initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. Iohannis evangelium**>

Capitulum 21

Numérotation du verset Io. 21,1 
Postea manifestavit se
marg.|   Postea manifestavit . Relictis omnibus secuti fuerant Iesum. Quod si post mortem Iesus antequam redderetur eis vivus, repetissent priorem artem, possent videri ex desperatione hoc fecisse. Sed post redditum vivum, post acceptum eius insufflationis Spiritum, post verba eius : « Sicut misit me Pater et ego mitto vos » subito fiunt quod fuerunt, piscatores non hominum sed piscium. Sed sciendum est non prohibitos fuisse sua arte licita victum querere, apostolatus integritate servata, cum unde viverent non haberent et sic illis laborantibus adiecit Deus necessaria que promisit. Hic autem penuria eorum disposita est ut in piscatione tanta exhiberentur sacramenta.

a Io. 20, 21.
iterum Iesus ad mare Tiberiadis.
interl.|  idem est quos mare Galilee et stagnum Genasareth

se i. I. ΩL ΩS Weber ] se Ihesus iterum ΩJP Linz449 , Hiesus se iterum ΩM Rusch
Manifestavit autem sic.
Numérotation du verset Io. 21,2 
Erant autem Simon Petrus simul et Thomas qui dicitur Didimus et Nathanael qui erat a Cana Galilee et filii Zebedei
interl.|  Iohannes et Iacobus maior

autem Linz449 Rusch ] om. ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Weber | Simon P. – simul Rusch ] inv. ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Weber, simul Petrus Linz449 | a] inter. sec. m. Linz449 | Postea (v. 1) ... Cana] def. ΩF |
et alii ex discipulis eius duo.
interl.|  quorum nomina tacentur
Numérotation du verset Io. 21,3 
Dicit eis Simon Petrus : Vado {t. 4 : Erfurt, f. 1055rb ; facsim., p. 269b} [Rusch, f. 1055rb ] piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in navim et illa nocte nihil prendiderunt.
marg.|  E t illa nocte . Nox autem ‘adventum Christi’ in qua nullus ad perfectionem per legem venit. Mane adventus stetit iam post resurrectionem extra fluctus in solido, nec primo agnoscitur. In hac narratione magnum est sacramentum, et ut vehementius commendaretur ultimo loco est scriptum. Quia septem fuerunt in piscatione discipuli significat ‘finem temporis’ quod septem diebus volvitur. Litus etiam quia est finis maris significat ‘finem seculi’ in quo Petrus rete extraxit in initio predicationis Christi. Est alia piscatio hic alia post resurrectionem. Ibi et boni et mali capti sunt, sicut nunc habet Ecclesia, hic tantum boni qui erunt in eternum, impleta in fine resurrectione mortuorum. Ibi Iesus non stat in litore sicut hic, sed ascendit in navim Simonis. Ibi pisces in naviculis, hic rete in terra. Ibi ergo Ecclesia in hoc seculo, hic in fine seculi. Ibi vocati, hic resuscitati. Ibi retia non solum in dextera vel in sinistra, ne soli boni vel soli mali, sed indifferenter ut permixti habeantur boni et mali, hic in dextera ut soli boni. Ibi rumpitur rete per schismata, hic in summa pace sanctorum non est scissum. Ibi tanta multitudo que naves mergit, id est in submersione premit, non enim sunt merse. Hic non valent trahere a multitudine piscium, ut in navim captos refunderent sicut ibi, quia hi qui pertinent ad resurrectionem vite sunt post finem huius vite in somno pacis, velut in profundo latentes, nec apparebunt nisi cum in litore, id est in fine seculi resurrexerint. Quod ibi figuratur duabus naviculis propter circumcisionem et preputium, hoc isto loco ducentis cubitis propter electos utriuque generis quasi centum et centum, quia hic numerus ad dexteram transit. Ibi non exprimitur numerus, quia multiplicati super numerum hic est certus numerus : centum quinquaginta tribus. Decem ‘legem’ significat que occidit, septem ‘Spiritum’ qui vivificat. Accedat ergo Spiritus ad legem ut impleatur, id est septenarius ad denarium, et fiunt decem et septem qui numerus ab uno ad seipsum computatis omnibus crescens ad centum quinquaginta tribus pervenit, quo significatur omnes ad gratiam Spiritus pertinentes, que gratia cum lege Dei tamquam cum adversario concordatur, ut vivificante Spiritu littera non occidat sed compleatur, et si quid minus sit remittatur. Hic numerus habet centum quinquaginta et insuper tres propter ministerium Trinitatis. Quinquaginta autem fiunt septem multiplicatis per septem et ex adiectione unius. Uno significantur esse unum qui demonstrantur per septem propter operationem septenariam, et eo die missus est apostolis Spiritus. In prima captura que est possentis Ecclesie magni et parvi. In illo regno nulli nisi magni.

