initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. Iohannis evangelium**>

Capitulum 5

Numérotation du verset Io. 5,1 
Post hec erat dies festus Iudeorum et ascendit Iesus Hierosolyma.
interl.|  solennitatem celebrat cum hominibus homo

1 Hierosolyma Li449@ Rusch ] iero. Li449 , Hierosolymis Weber
Numérotation du verset Io. 5,2 
Est autem Hierosolymis
marg.|  EST  AUTEM  HIEROSOLYMIS. Probathon grece, ovis dicitur latine. Probatica ergo pecualis, quia ibi abluebantur cadavera hostiarum. Significat autem aqua illa ‘populum Iudeorum’ qui modo stat quietus, modo ventis temptationum turbatur qui dicunt Domino : ‘Nos populus tuus sumus et oves pascue tue’. Qui {t. 4 : Erfurt, f. 1038rb ; facsim., p. 235b} [Rusch, f. 1038rb ] quinque porticibus, id est lege que in quinque libris est innuitur. Ibi multi infirmi, quia lex non sanat sed prodit infirmos ut aliquando querant medicum. Ceci ibi sunt qui non habent lumen fidei, claudi qui quod vident non possunt operari, aridi qui quidquid agunt sunt sine pinguedine caritatis. ‘Expectabant aque motum’ in quo sanitas fiebat per angelum, quia lege coniuncti gratiam redemptionis desiderabant.   Angelus, filius Dei latens in carne inter Iudeos qui moti sunt doctrinis eius ad persequendum cuius morte sanatur unitas que per humilitatem descendit ad fidem passionis sed qui post, id est qui ab unitate discrepat non sanatur.

Cf. Ps. 99, 3 : « Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos : populus eius, et oves pascue eius ».

Est Rusch Weber ] Erat Li449@ Li449 Hierosolymis Li449@ Li449 Rusch ] + super Weber
Probatica piscina que cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens.

cognominatur Rusch Weber ] cognominabatur Li449@
Numérotation du verset Io. 5,3 
In his iacebat multitudo magna languentium cecorum, claudorum, aridorum expectantium {t. 4 : Erfurt, f. 1038rb ; facsim., p. 235b} [Rusch, f. 1038rb ] aque motum.
interl.|  id est mortem Christi et inde redemptionem
Numérotation du verset Io. 5,4 
Angelus autem Domini
marg.|   Angelus autem Domini . Ecce duo miracula : unum invisibiliter per angelum in piscina, alterum visibiliter a Domino. In utroque unus sanatur ut unitas commendetur. Alioquin nec in potestate adeo magnum et in benignitate parum fuit unum de tot sanari ab eo qui omnes uno poterat erigere verbo. Sed in his corporalibus plus intendit eternam salutem animarum.
secundum tempus descendebat in piscinam et movebatur aqua. Et qui prius descendisset in piscinam post motionem aque, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
interl.|  etsi plures sanantur morte Christi, propter unitatem tamen unus dicitur sanari

prius descendisset Rusch ] prior descendebat Li449@ , prior desc. Li449 Angelus ... infirmitate Li449@ Li449 Rusch ] id est Io. 5, 4 : om. Weber  ; cf. Wordsworth, p. 533.
Numérotation du verset Io. 5,5 
Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos
marg.|   Triginta et octo . Id est duobus minus quadraginta qui numerus constat ex quater decem et significat perfectionem operum, in decem preceptis legis et quattuor evangeliis a quo duo minus habet qui caritate Dei et proximi caret.

quidam homo Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
habens in infirmitate sua.
interl.|  significat multis et magnis peccatis oppressum
Numérotation du verset Io. 5,6 
Hunc autem cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia iam multum tempus haberet10  dicit ei : Vis sanus fieri  ?
interl.|  incitat eum ad fidem quia non nisi volens debet fieri sanus
marg.|   Vis sanus fieri ? Non nescit quid velit, sed accendit ad amorem sanitatis de qua iam desperabat. Unde iam conquerebatur quod non haberet qui eum mitteret in aquam.

autem Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber | iam multum Li449 Rusch ] inv. Li449@ Weber | 10  haberet Li449@ Li449 Rusch ] habet Weber |
Numérotation du verset Io. 5,7 
Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam. Dum venio enim ego alius ante me descendit.
Numérotation du verset Io. 5,8 
Dicit ei Iesus : Surge.
interl.|  a vitiis
Tolle grabatum tuum
marg.|   Tolle grabatum . Dilige proximum infirma eius tolerando qui te infirmum patienter tulit et non solum letare de tua erectione, sed etiam de proximorum sollicitus esto salute. Ecce"angelus magni consilii" latens in carne turbata aquam Iudeorum sanum fecit unum.

Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».
et ambula.
interl.|  de virtute in virtutem
marg.|   Et ambula . Diligendo Deum festina usque ad visionem eius, nec fratrem propter amorem eius ad quem pergis deserens, nec propter fratrem ab illo querendo cessans.
Numérotation du verset Io. 5,9 
Et statim sanus factus est homo ille11  et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illa die12  .

11  ille Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber 12  illa die Rusch ] inv. Li449@, illo die Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 5,10 
Dicebant ergo13  Iudei
marg.|   Dicebant ergo . Iudei observatores littere nescientes gratiam qua lex impletur que ab omni servili opere, id est a peccato cessare iubet unde hic dicitur :   Tolle grabatum tuum et ambula.

13  ergo Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
illi qui sanatus fuerat14   : Sabbatum est. Non licet
marg.|   Non licet . Non calumniantur de salute qui in sabbato curant animalia sed de portatione.

14  sanatus fuerat  Rusch Weber ] sanus fuerat factus Li449@ Li449
tibi tollere grabatum tuum.
Numérotation du verset Io. 5,11 
Respondit eis :
marg.|   Respondit eis . Non cedit obiicientibus, sed sanatoris mandatis obediens auctoritatem sanationis sue obiicit calumniantibus.
Qui me sanum fecit15  ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.

15  sanum fecit Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 5,12 
Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabatum tuum et ambula ?
Numérotation du verset Io. 5,13 
Is autem qui sanus fuerat effectus16  nesciebat quis esset.
marg.|   Nesciebat quis etc. In turba positus non agnovit Iesum sed post in {t. 4 : Erfurt, f. 1038va ; facsim., p. 236a} [Rusch, f. 1038va ] templo in quo docemur ut quisquis vult ad visionem Dei pervenire, fugiat turbam suorum affectuum et nequam hominum et adeat templum interne orationis.

16  fuerat effectus Li449 Rusch Weber ] factus fuerat Li449@
Iesus autem17  declinavit a18  turba {t. 4 : Erfurt, f. 1038va ; facsim., p. 236a} [Rusch, f. 1038va ] constituta in loco.

17  autem Li449@ Li449 Rusch ] enim Weber 18  a Li449@ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 5,14 
Postea invenit eum Iesus in templo
marg.|   In templo . Non in turba sed in templo, quia si gratiam conditoris cognoscere volumus oportet ut conventicula fugiamus et templum efficiamur.
et dixit illi : Ecce sanus factus es iam noli19  peccare
marg.|   Noli peccare . Innuit quod propter peccata languebat, sed ipse Iesus illum sicut exterius ita intus sanavit. Unde premonet ne iterum peccando gravius iudicetur.

19  iam noli Rusch Weber ] iam amplius noli Li449@ , iā no. amp. pc. Li449
ne deterius tibi aliquid contingat.
Numérotation du verset Io. 5,15 
Abiit ille homo
interl.|  noto Iesu non est piger in annuntiando
et nuntiavit Iudeis
interl.|  iste nuntiat salutem ut sequantur sed illi e contra persequuntur
quia Iesus esset qui fecit eum sanum.
Numérotation du verset Io. 5,16 
Propterea persequebantur Iudei Iesum quia hec faciebat in sabbato.
marg.|   Quia hec faciebat in sabbato . Quasi solutor legis agens contra Deum qui requievit in sabbato, sex diebus primo operatus. Contra quod ait Iesus : Non sex diebus tantum ut putatis operatus est Deus, sed usque modo operatur, quia qui sex diebus condidit nova a quibus requievit die septimo postea operatur usque in finem gubernando, sustentando, renovando, propagando ut permaneant condita. Et cum semper operatur Deus constat sacramentum esse quod de requie sabbati legitur.
Numérotation du verset Io. 5,17 
Iesus autem respondit eis :
marg.|   Iesus autem respondit . Quasi : ceci in lege cur mihi invidetis si hominem in sabbato sano qui Deus cum Patre semper operor.
Pater meus usque modo operatur et ego operor.
interl.|  sapientia per quam facit Pater omnia
Numérotation du verset Io. 5,18 
Propterea ergo
marg.|   Propterea ergo . Si prius pro opere sabbati, nunc magis insidiantur, quia Patrem suum Deum dicit, cum eum tantum modo hominem putarent. Ergo imponunt quod se facit equalem Deo quod esset facere rapinam, sed ipse natus est equalis.

