initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. *Iohannis evangelium*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Io. 3,1 
Erat autem homo
marg.|   Erat autem homo . Hic erat unus ex his qui per signa crediderant.
ex Phariseis
interl.|  qui credunt resurrectionem, per hoc ab aliis divisi
Nicodemus nomine
interl.|  quasi nota nomen
marg.|   Nicodemus nomine . Nicodemus ‘victoria populi’, vel ‘victor populi’, gestans figuram omnium qui ex iudaico populo in Christum credentes per fidem vincunt mundum.
marg.|  Nicodemus vel est figura catechuminorum qui fidem habent sed nondum baptizati qui in quadam nocte sacramentorum accedunt, vel est forma eorum qui perfecte credunt, sed tamen lucem perfectorum operum nondum habent, timentes carnalium cogitationum vel actionum, vel infidelium Iudeorum impetum, fide sola colloquio Christi fruentes, bonorum operum fiduciam non habentes.
princeps Iudeorum.
interl.|  unus de principibus
Numérotation du verset Io. 3,2 
Hic venit ad Iesum
interl.|  ad lucem

Iesum ΩJ Li449 Li449 @ Rusch ] eum Weber
nocte
interl.|  ipse in tenebris est non lux quia non renatus
marg.|   Hic venit etc. Nox significat ‘litteram legis’, vel ‘ignorantiam cordis’, vel ‘timorem’. Et nocte ideo forsitan venit quia magister in Israel palam discere erubesceret, vel pro metu Iudeorum.   Hic, quia prudenter aperta signa notavit, plenius mysteria fidei requirit, et ideo meruit doceri de deitate Christi et ipsius utraque nativitate, de passione, de resurrectione et ascensione, de secunda generatione et ingressu regni celorum et de aliis pluribus respondit Iesus.
et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister.
interl.|  a Deo ad celeste magisterium venisse, cum illo Deum esse sed ipsum Deum esse non cognovit
Nemo enim potest hec signa facere que tu facis
interl.|  que vidit in Pascha fieri ab eo

hec signa – facere Li449 Li449@ Rusch ] inv.J
nisi fuerit Deus cum eo.
Numérotation du verset Io. 3,3 
Respondit Iesus et dixit ei : Amen amen dico tibi,
marg.|   Amen amen dico tibi . Non interroganti secundam nativitatem exponit, ne credat Nicodemus solam fidem qua propter visa signa crediderat in Iesum sufficere ad salutem, absque spiritalis regenerationis virtute et absque sacramentis. Etiam quia hominem purum intelligebat eum Nicodemus, ut Iohannem Baptistam vel quemlibet ex prophetis, ideo incepit eum instruere Iesus de secunda regeneratione qua intelligit eum Filium Dei, et se posse filium Dei fieri.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Secunda nativitas de qua docet Iesus spiritalis est que est ex Deo et Ecclesia ad vitam, sed ille solam carnalem sapit, que est ex Adam et Eva ad mortem. Sed sicut carnalem dicit iste non posse iterari, sic et spiritalis a quocumque facta non potest iterari. Ex semine enim veri Abrae sunt natibus sive per liberam sive per ancillam.

Cf. Gal. 4, 22 : « Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera ».
nisi quis natus fuerit
interl.|  id est nisi spiritalem intellectum symboli percipiat
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1035va ; facsim., p. 230a} [Rusch, f. 1035va ] NISI  QUIS. Necessarium est visibile sacramentum aqua ad ablutionem visibilis corporis, sic est necessaria doctrina invisibilis fidei ad sanctificationem anime invisibilem.

