuntiare discipulis ut aut secum quererent aut secum dolerent
et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem diligebat Iesus : Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum.
interl.|  in grecis codicibus additur ‘in eum’ propensiore caritatis et famulatus affectu

diligebat Li449 Li449 @ Rusch ] amabat Weber Iesus Rusch ] + et dicit eis Li449 Weber , et dixit eis Li449@
Numérotation du verset Io. 20,3 
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum.
interl.|  quomodo autem venerunt regressus narrat : Currebant
Numérotation du verset Io. 20,4 
Currebant autem duo simul
interl.|  per decursum huius mundi Iudei per legis letteram, gentiles per legem nature
marg.|   Currebant autem duo . Iohannes significat Synagogam que prior venit ad monumentum sed non intravit, quia prophetias de incarnatione et passione audivit, sed et mortuum credere noluit. Petrus est ‘Ecclesia’ que cognovit carne mortuum et viventem credidit Deum post quem et Iudea in fine intrabit.
et ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum.
Numérotation du verset Io. 20,5 
Et cum se inclinasset vidit posita linteamina non tamen introivit.

vidit Li449 Li449 @ Rusch ] videt Weber
Numérotation du verset Io. 20,6 
Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et vidit linteamina posita
interl.|  sacre Scripture sacramenta

vidit Li449 Li449 @ Rusch ] videt Weber
Numérotation du verset Io. 20,7 
et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum.
marg.|   Separatim . Quia sacramenta divinitatis incomprehensibilia a nostre infirmitatis cognitione remota sunt. ‘In involuto’, nec finis nec initium aspicitur. Sic celsitudo divinitatis nec cepit esse nec desinit.   In unum, vel quia in cissura mentium Deus non est, sed in unitate. Vel sudarium capitis passio Christi, cuius sacramenta infidelibus sunt occulta seorsum, quia longe a nostra, quia ille sponte et sine culpa passus nos inviti cum culpa.
Numérotation du verset Io. 20,8 
Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit
interl.|  vacuum sepulcrum
et credidit.
interl.|  non quidem resurrexisse sed sublatum esse
Numérotation du verset Io. 20,9 
Nondum
interl.|  cur nondum ?
marg.|  N ondum . Scilicet usque adeo ut cum ab ipso Domino aperte diceretur propter consuetudinem ab eo audiendi parabolas non intelligerent.
enim sciebant Scripturam quia oportuit eum a mortuis resurgere.

Oportuit Rusch ] oporteret Li449 Li449@ , oportet Weber
Numérotation du verset Io. 20,10 
interl.|  cum crederent ablatum
ad semetipsos.
interl.|  ubi habitabant

discipuli - ad semetipos Li449 Li449 @ Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Io. 20,11 
Maria autem
interl.|  quam fortior fixerat affectus
stabat ad monumentum foris plorans.
interl.|  cum aliis duabus
marg.|  P lorans . Iam plus de sublato quam de occiso plorat, quia tanti magistri cuius vita subtracta fuerat nec memoria remanebat et iste dolor ibi eam tenebat.
Dum ergo
marg.|   Dum ergo . Cum eum sciret ibi non esse, sed quia nimis dolet nec suis oculis nec oculis illorum duorum credendum putavit. Vel potius divino instinctu hoc factum est.
fleret inclinavit se et prospexit in monumentum.
Numérotation du verset Io. 20,12 
Et vidit duos angelos
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1054vb ; facsim., p. 268b} [Rusch, f. 1054vb ] Vidit duos angelos . Angeli, id est ‘nuntii’ significant evangelium Christi. A capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante secula et homo in fine seculi. Sedet ergo angelus ad caput cum dicit : « In principio erat Verbum ». Ad pedes cum dicit : « Verbum caro factum est ». Vel duo angeli ‘duo testamenta’ unum prius aliud sequens. Coniuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant.