Cf. 2Cor. 3, 4-6 : « Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum : non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat ».

ei ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Li449@ ] + Domine ΩM Et ΩL ΩP Li449@ ] om. ΩM, def. ΩF
Numérotation du verset Io. 21,4 
Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore, non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est.

iam ΩF ΩS ΩL ΩP] om. ΩM Li449@ | c. d. ΩM Li449@ Rusch Weber ] inv. ΩF ΩJ ΩS ΩP | est ΩF ΩM ΩP etc.] esset pr. m. Linz449 |
Numérotation du verset Io. 21,5 
Dicit ergo10  eis Iesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non.

10  ergo ΩF ΩM ΩL etc.] om. ΩP
Numérotation du verset Io. 21,6 
Dicit11  eis :
interl.|  et ideo licet nobis providere

11  Dicit ΩM Rusch ] dixit ΩF ΩJ ΩL ΩS ΩM Linz449 Weber
Mittite in dexteram navigii rete et invenietis.
interl.|  id est predicationem ad colligendos solos dextros
Miserunt ergo12  et iam non valebant illud trahere per multitudinem13  piscium.

12  ergo ΩM ΩL Li449@ Rusch Weber etc.] + rethe ΩF ΩS ΩP, retia Φ Weber ( Z )13  per multitudinem Rusch tantum ] a multitudine ΩL Cor3 Weber , pre multitudine ΩM ΩS ΩF ΩP Linz449
Numérotation du verset Io. 21,7 
Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica14  succinxit se.
interl.|  fide Ecclesie

14  tunica ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Li449@ Rusch ] tunicam Weber
Erat enim nudus et misit se in mare.
interl.|  ex dilectione in fluctus seculi
Numérotation du verset Io. 21,8 
Alii autem discipuli navigio venerunt.
interl.|  id est in Ecclesia fructus mundi calcantes
Non enim longe erant a terra sed quasi cubitis ducentis15  * trahentes rete piscium16  .

15  c. ducentis ΩF ΩM ( inv. ) ΩJ ΩL ΩS ΩP Linz449 Weber ] c. trecentis Rusch , a praem. Φ Weber etc. 16  rete piscium ΩL Li449@ ] piscium multitudinem ΩM
Numérotation du verset Io. 21,9 
Ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas
interl.|  quibus significatur calor caritatis
et piscem
interl.|  fidem
superpositum
interl.|  prunis
et panem.
interl.|  Verbum Dei
interl.|  scilicet viderunt non super prunas
Numérotation du verset Io. 21,10 
Dixit17  eis Iesus : Afferte de piscibus quos prendidistis nunc.

17  dixit] dicit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber
Numérotation du verset Io. 21,11 
Ascendit18  Simon Petrus et traxit rete
interl.|  dum his qui in fluctibus seculi sunt stabilitatem eternitatis ostendit

18  Ascendit ΩF ΩL ΩP Li449@ ] + ergo ΩM
in terram
interl.|  id est litus quod est finis mundi
plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus19  . Et cum tanti essent
interl.|  numero et quantitate

