initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. Iohannis evangelium**>

Capitulum 6

Numérotation du verset Io. 6,1 
interl.|  id est interfecto Iohanne voluit dignitatem humanitatis et deitatis per miracula ostendere nominando locum et tempus
marg.|   Post hec abiit . Post verba quibus deitatis sue et humanitatis arcana monstravit miraculo quinque panum quis esset subdit. Unde ait : P  ost hec abiit , id est hoc inusitata et visibilia ad cognitionem invisibilis Dei ducunt. Sed et mystica sunt. Mare enim est seculum, Galilee id est rote quia hic est volubilitas non erectio ad Deum. Hoc transit Iesus resurgendo, unde eum quem primum una gens Iudeorum iam sequitur multitudo gentium cupiens instrui sanari et satiari. Iesus autem discipulis in monte spiritalibus altiora committens, turbis inferioribus simplicior. Proximo Pascha hoc agit docens eos quibus facit debere transire de mundanis ad celestia. Oculi Iesu sunt dona spiritus que misertus aperit ne errent venientes ad se. Ipse sciens temptat discipulum ut ille tarditatem sue fidei agnosceret qui presente creatore de paucis sufficientiam multis posse fieri dubitare non debuit. Et per eius ignorantiam significat spiritalem intelligentiam Iudeos in lege ignorare.
Iesus trans mare Galilee quod est Tiberiadis.
marg.|   Trans mare . Tiberiadis et Capharnaum in eodem litore ex parte nostra, ultra in alio litore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare sed quedam magna Iordanis refluxio.
Numérotation du verset Io. 6,2 
Et sequebatur eum multitudo magna
marg.|   Et sequebatur etc. Viso hoc miraculo, gentium magna turba sequitur, quia sicut eos quos a corporis infirmitate sanabat, intus spiritus reintegrabat sic ipsos a morbo incredulitatis sanabat.
quia videbant signa que faciebat super his qui infirmabantur.

qui Li449 Rusch Weber ] que Li449@
Numérotation du verset Io. 6,3 
Subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
Numérotation du verset Io. 6,4 
Erat autem proximum Pascha dies festus Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 6,5 
Cum sublevasset ergo oculos Iesus
marg.|   Cum sublevasset . Exemplo suo nos admonet levare oculos cordis nostri, ut si forte eo ducente ad altitudinem actionis et scientie ascendere permittamur. Turba sequentium carnalium cogitationum nos non perturbet nec ab altitudine contemplationis deiciat sed eam spiritalibus escis quantum capere possit pascere curemus.
et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum : Unde ememus panes ut manducent hii ?
Numérotation du verset Io. 6,6 
Hoc autem dicebat
interl.|  ut ignorantiam discipuli demonstraret
temptans eum.
interl.|  fidem illius de futuro miraculo consulens
Ipse enim sciebat quid esset facturus.
Numérotation du verset Io. 6,7 
Respondit ei Philippus :
marg.|   Respondit ei Philippus . Adhuc Philippus lacte doctrine nutritus solidum fidei et cognitionis cibum capere non valens iuxta sue virtutis facultatem respondit impossibile existimans tot paucis posse refici, sed eruditur Deo nihil esse impossibile. Philippus etiam qui interpretatur ‘os lampadis’ figuram gerit predicantium, quibus in altitudine curu Christo constitutis de carnalium hominum cogitationum turba pascenda Dominus quotidie loquitur.

Cf. 1Cor. 3, 2 : « Lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis ».
Ducentorum
marg.|   Ducentorum. Centenarii duplicatus significat ‘perfectionem bone actionis et rationalis scientie’ que erudiendis in fide non sufficiunt nisi eis altitudo theologie addatur que animas per bonam operationem purgatas et per scientiam rerum creaturarum illuminatas ad consumnatam spiritalium refectionum plenitudinem perducit.
denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat.
Numérotation du verset Io. 6,8 
Dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri :
interl.|  eadem simplicitate qua Philippus

ei Rusch Weber ] om. Li449@, enim Li449
Numérotation du verset Io. 6,9 
Est puer unus hic
interl.|   puer hic vel unus de discipulis fuit vel aliquis de turba
marg.|   Est puer unus . Hic   puer est Moyses legislator cuius lex neminem ad perfectum duxit.   Unus , quia unitatem Ecclesie futuram prefigurabat.   Hic, id est in veteri Testamento quod quamvis novo clarescente iam vilescit, adhuc tamen omnio non recessit.
qui habet quinque panes ordeaceos et duos pisces,
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1039vb ; facsim., p. 238b} [Rusch, f. 1039vb ] Q uinque . Quinque panes sunt ‘vetus lex’ in quinque libris Moysi. Ordeacei quia cibus est rudium. Medulla ordei tenacissima palea et vix separabili tegitur sic spiritalis sensus. Hebreus populus puerili sensu legem portat quasi onus, nec clausis pascitur nec alios pascit.   Duo pisces  : ‘prophete et psalmi’ iam temperantes austerum saporem legis. Vel duo pisces due persone constitute in regimine populi : ‘regia et sacerdotalis’ que inter turbas fluctuantis populi quassantur, nec deficiunt in quibus unus Christus significatur : ‘rex et sacerdos’. ‘Fenum’, quia carnaliter sapiebant in carnalibus quiescebant. Quibus vero venit Christus rex et sacerdos carnem calcant ut spiritu aliter reficiantur.   Quinque millia    : populus qui sub lege ut languidi in quinque porticibus. Sed viri, id est perfectiores qui sunt digni numero preter infirmam etatem et fragilem sexum sunt   quinque millia id est perfecte, vel sensibus corporeis dominantur et hi reficiuntur a Christo.   Accepit panes    : non novos creavit quia antiquam Scripturam non solvit sed implevit et docuit. ‘Gratias agit’   : docens nos de omnibus beneficiis gratias agere et intimans de nostra refectione se gaudere et salute. ‘Multiplicavit’, quia de paucis illis tot Scripture emanaverunt. ‘Fragmenta’ sunt secretiora que communis non capit populus hec colligunt apostoli et committuntur abiectis mundi et corde perfectis. Videntes prophetam vocant forsan ideo quia ad huc in feno resident. Sed et vere ‘propheta’ dicitur, quia aliquid presens docet angelus dicitur, dum futurum predicit propheta. Tamen quia : « Verbum caro factum est » Dominus est angelorum et prophetarum.