Io. 1, 1.
Io. 1, 14.
in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu.
Numérotation du verset Io. 20,13 
Dicunt ei illi : Mulier quid ploras ?
marg.|   Quid ploras . Quasi : noli plorare. Prohibent lacrimas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans eos interrogare nescientes prodiit causam lacrimarum : Q  uia tulerunt Dominum meum, id est corpus Domini mei.
Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum.
interl.|  hec est maior causa doloris

eum Li449 @ Rusch Weber ] om. Li449
Numérotation du verset Io. 20,14 
Hec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit10  Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est11  .
marg.|  E t non sciebat . Quia tergum ad eum habebat quem non resurrexisse credebat, quia amabat et dubitabat videbat et non cognoscebat.

10  vidit Li449 Li449 @ Rusch ] videt Weber 11  est Rusch Weber ] esset Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 20,15 
Dicit ei Iesus :
interl.|  redarguens eam
Mulier
interl.|  que non credit adhuc est mulier adhuc corporei sexus appellatione signatur
quid ploras ?
interl.|  quasi : non lacrimas nudas sed fidem exigo bone lacrime si Iesum agnoscas
Quem queris ?
interl.|  interrogatur causa doloris ut augeatur desiderium
marg.|   Quem queris . Non quod dubitet quem requireret, sed quia illa quem querit ignoret non enim querit Christum sed quem putat raptum.
Illa existimans12  quia hortulanus esset
interl.|  non penitus falso quia in eius mente seminabat

12  existimans Rusch Weber ] estimans Li449 Li449@
dicit ei : Domine,
marg.|  D omine . Quem putat hortulanum dicit ‘dominum’, ut honorificaret hominem a quo rogabat beneficium. Nec sic dicit eum dominum, sicut illum quem querit sublatum. Iesum vero agnoscens vocat ‘magistrum’, quia recolit eum a quo discernere humana et divina discebat.
si tu sustulisti eum
marg.|  S i tu sustulisti . Non dicit quem, quia hoc in animo agit vis amoris, ut quem semper cogitat nullum alium ignorare credat.
dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam.
Numérotation du verset Io. 20,16 
Dicit ei Iesus : Maria.
marg.|  M aria . Postquam communi nomine vocavit et non est agnitus, vocat ex nomine ac si dicat : recognosce eum a quo recognosceris.
Conversa illa dicit ei :
interl.|  prius corpore conversa putavit quod non erat, nunc conversa corde quod erat agnovit
Rabboni quod dicitur ‘magister’.
Numérotation du verset Io. 20,17 
Dicit ei Iesus : Noli me tangere.
marg.|   Noli me tangere . Hic innuit quod pedes eius amplecti voluit. Merito non tangit que non videt nam qui videt tangit.
marg.|  D icit ei noli me tangere . Fidem docens et in corde eius ut hortulanus seminat dicit :   Noli me tangere . Non quod nollet tangi nisi cum ascendisset, cum et mulieres et alii in terra eum tetigisse legantur et non sedentem in celo. Vult ergo sic se spiritaliter tangi, id est sic se credi ut sit equalis Patri. Et quia ista adhuc carnaliter in eum credebat quem sicut hominem flebat audit :   Noli me tangere , id est sic credere, quia in corde tuo nondum credis me equalem ascendi ad Patrem, id est nondum credis me equalem Patri tunc tanges cum non imparem credes. In hac figuratur Ecclesia de gentibus que in Christum non credit nisi cum ad Patrem ascendit.
marg.|   Mystice. Noli me tangere  : noli manum maioribus adhibere, sed vade ad perfectores qui facile resurrectionem credant. Mulieribus enim in Ecclesia docere non permittitur.
Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem
interl.|  natura
meum
interl.|  non ait communiter nostrum, sed meum et vestrum quia differunt
et Patrem vestrum
interl.|  gratia
Deum13  meum
interl.|  Deum meum, quia ego homo vestrum quia vos ab errore liberavit
interl.|  sub quo et homo sum

