initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. Iohannis evangelium**>

Capitulum 7

Numérotation du verset Io. 7,1 
Post hec autem ambulabat Iesus in Galileam.
marg.| marg.| Post hec autem. Dominus in carne manens frequenter in Galileam ambulabat, {t. 4 : Erfurt, f. 1041va ; facsim., p. 242a} [Rusch, f. 1041va ] ut eum imitari volentes de vitiis ad virtutes transmigrare discant quod illa figurabat. Vel ut illius temporis sancti de Iudea ad gentes Verbi Dei transitum expectarent.||

1 Autem Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
Non enim volebat in Iudeam ambulare
interl.| interl.| non tamen timens quia habet potestatem sed infirmis dat exemplum ne eis obiiciatur latibulum||
quia querebant eum Iudei interficere.
interl.| interl.| reminiscebantur Iudei beneficiorum Dei occisuri Deum||
Numérotation du verset Io. 7,2 
Erat autem in proximo {t. 4 : Erfurt, f. 1041va ; facsim., p. 242a} [Rusch, f. 1041va ] dies festus Iudeorum Scenophegia.
interl.| interl.| id est tabernaculorum constructio, sive dedicatio||
marg.| marg.| Dies festus. Non quod unus sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt quasi unus dicuntur propter unam festivitatem. ‘Cenophegia’ festivitas tabernaculorum qua mense septimo Iudei habitabant in tabernaculis in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto.||
Numérotation du verset Io. 7,3 
Dixerunt autem ad eum fratres eius :
interl.| interl.| consanguinei et ideo fastidientes ei||
Transi hinc
interl.| interl.| humanam gloriam querunt, et ideo non credunt in eum ut ipse post de eis dicit||
et vade in Iudeam
interl.| interl.| ubi est principatus gentis et civitas caput regni||
ut et discipuli tui
marg.| marg.| Ut discipuli. Opera que veri discipuli sciebant, isti nesciebant laudibus divinis et non populari favore efferenda.||
videant opera tua que facis.
Numérotation du verset Io. 7,4 
Nemo quippe
marg.| marg.| Nemo quippe. Glorie eius consulunt, quasi : mira facis, scilicet in abscondito sed innotescere ut ab omnibus lauderis.||
in occulto quid facit et querit ipse in palam esse.
interl.| interl.| ergo||

quid Rusch Weber] aliquid Li449@ Li449
Si hec facis
interl.| interl.| si vere facis vel quia hec facis||
manifesta teipsum mundo.
Numérotation du verset Io. 7,5 
Neque enim fratres eius credebant in eum.
Numérotation du verset Io. 7,6 
Dicit ergo eis Iesus :
interl.| interl.| corripiens cupidos glorie||
Tempus meum
marg.| marg.| Tempus meum. Ideo non est nunc tempus meum sed vestrum, quia non sum amator mundi ut vos sed accusator. Et ideo non odit vos mundus suos falsos testes qui dicitis bona mala et mala bona.||
nondum advenit
interl.| interl.| glorie resurrectionis et ascensionis ad quam veniendum impleta prius humilitate passionis||
Tempus autem vestrum
interl.| interl.| glorie mundi quam affectatis||
semper est paratum.
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset Io. 7,7 
Non potest mundus odisse vos me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt.
interl.| interl.| et ideo||
Numérotation du verset Io. 7,8 
Vos ascendite ad diem festum hunc.
interl.| interl.| scilicet primum vel secundum ubi queritis humanam gloriam carnalia gaudia non eterna||
Ego
interl.| interl.| vero||