natus Reg6² (exp.) J² ( cancel. re-) Li449@! Rusch Weber ] renatus Reg6 * J* Li449 Li449@!
interl.|  quod est ex greco desursum

denuo] desursum Cor3 ( grecus)
non potest videre regnum Dei.
interl.|  id est non potest cognoscere me qui sum regnum Patris, qui sum visio veritatis
Numérotation du verset Io. 3,4 
Dixit ad eum Nicodemus :
interl.|  qui solam carnalem navitatem novit que non potest denuo fieri, ideo modum secunde querit

dixit ΩJ Rusch ] dicit Li449 Li449 @ Weber
Quomodo potest homo renasci cum sit senex ? Numquid potest in ventrem matris sue iterum
interl.|  vel rursus vel iterato

renasci Rusch ] nasci ΩJ Li449 Li449 @ Weber | sit senex ΩJ Li449 Li449 @ Rusch ] inv Weber | iterum Rusch ] iterato ΩJ Li449 Li449 @ Weber |
introire et renasci ?

renasci ΩJ Li449 Li449 @ Rusch ] nasci Weber
Numérotation du verset Io. 3,5 
Respondit Iesus10   :
interl.|  modum secunde nativitatis ostendit

10  Iesus Rusch Weber ] + et dixit ei Reg6 Li449
Amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto11 
marg.|   Ex aqua et spiritu . « Ex aqua visibili sacramento et Spiritu invisibili intellectu, ut symbolum baptismi visibiliter accipiat et spiritalem intellectum ipsius symboli perficiat. Vel ex aqua visibili et Spiritu Sancto ».

Algerus Leodiensis, Liber sententiarum, c. 1.2, BnF, lat. 3881, f. 207b >> < Attest .> Gratianus, 3, 4, 1 (Friedberg, p. 1361).

11  sancto ΩJ* Li449 Li449 @ Rusch ] om.  ΩJ2 (exp. et rubr. cancel.) Cor3 (grecus omnino ita habet) Weber
non potest introire in regnum Dei.
interl.|  idem est intrare quod videre. Qui enim videt intrat et qui intrat videt
Numérotation du verset Io. 3,6 
Quod natum est
marg.|   Quod natum . Hanc spiritalem nativitatem distinguit a carnali dicens :   Quod natum est etc.
ex carne
marg.|   Ex carne , id est ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis non solum carnem sed totum carnalem hominem significat. Sic e contra totus homo spiritalis, anima et corpore, ‘spiritus’ dicitur.
caro est
interl.|  id est carnale est habens naturam generantis visibile est et invisibilibus incrementis per tempora proficit
et quod natum est ex Spiritu spiritus est.
interl.|  id est simile Spiritui
marg.|   Et quod natum est ex Spiritu spiritus est . Verbo et sacramento Spiritus invisibiliter adest. Quo natus ex Adam ad mortem nascitur, Filius Dei ad vitam qui non tantum spiritalis dicitur sed spiritus, quia sicut substantia spiritus est invisibilis ita invisibiliter per visibile sacramentum efficitur Dei Filius.
marg.|   Spiritus est. Non autem mereris si sic natum dico spiritum, quia Spiritus sanctus : U  bi vult spirat et nescis unde venit aut quo vadat. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu .
Numérotation du verset Io. 3,7 
Non mireris
interl.|  non putes impossibile
quia dixi tibi : Oportet vos nasci denuo.
interl.|  id est spiritaliter
interl.|  quia
Numérotation du verset Io. 3,8 
Spiritus ubi vult spirat
interl.|  in quibus vult operatur et quando
marg.|   Spiritus ubi . Quia in potestate habet cuius cor illustret. Vocem eius audis in Scripturis, vel dum loquitur aliquis plenus Spiritu sancto que et si audis nescis unde venit, id est quomodo cor illius intravit vel quomodo redierit quia natura eius est invisibilis, sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto, quia ipse invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infidelis nesciat :   Unde veniat et quo vadat , id est qua gratia venit in adoptionem filii et vadit in regnum Dei. Que quia incognita sunt carnali iterum querit ?   Quomodo possunt hec fieri ? Non habens spiritalem intellectum in littera legis impossibile putat quod dicitur de nativitate per Spiritum. Unde redarguitur a Domino :   Tu es magister etc.
et vocem eius audis,
marg.|   Et vocem eius etc. Vox Spiritus est vox Christi quam audivit Nicodemus, sed quia nondum est natus de Spiritu nescit unde veniat aut quo vadat, id est qua occasione velit nasci hominem in Spiritu aut quo vadat, id est ad quam perfectionem ducat ipsum nascentem ex se. Nam qui ex eo nascitur unus cum ipso Spiritus per gratiam efficitur sicut etiam ipse Spiritus unus est per naturam.
sed nescis12  unde veniat aut13  quo vadat.
interl.|  quamvis vocem eius audias