19  c. quinquaginta t. ΩF ΩL ΩP Li449@ Rusch ] c. quadraginta t. ΩM
non est scissum rete.
Numérotation du verset Io. 21,12 
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1055va ; facsim., p. 270a} [Rusch, f. 1055va ] V enite . Hic dicitur manducasse Iesus cum pisce panem. In alio evangelio cum pisce favum mellis. Piscis assus : Christus passus. Piscis, quia latuit in aquis humani generis captus laqueo mortis. In favo mellis notatur dulcedo divinitatis vel ultraque natura Christi, quia favus est mel in cera, id est divinitas in humanitate. Idem significat panis. Unde : ‘Ego sum panis qui de celo descendi’. Christus ergo piscis assus in passione. Favus vel panis in resurrectione. Comedit autem piscem assum vel panem ut suo cibo nobis ostenderet, quia et passionem ex nostra humanitate pertulit et resurrectionem nostram ex sua divinitate procuravit. Hic ultimum convivium cum septem discipulis habuit, innuens illos solos secum futuros in eterna refectione qui septiformi Spiritu sancto pleni in amorem eius anhelant.
marg.|  Prandium fecit illis septem de pisce quem viderunt super prunas et de pane addens et de piscibus quos eo iubente attulerunt. Piscis assus : Christus est passus. Ipse etiam « panis qui de celo descendit ». Huic comparatur Ecclesia ad participandam beatitudinem que per pisces designatur. Eadem etiam per septem discipulos signatur que cum eo in eternum epulatur.

Cf. Io. 6, 51 : « Ego sum panis vivus qui de celo descendi ».
Io. 6, 59.
Et nemo audebat discumbentium20  interrogare eum21  * :
interl.|  tanta erat evidentia veritatis quod Iesus erat ut nullus eorum auderet, non solum negare sed nec dubitare et ideo non interrogare

20  discumbentium ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Rusch plerique codd. ] discentium Wordsworth Weber (M ΩJ), ex discipulis Weber (D)21  eum ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Weber ] om. Rusch | d. – int. eum ΩM ΩP etc..] inv. ΩF ΩS
Tu quis es ? Scientes quia Dominus est22  .

22  est ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Rusch ] esset Weber
Numérotation du verset Io. 21,13 
Et venit Iesus et accepit panem et dabat23  eis et piscem similiter.

23  dabat ΩF ΩJ ΩL ( ? post. corr. ) ΩS Rusch ] dat ΩL ΩM ΩP Linz449 Weber
Numérotation du verset Io. 21,14 
Hoc iam tertio
interl.|  quantum ad dies non ad apparitionum numerum
marg.|   hoc iam tertio . Non quod ter tantum manifestatus sit, sed ad dies refert primo die quo resurrexit, post octo dies, hoc die quando hoc fecit de piscibus. Secundum dies ergo manifestationes numerantur. Prima quotienscumque sit facta, uno die resurrectionis. Secunda post octo dies, et hoc est tertia. In hac tertia manifestatione hoc evangelium terminatur.
manifestatus24  est Iesus discipulis suis25  cum surrexisset26  a mortuis.

24  manifestatus] manifestat ΩF* ( al. m. compl. marg. : - tus) | 25  suis ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Rusch Clementina ] om. Weber | 26  surrexisset ΩS Rusch Weber ] resurrexisset Amiatinus Cava ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber (D) Clementina Wordsworth |
Numérotation du verset Io. 21,15 
Cum ergo prandidissent27 
marg.|   Cum ergo prandissent . Iesus scit quod interrogat an plus diligat. Petrus quod de se novit dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant nescit, ideo utrum plus illis diligat tacet. Ecce docet non temere diffinire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit.

27  prandidissent ΩM Rusch ] prandissent ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Weber
dixit28  Simoni Petro Iesus29   : Simon Iohannis diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te.
interl.|  ostendit Dominum scientem interrogasse

28  dixit Rusch ] dicit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber 29  Iesus ΩF ΩM etc. Weber ] om. ΩL ΩP
Dicit ei : Pasce agnos meos.
Numérotation du verset Io. 21,16 
Dicit ei iterum : Simon Iohannis diligis me ? Ait illi : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos30  *.
marg.|   Pasce agnos . Si me diligis   pasce agnos meos, n on ut tuos, gloriam meam in eis quere non tuam, mea lucra non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Hec autem caritas ex divina datur gracia. Quod tacite innuit Iohannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi :   Simon Iohannis, id est ‘obediens Dei gratia’, quia quod ardentius ceteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.