13  Deum Li449 Li449 @ Rusch ] et praem. Weber
et Deum vestrum.
Numérotation du verset Io. 20,18 
Venit Maria Magdalene
marg.|   Venit M  aria . Ibi culpa absciditur unde processit. Mulier mortem viro propinavit, modo mulier vitam nuntiat viris et que tunc verba serpentis, modo narrat verba vivificatoris, ac si ipsis rebus dicat Deus de qua manu illatus est potus mortis, de ipsa suscipite potum vite.
nuntians14  discipulis quia : Vidi Dominum et dixit mihi hec15  .

14  nuntians Rusch ] adnuntians Li449 Li449 @ Weber 15  dixit mihi - hec Rusch ] inv Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 20,19 
Cum ergo esset16  sero
marg.|   Cum ergo esset . Hoc in ipso die resurrectionis factum est in quo quinquies {t. 4 : Erfurt, f. 1055ra ; facsim., p. 269a} [Rusch, f. 1055ra ] Iesus apparuit. Primo Marie Magdalene. Secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus. Tertio Petro. Quarto Cleophe et socio eius. Quinto discipulis ianuis clausis predictis duobus iam reversis.

16  ergo esset sero Rusch ] ergo sero esset Li449 Li449@ , esset ergo sero Weber
die illo una sabbatorum
interl.|  hoc in ipso die resurrectionis
et fores essent clause ubi erant discipuli congregati17  propter metum Iudeorum.
interl.|  moli corporis ubi erat divinitas ostia clausa non obstiterunt sicut et natus fuerat de virgine

17  congregati Li449 Li449 @ Rusch ] om. Weber
Venit Iesus et stetit in medio18 
interl.|  die dominica eiusdem resurrectionis

18  medio Li449@ Rusch Weber ] + discipulorum Li449
et dixit19  eis : Pax vobis.

19  dixit Li449 @ Rusch ] dicit Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 20,20 
marg.|   Ostendit . Post resurrectionem in corpore suo Dominus duo contraria ostendit, et palpabile eius de nature ut formet ad fidem et incorruptibile alterius glorie ut invitet ad premium.

20  cum hoc Li449 Li449 @ Rusch ] inv Weber
manus et latus.
interl.|  ubi ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia
Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino.
Numérotation du verset Io. 20,21 
Dixit ergo eis iterum :
marg.|   Dixit ergo eis iterum . Pacem offert qui propter pacem venit. Iterat ut monstret per suum sanguinem esse pacificata que in celis sunt et que in terra.

Cf. Col. 3, 20 : « Et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive que in terris, sive quae in celis sunt ».
Pax vobis.
interl.|  iteratio confirmatio est, dat ei : « Pacem super pacem » sicut promisit per prophetam

Cf. Is. 57, 19 (Vetus latina, p. 1415, versio k) .
Sicut misit me Pater
interl.|  equalis est Pater Filio sed hec verba mediatoris sunt : Ille misit me, ego vos
et ego mitto vos.
interl.|  id est ad passiones etsi amet, quasi : ea caritate vos mitto ad mala qua Pater me misit
Numérotation du verset Io. 20,22 
Hec21  cum dixisset insufflavit
interl.|  insufflatio significavit Spiritum sanctum non Patris esse solius Spiritum sed suum

21  hec Li449 Li449 @ Rusch ] hoc Weber
et dicit eis : Accipite Spiritum sanctum.
marg.|  A ccipite Spiritum . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In terra datur Spiritus ut diligatur proximus, e celo datur Spiritus ut diligatur Deus.
Numérotation du verset Io. 20,23 
Quorum remiseritis22  peccata
marg.|  Q uorum remiseritis . Ecce caritas que per Spiritum sanctum infunditur cordibus eorum. Qui participes sui sunt peccata dimittit eorum qui non sunt tenet. Et ideo postquam dixit :   Accipite Spiritum sanctum continuo subiecit : Q  uorum remiseritis peccata .