12  sed nescis Rusch ] et nescis Li449 Li449@ , sed non scis ΩJ Weber 13  aut Li449 Li449 @ Rusch ] et Weber
Sic est omnis qui natus est ex Spiritu.
interl.|  quod nondum es tu
Numérotation du verset Io. 3,9 
Respondit Nicodemus et dixit ei : Quomodo possunt hec fieri ?
interl.|  quod dicis vocem eius audis et nescis unde veniat aut quo vadat
Numérotation du verset Io. 3,10 
Respondit Iesus et dixit ei : Tu es magister in14  Israel et hec ignoras ?
interl.|  littera occidit
interl.|  inflatus nescis humilis scies
marg.|   Tu es magister in Israel . Non insultat ei ut superior eo habeatur qui omnibus preest sed quia vult eum nasci ex Spiritu quod nequit nisi humilis tumidum ex magisterio humiliat. Quasi : Superbus princeps, nihil nosti humiliare ut ille qui seipsum exinanivit et natus est ex Spiritu scies quod modo nescis.

Cf. Phil. 2, 7.

14  in Li449 Li449 @ Rusch ] om.J Weber
Numérotation du verset Io. 3,11 
Amen amen dico tibi, quia15  quod scimus loquimur.
interl.|  nos ego scilicet cum prophetis et apostolis
marg.|   Quod scimus loquimur, id est quia ipse est scientia, locutio et sermo Patris et quod vidimus testamur, quia ipse visio et verum testimonium et veritas Patris. Quod pluraliter mysterium Trinitatis innuit.

15  quia Ω Li449 Li449 @ Rusch Weber ] + nos ΩJ* (exp. et rubr. cancel.)
Et quod vidimus
interl.|  quod in abscondito dicitur
et testimonium nostrum non accipitis.
interl.|  id est testimonio nostro vos carnales non creditis
Numérotation du verset Io. 3,12 
Si terrena dixi vobis et non creditis
interl.|  id est si terreni corporis silutionem et resurrectionem non credis quid queris aperiri mysteria spiritalis nativitatis ?
marg.|   Si terrena dixi . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et quia non accipitis terrena quomodo potestis capere celestia, id est celestem Spiritus nativitatem ? Cum non solum non credatis, sed nec intelligatis terrena quod de templo corporis mei quod de terra accepi dixi a vobis solvendo {t. 4 : Erfurt, f. 1035vb ; facsim., p. 230b} [Rusch, f. 1035vb ] a me suscitando.
quomodo si dixero vobis celestia credetis ?
interl.|  quasi : attamen dicam celestia
Numérotation du verset Io. 3,13 
Et nemo ascendit in celum
interl.|  secundum quod homo
marg.|   Et nemo ascendit . Postquam increpavit et ad humilitatem invitavit, quia iste diligenter his que audivit attendit instruit, adhuc de celestibus et terrenis. Celestis est eius ascensio ad vitam. Terrena eius exaltatio in cruce ad mortem quasi : intellige celestia que non carnales et idem intellige de ascensione. Renati enim spiritaliter ascendent in celum, sed non nisi sint membra coherentia illi qui in una persona est homo et Dei Filius, ut sciat iste nullum ex se sed per Christum posse ascendere. Et ideo non dicit homines ascendere sed Filium hominis totum cum corpore qui secundum deitatem descendit de celo, et est in celo non secundum quod est homo. Et quia hec ascensio non potest esse nisi redemptis per passionem ideo subdit :
nisi qui descendit de celo,
interl.|  secundum quod Deus
marg.|   Nisi qui descendit . Hoc pertinet ad secundam nativitatem in Spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit nisi qui ex Spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi nisi qui ex Spiritu nascit. Nemo nascitur ex Spiritu nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis dat nobis certitudinem ascendendi cum filii hominum simus.
Filius hominis
interl.|  quia et idem est Filius Dei
qui est in celo.
interl.|  secundum quod Deus
Numérotation du verset Io. 3,14 
Et sicut Moyses
marg.|   Et sicut Moyses . Supponit de morte sua que est origo et causa habendi predicta in cuius fide eum instruit. Et quia carnalis erat et notus in lege, ideo quamdam legis partem adducit quam ostendit esse figuram et mortis sue significativam, ut etiam sic pateat de aliis partibus legis quod sint in figura. Et quia mors intelligitur ‘per serpentem’ et Christus mortuus ‘serpens’ dicitur quem qui fide intuetur liberatur sicut intuitu illius in figura ab ignitis serpentibus liberantur qui significant incentiva vitiorum.
exaltavit serpentem in deserto
interl.|  quasi hoc modo illud fiet, scilicet per mortem Christi
ita16  exaltari oportet Filium hominis,
interl.|  in cruce
marg.|   Ita exaltari etc. Magistrum legis ad significationem legis invitat et quia dixerat de filio hominis ne hoc solum putet Nicodemus subdit eundem etiam esse Filium Dei dicit :   Sic enim Deus .