30  Dicit ei iterum... meos] om. hom. ΩM | ei ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Weber ] + iterum Rusch tantum
Numérotation du verset Io. 21,17 
Dicit ei tertio :
marg.|   Dicit ei tertio . Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio. Et tertio audit a Petro se diligi et tertio iubet pascere oves. Trine negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit indicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem.
Simon Iohannis amas me ? Contristatus est Petrus
marg.|  CONTRISTATUS  EST  PETRUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pena est quam culpa, nec parva videretur culpa si cum illa auferretur pena. Et ideo vel ad demonstrationem debite miserie, vel ad emendationem labilis vite, vel ad exercitationem necessarie patientie temporaliter tenet hominem pena, etiam quem iam reum non tenet culpa. Et hic est horum dierum flenda sed non reprehendenda condicio.
quia dixit31  ei tertio ‘amas me’? Et dicit ei : Domine, tu omnia scis32  *, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce oves meas.
interl.|  pro quibus pones animam quod et confirmatio dilectionis
marg.|   Pasce oves . Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia - si necesse est - subditis providere, exempla virtutum prebere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.

31  dixit ΩS ΩL ΩP Linz449 Rusch Webr ] dicit ΩF ΩM ΩJ 32  scis ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber ] nosti Rusch tantum
Numérotation du verset Io. 21,18 
Amen amen33  dico tibi, cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas34  . Cum autem senueris
marg.|  C um autem senueris . Passurum predicit qui negaturum predixerat, hoc iam poterat resurrectione firmatus quod immature pollicebatur infirmus. Iam non metuit huius vite interitum, quia resurgente Domino vite alterius precessit exemplum.

33  amen ΩFMLSP etc.] om. Linz449 34  volebas Rusch (facsim)] olebas cacogr . Rusch ( Erfurt )
extendes35  manus tuas et alius te cinget36 
interl.|  vinculis
marg.|  E xtendes manus tuas . Hoc est : ‘crucifigeris’ et quomodo hoc fiet subdit : E  t alius te cinget et ducet quo non vis, quia ad illam molestiam nolens est ductus, nolens ad eam venit, sed volens eam vicit et reliquit affectum infirmitatis, quo nemo vult mori qui adeo {t. 4 : Erfurt, f. 1055va ; facsim., p. 270a} [Rusch, f. 1055va ] est naturalis ut eum nec senectus abstulit Petro. Unde et Dominus : « Transeat a me calix iste ». Sed quantumcumque sit molestia mortis, vincat eam vis amoris, si nulla esset vel parva molestia mortis, non esset tam magna gloria martyrum. Sed si pastor immolatus est ut ovis, qui de ovibus fiunt pastores non metuant immolari.

Mt. 26, 39.

35  extendes ΩF ΩM ΩJ ΩΩP ΩS Linz449 Rusch ( Erfurt Graz ) Weber ] Extendis Rusch ( facsim. ), extentes ΩL* 36  cinget ΩF ΩM ΩJ² ( cancel. ) Linz449 etc.] scinget ΩJ*
interl.|  ad mortem

37  tu ΩM ΩJ ΩL ( add. m. 15 saeculi ) ΩS Linz449 Rusch ] om. ΩF ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Io. 21,19 
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset38  Deum.
interl.|  quia hac morte ostendit quantum colendus et amandus sit Deus

38  c. e. ΩM ΩL ΩP ΩS Li449@ Rusch ] inv. ΩF, esset moriturus clarificaturus ΩJ
Et cum hoc39  dixisset
marg.|  E t cum hoc dixisset . His dictis, cepit Iesus abire et nondum intellecto quod audivit :   sequere me cepit Petrus incessu pedum sequi, secutus est et Iohannes qui sciebat se diligi.