Ego Rusch Weber] + autem Li449@ Li449
non ascendam
interl.| interl.| sicut vos querens gloriam, quia tempus glorie mee nondum est in quo erit mea festivitas||
marg.| marg.| Ego non ascendam. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quidam dicunt hoc ad passionem pertinere, quia non in festivitate Scenophegie, sed in paschali qua agnus occidi solet, crucem ascendit.||

ascendam Li449@ Rusch] ascendo Weber
ad diem festum istum
interl.| interl.| scilicet primum vel secundum||
quia meum tempus
interl.| interl.| humilitatis||
nondum impletum est.
Numérotation du verset Io. 7,9 
Hec cum dixisset ipse mansit in Galilea.
Numérotation du verset Io. 7,10 
Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum
interl.| interl.| id est post non ubi illi quia non gloriari sed salubriter docere||
non manifeste
marg.| marg.| Non manifeste.  Typice. Christus occultus ascendit in festivitatem, quia in omnibus illis figuralibus latuit qui modo est manifestus nobis. Et quod latuit, exemplum est vitandi malos quod palam loquitur et non tenetur ab his qui querebant potestatis est.||
sed quasi in occulto.
interl.| interl.| non querens favorem||
Numérotation du verset Io. 7,11 
Iudei ergo querebant eum in die festo et dicebant : Ubi est ille ?
interl.| interl.| quia non ascenderat cum fratribus. Unde dixit : ‘Non ad hunc quem vultis’, id est primum vel secundum, ascendit autem post in medio die festivitatis||
Numérotation du verset Io. 7,12 
Et murmur multus erat de eo in turba.
interl.| interl.| de hac contentione scilicet quia quidam etc.||

erat - de eo Li449@ Li449 Rusch] inv. Weber
Quidam enim dicebant quia bonus est, alii autem dicebant non, sed seducit turbas.
interl.| interl.| eorum qui dicebant bonus est alii palam Christum confitentes||
Numérotation du verset Io. 7,13 
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudeorum.
interl.| interl.| quia tales execrabant et extra synagogam faciebant||

Nemo tamen palam Li449 Rusch Weber] Ne Li449@
Numérotation du verset Io. 7,14 
Iam autem die festo mediante
interl.| interl.| mediatis illis diebus, id est quarta die festi||
interl.| interl.| maxime fervente zelo Iudeorum||
in templum et docebat.
interl.| interl.| sicut non manifeste ascendit non palam docet sed quasi latenter||
interl.| interl.| utens auctoritate Scripturarum||
Numérotation du verset Io. 7,15 
Et mirabantur Iudei
interl.| interl.| omnes mirabantur sed non omnes convertebantur||
dicentes : Quomodo hic litteras scit cum non didicerit ?
interl.| interl.| in eius educatione sciebant eum numquam didicisse||
interl.| interl.| admiratio insinuande veritatis est occasio||
Numérotation du verset Io. 7,16 
Respondit eis Iesus
marg.| marg.| Respondit eis.  Mea doctrina hominis  non est mea sed Dei. Vel quia non est verbum nullius sed alicuius doctrina eius, id est ipse verbum doctrina eius non est sua sed eius a quo est. Quod est : ‘Ego non sum a meipso’. Et quia hoc profundum vidit non omnes intellecturos, dedit consilium. Si vis intelligere, crede. Hoc est : si quis credit me Filium Dei cognoscet de doctrina, id est intelliget quod doctrina mea non est mea.||
et dixit : Mea doctrina non est mea sed eius qui misit me.
interl.| interl.| ecce quomodo scit litteras||
Numérotation du verset Io. 7,17 
Si quis voluerit voluntatem eius facere,
interl.| interl.| id est credere in eum quod alibi dicit opus Dei, id est quod Deo placet||
cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a meipso loquar.

cognoscet Rusch] cognoscere Weber
Numérotation du verset Io. 7,18 
Qui
interl.| interl.| ille autem||
interl.| interl.| scilicet Antichristus||
a semetipso
marg.| marg.| Qui a semetipso. Antichristus non est verax, et iniustitia in illo est, quia querit gloriam suam non Dei a quo non est missus sed venire permissus.||
loquitur
interl.| interl.| non a Deo||
gloriam propriam
interl.| interl.| non Dei||
querit.
interl.| interl.| unde Apostolus : ‘Extollitur super omne quod dicitur Deus’ ||