Io. 1, 14.
interl.|  neque iste adhuc perfectus in fide
interl.|  doctores non perfecte intelligentes legem dicent : Quid confert lex saluti ?
marg.|   Sed hec quid sunt inter . Quasi : legis littera, vel corporei sensu quid prosunt ad multitudinem in te creditorum qui spiritalia alimenta sunt petituri que omnem litteram omnemque corporeum sensum superant ?
Numérotation du verset Io. 6,10 
Dixit ergo Iesus : Facite homines discumbere.
marg.|   Facite homines discumbere . Magister veritatis prius in simplicitate littere quasi in infimis locis et in simplicitate visibilis creature auditores erudivit, ut sic in altitudinem contemplationis erigantur.
Erat autem fenum multum in loco.
interl.|  legis littera multiplex in symbolis
Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia.
interl.|  adhuc in eis caro vivebat
Numérotation du verset Io. 6,11 
Accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus.
interl.|  per se et per apostolos

panes Iesus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Similiter et ex piscibus quantum volebant.
Numérotation du verset Io. 6,12 
Ut autem impleti sunt dixit discipulis suis : Colligite que superaverunt fragmenta ne pereant.
interl.|  illa subtilia sacramenta que non possunt imperfecti capere que committuntur apostolis
Numérotation du verset Io. 6,13 
Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum
interl.|  varia vasa ad portandum deputata
ex quinque panibus ordeaceis que superfuerunt his qui manducaverant.

superfuerunt Rusch Weber ] superfuerant Li449@ manducaverant Li449@ Rusch ] manducaverunt Weber
Numérotation du verset Io. 6,14 
Illi ergo homines
marg.|   Illi ergo homines . Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus, hic est Verbum sine quo non est propheta vel angelus.
cum vidissent quod Iesus fecerat signum dicebant : Quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum.
interl.|  magne salutis mundo est preco futurus

Iesus Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber vere propheta Li449 Rusch ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,15 
Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum
interl.|  pro miraculo panum volentes sub hoc esse sub quo videbantur non egere
marg.|   Iesus ergo . Qui volunt ‘rapere et regem facere’, significant discipulos et alios credentes qui volunt prevenire tempus regni eius, putantes eum sic venisse ut iam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum quod in fine erit manifestum cum dicet : « Percipite regnum quod vobis paratum est ». Fugit ergo non timens teneri qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens, quod altitudo eius non potest intelligi.   Fugit in montem, id est ascendit celos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim iactatur fluctibus. Unde subdit :   Ut autem factum est sero.

Mt. 25, 34.
et facerent eum regem
interl.|  qui post occurit crucifixoribus
fugit iterum in montem ipse solus.
interl.|  a quo descenderat pascere turbas docens prospera mundi fugere et contra ea orare
Numérotation du verset Io. 6,16 
Ut autem factum est sero
marg.|   Ut autem factum. Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi et regunt navim, id est Ecclesiam. ‘Et tenebre iam facte sunt’ : quanto accedit finis mundi, tanto magis frigescit caritas, crescunt errores, {t. 4 : Erfurt, f. 1040ra ; facsim., p. 239a} [Rusch, f. 1040ra ] crebrescunt mala et tamen navis non perit sed Iesus ad portum tendit.

Factum est - sero Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,17 
Et cum ascendissent navim venerunt trans mare in Capharnaum
interl.|  summatim proponit quod postea explicabit
et tenebre iam facte erant
interl.|  merito tenebre sunt quia lux nondum venit
et non venerat ad eos Iesus.
interl.|  exponit quid inveniendo contigerit
Numérotation du verset Io. 6,18 
Mare
interl.|  mundus
autem vento magno flante
interl.|  id est omni genere temptationum
exsurgebat.
interl.|  adversus Ecclesiam
Numérotation du verset Io. 6,19 
Cum remigassent ergo
interl.|  Non desistebant pro adversis quia"qui perseveraverit usque in finem salvus erit".