16  ita ΩJ Rusch Weber ] sic Li449
Numérotation du verset Io. 3,15 
ut omnis qui credit in ipsum17 
interl.|  id est vera fide intuetur in ipsum

17  ipsum Cor3 ( greci) J Li449 Rusch ] ipso Weber
non pereat sed habeat vitam eternam.
interl.|  hoc per filium hominis, quia idem est Filius Dei ex dilectione Dei ad hoc missus : Sic enim dilexit etc.
Numérotation du verset Io. 3,16 
Sic enim dilexit Deus18  mundum
interl.|  id est humanam naturam
marg.|   Sic enim etc. Aperit causam humane salutis, scilicet dilectionem Dei Patris et quo omnis restauratio est per Filium suum in Spiritu sancto.
marg.|   Mundum . Cosmos grece quod latine ‘mundus’ interpretatur ‘ornatus’ dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur non quod secundum corpus ex quattuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata et ad imaginem Dei est facta, quam ad hoc diligit Deus ut eam eternam faciat.

18  d. D. Li449 Rusch Weber ] invJ Li449 @ Clementina
ut Filium suum unigenitum daret
interl.|  in mortem ut omnis aspiciens in eius morte non pereat sed habeat vitam eternam
marg.|   Ut Filium suum . Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis ut per quem in deitate conditi sumus per eundem in homine restauremur.
ut omnis qui credit in ipsum19  non pereat sed habeat vitam eternam.
interl.|  vere salus per Filium Dei, non enim alia causa venit nisi ut salvet non ut iudicet, id est damnet