Cf. 2 Th. 2, 3-4 : « Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus ».
Qui autem
marg.| marg.| Qui autem, id est ego qui licet equalis Patri tamen in servi forma quero gloriam {t. 4 : Erfurt, f. 1041vb ; facsim., p. 242b} [Rusch, f. 1041vb ] Patris non meam in hoc exemplum humilitatis tribuit ut omnia bona Deo tribuamus.||
querit gloriam eius qui misit illum, hic verax est et iniustitia in illo non est.
Numérotation du verset Io. 7,19 
Nonne Moyses dedit vobis legem ?
marg.| marg.| Nonne moyses. Ego ex Deo loquor et gloriam eius quero verax iustus sed vos qui gloriamini in lege contra legem que vetat occidere queritis me interficere.||
Et nemo ex vobis facit legem.
interl.| interl.| quia queritis me interficere||
Numérotation du verset Io. 7,20 
Quid
interl.| interl.| que causa est||
me queritis interficere ? Respondit turba
interl.| interl.| non pertinentia ad ordinem sed ad perturbationem||
et dixit ei : Demonium habes.
interl.| interl.| hoc non dicerent nisi demonium haberent||
marg.| marg.| Demonium habes. Querunt occidere et quod peius est dicunt eum demonium habere qui demonia pellit.||

ei Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
Quis te querit
interl.| interl.| negant quod volebant||
Interficere ?
interl.| interl.| dolose||
Numérotation du verset Io. 7,21 
Respondit Iesus
interl.| interl.| non turbatus ut illi sed tranquillus non reddens maledictum pro maledicto ||

Cf. 1 Pt. 3, 9 : « In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles : non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis ».
et dixit eis : Unum opus feci et omnes miramini.
marg.| marg.| Unum opus feci. De uno miramini, quid si omnia videretis ? Unum opus fuit quod totum hominem sanavit in sabbato, unde turbati sunt stulti observatores sabbati, sed convincit eos Moyses iubens circumcidere octavo die, quod aliquando occurrit in sabbato fieri et hoc est. Propterea ne quis turbetur si salus semper fit etiam in sabbato. Et sciant omnes semper debere fieri que salutis sunt.||
Numérotation du verset Io. 7,22 
Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem
interl.| interl.| que significat sanationem anime et corporis quam ego facio||
marg.| marg.| Circumcisionem. Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, in signum magne fidi Abrahe. Secundo, ut per hanc a ceteris nationibus distinguerentur. Tertio, ut facta in virili membro per quod generatur creatura mortalium, castitatem mentis debere observari indicaret. Significat autem baptisma quo peccata dimittuntur et cor a cupiditatibus spoliatur.||
non quia ex Moyse est
interl.| interl.| excepta||
sed ex patribus
interl.| interl.| quia Abraham in sabbato prius accepit a Deo||
et in sabbato circumciditis hominem.
interl.| interl.| quo iubemini vacare si occurrit octavus dies iubemini circumcidere||
Numérotation du verset Io. 7,23 
Si
interl.| interl.| ergo||
circumcisionem accipit
interl.| interl.| que ad salutem instituta est, id est si in signo vere salutis non est violatio sabbati||
marg.| marg.| Si circumcisionem accipit. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem que me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbati. Custodia enim sabbati sicut cetera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, quia ad salutem pertinet non solvere vos sabbatum creditis.||

Cf. Mc. 2, 28 : « Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati ».
homo in sabbato ut non solvatur lex Moysi mihi cur indignamini,
interl.| interl.| qui vera in salutem operor||