39  cum hoc ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch ] inv. ΩP Weber
dicit ei : Sequere me.
interl.|  quasi ne timeas mori pro me cum ego prius pro te
Numérotation du verset Io. 21,20 
Conversus Petrus vidit illum discipulum40  quem diligebat Iesus sequentem
interl.|  commendat privilegium amoris sui
marg.|   Quem diligebat . Diligebat et alios sed familiarius istum donavit potiore dulcedine sui amoris, quia virgo electus ab ipso virgo permandit unde et Matrem ei commendavit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tacito41  nomine discernitur Iohannes a ceteris, non quod solum eum sed plus ceteris diligeret eum. Huius maioris dilectionis est indicium, quod solus supra pectus Iesus recubuit. Porro Petrus plus dilexit Christum ut ipse sciens interrogat qui dicit : Diligis me plus his . Videtur ergo melior qui plus quam qui minus diligit Christum. Item videtur melior qui plus quam qui minus diligitur a Christo et anteponitur Iohannes Petro. Quod si conferendo ad invicem querit quis de duobus melior est. An qui minus diligit Christum et ab eo plus diligitur, an quem minus diligit Christus cum ipse plus eum diligat ? Dubia est responsio. Videtur quidem qui plus diligit Christum melior. Quem plus diligit Christus felicior. Et est manifesta misericordia, sed occulta iustitia minus diligentis eum a quo plus diligitur, et plus eum a quo minus diligitur. Sed per istos duos commendat duas vitas Ecclesie de quibus mystice loquitur. Una est per fidem, altera per spem. Hec agitur in corpore et peregrinatione ubi beatitudo est tantum in spe, sed miseria presto est de adversis et de peccatis. Illa est in immortalitate ubi nihil mali sed perfectio boni. Prior activa significatur per Petrum qui est generalis persona in petra Christo fundata. Huic dicitur : T  u me sequere, per imitationem perferendi temporalia mala, que terminabuntur cum seculo. Hic magis diligit Christum, ut amando et sequendo liberetur a malo, sed ipse minus hanc diligit qualis nunc est, et liberat ne semper talis sit, et ob aliud non diligit nisi ut salvet et hinc transferat. Altera contemplativa significatur per Iohannem cui dicitur :   Sic eum volo manere. N on dicitur ‘remanere’ vel ‘permanere’ sed ‘expectare’, quia non modo sed cum venerit Christus implebitur. Quasi : inchoata contemplatio maneat, donec veniam perficienda cum venero ut sit manifesta plenitudo scientie. Hanc autem plene diligit Christus et servat in eternum. In illa vero expectatione, quia nondum novit futuram veritatem, homo minus diligit et plus diliget cum eum videbit sicuti est. Quia vero : « Universe vie Domini sunt misericordia et veritas », iustus in hac vita expertus undique mala, plus diligit ex necessitate qua urgetur quam misericordia qua est liberandus a malis, et quotidie poscit et habet et minus diligitur a misericorde qui minus diligit miserum quam beatum. Hic est Petrus plus amans et minus amatur. Quia vero iustus contemplationem veritatis que est futura nondum novit, minus diligit eam quam Petrus miser misericordiam et in ipsa veritate beatus plene diligetur a Christo et hic est Iohannes minus amans quam Petrus plus amatus. Et si hi duo apostoli singuli has duas vitas significant, utraque tamen utrique convenit sicut et omnibus sanctis. Ad huius autem vite procellose gubernaculum dantur claves ad liganda et solvenda peccata. Propter autem illam quietam requiem super pectus Iesus discumbitur unde bibitur veritas. Qui virgo est Iohannes convenit future vite ubi neque nubent neque nubentur.

Cf. Io. 19, 27 : « Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua ».
Cf. Io. 13, 25.
Ps. 24, 10.
Cf. Mt. 22, 30 : « In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in celo ».
Anselmus Laudunensis , Glosae super Io. 21, CCCM 267, p. 351.204-353.254.

40  discipulum ΩF ΩM ΩL ΩP ΩS etc.] om. Linz449
41  Tacito] sic Rusch , tanto revera cum Anselmo
qui et42  recubuit in cena super43  pectus eius.
interl.|  commendat veritatem Evangelii
marg.|   Supra 44    pectus . In pectore Iesus : « Sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi » supra quod recubuit quem maiori ceteris sapientie et scientie singularis munere donat, in quo figurabatur quanta arcana divinitatis pre ceteris esset Scripturus.

Col. 2, 3.

42  qui et ΩM ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] inv. ΩF ΩS 43  super ΩM ΩL etc.] supra ΩP, def. ΩF
44  sic Rusch
Et dixit45   : Domine, quis est qui te tradet46  ?