19  ipsum Rusch ] eum ΩJ Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 3,17 
Non enim misit Deus Filium suum in mundum
interl.|  in humanam naturam
ut iudicet mundum
marg.|   Ut iudicet etc. Nondum apparuit iudicium sed iam factum est iudicium. Novit Dominus qui sunt eius. Nihil enim aliud est iudicium, id est eterna damnatio quam non cognoscere et non credere in Filium Dei sicut nihil aliud est beatitudo et vita nisi credere et cognoscere Filium Dei unde dicitur :   Hec est vita eterna ut cognoscant te verum et solum Deum et quem misisti Iesum Christum .
sed ut salvetur mundus per ipsum.
interl.|  unde ‘salvator mundi’ dicitur
marg.|   Sed ut salvetur etc. Ex eo salvatur homo non iudicatur sed si iudicatur ex se habuit quia non credidit.
Numérotation du verset Io. 3,18 
Qui credit in eum non iudicatur.
interl.|  quia per fidem dimittuntur peccata pro quibus damnaretur
interl.|  ne dicam iudicabitur
interl.|  cur ?
quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei.
interl.|  in quo solo est salus non habet multos filios Deus per quos salvet
Numérotation du verset Io. 3,19 
Hoc est autem iudicium
interl.|  causa damnationis
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1036ra ; facsim., p. 231a} [Rusch, f. 1036ra ] Hoc est autem iudicium . Cur qui non credit iudicatur ? Quia lux venit que excitat homines et admonet cognoscere sua mala in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem et fugiunt ne arguantur eorum mala que diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur.
quia lux venit in mundum
interl.|  Verbum in carnem
et dilexerunt
interl.|  hoc est ius damnationis
homines
interl.|  carnales
magis20  tenebras
interl.|  peccata que habebant

20  h. magis Li449 Li449 @ Rusch Weber ] invJ
quam lucem.
interl.|  quare ?
interl.|  peccata arguentem
Erant enim eorum mala opera.
interl.|  que ex se
interl.|  cur ideo ?
marg.|   Erant enim eorum . Qui est in tenebris et diligit lucem non est malus sed ille dicitur ‘malus’ et opera eius mala qui postquam lux venit odit lucem et diligit mala. Et hoc est quod dicit :   Erant enim opera eorum mala .   Opera, id est impietas et incredulitas et odium eterne lucis et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.
Numérotation du verset Io. 3,20 
Omnis enim qui male21  agit
interl.|  qui est in intentione mali et cui placet malum

21  male ΩJ Li449 Li449 @ Rusch ] mala Weber
odit lucem
interl.|  qui aperit mala
et non venit ad lucem
interl.|  Non coniungitur luci sed fugit eam.
ut non arguantur opera eius.
interl.|  mala que diligit
Numérotation du verset Io. 3,21 
Qui autem facit veritatem
interl.|  id est bona opera que veritas iubet
marg.|   Qui autem facit. Ostenso qua iustitia damnetur qui non credit, ostendit qua iustitia salvetur qui credit.
marg.|   Qui autem facit veritatem, id est cui displicent mala sua et accusat, non sibi ignoscit non sibi parcit sed venit ad lucem. Et incipit agere cum Deo qui mala accusat, quia initium boni est accusatio mali ergo opera eius hec, scilicet quod se accusat sicut Deus accusat manifestat, quia in Deo sunt facta nisi enim Dei lux sibi luceret sibi non displiceret.
venit ad lucem ut manifestentur opera eius22  quia in Deo facta sunt23  .
interl.|  scilicet Pascha et ea que hic narravit facta

22  opera eius ΩJ Li449 Li449 @ Rusch ] inv Weber 23  facta sunt Rusch ] invJ Li449 Li449 @ Weber
Numérotation du verset Io. 3,22 
Post hec
marg.|   Post hec . Non continuo post disputationem cum Nicodemo que facta est in Hierosolymis, sed peracto spatio temporis de Galilea in Iudeam rediit.
venit Iesus et discipuli eius in terram Iudeam24 
interl.|  significat confitentes quos visitat Christus
marg.|   In Iudeam .   Moraliter. Ubi est confessio peccatorum vel divinarum laudum illuc venit Iesus et discipuli eius, id est doctrina et illuminatio eius ubi moratur purgando a delictis. Unde sequitur :   et ibi 25    morabatur et baptizabat .