cur Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
quia totum hominem
interl.| interl.| id est humanum genus totum in novo Testamento||
sanum feci in sabbato ?
interl.| interl.| curatus est ut sanus esset in corpore et crediderit sanus esse in mente||
Numérotation du verset Io. 7,24 
Nolite iudicare
marg.| marg.| Nolite iudicare. Non debetis mihi irasci de salvatione hominis in sabbato, sicut non irascimini de circumcisione in sabbato quia non est iudicandum secundum faciem, id est actionem personarum ut quod licuit Moysi mihi non liceat sed iustum iudicium, id est secundum veritatem rerum qua cognita nec me nec Moysen damnabilis nec me contrarium illi dicetis. In quo illos arguit, nos instruit ne in iudicandis causis personas accipiamus non quod pro diversitate graduum {t. 4 : Erfurt, f. 1042ra ; facsim., p. 243a} [Rusch, f. 1042ra ] pro diversimode personas non honoremus.||
Numérotation du verset Io. 7,25 
Dicebant ergo
marg.| marg.| Dicebant ergo. Quia etsi occultus ad festum ascendit, palam loquitur et apparet potestas que putabatur timiditas. Mirantur aliqui qua potentia non tenetur cuius mors tantopere querebatur, et nondum plene intelligentes eius esse potentiam, putant esse scientiam principium, quia cognoverunt eum esse Christum, unde sibi ipsis obiiciunt non esse hunc Christum cum ne modo sciat unde sit Christus, quia etsi per prophetas dicitur locus nativitatis et huiusmodi, tamen eterna nativitas eius ex Patre nescitur10  . Unde propheta : « Generationem eius quis enarrabit ? » Unde Christus ad utrumque respondet et de infirmitate et de maiestate.  Et me scitis, id est effigiem vultus mei,  et unde sim nativitatem et parentes, quod est secundum carnem me noscitis sed non secundum divinitatem, quia : A  meipso non veni. Nesciebant eum Dei Filium esse nec a Patre missum nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire subdit : E go scio eum,ergo a me querite, id est me credite, quia  nemo novit Patrem nisi Filius et cui Filius voluerit revelare.||

Is. 53, 8.
10  sic Rusch
quidam ex Hierosolymis : Nonne hic est quem querunt interficere ?
Numérotation du verset Io. 7,26 
Ecce11  palam loquitur et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?

11  ecce Rusch] et praem. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,27 
Sed hunc scimus unde sit,
interl.| interl.| cuius filius sit||
Christus autem cum venerit nemo scit unde sit.
Numérotation du verset Io. 7,28 
Clamabat ergo docens Iesus in templo12  et dicens : Et me scitis et unde sim scitis et a meipso non veni, sed est verus qui misit me quem vos nescitis13  .

12  docens Iesus in templo Rusch] Iesus docens in templo Li449@ Li449, in templo docens Iesus Weber 13  nescitis Li449@ Li449 Rusch] non scitis Weber
Numérotation du verset Io. 7,29 
Ego scio eum etsi dixero quia nescio eum,
interl.| interl.| quod est impossibile||
ero similis vobis mendax. Sed scio14  eum15 
marg.| marg.| Sed scio eum. Ideo  scio eum quia ab ipso sum ipse me misit. Breviter utrumque complectitur. A b ipso sum quia Filius de Patre, Pater non de alio et in carne me videtis, quia ipse me misit in quo ei magna generantis auctoritas et sibi communis cum hominibus natura.||

14  scio Rusch] ego praem. Li449@ | sed scio] et ego scio Li449 15  etsi … eum Rusch] om. Weber
quia ab ipso sum et ipse me misit.
Numérotation du verset Io. 7,30 
Querebant ergo eum apprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius.
interl.| interl.| id est quia nondum volebat||
marg.| marg.| Hora eius. Non quod necessitas sit facti sed opportunitas voluntatis. Voluit enim opportuno tempore nasci premissa longa serie preconum. Similiter predicato evangelio voluit opportuno tempore mori.||
Numérotation du verset Io. 7,31 
De turba autem multi crediderunt in eum
interl.| interl.| predicatione et miraculis moti simplices credunt et verba et facta Domini glorificant||
et dicebant : Christus cum venerit numquid
interl.| interl.| quasi : non||
plura signa faciet quam que hic facit ?
Numérotation du verset Io. 7,32 
Audierunt Pharisei
marg.| marg.| Audierunt Pharisei. Principes insani audito murmure quo Christus a turba glorificabatur, querunt occidere quem tamen nondum volentem apprehendere non potuerunt sed docentem audierunt.||
turbam murmurantem de illo hec et miserunt principes et Pharisei ministros ut apprehenderent eum.
Numérotation du verset Io. 7,33 
Dixit ergo Iesus : Adhuc modicum
marg.| marg.| Adhuc modicum. Quasi : quod modo vultis post facturi estis, sed non modo quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, quo dispensationem meam implere debeo, et tunc vado ad eum qui me misit tunc pati debeo. Et qui modo non vultis audire presentem et miracula facientem, queretis me post resurrectionem et ascensionem cum tanta miracula fient per apostolos mea virtute et cum tanta credet multitudo. Tunc enim compuncti de tanto scelere mortis Christi dixerunt Petro : « Quid faciemus ? ».||