Cf. Mt. 24, 13 : « Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ».
quasi stadia viginti quinque aut triginta
marg.|   Cum remigassent . Non sine causa estimative dicit   viginti quinque aut triginta et non affirmative alterum. Quinquies quinque sunt   viginti quinque , et est quadratus quinarius significans libros legis cui deerat perfectio. In senario autem qui constat ex partibus suis, notatur perfectio. Unde sex diebus fecit omnia Deus, quinque ergo per sex multiplicantur ut lex per evangelium adimpleatur. His ergo qui legem servant incipit apparere Iesus sed per evangelicam gratiam proximus fit et calcat fluctus, id est omnes tumores mundi sub pedibus et cum preabundantia mali qui remigant, timent ne deficient sed eos consolatur Iesus : ego sum qui hoc predixi qui hec facio que necesse est fieri et ideo nolite timere, quia ecce ego comprimo fluctus qui : ‘Vobiscum sum usque ad consummationem seculi’.

Cf. Mt. 28, 20 : « docentes eos servare omnia quecumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi ».
vident Iesum ambulantem supra mare et proximum navi fieri et timuerunt.
interl.|  non in seipsos confidentes
marg.|   Timuerunt. Quod discipuli qui omnium in Ecclesia futurorum figuram gerebant, viso Domino super fluctum maris ad se venientem timuerunt et ut alius evangelista apertius dicit phantasma crediderunt eum, mysterio non vacat. Quia adhuc hodie multi in Ecclesia cum audiunt sibi persuaderi ut presentia bona et caduca pro eternis quandoque habendis dimittant timent et se deceptos credunt quibus Dominus ait : N  olite timere ego sum .

Cf. Lc. 24, 37.

supra Li449@ Rusch ] super Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,20 
Ille autem dixit10  eis : Ego sum nolite timere.

10  dixit Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,21 
Voluerunt ergo accipere eum in navim11 
interl.|  agnoscentes et secure gaudentes

11  navim Li449@ Rusch ] navi Li449 Weber
et statim navis fuit12  ad terram quam13  ibant.
interl.|  de fluctu ad soliditatem portus qua est in eterna pace

12  navis fuit Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber 13  quam Rusch Weber ] ad praem. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 6,22 
Altera die
marg.|   Altera die . Insinuatum est turbe hoc miraculum, quod super aquas Iesus ambulasset quia non fuerit ibi nisi navis una et in eam non intravit Iesus cum discipulis, unde ergo factus esset transitus nisi super aquas ambulasset.
marg.|   Allegorice .   Altera die. Id est post ostensionem Christi stabat in bonis operibus, non iacebat in terrenis expectans Iesum. Una navis ‘catholica Ecclesia’, alie naves ‘conventus eorum qui non sincere querunt Iesum’. Unde eis dicitur : ‘Queritis me non propter me sed propter terrena’. Et docentur quomodo debeant querere.
turba que stabat trans mare vidit
interl.|  unde venerant discipuli
quia navicula alia non erat ibi nisi una
interl.|  in precedente vespera
et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim
interl.|  illam
sed soli discipuli eius abissent.
Numérotation du verset Io. 6,23 
Alie vero supervenerunt naves14 
interl.|  quibus ipse turbe transportarentur

14  supervenerunt - naves Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem
interl.|  et adhuc ibidem erant
gratias agentes Deo15  .
interl.|  quia naves habent

15  agentes Deo Li449@ Li449 Rusch ] agente Domino Weber
Numérotation du verset Io. 6,24 
Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi
interl.|  qui non intraverat navim
neque discipuli eius
interl.|  qui intraverant navim
ascenderunt in16  naviculas
interl.|  qui venerant a Tiberiade

16  in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
et venerunt Capharnaum querentes Iesum.
Numérotation du verset Io. 6,25 
Et cum invenissent eum
marg.|   Et cum invenissent . Ecce presens est eis quos fugerat ne eum regem facerent. Cur ergo fugerat nisi pro predicto sacramento ? Iterum presens loquitur eis, ut quorum satiavit ventres eorum satiet et mentes dicens :   Amen amen dico vobis , docens eos quos doctores instituit fugere laudem et terrenum imperium, sed tamen insistere predicationi.
trans mare dixerunt ei : Rabbi quando huc venisti ?
interl.|  quia navim non intrasti
Numérotation du verset Io. 6,26 
Respondit eis Iesus
interl.|  non ad questionem sed ad intentionem
et dixit : Amen amen dico vobis,
marg.|   Amen amen dico . Postquam de divinitate sua qua idem est cum Patre, tractavit et eodem honore honorandus, et de humanitate sua qua de morte liberat et suscitat grandi honore dignus, vult tractare de cibo vite id est Verbo {t. 4 : Erfurt, f. 1040rb ; facsim., p. 239b} [Rusch, f. 1040rb ] Dei et hec continuatio quantum ad sententiam. Ad litteram vero sic : vos queritis me non propter me, sed propter panes qui pereunt. Ergo   Operamini, id est querite me propter me, non propter aliud. Ipse est enim cibus ille qui permanet in vitam eternam ut post aperte dicet. Similiter quotidie querunt multi Iesum non propter Iesum sed ut bene sit eis in tempore.
interl.|  quia potuistis me cognoscere
sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
interl.|  id est non propter spiritum sed propter carnem ne oporteat vos laborare
Numérotation du verset Io. 6,27 
Operamini
interl.|  operibus meremini
non cibum qui perit
interl.|  non panes ut prius
sed qui permanet in vitam eternam
interl.|  Verbum quo vivunt angeli
quem Filius hominis
interl.|  nullus alius ipse enim et per sacerdotes vobis dat
vobis dabit.
interl.|  vere filius hominis vobis dabit hunc enim vel utique possum
Hunc enim Pater signavit Deus.
interl.|  pre consortibus suis
marg.|   Signavit . Quasi proprio signo a ceteris discrevit, quia qui est Filius hominis est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis sed petite a me cibum spiritalem.
Numérotation du verset Io. 6,28 
Dixerunt ergo ad eum :
interl.|  quia intellexerunt cibum illum esse opus Dei
Quid faciemus ut operemur opera Dei ?
interl.|  quid observando hoc preceptum facere poterimus ?
Numérotation du verset Io. 6,29 
Respondit Iesus et dixit eis : Hoc est opus Dei
interl.|  non hominis ne quis hoc se putet habere nisi a Deo
marg.|   Hoc est opus Dei . Fides per dilectionem operans est opus, quia et si desit facultas non queritur, nisi voluntas. Merito etiam fides que per dilectionem operatur ‘opus’ dicitur que est initium et finis totius boni.
ut credatis in eum quem misit ille.
Numérotation du verset Io. 6,30 
Dixerunt ergo ei17   : Quod ergo tu facis
marg.|   Quod ergo tu facis . Audiunt Christum promittentem maiora, id est cibum qui permanet in vitam eternam quam Moysen qui promisit terram fluentem lac et mel et huiusmodi temporalia et nondum vident ab eo signa nisi minora. Moyses enim dedit de celo panem iste panes ordeaceos. Quasi ergo pro minimo habentes quod fecerat qui maiora promittebat querunt :   Quod ergo signum facis .