24  terra Iudeam Rusch ] invJ Li449 Li449 @ Weber
25  ibi] sic Rusch
et illic morabatur26  cum eis
interl.|  id est discipulis vel credentibus in eum Iudeis

26  morabatur Li449 Rusch ] demorabatur ΩJ Li449@ Weber
et baptizabat.
interl.|  per apostolos
interl.|  suo baptismo non eo quo baptizatus est illud enim subiit ut esset via et preparatio suo baptismo.
marg.|   Et baptizabat . Quantum catechumenis nondum baptizatis prodest doctrina fidei, tantum profuit baptisma Iohannis ante baptisma Christi. Quia sicut ille predicabat penitentiam et baptismum Christi prenuntiabat et etiam in cognitionem veritatis que mundo apparuit attrahebat, sic ministri Ecclesie primo erudiunt venientes ad fidem, post peccata eorum redarguunt, deinde remissionem in baptismo Christi promittunt et sic in dilectionem et cognitionem veritatis attrahunt.
Numérotation du verset Io. 3,23 
Erat autem et Iohannes baptizans
interl.|  precurrens et preparans baptismo Christi
marg.|   Erat autem . Christo iam baptizante adhuc baptizat Iohannes quia adhuc permanet umbra. Nec debet precursor cessare donec manifestetur veritas. Mystice nondum erat consummatio littere legis.
in Ennon
marg.|   In Ennon . Ennos grece, aqua latine. Unde, quasi nominis interpretationem aperiens, subdit : Q  uia aque multe erant illic .
iuxta Salim
interl.|  est civitas
marg.|   Iuxta Salim . Salim oppidum est ultra Iordanem situm ubi olim Melchisedech regnavit.
quia aque multe erant illic et veniebant27  et baptizabantur.

27  veniebant ΩJ Li449 Li449@ Rusch ] adveniebant Weber
Numérotation du verset Io. 3,24 
Nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes28  .
interl.|  MYSTICE. Nondum erat consummatio littere legis sed dum pendens in cruce dixit : « Consummatum est »
marg.|   Nondum enim . Ecce aperte notat facta Christi ante Iohannem incarceratum que alii preterierunt incipientes ab his que facta sunt post Iohannem missum in carcerem, quando cessante baptismo precursoris aperte incepit baptismus Christi.

Io. 19, 30.

28  in carcerem - Iohannes Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 3,25 
Facta est autem29  questio ex discipulis Iohannis
interl.|  defendentibus baptismum magistri et putantibus Iohannem maiorem Christo
marg.|   Facta est autem . Dum Iohannes predicat et scola30  eius durat, Christus latenter predicat et operat sed palam baptizat, ut oriatur questio de baptismo Iohannis et de {t. 4 : Erfurt, f. 1036rb ; facsim., p. 231b} [Rusch, f. 1036rb ] baptismo Christi et illa solvatur testimoniis Iohannis.

29  autem ΩJ Rusch ] ergo Li449 Li449 @ Weber
30  sic Rusch
cum Iudeis de purificatione.
interl.|  dicentibus meliorem baptismum Christi ad quem Iohannes invitabat homines non Iesus ad Iohannem
Numérotation du verset Io. 3,26 
Et venerunt ad Iohannem
interl.|  ut solveret hanc questionem
marg.|   Et venerunt ad . Volentes accusare Christum quem paulo ante viderant a Iohanne baptizatum.
et dixerunt ei : Rabbi
interl.|  quasi instigarent in invidiam contra Iesum
qui erat31 
interl.|  quasi : quem baptizasti

31  erat Rusch ] + tecum ΩJ Li449 Li449 @ Weber
trans {t. 4 : Erfurt, f. 1036rb ; facsim., p. 231b} [Rusch, f. 1036rb ] Iordanen cui tu32  testimonium perhibuisti
interl.|  dicens : « Ecce agnus Dei »

Io. 1, 29.