Act. 2, 37.
tempus vobiscum sum
marg.| marg.| Vobiscum sum. Non ait : ‘Ero’ sed : ‘Sum’, quia etsi secundum quod homo mutat loca secundum quod Deus non mutat cum ubique sit. Unde alibi : « Filius hominis qui est in celo » quasi dicit : loquens in terra.||

Io. 3, 13.
et
interl.| interl.| tunc||
vado ad eum
interl.| interl.| id est per passionem ad eum vadit a quo tamen non recessit||
interl.| interl.| id est patiar, quia sponte patiar||
interl.| interl.| post autem compuncti de scelere mortis mee||

16  me misit Rusch] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,34 
Queretis me
interl.| interl.| fide vel corporaliter||
et non invenietis
interl.| interl.| quare ?||
et ubi ego sum17 
interl.| interl.| incommutabilis cum Patre||

17  ego sum Li449 Rusch] inv. Li449@ Weber
vos non potestis venire.
interl.| interl.| nunc||
marg.| marg.| Non potestis. Non ait poteritis sed potestis. Tales enim tunc erant qui {t. 4 : Erfurt, f. 1042rb ; facsim., p. 243b} [Rusch, f. 1042rb ] non possent, sicut et alibi dicit Petro : « Non potes me sequi modo sequeris autem postea », sic nec de istis datur desperatio.||

Io. 13, 36.
Numérotation du verset Io. 7,35 
Dixerunt ergo Iudei
interl.| interl.| more suo verba Domini carnaliter intelligentes||
ad semetipsos18 
interl.| interl.| non ad ipsum||
marg.| marg.| Ad semetipsos. Unde Domino dicere nescierunt et tamen illud quod futurum erat nescientes pronuntiaverunt. Quod et si non presentia per apostolos tamen iturus est ad gentes credituras.||

18  semetipsos Li449@ Li449 Rusch] se ipsos Weber
quo hic iturus est quia non inveniemus eum ? Numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes ?
interl.| interl.| id est ad gentes ad vana et diversa dispersas||
Numérotation du verset Io. 7,36 
Quis est hic
marg.| marg.| Quis est hic. Cum ignorantes prophetassent veritatem, replicantes eamdem questionem ostendunt se prophetasse ex ignorantia, ut potius ignorasse videantur quam prophetasse.||
sermo quem dixit :
interl.| interl.| hic replicant||
Queretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 7,37 
In novissimo
marg.| marg.| In novissimo. Post dissensiones Iudeorum de Iesu et post verba que dixit quibus alii confunderentur, alii docerentur in ultimo die Scenophegie vocat non solum loquendo, sed et clamando ut qui sitit veniat ad eum.||
autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens : Si quis sitit
interl.| interl.| interius credere et diligere et verba Dei audire||
marg.| marg.| Si quis sitit. Bibat Spiritum ut post exponit et cum biberit : F lumina de ventre eius fluent aque vive. Venter est conscientia cordis que bibito Spiritum purgata vivit et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere qui bona sua putat sibi soli sufficere non fluit ille fons.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore quo apostoli Domino crediderent habuisse Spiritum sanctum, nec potuisse signa facere absque Spiritus sancti gratia, sed pro modulo atque mensura. Unde salvator clamavit in templo dicens : Si quis sitit veniat ad me et bibat qui credit in me sicut dicit Scriptura flumina de ventre etc.  Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Et in eodem loco infert : N ondum enim erat Spiritus datus quia Iesus nondum erat glorificatus. Non quod nunc non esset Spiritus sanctus dicente salvatore : ‘Si autem in Spiritu sancto eycio demonia’ sed qui erat in Domino nec dum notus in apostolis morabatur. Quam ob rem cum duceretur Iesus ad passionem negant et Christum se nescire iurant.||