Cf. Ex. 3, 8 : « Et sciens dolorem eius, descendi ut liberem eum de manibus Egyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram que fluit lacte et melle, ad loca Chananei et Hethei, et Amorrhei, et Pherezei, et Hevei, et Iebusei ».

17  ei Li449 Rusch Weber ] illi Li449@
signum
marg.|   Signum . Quia ad fidem suam eos invitabat querunt signa quibus inducerentur ad credendum. Unde Apostolus : « Iudei signa querunt ».

1Cor. 1, 22.
ut
interl.|  illud
videamus et credamus tibi quid operaris ?
Numérotation du verset Io. 6,31 
Patres nostri manducaverunt manna18  in deserto
interl.|  hic aperte ostendunt se comparare miraculum Moysi miraculo Christi quasi minori

18  manducaverunt manna Li449@ Rusch ] inv. Weber
sicut scriptum est19   : Panem de celo dedit eis manducare.
interl.|  ne parvum quid putes manna quod Psalmus vocat : « panem celi »

Ps. 77, 24.

19  Cf. Ex. 16, 4 : Ps. 77, 24.
Numérotation du verset Io. 6,32 
Dixit ergo eis Iesus :
marg.|   Dixit ergo eis Iesus . Quod preferebant opus Moysi suo operi, ostendit illud esse minus, quia non fuit panis de celo sed tantum figura illius et suum maius qui est panis de celo qui dat vitam et hic est cibus quem supradixit permanere in vitam eternam.
Amen amen20  dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de celo
interl.|  etsi de aere non tamen illum de quo vivunt angeli

20  amen Rusch Weber ] om. Li449@
sed Pater meus dabit21  vobis panem de celo verum.
interl.|  id est Verbum quod vertitur in lac dum descendit in carnem

21  dabit Rusch ] dat Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,33 
Panis enim verus22 
interl.|  cor iustificans
marg.|   Panis enim verus . Angeli purum Verbum solidum cibum comedunt. Nos vero Verbum sed in lac versum, quia si non possumus comedere possumus sugere. Nisi enim incarnaretur a nobis non cognosceretur a nobis non gustaretur.

22  verus Li449@ Li449 Rusch ] Dei Weber
est qui de celo descendit23 
interl.|  dum homo fit

23  de celo - descendit Li449 Rusch ] inv. Li449@ Weber
et dat vitam mundo24  .
interl.|  quod non manna

24  dat - vitam mundo Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,34 
Dixerunt ergo ad eum : Domine semper da nobis panem hunc25  .
marg.|   Domine semper da . Sicut mulier Samaritana audiens : ‘Qui biberit de hac aqua non sitiet in eternum’ secundum corpus accepit et tamen labore et indigentia carere volens dixit : « Da mihi hanc aquam », sic isti querunt panem qui eos reficiat et numquam deficiat propter quod eum regem facere voluerunt. Sed Iesus ad se revocat et quem panem dixit evidentius aperit :   Ego sum panis vite . Potero dare vitam, quia sum panis vivificans igne Spiritus sancti in clibano uteri {t. 4 : Erfurt, f. 1040va ; facsim., p. 240a} [Rusch, f. 1040va ] virginalis coctus et formatus, et mundo ad pellendam famem ignorantie Dei donatus.

Cf. Io. 4, 13 : « Respondit Iesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in eternum ».
Io. 4, 15.