32  tu ΩJ Rusch Weber ] etiam Li449 Li449 @
ecce hic baptizat
interl.|  unde valde miramur
interl.|  in Iudea
et omnes
interl.|  quasi : quid tibi de hac presumptione videtur ?
veniunt ad eum.
interl.|  te dimisso qui eum baptizasti
Numérotation du verset Io. 3,27 
Respondit Iohannes
marg.|   Respondit Iohannes . Quia ultra consuetudinem humane nature sum natus ex parentibus provecte etatis, putatis me esse ultra homines. Sed scitote quia purus sum homo ille Deus a quo habeo quicquid habeo. Ex me infirmitas ex illo gratie sublimitas. Putatis ut aliquid dicam contra meum testimonium ? Ego non baptizo in remissionem peccatorum sed ille.
et dixit33   : Non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de celo.
interl.|  accepi quia ego non Christus
marg.|   Non potest homo. Quasi : ego purus homo nihil habeo nisi quod datum est a Deo, id est baptizare in penitentiam non in remissionem, quia non ego Christus sed ille ut scitis me testatur fuisse vobis ideo ad illum currite.

33  dixit ΩJ Rusch Weber ] + eis Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 3,28 
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim : Ego non sum34  Christus
interl.|  maior ergo illo non, sed missus ante, ut preco servus parans viam ei
marg.|   Non sum Christus . Non sum unctus a Patre plenitudine Spiritus sed de plenitudine illius accepi ut illum precurrerem.

34  Ego - non sum ΩJ Rusch Weber ] inv Li449 Li449 @
sed quia35  missus sum ante illum.
interl.|  quid ergo es tu ? Quid ille ? Ego amicus sponsi qui zelo sponsam ei non mihi

35  quia ΩJ Rusch Weber ] quoniam Li449 Li449 @
Numérotation du verset Io. 3,29 
Qui habet sponsam
interl.|  id est Ecclesiam que generat et virgo permanet
sponsus est, amicus
interl.|  quicumque
autem sponsi qui stat
interl.|  humilis non cadit sed superbus
et audit eum
interl.|  intus docentem
gaudio gaudet
interl.|  non de se in quo est tristitia sed de Deo
propter vocem sponsi.
interl.|  id est testimonium eius quo perhibet se Filium Dei sponsum Ecclesie
Hoc36  ergo gaudium meum
interl.|  ita ergo et ego gaudeo ad vocem sponsi quia ipse me illuminat
marg.|   Hoc ergo gaudium . In hoc gaudium meum est plenum quod factus sum amicus sponsi et quia sto et audio.

36  Hoc Rusch Weber ] In praem.J Li449 Li449 @
impletum est.
interl.|  id est habeo gratiam meam sufficit mihi gratia mea, plus mihi non assumo, ne quod accepi amittam
interl.|  et ne miremini quia plures baptizat quam ego quia
Numérotation du verset Io. 3,30 
Illum oportet crescere
marg.|   Illum oportet crescere . Gaudeo ad vocem sponsi. Ille sponsus crescet, id est invenietur esse Christus qui putabatur propheta. Ego minuar, quia eius propheta inveniar qui Christum putabar.
marg.|   Illum oportet crescere. Id est exaltari, id est dum peccata dimittit gratiam dat, in quo gloria eius que in se semper est perfecta, crescit in hominem dum eam homo plus videt et habet. Homo minuitur qui ante in se gloriabatur dum modo peccata confitetur et accipit quod ille dat. Cui rei attestatur passio utriusque. Christus in cruce exaltatur. Iohannes capite minuitur. Attestatur et creatura : Iohannes natus est decrescentibus diebus Christus vero crescentibus.
me autem minui.
marg.|   Me autem . Iohannes figura legis est, Christus veritas lex minuitur apparente veritate.
Numérotation du verset Io. 3,31 
Qui
interl.|  quia Christus
desursum
interl.|  de Patre
marg.|   Qui desursum . Id est de altitudine humane nature ante peccatum primi parentis, quia de illa altitudine assumpsit Verbum Dei humanam naturam et non assumpsit culpam cuius assumpsit penam. Qui enim de celo, id est de Patre venit duobus modis super omnia est. Primo super omnem humanitatem qui de ipsa priusquam peccaret venit. Secundo iuxta altitudinem Patris cui est equalis.
venit
interl.|  in mundum
super37 
interl.|  ideo merito crescit