45  dixit ΩM ΩL Li449@ Rusch Weber ] + ei ΩS ΩP, def. ΩF 46  te tr. Rusch ] inv. ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 , tradit te Weber , def. ΩF
Numérotation du verset Io. 21,21 
Hunc ergo cum vidisset Petrus dixit47  Iesu48   : Domine, hic autem quid ?
marg.|  D omine hic . Quia audierat Petrus se crucifigendum, voluit etiam fratris cognoscere exitum.

47  dixit ΩM ΩL ΩS Linz449 Rusch ] dicit ΩJ ΩP Weber, def. ΩF 48  Iesu ΩM ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] ad Ihesum ΩS, def. ΩF
Numérotation du verset Io. 21,22 
Dicit ei Iesus : Sic49  eum
marg.|   Sic eum . Nolo eum per martyrium consumare, sed expectare eum placidam carnis sue absolutionem quando ego veniens recipiam eum in eternam beatitudinem.

49  Sic ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Linz449 Rusch ] Si praem. Weber , def. ΩF
volo manere donec veniam. Quid ad te ?
interl.|  specialiter enim Domino eum visitante placidam accepit carnis absolutionem
Tu me sequere.
interl.|  in crucis passione
Numérotation du verset Io. 21,23 
Exiit50  ergo sermo51  inter52  fratres quia53  discipulus ille non moritur.
interl.|  ex predictis hoc intellexerunt et quod non esset ita intelligendum ipse Iohannes admonet

50  Exiit ΩM ΩJ ΩL ΩS Rusch ] Exivit ΩP Linz449 Weber, def. ΩF | 51  sermo] + iste ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber | 52  inter ΩF ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch ] in Weber | 53  quia ΩL Linz449 Rusch Weber ] quod ΩJ ΩS ΩP, def. ΩF |
Et non dixit ei54  Iesus55   : Non moritur56  , sed : sic57  eum volo manere donec veniam58  , quid ad te ?
marg.|  E t non dixit . Non est intelligendum quod Iohannes non sit mortuus in carne, sed quidquid ante passus quod ultimum in pace senium finiret. Non enim magnum erat dare dilecto non mori, cum"dissolvi et esse cum Christo sit multo melius".

cum… melius] Cf. sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.

54  ei ΩF² ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Rusch ] om. Linz449 | 55  Iesus ΩF² ΩM ΩP Linz449 Rusch Weber ] om. ΩS* (additio illegibilis in microforma), + quia ΩJ ΩL ΩP | 56  Et non dixit... non moritur ΩF² ( al. m. marg. compl. )] om. ΩF* | 57  Sic ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch plerique codd. ] Si praem. Wordsworth Weber (M ΩJ) | 58  donec veniam Cava Weber (M Φ) ΩF ΩM ΩL ΩS ΩP Linz449 Rusch Clementina Wordsworth ] om. ΩJ, venio Weber |
Numérotation du verset Io. 21,24 
Hic est discipulus ille59 
marg.|  H ic est discipulus . Hic aperte suam designat personam ex officio, quod noluit designare ex vocabulo.

59  ille ΩF ΩM ΩJ ΩS ΩP Linz449 Rusch Clementina ] om. ΩL Weber
qui testimonium perhibet60  de his et scripsit hec et scimus quia verum est testimonium eius61  .

60  perhibet ΩF etc. ΩL ΩP ΩS Li449@ Rusch Weber ] perhibuit ΩM 61  verum est- testimonium eius ΩF ΩL ΩP Linz449 £ etc.] inv. Linz449
Numérotation du verset Io. 21,25 
Sunt autem et alia multa que fecit Iesus que si scribantur per singula nec ipsum
marg.|   Nec ipsum . Non dicit spatio non posse capi, sed capacitate legentium, quamvis salva fide rerum plerumque verba videantur excedere fidem per hyperbolem.
arbitror mundum capere posse62  eos
interl.|  quantum ad intelligentiam

62  posse Rusch Clementina ] om. ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 ΩP Weber
qui scribendi sunt libros63  . EVANGELIUM IOHANNIS EXPLICIT64  .

63  libros] + Amen Weber 64  Evangelium Iohannis explicit Rusch ] Explicit evangelium secundum Iohannem ΩJ ΩL Weber , om. ΩM ΩS ΩP Linz449




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_21)