25  panem hunc Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,35 
Dixit autem eis Iesus : Ego sum panis vite. Qui venit26  ad me non esuriet
interl.|  hoc est qui credit in me et comedit me

26  venit Li449@ Li449 Rusch ] veniet Weber
et qui credit {t. 4  : Erfurt, f. 1040va  ; facsim., p. 240a} [Rusch, f. 1040va  ] in me non sitiet in eternum27  .
interl.|  idem est non sitire utroque enim significatur eterna satietas

27  eternum Rusch ] umquam Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,36 
Sed dixi vobis
interl.|  ego sum panis reficiens quem vos presentem habetis et non manducatis credendo
marg.|   Sed dixi vobis . Quasi : non dixi de hoc pane, quo sciam vos esse satiandos, sed ad improperium vestre infidelitatis, quia videtis et non creditis.
quia28  vidistis me et non creditis.
interl.|  sed si vos non creditis, non ideo inutiliter veni, non ideo alios perdo, sed venientes recipio

28  quia Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,37 
Omne quod dat mihi Pater
marg.|   Omne quod dat mihi Pater . Ideo est quecumque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum.
ad me veniet
interl.|  per videm mihi unitur
marg.|   Veniet .Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras eicitur, quod est tantum superbi qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.
et eum qui venit ad me non eiciam foras
interl.|  passibus fidei et bone operationis
marg.|   Et eum qui etc. Non eiciam foras sed intus manebit in secreto beatitudinis. Unde dicitur : « Intra in gaudium Domini tui ». Ideo non eiciam foras mihi herentem humilem, quia veni facere voluntatem non meam sed Patris. Superbus suam voluntatem facit non Dei. Humilis Dei non suam, quod est quia humilis sum docens humilitatem, ideo qui mihi heret humilis sit et faciet non suam voluntatem, sed Dei et ideo non est eius foras eici sicut superbi.

Mt. 25, 21.
Numérotation du verset Io. 6,38 
quia descendi de celo29 
interl.|  factus sum homo ut humilem Deum sequatur ille quem pudet sequi humilem hominem

29  celo] lceo cacogr . Rusch
non ut faciam voluntatem meam
interl.|  hominis
sed voluntatem eius
interl.|  Dei Patris
qui misit me30  .

30  me Li449 Rusch Weber ] + Patris Li449@
Numérotation du verset Io. 6,39 
Hec est autem voluntas eius qui misit me31  Patris
marg.|   Hec est autem . Dicitur non est voluntas Dei ut pereat unus de pusillis, de tumentibus perit de pusillis nihil.

31  me Rusch Weber ] om. Li449@ Li449
ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo
interl.|  datus est ei tantum humilis in quo fit prima resurrectio
sed resuscitem illud32  in33  novissimo die.
interl.|  ecce secunda resurrectio
marg.|   Non perdam sed resuscitabo 34    Hec est autem voluntas. Id est quia videt me et credit in me qui sum vita sicut et Pater, et ideo modo habet vitam que non est ei sola sed et resuscitabo eum.

32  illud Li449@ Li449 Rusch ] illum Weber , eum Li449 (bis sed differenter Li449 )33  in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
34  sic Rusch
Numérotation du verset Io. 6,40 
Hec est autem35  voluntas Patris mei qui misit me
interl.|  per me mediatorem vult Pater dare credentibus utramque vitam

35  autem Rusch ] enim Li449@ Li449 Weber
ut omnis qui videt Filium et credit in eum
marg.|   Ut omnis qui videt . Supra dicebat : « Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit », hic dicit :   qui videt Filium et credit in eum . Non dicit : ‘Qui credit in Patrem’, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso sic et Filius habet vitam in semetipso.

Io. 5, 7.
habeat vitam eternam
interl.|  credendo in eum et transeundo in vitam
et ego resuscitabo36  eum in novissimo die.

36  ego resuscitabo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,41 
Murmurabant
marg.|   Murmurabant . Nescientes hunc panem, nec Patrem eius celestem quia inflati de sua iustitia in qua de viribus suis presumunt iustitiam Dei que de celo venit non esuriunt.
ergo Iudei de illo quia dixisset : Ego sum panis vivus37  qui de celo descendi.

37  vivus Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,42 
Et dicebant :
interl.|  ignominiose indignantes et eius opprobria querentes in humilitate generis eius offendunt
Nonne hic est38  filius Ioseph cuius
interl.|  Christi

38  est Rusch ] + Iesus Li449@ Li449@ Weber
nos novimus patrem
interl.|  sed non celestem
et matrem ? Quomodo ergo dicit hic : Quia de celo descendi 39  ?

39  de celo descendi Li449 Rusch Weber ] descendit de celo Li449@
Numérotation du verset Io. 6,43 
Respondit ergo Iesus
interl.|  quem nihil latet qui abscondita cordium intuetur
et dixit eis : Nolite murmurare in invicem.
marg.|   Nolite murmurare . Quasi non sim panis qui de celo descendit, quia vere sum sed nemo potest venire ad me nisi a Patre tractus et ideo vos non creditis me esse panem quia non estis tracti a Patre.
Numérotation du verset Io. 6,44 
interl.|  credere in me nisi gratia eum prevenerit, nisi Pater eum revelaverit que revelatio est attractio
marg.|   Nemo potest etc. Alibi dicitur : ‘Nemo cognoscit Patrem nisi per Filium’ quod contrarium videtur huic dicto :   Nemo potest venire ad me etc. Sed non est quia Pater revelat, trahit et cetera per Filium.