Cf. Mt. 12, 28 : « Si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei ».
veniat ad me et bibat.
interl.| interl.| affectu amoris et passibus fidei recedendo ab amore mundi et hoc est venire ad eum||
Numérotation du verset Io. 7,38 
Qui credit in me sicut dicit19  Scriptura20   :
interl.| interl.| Isaie ||

Cf. Is. 55, 1.

19  dicit Li449@ Li449 Rusch] dixit Weber 20  Cf. Is. 55, 1.
Flumina de ventre eius fluent aque vive.
interl.| interl.| exponit ad quem vocasset potum||
Numérotation du verset Io. 7,39 
Hoc autem dixit de Spiritu
interl.| interl.| Sancto||
quem accepturi erant
interl.| interl.| quando post resurrectionem insufflavit et post ascensionem in igneis linguis dedit||
credentes
interl.| interl.| accepturi||
in eum. Nondum21  erat Spiritus datus22 
marg.| marg.| Nondum enim erat. Etsi prophete acceperunt eundem Spiritum et Iohannes iurant et alii ante resurrectionem Christi, tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior. Post resurrectionem enim quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum qui flatu primo homini animam indidit et de limo erexit. Significans ergo se esse eundem insufflavit Spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent sicut illi tunc omnibus linguis sic nunc unitas Ecclesie loquitur omnibus linguis a qua unitate precisus non habet Spiritum.||

21  nondum Li449@ Rusch] nondum enim Li449, non enim Weber 22  datus Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
quia Iesus nondum erat23  glorificatus.
interl.| interl.| resurrectione et ascensione||
marg.| marg.| Quia Iesus. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto et effunditur gratia Spiritus sancti in eis, tunc libere loquuntur ad principes Iudeorum : « Oportet obedire magis Deo quam hominibus » mortuos suscitant, inter flagella letantur, sanguinem fundunt et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec {t. 4 : Erfurt, f. 1042va ; facsim., p. 244a} [Rusch, f. 1042va ] de ventre eorum fluebant gratie spiritales, quia nondum fuerat Dominus glorificatus. Que sit autem talis gloria ipse in sequentibus aperit dicens : « Pater clarifica me claritate quam habui apud te antequam mundus fieret ».||
marg.| marg.| Christus nisi resuscitatus ut sua resurrectione nostram ostendens et vitam quam amemus, Spiritum dare noluit ut in resurrectione nostra flagret caritas et spreta vita que non est vera et omnibus caducis que sunt eius caritatem migremus ad veram vitam. Si ergo credimus in eum qui resurrexit a mortuis et nobis datur Spiritus a novo homine ut novi simus.||

Act. 5, 29.
Io. 17, 5.

23  erat Li449@ Li449 Rusch] fuerat Weber
Numérotation du verset Io. 7,40 
Ex illa ergo24  turba
interl.| interl.| cum hoc loqueretur et invitaret credentes nata est de illo in turba dissensio||

24  ergo Rusch Weber] + hora Li449@ Li449
cum audissent hos sermones eius dicebant :
interl.| interl.| aliqui||
Hic est vere propheta.
interl.| interl.| hi ceperant bibere||
Numérotation du verset Io. 7,41 
Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant :
interl.| interl.| hi nondum inceperant bibere, nescientes hec esse impleta in Christo qua prophete predixerant, quia erat in Nazareth Galilee nutritus||
interl.| interl.| qui noverant in Nazareth nutritum nativitatis locum non attendunt||

25  venit Christus Li449@ Li449 Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 7,42 
Nonne Scriptura26  dicit quia ex semine David et de27  Bethleem castello ubi erat David venit Christus ?