37  super ΩJ Li449 Li449 @ Rusch ] supra Weber
omnes est.
interl.|  homines et angelos
Qui
interl.|  Iohannes
est de terra38  ,
interl.|  natus

38  est de terra Li449 Li449 @ Rusch Weber ] invJ
de terra est
interl.|  terrenus est ex se
marg.|   De terra. Id est qui est de terrenis parentibus natus a quibus peccatum et penam peccati contraxit, ex se nihil est nisi terra.
et de terra loquitur.
interl.|  et ecce terrena sapit et dicit, si vero divina ex illuminante est
Qui de celo
interl.|  hoc est quod ante desursum
venit
interl.|  Christus
super39  omnes est.

39  super Li449 @ Rusch ] supra Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 3,32 
Et quod vidit
interl.|  apud Patrem
marg.|   Et quod vidit . Cum ipse Filius Dei sit Verbum Patris, non aliud Verbum Patris audit vel hominibus testatur sed se Verbum quod Pater locutus est, id est edidit et genuit ex se, scit et indicat hominibus esse ex Patre. Hoc evangelista dicit ut potuit quod plene dici vel intelligi nequit.
et audivit
interl.|  a Patre
hoc testatur
interl.|  de deitate sua
et testimonium eius nemo accipit.
interl.|  de populo sinistre
Numérotation du verset Io. 3,33 
Qui autem acceperit40  eius testimonium
interl.|  de populo dextere

40  autem acceperit ΩJ Li449 Rusch ] autem Li449 @ (Augustinus), accipit Weber
interl.|  ipse qui de celo descendit et super omnes est
marg.|   Signavit . Hoc est signum posuit in corde suo quasi speciale, aliquid scilicet hunc esse {t. 4 : Erfurt, f. 1036va ; facsim., p. 232a} [Rusch, f. 1036va ] verum Deum qui missus est ad salutem hominum.
quia41  Deus verax est.
interl.|  vere verax, quia loquitur verba Dei
marg.|   Verax ."Omnis homo ex se mendax" non enim vera dicere potest, nisi illuminatus a Deo.   Quem enim misit Deus Pater   verba Dei loquitur . Quod est ?   Quem misit Deus , Deus est. Ideo   verba Dei loquitur , ergo verba Filii de se testimonium prehibentis quod Deus sit verba Dei sunt.

Cf. Ps. 115, 11.

41  quia ΩJ Li449 @ Rusch Weber ] quod Li449
Numérotation du verset Io. 3,34 
Quem
interl.|  id est Christum
enim misit Deus verba Dei loquitur.
marg.|   Verba Dei loquitur . In hoc se distinguit a Christo, sed quia missus et verba Dei loquitur apertius addit :   Non enim ad mensuram .
Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum.
interl.|  scilicet Filio
interl.|  quia
marg.|   Non enim ad mensuram . Hominibus dat ad mensuram, Filio non dat ad mensuram, sed sicut totum ex se ipso toto genuit Filium suum, ita incarnato Filio suo totum Spiritum suum dedit, non particulatim non per subdivisiones, sed generaliter et universaliter et non ob aliud dat nisi quia Pater diligit Filium.
Numérotation du verset Io. 3,35 
Pater diligit Filium
interl.|  singulariter non ut adoptivos
et omnia dedit in manu eius.
interl.|  ut tantus sit Filius quantus et Pater equalem enim sibi genuit
Numérotation du verset Io. 3,36 
Qui credit in Filium
interl.|  qui est vita eterna
marg.|   Qui credit . Ac si diceret :   Qui credit in Filium habet ipsum Filium et per hoc   habet vitam .
habet vitam eternam.
interl.|  in ipsum Filium
Qui autem incredulus est Filio non videbit vitam
interl.|  in ipsum Filium
sed ira Dei manet super eum.
marg.|   Sed ira Dei . Ira cum qua natus est permanet, et ideo non ait : ‘venit’, sed   manet, quia per Filium missum qui est vita, non tollitur effectus illius ire, scilicet mors, corruptio etc que omnia manent.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_3)