Cf. Phil. 2, 6.
magis querebant eum Iudei interficere quia non solum solvebat sabbatum
interl.|  quantum ad opinionem eorum
sed et Patrem suum dicebat Deum
interl.|  non ut nos qui Patrem eum vocamus sed equalem faciens se Deo
equalem se faciens Deo. Respondit itaque Iesus
marg.|   Respondit itaque Iesus. Quia commoti sunt de audita equalitate eius quem putant hominem purum cum   Deo Patre subdit se esse Filium equalem Patri eiusdem voluntatis, eiusdem potestatis, eiusdem operationis. In his autem disserendis hoc genere loquendi utitur quo mentes parvulorum possit excitare et si non implere et quo mentes adultorum exerceantur et pascantur. Dicit enim de deitate Filii. Non potest a se facere nisi quod videt Patrem facientem et demonstrat ei Pater que omnia non secundum litteram ut in hominibus fieret accipienda sunt sed mystice. Illis autem hec secreta dicit ut conturbentur vel ut forte turbati medicum querant. Propter nos etiam ut nobis scriberentur que non bene intellecta in errorem, bene intellecta in veritatem ducerent.
et dixit eis :
Numérotation du verset Io. 5,19 
Amen amen dico vobis,
marg.|   Amen amen dico . Agit hic de identitate sua cum Patre et minoritate sua secundum hominem et quid in his faciat, scilicet utramque resurrectionem corporis scilicet et anime.
non potest Filius a se facere quicquam
interl.|  id est Filius secundum hoc quod est homo nihil potest nisi quod Pater dat et docet
marg.|   Non potest filius . Ita sum equalis Patri ut non ipse a me sed ego sim ab eo. Non facit a se, nec potest a se, qui non est a se, sed ab eo facit et potest a quo est.
nisi quod viderit
marg.|   Nisi quod viderit . Idem est Filio videre Patrem vel audire quod esse a Patre. Videre ergo facientem, est eadem cum Patre operari. Non enim hic dicitur quasi alia faciat Pater. Alia imitans Filius sicut solet in hominibus fieri, sed eadem sunt opera que operatur Pater per Filium unde addit :   Quecumque enim ille fecerit hec et Filius similiter facit. H ec eadem et non alia et non dissimiliter sed similiter.
Patrem suum20  facientem.
interl.|  ut sicut Pater honoretur Filius

20  suum Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Quecumque enim ille fecerit hec et similiter Filius21  facit.
interl.|  ut sicut Pater honoretur Filius
interl.|  a Patre habet quod possit quia a Patre habet quod sit
marg.|   Hec et similiter . Videtur corpus omne facere quod animus sed non similiter cum animus imperet corpori. Pater vero et Filius eadem et similiter operantur, quia una natura, una substantia Patris et Filii, et una voluntas et una potestas et una operatio.

21  similiter Filius Rusch ] inv. Weber , similiter et Filius Li449@ , et Filius similiter Li449
Numérotation du verset Io. 5,20 
Pater enim diligit {t. 4 : Erfurt, f. 1038vb ; facsim., p. 236b} [Rusch, f. 1038vb ] Filium et omnia demonstrat ei que ipse facit22 
interl.|  sicut supra ait viderit Patrem facientem
marg.|   {t. 4 : Erfurt, f. 1038vb ; facsim., p. 236b} [Rusch, f. 1038vb ] Omnia demonstrat ei . Demonstrare Patrem Filio, est cuncta operari per Filium ut eque habeantur in fide nostra Pater et Filius. Et ne aliquo modo minus sentiatur de Filio addit :   Et maiora his demonstrat ei , hoc est per eum maiora faciet. Que ?   Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat . Maius est suscitare mortuos quam languidum sanare unde agebatur.