Cf. Mt. 11, 27 : « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare ».
nisi Pater qui misit me
marg.|   Nisi pater qui . Illum Pater trahit ad Filium qui ideo credit in Filium, quia cogitat Patrem eius esse Deum, id est qui credit equalem Patri genitum. Tractio hec non est violentie, nec necessitatis, nec est inviti, sed voluntatis et desiderii. Unde dicitur : ‘Trahit unumquemque sua voluntas40  ’. Si ergo in his in quibus non est vera dilectio, trahitur homo amore et desiderio quanto magis trahitur aliquis vehementi dilectatione, cui Pater revelat panem qui est vita et beatitudo et omne {t. 4 : Erfurt, f. 1040vb ; facsim., p. 240b} [Rusch, f. 1040vb ] bonum ? In quo commendatur magna gratia.

Cf. Vergilius , Eclogae sive bucolicae 2, 65 : « Te Corydon, o Alexi : trahit sua quemque voluptas ».
40  voluntas] sic Rusch
traxerit eum41  et ego
interl.|  panis

41  eum Li449 Rusch Weber ] illum Li449@
resuscitabo eum novissimo die.
marg.|   Et ego resuscitabo etc. Ego equalis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit habere quod amavit et desideravit quod non potest esse in presenti ubi tantum trahitur.
Numérotation du verset Io. 6,45 
Est scriptum42 
marg.|   Est scriptum . Vere nemo venit ad me nisi Pater docuerit, quia ita testantur prophetie. Omnes homines regni illius, id est christiane fidei :   Erunt docibiles Dei , quia etsi homines foris loquuntur, tamen Deus solus intus sensum aperit, intus instruit veritatis cognitione et amore, ita quicumque audit et discit a Patre venit ad me. Et ne quis excuset se dicens : Numquam vidi Patrem quomodo disco ab eo ? Subdit non quia Pater visibilis sit alicui et tamen nemo credit nisi ipse docuerit quomodo ergo docet ? Dum audis verbum eius, id est mei dum ego homo Verbum eius coeternum factus homo vobis loquor, et hoc est is qui est a Deo, id est Filius vidit Patrem, id est novit et vos docet et ideo me audite.

42  Est scriptum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
in prophetis43   44   :
marg.|   In prophetis . Prophetis dicit pluraliter, quia omnes prophete uno et eodem Spiritu repleti, licet diversa prophetarent tamen ad idem tendebant, qua propter cum quovis eorum omnes alii concordabant sicut in Ioel qui dicit :   Et erunt omnes docibiles Dei .

43  prophetis Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber 44  Cf. Is. 54, 13.
Erunt omnes docibiles Dei.
interl.|  qui facile doceantur a Deo
Omnis
interl.|  quod non Iudei
qui audivit a Patre
interl.|  quod est trahi a Patre
et didicit venit ad me.
Numérotation du verset Io. 6,46 
Non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem.
marg.|   Non quia Patrem etc.. Id est ego novi Patrem, quia ab illo sum et ideo credite, quia qui credit in me habet vitam eternam. Potuit dicere habet me, sed revelat quod ipse sit vita eterna, quia Verbum est vita hominum quod et carni sue quam susceperat, cui intervenit mors ut mortem tolleret, dat vitam in resurrectione sic et aliis credentibus en se.
Numérotation du verset Io. 6,47 
Amen amen dico vobis, qui credit in me habet vitam eternam.
interl.|  quia
Numérotation du verset Io. 6,48 
Ego sum panis vite.
interl.|  qui pasco donec pastos iungam vite
marg.|   Ego sum panis vite etc. Manna de quo superbitis patribus murmuratoribus quorum estis filii, murmurando non fuit panis vite, quia non intellexerunt in eo spiritalem cibum, sic et vos qui me auditis non spiritaliter intelligitis. Dixit autem Moyses et alii electi de manna, quia spiritaliter manducaverunt sic et qui modo verba mea spiritaliter accipiunt.
marg.|   Ego sum panis etc. Ecce sacramentum verbis tegit, ut Iudei et etiam aliqui discipuli non credentes verbis illius magis scandalizentur, et humiles apostoli humiliter credentes probentur unde Petrus :   Verba vite eterne habes .
Numérotation du verset Io. 6,49 
Patres vestri manducaverunt manna in deserto45  et mortui sunt.
interl.|  non morte carnali communi cum Moyse et aliis sed motre spiritali