26  Cf. Mi. 5, 2.27  de Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Io. 7,43 
Dissensio itaque facta est in turba propter eum28  .

28  in turba - propter eum Rusch Weber] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,44 
Quidam autem ex ipsis volebant29  apprehendere eum
interl.| interl.| non tantum credere nolebant sed persequi volebant||

29  volebant Rusch Weber] voluerunt Li449@ Li449
sed nemo misit super illum manus.
interl.| interl.| quia nondum ipse voluit||
Numérotation du verset Io. 7,45 
Venerunt ergo
marg.| marg.| Venerunt ergo. Missi ad capiendum eum redierunt immunes a crimine pleni admiratione divine doctrine testes.||
ministri ad pontifices et Phariseos et dixerunt eis illi :
interl.| interl.| Pharisei||
Quare non adduxistis eum ?
Numérotation du verset Io. 7,46 
Responderunt ministri :
interl.| interl.| qui missi fuerunt||
Numquam sic locutus est homo
interl.| interl.| prius||
sicut hic loquitur30  .
interl.| interl.| quia erat Deus et homo||

30  loquitur Rusch] homo Weber, homo loquitur Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,47 
Responderunt ergo eis Pharisei :
interl.| interl.| hoc testimonium repellentes||
Numquid et vos seducti estis ?
interl.| interl.| quod delectati estis sermonibus eius||
marg.| marg.| Numquid et etc. Laudabiliter seducti erant qui dimisso malo infidelitatis transierant ad fidem. Qui docent legem contemnunt eum qui misit legem, sed qui non noverant legem credunt in eum qui dedit legem, ut impleatur quod dicitur ut : ‘Non videntes videant et videntes ceci fiant’.||

Io. 9, 39 : « Et dixit Iesus : In iudicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant ».
Numérotation du verset Io. 7,48 
Numquid aliquis ex principibus31  credidit in eum aut ex Phariseis ?

31  aliquis - ex principibus Rusch Weber] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,49 
Sed turba hec que non novit legem. Maledicti sunt.
Numérotation du verset Io. 7,50 
Dicit Nicodemus ad eos ille qui venerat32 
interl.| interl.| volens illuminari||

32  venerat Rusch] venit Li449@ Weber
ad eum33  nocte
interl.| interl.| timens sciri||

33  eum Rusch Weber] Ihesum Li449@ Li449
qui unus erat ex ipsis :
interl.| interl.| non tamen incredulus||
Numérotation du verset Io. 7,51 
Numquid lex nostra
marg.| marg.| Numquid lex. Quia illi perversi34  nolebant prius35  esse damnatores quam cognitores iste vero putabat quod si patienter eum presentem audirent, forsan essent similes ministris qui maluerunt credere quam tenere. Auctoritate ergo36  legis vult eos inducere ut eum prius velint audire.| 37  ||

34  perversi] perverse Ox151 | 35  prius] om. Ox151 | 36  ergo] om. Ox151 |
iudicat hominem nisi prius audierit ab ipso38  et cognoverit quid faciat ?

38  prius - audierit ab ipso Li449@ Rusch] inv. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,52 
Responderunt et dixerunt ei :
interl.| interl.| ex preiudicio cordis sui||
Numquid et tu Galileus es ?
interl.| interl.| id est Galileo seductus||
marg.| marg.| Et tu etc. ‘Galileus’ dicebatur Iesus quoniam de Nazareth erant parentes eius.||
Scrutare Scripturas39 
interl.| interl.| cum sis legis doctor||

39  scrutare Scripturas Rusch] scrutate Scripturas Li449@ Li449, scrutare Weber
et vide quia a Galilea propheta40  non surgit.
interl.| interl.| tamen Dominus prophetarum, inde surrexit qui dicitur ‘Nazareus’||

40  a Galilea - propheta Rusch] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,53 
Et reversi sunt
interl.| interl.| nullo perfecto negotio||
unusquisque in domum suam.
interl.| interl.| malitiam suam||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_7)