22  facit Li449 Rusch Weber ] fecit Li449@
et maiora his
interl.|  corporalibus curationibus
marg.|   Maiora his . Suscitat Pater animas per Filium, ut anime vivent ex substantia Patris et Filii et ei Filio homini facto in tempore demonstrabit maiora, id est resurrectionem corporum ut miremini eam fieri per Filium.
demonstrabit ei opera ut vos miremini.
interl.|  quasi de equali Patri quem non creditis equalem
Numérotation du verset Io. 5,21 
Sicut enim Pater suscitat mortuos
interl.|  quos vult
marg.|   Sicut enim pater suscitat . Incipit ostendere quid Filius secundum quod equalis est Patri, faciat scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei iudicium facere.
et vivificat
interl.|  in animabus
sic et Filius
marg.|   Sic et filius . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia Pater et Filius sunt eadem vita. Iudicat autem et suscitat corpora, non Pater sed Filius secundum dispensationem humanitatis in qua minor Patre, nec honoratur sicut Pater unde ait :   Qui non honorificat Filium missum non honorificat Patrem qui misit.
quos vult vivificat.
interl.|  scilicet qui sunt digni
interl.|  et vere Filius vivificat quia etiam iudicat
marg.|   Quos vult vivificat . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non alios quam Pater, sed eodem quia una voluntas et eadem potestas et eadem vivificatio mortuorum. Hec sunt maiora que operatur Pater per Filium, scilicet resurrectio mortuorum unde honorandus probatur Filius sicut et Pater. Unde et subditur :   Neque enim Pater iudicat quemquam quia persona Patris in iudicio non apparebit, sed nec Christus in eo quod ei consubstantialis, sed ‘in forma servi’ ut possit etiam ab impiis vederi in qua in iuste iudicatus iuste iudicabit. Unde alibi hec causa redditur :   Quia Filius hominis est.

Cf. Phil. 2, 7.
Numérotation du verset Io. 5,22 
Neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
interl.|  cur ?
Numérotation du verset Io. 5,23 
ut omnes honorificent Filium
interl.|  non ut minorem sed sicut honorificant Patrem
marg.|   Ut omnes honorificent . Honorat Deum qui commendat creatorem, omnipotentem, eternum. Honorat Patrem qui credit eum habere Filium equalem sibi. Honorat Filium qui credit eum esse equalem Patri.
sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium
marg.|   Qui non honorificat . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si enim minor crederetur Filius Pater inhonoraretur, quod vel invidie nollet eum genuisse equalem, vel infirmus non posset et sic non esse Deus convinceretur quia impotens.
non honorificat Patrem qui misit illum.
Numérotation du verset Io. 5,24 
Amen amen dico vobis, quia qui verbum meum23 
marg.|   Quia qui verbum . Quia equalis sum Patri et uno honore cum eo honorandus ergo qui audit verbum meum, id est qui credit me Filium et credit eum Patrem habet vitam eternam, quia hec est vita eterna ut post dicet ut cognoscant te et quem misisti Iesum Christum esse unum verum Deum.

23  meum Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
audit
interl.|  intelligit
et credit ei qui misit me
interl.|  me missum ad salutem omnium
marg.|   Audit et credit ei . Cur ait ? Audit verbum meum et credit, non mihi sed ei qui me misit, quia verbum eius est in me, immo ego sum Verbum eius. Qui ergo ei credit, credit verbo eius, id est mihi.
habet vitam eternam
interl.|  ex Patre cui credit et similiter ex me qui sum una vita cum eo, et hoc est quod dicit : Et qui audierint vivent
et in iudicium
interl.|  damnationis
non venit sed transit
marg.|   Sed transit . Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et iustitie post a corruptione ad eternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit :   Amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est.
a morte in vita24  .
interl.|  vere transit in vitam