45  manna - in deserto Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,50 
Hic
interl.|  id est in hoc loco panis vel demonstrative dicit
est panis de celo descendens
interl.|  quem manna significavit
ut si quis ex ipso manducaverit
interl.|  intus in corde intelligendo et amando
non moriatur.
interl.|  spiritu
Numérotation du verset Io. 6,51 
Ego sum panis vivus qui de celo descendi.
interl.|  et ideo vivus quia de celo descendi
Numérotation du verset Io. 6,52 
Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in eternum
interl.|  non tantum in presenti per iustitiam
et panis quem ego dabo
marg.|   Et panis quem ego dabo . Quomodo sit panis determinat non solum secundum Verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro que erat peccato obnoxia, et ideo mortua carni eius munde unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de Spiritu eius, sicut vivit corpus de suo spiritu. Qui vero non est de corpore Christi non vivit de Spiritu Christi. Qui autem Iudei non erant huius unitatis sitigabant nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audiunt unde magis moveantur :   Nisi manducaveritis carnem .
caro mea est pro mundi vita.
Numérotation du verset Io. 6,53 
Litigabant ergo Iudei ad invicem dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?
interl.|  quia usque modo non fecit mentionem de sumptione sacramenti altaris
Numérotation du verset Io. 6,54 
Dixit ergo eis Iesus : Amen amen dico vobis,
interl.|  etsi ignoretis quis modus sit dandi vel manducandi tamen nisi
nisi manducaveritis
marg.|   Nisi manducaveritis . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hunc cibum et potum societatem vult {t. 4 : Erfurt, f. 1041ra ; facsim., p. 241a} [Rusch, f. 1041ra ] intelligere corporis et membrorum suorum, quod est Ecclesia in predestinatis, quod iam factum est et invocatis et iustificatis, quod factum est et fit et fiet in glorificatis. Quod nunc est in spe, fiet in re. Huius rei sacramentum, id est unitatis corporis Christi, alibi quotidie, alibi certis diebus fit et sumitur aliis in vitam, aliis in mortem. Res vero huius sacramenti omnibus est in vitam sumentibus, nulli ad mortem, id est unitas sanctorum. Unde corpus et sanguis in his rebus commendatur que ex multis in unum rediguntur ut ex multis granis unus panis fit et ex multis acinis vinum confluit.
{t. 4 : Erfurt, f. 1041ra ; facsim., p. 241a} [Rusch, f. 1041ra ] carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis.
interl.|  sine hac vita potest haberi temporalis sed non eterna
interl.|  ne autem de hac vita intelligerent et inde litigarent subdit : Q ui manducat carnem
Numérotation du verset Io. 6,55 
Qui manducat meam carnem
marg.|   Qui manducat carnem meam . Exponunt quidam sancti de comestione altaris, et bene dicunt sed querunt quomodo fiat in vitam eternam cum quidam ad mortem. Unde dicit Apostolus : ‘Si quis comedit in altari cum hac comestione de qua agit hic scilicet cum fide operante et dilectione hic comedit in vitam eternam. Si quis vero aliter in mortem’.

Cf. 1Cor. 11, 27-29 : « Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini ».
et bibit meum sanguinem
interl.|  secundum spiritum nec caro eius fraudabitur ea suo tempore
habet vitam eternam et ego resuscitabo eum
interl.|  hoc dicit nequis putet manducantem non mori corpore
in novissimo die.
interl.|  id est societas sanctorum ubi pax et unitas erit perfecta
Numérotation du verset Io. 6,56 
Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus.
marg.|   Caro enim mea .Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo quia :   caro mea vere est cibus. Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient alius cibus hoc non prestat etiam si in eo hoc appetatur.
Numérotation du verset Io. 6,57 
Qui manducat
marg.|   Qui manducat . Iam exponit quomodo fiat quod dixit et quid sit manducare carnem et bibere sanguinem, hoc est manere in Christo et Christum habere in se manentem. Qui vero non manet in Christo et in quo manet Christus, non manducat spiritaliter et si sacramentum sibi sumit in iudicium corporaliter.
meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo.
interl.|  hoc est signum manducationis illi edunt accedendo ad meam carnem qui non relinquunt unitatem
Numérotation du verset Io. 6,58 
Sicut misit me
interl.|  sic vivet quia sicut ego homo vivo propter Patrem vivum cui unior, sic qui me manducat et mihi unitur vivit ex me
marg.|   Sicut me misit . Me equalem sibi misit, id est hominem fecit et inde est ut ad eum referam vitam meam quasi ad maiorem.
vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me.
marg.|   Et ipse vivet . Ut vivam ex Patre, mea exinanitio facit, ut homo vivat ex me participatio facit qua me manducat.
Numérotation du verset Io. 6,59 
Hic est panis qui de celo descendit.
marg.|   Hic est panis . Et ita constat quod hic est vere panis de celo non manna, quia illud manducantes patres vobis similes mortui sunt in eternum, hunc panem homo qui vitam non habebat manducans vivet in eternum.
marg.|  Supra dixerat : E go sum panis qui de celo descendi , hic dicit : H  ic, id est Filius hominis ad esum cuius carnis invito. Est ille panis qui de celo descendens. Ergo idem est Filius hominis et Filius Dei.
Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt.
interl.|  non sic morientur in anima qui me celestem panem digne manducant sicut patres vestri in deserto manna et mortui sunt
interl.|  sed potius
Qui manducat hunc panem vivet in eternum.
interl.|  in me qui sum vita
Numérotation du verset Io. 6,60 
Hec dixit in Synagoga docens in Capharnaum.
Numérotation du verset Io. 6,61 
Multi ergo audientes ex discipulis eius
interl.|  quid ergo inimici ?
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1041rb ; facsim., p. 241b} [Rusch, f. 1041rb ] M ulti ergo . Multi carnaliter sapientes, quasi particulatim carnem qua indutus erat se eis distributurum promitteret, contra naturam esse putant, ut cibum hominum humanam carnem daret.
dixerunt : Durus est hic sermo
interl.|  sapiunt secundum carnem et ideo moventur
marg.|   Durus est hic . Sic oportebat dici ut ab hominibus non intelligetur, sed secretum Dei verbis tegeretur, secretum Dei intentos debet facere non adversos.
et46  quis potest eum audire ?
interl.|  ei obedire

46  et Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,62 
Sciens autem Iesus
interl.|  quem nihil latet
apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius
interl.|  quia sic dixerant ut ab illo non audirentur
dixit47   : Hoc vos scandalizat ?
interl.|  quia dixi de carne mea et sanguine

47  dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,63 
Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius.
interl.|  quia Verbum et homo unus est Christus dicitur in celo esse dum in terra loquitur
marg.|   Si ergo videritis . Suspenditur oratio quasi tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod hec gratia morsibus non consumitur sed spiritali gratia me illis dando ipsos in corpus meum converto hinc plane solvit quod ipsos moverat. Putabant enim quod corpus distribueret ille dicit in celum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit aperte subdit :   Spiritus est qui vivificat . Caro sicut intelligitis sicut que in macello emitur, sicut alius cibus non prodest ipsa tamen vas spiritus qui in ea salutem operatur multum prodest, sicut sola scientia inflat ipsa tamen non est mala sed per caritatem edificat.