Cf. Rm. 5, 5 : « Spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis ».

22  remiseritis Li449 Li449@ Rusch ] retinueritis Weber
remittuntur eis et23  quorum retinueritis retenta sunt24  .
interl.|  id est quos dignos remissione iudicaveritis duabus scilicet clavibus, videlicet potestatis et discretionis

23  et Li449 Li449 @ Rusch ] om. Weber 24  retenta erunt Rusch ] retenta sunt Li449 Li449@ , detenta sunt Weber
Numérotation du verset Io. 20,24 
Thomas autem unus ex discipulis25  duodecim
marg.|  T homas ex . Non casu, sed divina dispositione defuit Thomas et audita non credidit. Unde palpandum se ei Dominus prebuit, quia eius dubitatione et facta sibi probatione nulli relinquitur iam dubitare.

25  discipulis Rusch ] om. Li449 Li449 @ Weber
qui dicitur Didimus non erat cum eis quando venit Iesus.
marg.|   Qui dicitur Didimus . Didimus id est geminus, quia dubius Thomas id est abyssus quia dubitando profundius novit.
Numérotation du verset Io. 20,25 
Dixerunt ergo26  ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus eius fixuram27  clavorum28  et mittam manum meam in latus eius non credam.

26  ergo Li449 @ Rusch Weber ] om. Li449 | 27  fixuram Li449 Li449 @ Rusch ] figuram Weber | 28  clavorum] + et mittam digitum meum in locum clavorum Li449 Li449@ Weber |
Numérotation du verset Io. 20,26 
Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit : Pax vobis.
Numérotation du verset Io. 20,27 
Deinde dicit Thome : Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis.
Numérotation du verset Io. 20,28 
Respondit Thomas
marg.|   respondit . Videbat et tangebat hominem et super hoc Deum credebat iam remota dubitatione et confitebatur quem non videbat.
et dixit29   : Dominus meus et Deus meus.

29  dixit Rusch ] ei Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 20,29 
Dicit ei Iesus : Quia vidisti me
interl.|  hominem
marg.|   Quia vidisti . Non ait ‘tetigisti’ sed ‘vidisti’, quia visus quodammodo generalis sensus est qui de aliis quattuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere sed aspiciendo tantum seu etiam tangendo credit.
credidisti.
interl.|  me esse Deum
Beati qui non viderunt et crediderunt.
marg.|   Beati. Commendat fidem gentium, sed preterito utitur ut qui quod erat futurum, in sua predestinatione noverat iam factum.
Numérotation du verset Io. 20,30 
Multa quidem et alia signa fecit Iesus
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1055rb ; facsim., p. 269b} [Rusch, f. 1055rb ] M ulta . Quasi in fine libri concludit :   Multa quidem et alia signa fecit que pre sua multitudine non sunt scripta. Hec autem que   fecit Iesus et ante resurrectionem et post dicit se scripsisse, ut fidem astruat qua vita habeatur. Deinde tamen narrat quomodo se manifestavit Iesus ad mare Tiberiadis. Et in captura piscium commendavit Ecclesie sacramentum qualis futura est in ultima resurrectione. Ad quod commendant dum valet quod quasi finis libri inter positus est ut esset etiam secure narrationis quasi premium quod ei faceret quodammodo eminentiorem locum.
in conspectu discipulorum suorum que non sunt30  scripta in libro hoc31  .

30  sunt Rusch Weber ] om. Li449 Li449 @31  hoc Li449 @ Rusch Weber ] om. Li449
Numérotation du verset Io. 20,31 
Hec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus Christus est32  Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius33  .

32  Christus est Rusch ] inv Li449 Li449 @ Weber 33  ipsius Li449 Rusch ] eius Li449 @ Weber , ipsius Li449 @*




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_20)