24  in vita Rusch ] in vitam Li449@ Weber , ad vitam Li449
Numérotation du verset Io. 5,25 
Amen amen dico vobis, quia venit
interl.|  post per apostolos
hora
interl.|  noli expectare novissimam
marg.|   Quia venit hora . Dixi quia Filius suscitat et vivificat quod verum est :   quia venit hora etc., et ostensio Patris sui hic enim de suscitatione anime a peccatis agitur.
et nunc est
interl.|  per ipsum
quando mortui
interl.|  sine fide in peccatis
audient
interl.|  credendo
vocem Filii Dei
marg.|   Vocem Filii . Hoc solum iustis convenit qui sic audiunt de incarnatione eius ut credant quia Filius Dei est.
et qui audierint
interl.|  obediendo
vivent.
interl.|  nunc et semper
interl.|  per vocem Filii Dei, quia : S icut enim Pater
Numérotation du verset Io. 5,26 
Sicut enim Pater habet vitam
interl.|  ad animarum vivificationem
marg.|   Sicut enim pater . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vita que est ipse Pater et Filius pertinet ad {t. 4 : Erfurt, f. 1039ra ; facsim., p. 237a} [Rusch, f. 1039ra ] animam non ad corpus. Corpus enim non sentit vitam sapientie sed anima rationalis que illuminatur a lumine quod  : « Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ».
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Super animam rationalem que est imago Dei, nihil est nisi Deus cuius est imago huius ipse Deus est vita et ipsa est vita corporis.

Io. 1, 9.
in {t. 4 : Erfurt, f. 1039ra ; facsim., p. 237a} [Rusch, f. 1039ra ] semetipso sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.
marg.|   In semetipso . Non aliunde sed ipse est vita sic et Filius in semetipso est vita. Sed differunt quia Pater est vita non nascendo, Filius est vita ex Patre nascendo unde ait :   Dedit non quod aliquando Filius fuerit sine vita sed nascitur ex eo vita dedit ergo, id est vita genuit vitam.
Numérotation du verset Io. 5,27 
Et potestatem dedit ei
marg.|   Et potestatem . Postquam dixit de resurrectione anime, subdit de resurrectione carnis. Et potestatem quam habet Filius cum Patre in occulto. Dedit Pater ei, quia Filius hominis est in qua forma iudicans bonis et malis videbitur. Visio enim forme Dei solis mundis corde promittitur. Unde : « Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt ».
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus in eo quod est Filius Dei est vita que vivificat animas, in eo quod Filius hominis iudex. Dedit ergo ei Pater vitam generando ut vivificet. Dedit ei potestatem iudicii in carne mittendo. Per Verbum enim Filium Dei fit animarum resurrectio. Per Verbum factum in carne Filium hominis fit corporum resurrectio.

Mt. 5, 8.
et iudicium facere quia Filius hominis est.
Numérotation du verset Io. 5,28 
Nolite mirari hoc
interl.|  quod Filius hominis habet potestatem iudicii ut et malis possit videri mirum enim videtur cum hoc magis conveniret Filio Dei
quia veniet25  hora
interl.|  in fine seculi
marg.|   Quia veniet hora . Sicut supra est auctor de resurrectione mentis in vitam eternam ita etiam hic est auctor de resurrectione carnis, aliter nemo crederet.

25  veniet Rusch ] venit Li449@ Li449 Weber
in qua omnes
interl.|  tam boni quam mali
qui in monumentis sunt
interl.|  corpora non anime
audient vocem Filii Dei26  .
interl.|  non ut vivant sicut supra sed ut resurgant

26  Filii Dei Li449@ Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Io. 5,29 
Et procedent
interl.|  adhuc indiscretio
qui bona fecerunt
interl.|  ecce discretio iudicii
in resurrectionem vite
interl.|  ut videant Deum sicuti est
qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii.
interl.|  damnationis
Numérotation du verset Io. 5,30 
Non possum ego a meipso27  facere28  quicquam.
marg.|   Non possum a meipso facere . Dedit mihi potestatem iudicii non tamen possum a me, id est qui non est a se non facit a se, et ita qui culpat eum de opere sabbati culpat Patrem.