Cf. 1Cor. 8, 1 : « De iis autem que idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero edificat ».
Numérotation du verset Io. 6,64 
Spiritus
interl.|  Dei
est qui vivificat.
interl.|  si quis, cum carne quam odit, habet Spiritum, vivit
Caro non prodest quicquam.
interl.|  pro intellectione eorum que dixi
Verba
marg.|   Verba. Quibus dixi manducandum me esse manere in me et me in ipso. Ut autem aliquis maneat in Christo ut membrum et Christus in ipso ut in templum unitas facit. Unitas autem ex caritate est caritas autem ex spiritu, ergo spiritus qui vivificat compaginata membra non separata.
que ego locutus sum vobis spiritus {t. 4 : Erfurt, f. 1041rb ; facsim., p. 241b} [Rusch, f. 1041rb ] et vita sunt.
interl.|  in se et spiritaliter sunt intelligenda et vivificant sed non ei qui carnaliter accipit. Unde subdit : Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt
Numérotation du verset Io. 6,65 
Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.
marg.|   Sed sunt quidam . Propheta : ‘Nisi credideritis non intelligetis’. Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur.

Cf. Is. 7, 9 ( Vetus latina , p. 232, versio X) : « Nisi credideritis nec intelligetis ».
Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes
interl.|  apostoli qui non sunt scandalizati
et quis traditurus esset eum48  .
marg.|   Et quis traditurus esset eum . Quia Iudas inter scandalizatos recedit, sed manet ad insidiandam49  quem nec silet, nec aperte ostendit ut omnes timeant dum unus perit.

48  esset eum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
49  sic Rusch
Numérotation du verset Io. 6,66 
Et dicebat :
interl.|  quia quidam non credunt
Propterea dixi vobis quia nemo
marg.|   Quia nemo . Causam quare quidem non credant subdit, quia non est a Deo datum fides enim non est hominibus a se quasi propria sed a Deo gratia quasi.
potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo.
Numérotation du verset Io. 6,67 
Ex hoc multi discipulorum eius50 
interl.|  non pauci qui videbantur et non vere fuerant discipuli
marg.|   Ex hoc multi . Nota esse caute loquendum sed si tamen ex verbis tuis aliquis scandalizabitur, habet consolationem in eo ex cuius dicto multi scandalizati sunt qui hoc fecit ut tibi esset exemplum.

50  discipulorum eius Li449 Rusch Weber ] discipuli Li449@
abierunt retro
interl.|  non post Christum sed post Satanam
et iam non cum51  illo ambulabant.
interl.|  ut precisi non iam cum illo erant nec ultra redeuntes

51  cum Rusch Li449 Weber ] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,68 
Dixit ergo Iesus ad duodecim :
interl.|  quia Iudas corpore remansit quod autem iam sciebat Dominus aliis post apparuit
Numquid et vos vultis abire ?
Numérotation du verset Io. 6,69 
Respondit ergo52  Simon Petrus :
interl.|  unus pro omnibus

52  ergo Rusch ] + ei Li449@ Li449 Weber
Domine, ad quem
interl.|  similis tibi
interl.|  cum non sit
ibimus ?
interl.|  non est a te eundum
interl.|  quia
Verba vite eterne habes
interl.|  in ministratione corporis et sanguinis tui promittis vitam
Numérotation du verset Io. 6,70 
et nos credidimus et cognovimus
interl.|  prius est credere post cognoscere
quia tu es Christus Filius Dei.
interl.|  id est quia tu es vita eterna et ideo in carne et sanguine tuo non das nisi quod es
Numérotation du verset Io. 6,71 
Respondit eis Iesus :
interl.|  causa probandi eos
Nonne ego vos duodecim elegi
interl.|  id est vocavi electione illa qua dicitur : ‘Multi vocati pauci electi’
marg.|   Nonne ego . Duodecim numerus sacratus est qui permanet, etsi Iudas inde perit. Elegit undecim ad permanendum, elegit Iudam ut per eum divine dispensatio misericordie in salutem mundi impleretur, utens malo ad bonum ut mali utuntur bonis Dei ad malum.

Cf. Mt. 20, 16 : « Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ».
et ex vobis unus diabolus est ?
interl.|  id est deorsum fluens
Numérotation du verset Io. 6,72 
Dicebat autem de Iuda53  Simonis
interl.|  filio

53  de Iuda Li449@ Li449 Rusch ] Iudam Weber
Scariothis54  .
interl.|  interpretatur memoria sanguinis

54  Scariothis Li449@ Rusch Weber ] Iscariotem Clementina
Hic enim traditurus eum55  cum esset unus ex duodecim.

55  traditurus eum Rusch ] erat traditurus eum Li449 Weber , erat eum traditurus Li449@




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_6)