27  meipso Rusch Weber ] me Li449@ Li449 28  facere] faere cacogr . Weber
Sicut29  audio iudico et iudicium meum iustum est,
interl.|  quo iudico cum Patre : Quia non quero voluntatem meam, scilicet propriam Filii hominis, sed qua cum Patre Filio eadem est
marg.|   Sicut audio . Audio per unitatem substantie, id est scio quia non est aliud audire quam scire vel esse. Vel ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo iudico et hoc   iudicium meum de quibuscumque   est iustum , ideo quia non quero voluntatem meam, id est hominis, sed Patris que est de salute hominem qui ad hoc me misit, id est incarnari fecit.

29  Sicut Rusch Weber ] sed praem. Li449@ Li449
quia non quero
marg.|   Non quero . Loquitur nunc secundum quod equalis est Patri ut probetur in eo vera deitas, nunc secundum quod minor ut probetur vera humanitas.
voluntatem meam
interl.|  hominis
sed voluntatem eius qui misit me30  .
interl.|  scilicet Dei Patris

30  me Li449 Rusch Weber ] + Patris Li449@
Numérotation du verset Io. 5,31 
Si ego
interl.|  homo
testimonium
marg.|   Si ego testimonium . Dicto de identitate essentie sue cum Patre ex qua vivunt non corpora que non sentiunt, sed anime rationales medie inter Deum {t. 4 : Erfurt, f. 1039rb ; facsim., p. 237b} [Rusch, f. 1039rb ] et corpora. Dicto etiam de minoritate humanitatis in qua scilicet moritur, resurgit, suscitat corpora et iudicat, supponit de testimoniis suis que non indiget habere ab homine, quia habet ab operibus que Pater dedit et ab ipso Patre. Habet tamen et ab hominibus sed ut a lucernis, id est a Iohanne et a Moyse qui si non possunt coniungere animas Deo possunt tamen confutare inimicos.
perhibeo de meipso31  testimonium meum non est verum.
interl.|  vobis incredibile videbitur

31  meipso Rusch ] me Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 5,32 
Alius est
interl.|  Pater quod post aperiet ibi : Qui misit me Pater
qui testimonium perhibet de me.
interl.|  ut in baptismo et in monte
Et scio quia verum est testimonium eius32  quod perhibet de me.
interl.|  quia est a veritate que est Deus

32  eius Li449@ Rusch ] om. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 5,33 
Vos
interl.|  sacerdotes et Levitas
misistis ad Iohannem
interl.|  Iohanne etiam qui ex Deo est testatur de me
et testimonium perhibuit
interl.|  non sibi sed
veritati.
Numérotation du verset Io. 5,34 
Ego autem ab homine testimonium non33  accipio
interl.|  non sum contentus testimonio Iohannis quasi non sufficit nisi Deus attestetur

33  non Rusch ] ante ab homine Li449@ Li449 Weber
sed hec dico
marg.|   Sed hec dico . Sed tamen testimonium Iohannis induco, ut per Iohannem vos homines ad veritatem ipsam ducamini et credentes salvi sitis.
ut vos salvi sitis.
Numérotation du verset Io. 5,35 
Ille
interl.|  quidem
erat lucerna
interl.|  propter quod debetis ei credere
interl.|  non lux
marg.|   Ille erat lucerna . Qui me exterius oculis hominum visibilem exhibuit interius corda hominum ad me cognoscendum accendit. Etiam omnes prophete et apostoli sunt lucerne. Christus verum lumen quod : « Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ».

Io. 1, 9.
ardens
interl.|  spiritum caritatis
marg.|   Ardens etc. Hoc est in nocte ostendens sequi solem non ergo superflua. Nemo tamen in ea remaneat quasi ipsa sufficiat.
et lucens.
interl.|  lumine veritatis
Vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius.
interl.|  cum ipse sequi solem ostenderet
Numérotation du verset Io. 5,36 
Ego autem habeo testimonium maius Iohanne. Opera enim
interl.|  vere maius
que dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera que ego facio testimonium perhibent de me.
interl.|  quia talia opera non nisi a Deo possunt fieri
me misit34  .

34  Pater me misit Rusch Weber ] Pater misit me Li449@ , misit me Pater Li449
Numérotation du verset Io. 5,37 
Et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me,
interl.|  invisibiliter in cordibus hominum
interl.|  sed vos
neque vocem eius
marg.|   Neque vocem eius . Et si in Sina vocem eius audisse et speciem vidisse putetis.
umquam audistis,
interl.|  que non aure carnali sed tantum spiritaliter capitur
neque speciem eius vidistis.
interl.|  quia substantia divinitatis est invisibilis
Numérotation du verset Io. 5,38 
Et verbum eius
interl.|  quod erat in principio
non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis.
interl.|  quia his qua auditis a me non creditis nec amatis
Numérotation du verset Io. 5,39 
Scrutamini
interl.|  autem
marg.|   Scrutamini . Ecce aliud testimonium Scripture in qua Deus testatur de Filio, sed Iudei in ea spem ponentes ad Christum solem non perveniunt.
Scripturas quia vos35  putatis in ipsis36  vitam eternam habere. Et ille sunt que37  testimonium perhibent de me.
marg.|   Et ille sunt etc. Vos qui putatis vitam habere in Scripturis et me quasi contrarium Moysi repudiatis, per ipsas me Deum intelligere potestis, si diligenter advertatis.

35  quia vos Rusch ] in quibus Li449@ Li449 | 36  in ipsis Rusch Weber ] om. Li449@ Li449 | 37  que Li449@ Li449 Rusch ] qui Li449@ |
Numérotation du verset Io. 5,40 
Et
interl.|  tamen
non vultis
interl.|  per illas
venire ad me
interl.|  credere in me
ut vitam
interl.|  quam in Scripturis queritis
habeatis.
Numérotation du verset Io. 5,41 
Claritatem ab hominibus non accipio.
interl.|  id est humanam laudem non quero, nec honorem qui veni dare spiritalem
marg.|   Claritatem ab . Nec ideo hoc loquor ut queram gloriam meam, sed vobis errantibus condoleo qui non habetis dilectionem Dei et ad viam veritatis reducere volo.
Numérotation du verset Io. 5,42 
Sed cognovi vos
interl.|  ideo dico quia
quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
marg.|   Quia dilectionem . Dilectio Dei non est in vobis, quia me non accipitis, id est non creditis quia veni ut per me Pater glorificetur.
Numérotation du verset Io. 5,43 
Ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me.
interl.|  unde hec pena vobis
Si alius venerit
interl.|  qui dicet se esse Deum
marg.|   Si alius venerit . Antichristus qui propria gloria querit non Dei, id est in nomine suo veniet. hoc est quod Apostolus ait : ‘Ut credant mendacio qui non crediderunt veritati’.

Cf. 2 Th. 2, 11-12 : « Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati ».
in nomine suo illum accipietis.
Numérotation du verset Io. 5,44 
Quomodo potestis vos38  credere qui gloriam ab39  invicem accipitis et gloriam que a solo Deo est40  non queritis ?
interl.|  qui gloriatur in Deo glorietur

38  potestis vos Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 | 39  ab Li449 Rusch Weber ] ad Li449@ | 40  Deo est Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Io. 5,45 
Nolite
interl.|  autem
putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem.
interl.|  quia non veni damnare sed salvare
Est qui accuset vos, Moyses in quo vos41  speratis.
interl.|  quia voci eius non creditis qua ait :"Prophetam suscitabit vobis Deus ipsum audietis sicut me".

Cf. Dt. 18, 15 : « Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies ».

41  vos Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 5,46 
Si enim42 
interl.|  quomodo ?

42  enim Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
crederetis Moysi
marg.|   Si enim crederitis . Cur autem non credant subdit ? Non quia non est aperta veritas, sed quia superbia eos excecat et ambitio laudis que appetit de se existimari quod in se non habet et super alios se efferre. Humilitas vero solius Dei gloriam querit eique soli placere appeti.
crederetis forsitan et mihi.
interl.|  irrisio increduli non dubitatio Dei
interl.|  cur ?
De me enim ille scripsit.
Numérotation du verset Io. 5,47 
Si autem illius litteris
interl.|  que de me testantur
marg.|   Si autem illius. Ex hoc colligitur quia qui legis precepta que exteriora sunt {t. 4 : Erfurt, f. 1039va ; facsim., p. 238a} [Rusch, f. 1039va ] implere negligit evangelica que perfectiora sunt et subtiliora multo, minus implere valebit.
non creditis quomodo verbis meis43  credetis ?
interl.|  qui a lege predictus sum

43  verbis meis Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_5)